0700100 Proemium. 0700101 Precamur nostras, Deus, animas et conscientias digne munda, 0700102 Ut nunc nostra Christus veniens corda sibi inveniat parata. 0700200 Dominica I Adventus. 0700201a Veniet rex in aeternum, quem exspectant justi ab origine mundi, et vita, 0700201b Rex noster, Christus, manens sacra invisibilis forma et palma. 0700202a Alme, nobilissime, gratia, deitas, 0700202b Aeterne, angelorum voces assiduas 0700203a Regnant cum Christo per cuncta saecula in sede patria sua 0700203b Et cantant die noctuque splendidas voces et illorum veras. 0700204a In coelis quoque in terra universa te laudant 0700204b Volucrumque bestiarum divina mysteria 0700205a Gaudent simul et laetantur miracula 0700205b Regi autem saeculorum perpetua 0700206a Dominator, princeps pacis, magna lux clara, vera carmina 0700206b Adjuva, rex, quoque semper famulos tuos et dicant: gloria 0700207 Regna, dominator, per saecula. 0700300 Dominica I Adventus. 0700301 Orbis vita, 0700302a Patris sapientia, proles unica, 0700302b Ante cuncta creata primogenita. 0700303a Quae ima adire dignata, exornans poli culmina, 0700303b Velata corica trabea, pia tacta clementia. 0700304a Quam vaticinantur prisca dogmata afflata sacra gratia. 0700304b Nostra amplia opimans opera pietate propitia. 0700305a Quo forma nata egregia cunctis plus speciosa, 0700305b Veniens arva per sacrata viscera virginea, 0700306a Solvat admissa nostra omnia piacula, 0700306b Ut queant serenata mortalium lumina 0700307 Inter compta per aeterna videre sitientia agmina ideam herilem saecla. 0700400 Dominica I Adventus. 0700401a Salus aeterna, indeficiens mundi vita, 0700401b Lux sempiterna et redemptio vere nostra, 0700402a Condolens humana perire saecla per temptantis numina, 0700402b Non liquens excelsa adisti ima propria clementia. 0700403a Mox tua spontanea gratia assumens humana 0700403b Quae fuerant perdita omnia salvasti terrea, 0700404a Ferens mundo gaudia; tu animas et corpora, omnia vivificata 0700404b Nostra, Christe, expia, ut possideas lucida nosmet habitacula. 0700405a Adventu primo justifica 0700405b In secundo nosque libera. 0700406a Ut, cum facta luce magna judicabis omnia, 0700406b Compti stola incorrupta nos tua subsequamur 0700407 Mox vestigia quocunque visa. 0700500 Dominica II Adventus. 0700501a Vox prophetica clara agnum adfore clamat, qui cuncta 0700501b Gratis relaxat facinora vernis, ac distribuens celsa atria. 0700502a Aula ex politica venit haec in arva, 0700502b Proles ut Davidica regnet in regia, 0700503a Lingua praesaga ex illa uti jam priscorum adstipularat. 0700503b Odarum tuba cui nostra proclamat melos laeta hac in aula, 0700504a Salutifera reboans olim dicta coelica, 0700504b Est qua mater gravidata manens ipsa intacta: 0700505a Ave, virgo, plena divina gratia, 0700505b O Maria, benedicta per saecula. 0700506a Intra claustra portas tua, regum qui sceptra jure jugi nutat cuncta; 0700506b Quem exora, ut hinc ferat nos ad amoena luciflua comtos doxa. 0700507 Sit laus saecula cui per cuncta. 0700600 Dominica II Adventus. 0700601a Pangat laudes nunc lingua nostra Jesu canora, ut possit Christo fore tuta, 0700601b Camoena vocis digna polorum ad excelsa cantica mittendo libera. 0700602a Sic valeat callidi zabuli superare machinamenta, 0700602b Qui jugiter circuit avidus, ut dividat Christi catervam. 0700603a Mittendo dura spicula 0700603b Ac mortis saeva jacula. 0700604a Quia non dormit rapidus et vorax, ut exurat plebem sanctam, 0700604b Regali Christi concio sanguine quae redempta vere constat, 0700605a Sedule illius habere arma, valeat 0700605b Cuspide qui demersit iniquum ad inferna. 0700606a Semper possit ipso ducente secura 0700606b Permanere atque munita per saecla 0700607 Scandere polorum alta. 0700700 Dominica II Adventus. 0700701a Regnantem sempiterna per saecla susceptura concio devota concrepa, 0700701b Divino sono vota tuo jam nunc Domino factori reddendo debita 0700702a Cui jubilant agmina coelica, ejus vultu exhilarata; 0700702b Quem exspectant omnia terrea, ejus nutu examinanda, 0700703a Districtum ad judicia, 0700703b Clementem in potentia. 0700704a Tua nos salva, Christe, clementia, propter quos passus es dira. 0700704b Ad poli astra subleva nitida, qui sorde tergis saecula. 0700705a Influa, salus vera, effuga pericula, 0700705b Omnia ut sint munda, tribue pacifica. 0700706a Ut hic tua salvi misericordia 0700706b Laeti regna post adeamus supera, 0700707b Quo regnas saecula per infinita. 0700800 Dominica III Adventus. 0700801 Pangat laudes digne lingua, canora poli mittens ad alta, quo possit Christo fore tuta. 0700802a Sic valeat callidi zabuli superare machinamenta. 0700802b Qui jugiter circuit avidus, ut dividat Christi catervam, 0700803a Mittendo dura spicula 0700803b Ac mortis saeva jacula. 0700804a Quia non dormit lucidus et vorax, ut exurat plebem sanctam, 0700804b Regali Christi concio sanguine quae redempta vere constat, 0700805a Sedule illius habere arma, 0700805b Cuspide qui demersit ad inferna, 0700806a Semper possit, ipso ducente secura 0700806b Permanere atque munita gloria 0700807 Scandere polorum alma. 0700900 Dominica III Adventus. 0700901a Qui regis sceptra forti dextra solus cuncta, 0700901b Celsa et ima fovens tua clementia, 0700902a Tu plebi tuam ostende magnam excitando jam gloriam. 0700902b Crimina dira illius tua mira solve potentia. 0700903a Praesta dona illi salutaria, 0700903b Praesentia Christi eam libera. 0700904a Quem praedixerunt prophetica vaticinia. a clara poli regia tu nostra ipsum mitte, Domine, ad arva. 0700904b Jamque per ipsum restituta coeli patria protege tua dextera per saecla perpetrata solvens peccamina. 0701000 Dominica III Adventus. 0701001 Age nunc, dia camoena, in hac praecelsa annua prome carmen laeta. 0701002 Lux vera perlustrat hodie quia terras genesi sua item reddita pace summa. 0701003 Reserat vitae portam, cujus fescennina jubilat una uranica turba in arva. 0701004 Venusta nosque cantica Jesu crepundia laudantes pia promamus casta. 0701005 Nectarea quia reboant hodierna nimis clara die pneumata: 0701006 Proles divina est nata, perpes cui doxa per saecula. Amen. 0701100 Dominica IV Adventus. 0701101a Laus beata vita paxque perfecta, 0701101b Qui ab alta descendisti ad ima, 0701102a Visitare nostra. Salus aeterna, exaudi fidelia 0701102b Dignatus nostram moderare camoenam Pietatis gratia. 0701103a Nam pangimus tibi clara dando vocum neumata, Voce praecelsa perstringentes sonora sillabatim simul organa. 0701103b Nunc laus nostra tibi grata dulcem dans symphoniam, Per te edita, tibi rite dicata, poscens tua et subsidia. 0701104a Te sine quia nulla sunt felicia. 0701104b Reddatur fausta hominum per te vita, 0701105 In patriam quo nos introducas beatam, qua nobis cuncta sint serena et pacatissima affatim saecla. 0701200 Dominica IV Adventus. 0701201 Aure benigna audias trina nos 0701202a Nunc tu deitas, omnipotens per omnia, 0701202b Qui te per ista laudamus officiosa 0701203a Mente devota celsa nostra cantica, ut sancta servet nos tua dextra 0701203b Hinc inter ista pericula, exemptis ad vitam regna ut des aeterna 0701204 Per saecula. 0701300 Dominica IV Adventus. 0701301 Jubilemus omnes modo una 0701302a Deo nostro, qui creavit omnia, 0701302b Per quem cuncta condita sunt saecula: 0701303a Coelum, quod plurima luce corruscat, et diversa sidera; 0701303b Sol, mundi schema, noctium decus, luna, cetera splendentia; 0701304a Mare, solum, alta, plana ac profunda flumina; 0701304b Aeris ampla spatia, qua discurrunt aves, venti atque pluvia. 0701305a Haec simul cuncta tibi Deo soli patri militant. 0701305b Nunc et in aevum sine fine per saecula laus eorum tua gloria. 0701306a Qui pro salute nostra prolem unicam 0701306b Pati in terram misisti sine culpa sed ob nostra delicta. 0701307a Te, trinitas, precamur, ut corpora nostra et corda 0701307b Regas et protegas et des peccatorum veniam. 0701400 In Nativitate Domini. 0701401 Hodie puer natus est nobis, canat ecclesia. 0701402a Angelica simul et resonant agmina, 0701402b Sui quia regis nunc celebrant gaudia. 0701403a Lux nova jam terras illustrat et veteres tenebras, 0701403b Fit callis sidera et petens haec faciens pervia. 0701404a Felix mater sola et virgo, intacta puerpera, 0701404b Regem geris feta, cum viri sis cubilis nescia. 0701405a Te petimus supplices voce et humillima, Ut impetres veniam nobis mortalibus a Christo, virgo sacratissima; 0701405b Et ut deleas nostra fugans prece crimina, Primae matris restaures genus supero, promptissime cui credula. 0701406a Jam Domino Christo nostra personent cum laudibus pia carmina, 0701406b Ut tribuat sancta vitae pascua, qui satiat animalia. 0701407a Te quondam per Mariam dulcem viam Liberata carpsit turba et venit ad pacifluam Jerosolymam. 0701407b Ejecti paradisi sede sacra Tristes valle luctuosa te petimus, redde, Christe, nostram patriam. 0701408a Paterna te scimus in dextera jam regnare per cuncta saecla. 0701408b Largitor, praemia da digna nobis; frequentare natalia 0701409 O Jesu, hymnis rite tua, excita nostra flamina alma per gaudia. 0701500 In Natali Domini. 0701501 Adest una 0701502a Atque praecelsa annuata festa, qua salus venit in terra 0701502b Ex virginea carne tectus clara, ut fatur magnus propheta. 0701503a Hic est ille, qui cuncta mundi venit solvere agnus crimina. 0701503b Pax refulsit in ima, et in altis gloria sonat excelsa. 0701504a Processit stella maris lustrata et porta clausa fertque Maria. 0701504b Viscera matris tument lactea, intacta, sine viro gravida. 0701505a Nunc per tempora Ecce puerpera genuit Emanuel, regem in saecula Praesentia potens, coelestia regens et terra 0701505b Semper interna. Deum oraculis prophetarum promissum, magnum in suprema Cunabula gignit prolem virgo sacra opima. 0701506a Resipiscat Sabelliana haereticorum mendax lingua, 0701506b Quae latratur inter graphia scholari dicens lingua ita: 0701507a Non de Deo esse natum, sed de virili semine ortum pandit stupentia. 0701507b Dicit ita ad haec contra sors Christiana irridens istam satis plebeculam: 0701508a Tace, superba Judaea, quae pugnas contra Christum ira tumida, 0701508b Homo natus est in ea, olim dicit scriptura sic Davidica. 0701509a Pacis inclita Nobis det ut omnia, quae sunt patris et sua praemia aeterna, Qui nasci dignatur hodie in arva 0701509b Vera lucerna. Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla, Averni latrina confringens januas. 0701510a Perpes inthronizari sancta queat in aula sua nos ipse dilecta, 0701510b Ut nativitas ejus incarnata diluat semper nostra cuncta probra. 0701511a Pace cum prospera decantemus nunc mente pura 0701511b Melodum carmina psallentes illi voce clara. 0701512 Alleluja. 0701600 In Nativitate Domini. 0701601 Haec dies est sancta atque gloriosa, 0701602a Christus in qua natus est Maria semper ex virgine. 0701602b Luxque perpes hodie orta est humano generi. 0701603a O Deus, mundus quem non capit cunctus; in praesepio hodie est positus atque pannis involutus. 0701603b O pie, herus inaestimabilis; humilis visus hodie terris est miseris, polos ut scanderent. 0701604a Exultent ergo hodie terrena simul coelestia, 0701604b Et coelestibus quia est unitas illa restaurata. 0701605a Nos quoque omnes, clerus ac populus voce celsa cordis simul atque oris canamus Deo laudem. 0701605b Nam angelicum sacrum illud hymnum Dei genitricis juvamine fulti dicentes persolvamus: 0701606a Gloria in altis Deo et in terra pax, 0701606b Populus bono animo sit perenniter. 0701607a Famulos, tu trina deitas, nos fove tuos. 0701607b Nunc atque in aevum auxiliare, laus, honor. 0701608a Potestas ac virtus tibi sit regi nato, 0701608b Qui omnia regis simul in trinitate. 0701609 In saeculorum saecula. 0701700 In Nativitate Domini. 0701701 Haec dies, 0701702a Quam excelsus ipse fecit Deus, 0701702b Jucundemur simul et laetemur. 0701703a Serenatis cordibus annuis temporibus laeti celebremus, 0701703b In hac die siquidem creator angelorum omnium sanctorum 0701704a Formam servi dignatus est sumere nostri causa salutis nosque liberandum. 0701704b Rerum creator de sacro solio descendens nos eruit, quos hostis perfidus 0701705a Rapuit dudum ingerens vitia 0701705b Atque trahens in antrum sulfureum. 0701706a Totus mundus exsultans libans jubila voce 0701706b Summas laudes, ut decet, cum angelis: Gloria 0701707a Deo in excelsis cantantes. Gloria sit trinitati unicae, 0701707b Patri, filioque spiritui sancto, nunc et ultra et in aevum. 0701800 In Nativitate Domini. 0701801 Gloriosa dies 0701802a Solemnis atque sancta, 0701802b Qua Dei genitrix virgo 0701803a Sacra enixa, agnum totius orbis, est redemptorem Christum. 0701803b Quem et prophetae olim praeconiando cecinerunt futurum. 0701804a Angelico cernuis pastoribus prae lumine, 0701804b Intuentibus simul coelum, laudantes audiunt 0701805a Exercitum dicentium: Gloria in altissimis sit Deo 0701805b Et in terra pax hominibus bonae voluntatis id in ipsum. 0701806a Quem adoramus conregnantem in coelis 0701806b In sede patris Deum aequiparatum 0701807a Et sancto spiritu implorantes, ne labamus 0701807b Corruentes taetris, sed sanctis juncti mereamur 0701808 Digne angelorum gloriam. 0701900 De Nativitate Domini. 0701901 Gaudeamus, in hac die Christus natus est. 0701902a Quem prophetae praedixerunt, 0701902b Quem pater misit in mundum. 0701903a Ipsum adoremus, qui fecit maria nec non 0701903b Et totam aridam, sol, lunam, sidus et globum, 0701904a Quem gloriosa virgo Maria et puerpera genuit; 0701904b Ipsum adorant cunctum fulgentem; in circuitu sedium 0701905a Manent in regnum qui trinum et unum Deum laudant atque concinunt: 0701905b Sanctus Deus, sanctus fortis, Sanctus immortalis, gloriosus, alme conditor. 0701906a Tollis qui noxas atque facinora, concede nobis tuam largam bonitatem. 0701906b Non nos permittas a te separari, qui usque nunc adventum tuum exspectamus. 0701907a Sed per tuam sacram nativitatem, o Domine, 0701907b Omnes nos fac in hac die praeclara jucundari 0701908 Atque laetari ovantes, Christe rex, feliciter. 0702000 In Nativitate Domini. 0702001 Epithalamia 0702002a Affla, reboa Domino edita Ididiacia lyra. 0702002b Divae me virgae osculetur jam flos, gratior est myrrha quia. 0702003a Unguentis flagrantia optimis sacrosancta tua ubera, 0702003b Austera legis praecepta, bacchi quae figurant haec nectarea. 0702004a Melliflua carmina quadrigae Cherubim hoc resultat pupilla 0702004b Areola dilecta quae venit Maria est intacta sportula. 0702005a Inquit sophia:Ecce puerpera genuit Emmanuel, regem in saecula sistentia, regentem cuncta cosmi creata, 0702005b Intemerata, Deum oraculis prophetarum promissum, magnum in saecula, qui tempora disponit replens pietate sua. 0702006a Pulchra amica es tu mea, suavis atque decorata, 0702006b Ceu Hierosolomonina ornata fulvi nunc bractea. 0702007a Qualis est dilectus tuus ex dilecto, inter virgines o pulchra, inquit, sponsa? 0702007b In figura rubicunda mox candor emicat segregati in mille et milia. 0702008a Caput lamina ejus exstat auri pretiosis gemmis inserta 0702008b Suaque coma ut elatae palmarum quasi corvus caerulea: 0702009a Dei idea Nobis det ut omnia, quae sunt patris et sua praemia aeterna Olivifera immarcessibilia, 0702009b Psalle tu, sponsa: Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla, Trophaeum perpes, virtus atque potestas. 0702010a Erga fluenta oculi ejus resident ut columba plenissima, 0702010b Myrrham distillant illius primam labiaque praeclara ut lilia. 0702011a Divina usia obrizo sistit figurata aeterna. 0702011b Coma ejus corda sanctorum puro hoc aevo lugentia. 0702012a Sunamitis cara, revertere parata. 0702012b Quid in Sunamite videbis nisi mana 0702013 In phalangas? 0702100 In Nativitate Domini. 0702101a Coelica resonant clare camoenas agmina 0702101b Nunc regis celebrando gratulanter nuptias. 0702102a Lux nova jam terras illustrat veteres pellens tenebras. 0702102b Reserat superna gratia diu clausa palatia. 0702103a Felix mater et sola intacta aeterna puerpera, 0702103b Jam nato stas gravida, cum viri sis cubilis nescia. 0702104a Omnis caterva nostra te rogat, domina, Solvas quo nostra cuncta peccaminum vincula, virgo sempiterna, beata. 0702104b Digna fuisti sola, tollentem crimina Intra uteri claustra portare, qui gubernat omnia, supera, infera. 0702105a Hunc sua laudant facta gaudentes bona qua vivunt super essentia. 0702105b Nos humillima tuba damus debita poscentes ejus clementiam. 0702106a Ut nostra praestans tempora nunc quieta, det placita frui vita, utilia donando famulis munera. 0702106b Ac inter nos discrimina saeva salvans post funera derelictam sedem ducat, mortis ac malorum ignaram. 0702107a Ubi ad dextram patris almam sedet conregnans, coaeternus per omnia, 0702107b Potenter cuncta disponendo cum eo saecla praesentia et futura. 0702108a Beata justis donans cuncta praemia repromissa coelestia. 0702108b Praeclara qua lux vera micat, quae est salus aeterna et cunctorum 0702109 Gloria. 0702200 De Nativitate Domini. 0702201a Christi sacra serenat nativitas mundi nubila, 0702201b Humana corda sua praesentia faciens laeta. 0702202a Hunc nostra digne resonant cantica, qui factus caro nostra prodiit de virginea potenter vulva. 0702202b Quem cuncta laudat coeli militia pariter et humana, hominibus angelica pace reddita. 0702203a Christum parit puerpera, qui exstat ante saecula. 0702203b Jacet inter praesepia augusta continens regna. 0702204a Unde prolata mitis vox angelica nuntiat magna omni plebi gaudia coelitus luce fusa. 0702204b Stant et canora coelestia agmina, dant Deo digna organa ad aethera gloria pacifica. 0702205a Jesum nostra concio sacra personet laeta, 0702205b Nobisque pax, Deo gloria sit per saecula. 0702206a Jam quia Christi nativitas est nobis nota, cujus cunabula circumdet nostra moderata fistula. 0702206b Hac nova promamus cantica mente decliva, laude composita sacratissima voce precantes una, 0702207a Clementer ut nos regna ducat at coelestia 0702207b Et vita perpetua det frui per saecula. 0702208 Amen caterva dic redempta. 0702300 In Nativitate Domini. 0702301 Christi hodierna pangimini omnes una. 0702302a Nunc voce consona nativitatem magnam. 0702302b Verbum caro factum exhibere se voluit 0702303a Mundo, quem redemit; jam venit de sede patris Dominus. 0702303b Docente angelo pastores ingenti currunt gaudio. 0702304a Praesepio puerum Maria posuit in stabulum. 0702304b Vagiens infantulus est, a quo regitur omnis mundus. 0702305a Vigilantes pastores audiunt nam chorum Angelicum in coelis, psallentem: gloria, laus, decus in excelsis Deo. 0702305b Quem prophetae cuncti praeconiarunt olim, Jam apparet forma, quam induit Dominus, quem virgo mater pannis tegit. 0702306a Exiguo tegitur diversorio, qui arva condidit ac polum. 0702306b Non hic ostris elegit, non aurificis, non rutilum venit in locum. 0702307a Mariae genitricis exsultabat incontaminatus alvus, enixa est auctorem omnium Dominum. 0702307b Joseph valde se simul recolebat, admirando retractabat, quid rei actu hujuscemodi veniret. 0702308a Monitus somnis ab angelo, ut in Aegyptum pergeret cum parvulo, 0702308b Herodem impium fugeret, qui quaerit Christum callide occidere. 0702309a Nos quoque ipsum adoremus ipsumque deprecemur simul omnes, 0702309b Nostra ut relaxet delicta, perennis donet bonis in aeterna 0702310 Saecula. 0702400 De Nativitate Domini. 0702401 Celebranda 0702402a Satis nobis est diei praesentis praeclara euprepia, 0702402b In qua Johannis baptistae completur veraciter prophetia 0702403a Ajens ipse: minui oportet in ista nunc me vita, 0702403b Illum autem crescere convenit, qui Deus est per saecula. 0702404a Hoc denique compleri hodie cuncta simul novit ecclesia. 0702404b Atque per hoc nunc inquiens laudes Christo celsas nunc micat in ipsa 0702405a Nostra caterva: Ecce puerpera genuit Emanuel, regem in saecula, Prophetia testante noscitur Isaiaca. 0702405b Haec boans aula, Deum oraculis prophetarum promissum. magnum in saecula Sine fine regnare, resonet tuba praeclara. 0702406a Quem de virgine nasciturum Gabriel angelus dixerat. 0702406b Ave, inquit, virgo praeclara, Dominus tecum, o Maria. 0702407a Locuta est ad angelum: quomodo poterit evenire, ut virum cognoscam. 0702407b Et angelus ad Mariam respondit: spiritus veniet sancti in te gratia. 0702408a Ecce completum hodie hoc dicimus in Christo, natum Maria 0702408b Quem adorari convenit, ut ipse nobis donet sua gaudia. 0702409a Cuncta commoda Nobis det ut omnia, quae sunt patris et sua praemia aeterna, Ubi regnant sancti in sede beata. 0702409b Honor, gloria, Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla, De quo angelorum concinunt agmina. 0702410a Laudes Christo canamus omnes simul, quia natus est salute pro nostra. 0702410b Cujus sacram nativitatem mundus praesenti die pariter celebrat. 0702411a Nos quoque hodie solvamus illi vota nostra. 0702411b Psallentes pariter dicamus ipsi voce celsa: 0702412 Alleluja. 0702500 In Nativitate Domini. 0702501a Alleluja quia verbum hodie est caro factum ex virginea stirpe Davidica. 0702501b Olim vates quod cuncti praecinere fore venturum, ut mundi cuncta tolleret peccata. 0702502a Quis audivit talia cuncta per saecula, quod virgo incorrupta fit mater feta? 0702502b Viro virga Jessea floruit Maria, attulit vitae fructum mater intacta. 0702503a Casta ejus gestant viscera, quem mundi non capit figura. 0702503b Gremiis fert haec sacrosancta, qui palmo concludit omnia. 0702504a O semper benedicta, quae tale pignus hodie mundo edidisti alma. 0702504b Ave gratia plena, Dominus tecum, Domina, quem tu es virgo enixa. 0702505a Cui innumera ac praemaxima coelestis boat splendens caterva: 0702505b In altis gloria Deo sit magna pax hominibus atque in terra. 0702600 In Nativitate Domini. 0702601a Lux clarissima orta ante omnia exsistentia 0702601b Ex ingenita manans patris usia virtute mira. 0702602a Hujus astra tenebrat genealogia. 0702602b Noctis pellens propria fit caro vivida. 0702603a Qua praefulgida emicant lumina pastoribus conspicua, 0702603b Quis clarum neuma dedisti solida fatur vigilia ita: 0702604a Corda ponite pavida, omnibus veneranda 0702604b Quod gaudia herilia lustrant passim saecula. 0702605a Hinc Bethlaea climata, Davidis sceptra, 0702605b Adorare ite sacra cunabula. 0702606a Haec post fata militia una plurima celsis pangit nato doxa, 0702606b Atque ima voti bona sibi nuntiat foederata pace vera, 0702607 Cum qua laetemur in arce summa. 0702700 In Nativitate Domini. 0702701a Pangat vox humana, Christe, carmina rex tibi semper praeclara, 0702701b Nostra qui salute venis in arva virginis sacrae per aulam. 0702702a Cujus festa et natalem celebrat fidelium ecclesia. 0702702b Tibi nato atque psallit cantica convexo corde dulcia. 0702703a Fidelis namque turba hodie in arvis modulando concinat. 0702703b Intactae matris almae viscera vox omnis plectro cum linguae boat. 0702704a Et vati lingua: Ecce puerpera genuit Emmanuel, regem in saecula, Nutu dira qui sacro venit delere noxia. 0702704b Et virgo sacra Deum, oraculis prophetarum promissum, magnum in saecula, Sancto plena spiritu genuit natum in terra. 0702705a Nam inquit angelus Gabriel: Ave, virgo, plena gratia, 0702705b Benedicta tu per saecula, a Deo electa Maria. 0702706a Quem non capit totus orbis, in tua se clausit viscera, factus homo in terra 0702706b Qui de poli sede clara descendit ad ima pro salute gratanter nunc nostra. 0702707a Cui angelorum turba nato modulanti voce nunc jam concinat: 0702707b In altis Deo gloria permaneat, in tellure nunc semperque pax. 0702708a Quem mente pura, Nobis det ut omnia. quae sunt patris et sua praemia aeterna, Deposcimus omnes per saecula cuncta. 0702708b Semperque pia Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla, Nostra que delere venit peccamina. 0702709a Te deprecamur omnes in hac aula, annue votis per cuncta tempora 0702709b Et clarifica corda passim nostra, soboles patris, per omnia arva. 0702710 Quo mente pura psallere tibi queamus Alleluja. 0702800 De Nativitate Domini. 0702801a Prome nunc concio laeta rhythmice poemata, 0702801b Summae proli una decantans jucunda sonora. 0702802a En for aurea cosmi climata lustrat cuncta; 0702802b Polorum turma doxa reboant arvis dindima. 0702803a Pace vera mundo reddita inclita demus tinnula melodemata nato in arva. 0702803b Jesus, qui exstat ante saecula aeterna, virginis ex aula est natus pudica hodie, micans 0702804 Lux clara; beet nos ipse in aethera. 0702900 In Nativitate Domini. 0702901 Salve, exsultans 0702902a Sancta parens, a gratia divina electa ante saecula. 0702902b Cujus intacta viscera sunt digna, ferre regentem omnia. 0702903a Haec ventura, ut cana cecinit patrum lingua, mox angelica 0702903b Promunt ora Mariae, fore jam properata; fit mox credula. 0702904a Innuba fert intra ventris claustra, quem lata non capit poli aula, 0702904b Undisona non maris procella terrarum spatiosa nec sola. 0702905a Inviolata Ecce puerpera genuit Emmanuel, regem in saecula, Speciosa decorum prae natis hominum forma. 0702905b Quem tremunt cuncta Deum, oraculis prophetarum promissum, magnum in saecula, Servilia pro nobis Dominus qui tulit membra. 0702906a Inter praesepia angusta velant tunc vilia tegmina tenentem sceptra. 0702906b Quae lux nova micat per arva, quo nitore candent supera coeli culmina? 0702907a Regis proles cum procedit ut sponsus ovans, quo sibi nectat firma connubia, 0702907b Exhibendo gloriosam ecclesiam sibi sine ruga, carentem macula. 0702908a Gaude, coelorum regina, quae pellis, benedicta, Evae crimina. 0702908b Ima superis socians paradisi amoena redde nemora. 0702909a Natum rogita, Nobis det ut omnia, quae sunt patris et sua praemia aeterna, Inter nitida angelorum agmina. 0702909b Qui petit arva, Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla, Qui est sophia patris ipso genita. 0702910a Cuncta cum quo tempora componens, se nasci censuit die hodierna. 0702910b In qua jubilamina gens da sancta per commercia acquisita mira. 0702911a Redempta omnia psallant Domino mente pura 0702911b Cantica concinna, coelica quae canit caterva. 0702912 Alleluja. 0703000 In Nativitate Domini. 0703001a Prome verba consona vox nunc harmonica, 0703001b Jam quia solemnitas instat praefulgida. 0703002a Ignaris angelus pastoribus nuntiat praemaxima gaudia, Deum natum in urbe sancta 0703002b Maria ex alma; uti fatur propheta, ergo pariet feta semper manens inviolata. 0703003a Post haec nuntia sacra cum angelo juncta in altis plura agmina dant Deo gloriam. 0703003b Redditaque benigna pace voce ipsa terrae, aethera coeli scandit rutilans turma. 0703004a Spiritalia agnita verenter famina opiliones Christum requirunt in arva. 0703004b Devotione adorant Dominum cernua, contectum carne, cuna positum in arta. 0703005a Fidibus cunctis rhythmica harmonia tinnula concinat cantica et Christi natalitia lingua clara clangat et mens proba. 0703005b Salvator noster die hac virginea prodiens de aula emicat; suos alumnos per saecla tueatur sua clementia. 0703100 In Nativitate Domini. 0703101a Nato canant omnia Domino pie agmina, 0703101b Sillabatim neumata perstringendo organica. 0703102a Haec dies sacrata, in qua nova sunt gaudia mundo plene dedita. 0703102b Hac nocte praecelsa intonuit et gloria in voce angelica. 0703103a Fulserunt et immania nocte media pastoribus lumina. 0703103b Dum fovent sua pecora, subito diva percipiunt monita. 0703104a Est immensa in coelo gloria pax et in terra. 0703104b Natus alma virgine, qui exstat ante saecula. 0703105a Sic ergo coeli caterva altissime jubila, 0703105b Ut tanto canore tremat alta poli machina. 0703106a Sonet et per omnia hac in die gloria voce clara reddita. Humana concrepent cuncta Deum natum in terra. 0703106b Confracta sunt imperia hostis crudelissima, Pax in terris reddita; nunc laetentur omnia nati per exordia, 0703107a Solus qui condidit omnia; 0703107b Solus qui tuetur omnia. 0703108 Ipse sua pietate solvat omnia peccata nostra. 0703200 In Nativitate Domini. 0703201 Age nunc, mitis caterva, 0703202a Et dic verba nectarea voce cum tinnula, 0703202b Vera instat solemnitas quia praefulgida. 0703203a Ignaris angelus pastoribus nuntiat praemaxima gaudia, Deum natum in terra 0703203b Maria ex alma; uti infit propheta, virgo pariet feta semper degens intacta. 0703204a In sede politica promunt praeconia Deo angeli heriles nam fantes gloriam. 0703204b In arvis quae linquentes pacem fidelibus, turmae coelicae tranant coelorum fastigia. 0703205a Spiritalia agnita verenter famina opiliones Christum requirunt in arva. 0703205b Devotione adorant Dominum cernua, contectum carne, positum cuna in arta. 0703206a Fidibus cunctis rhythmica harmonia choritu concinant cantica natalitio in Christi lingua clara mensque proba. 0703206b Salvator noster die hac virginea prodiens de aula emicat; suos alumnos clementer tueatur atque regat. 0703300 In Nativitate Domini. 0703301a Venit rex in aeternum, qui praestolabatur ab origine mundi per saecla. 0703301b Rex noster. Christus adest forma nunc indutus humana in terra. 0703302a Alma fertur nox ista ac sacratissima, 0703302b Aeterno qua lumine fulsit lux corrusca, 0703303a Regna quae sanctos in cuncta saecula perducit ad coelestia. 0703303b Decantent Deo jugiter dulcia splendida voce carmina. 0703304a In coelis eum et terra conlaudant universa 0703304b Ab ipso Deo condita, quia sunt valde bona. 0703305a Gaudet simul et laetatur plebs redempta, 0703305b Rex Deus qua carne tectus est nostra 0703306a Dominator, princeps pacis, qui lux es vera fulgens per cuncta, 0703306b Adjuva nos, ut possimus psallere digna tibi carmina 0703307 Aeterna per saecla. 0703400 De Nativitate Domini. 0703401a Psalle jam, turba laeta, cui cantat superna caterva. 0703401b Rex ecce noster Christus adest forma nunc indutus humana in terra. 0703402a Alma fertur nox ista atque sacratissima, 0703402b Aeterno qua lumine refulsit lux beata. 0703403a Regna quae sanctos in cuncta saecula perducit ad coelestia, 0703403b Ut cantent Deo jugiter dulcia splendida voce carmina. 0703404a In coelum eum et terra conlaudant universa 0703404b Ab ipso Deo condita, quia sunt valde bona. 0703405a Gaudet simul et laetatur plebs redempta, 0703405b Rex Deus quia carne tectus est nostra. 0703406a Dominator princeps pacis, qui lux es vera, clarificans jam omnia, 0703406b Adjuva nos, ut possimus psallere digna tibi Domino cantica 0703407 Per sempiterna semper saecula. 0703500 In Nativitate Domini. 0703501a Coeleste organum hodie sonuit in terra. 0703501b Ad partum virginis superum cecinit caterva. 0703502a Quid facis humana turba, cur non gaudes cum supera? 0703502b Vigilat pastorum cura, vox auditur angelica. 0703503a Cantabant inclita carmina, plena pace et gloria. 0703503b Ad Christum referunt propria, nobis canunt ex gratia. 0703504a Nec cunctorum sunt haec dona, sed mens quorum erit bona. 0703504b Non sunt absolute data differenter sed prolata. 0703505a Affectus deserat vitia, et sic nobis pax est illa, quia bonis est promissa. 0703505b Junguntur superis terrea, ob hoc quidem laus est juncta, sed decenter est divisa. 0703506a Gaude, homo, cum perpendis talia. 0703506b Gaude, caro, facta Verbi socia. 0703507a Nuntiant ejus ortum aethera lucis per indicia. 0703507b Subeunt duces gregum lumina Bethlem usque praevia. 0703508a Invenitur rex coelorum inter animalia, 0703508b Arto jacet in praesepi rex, qui cingit omnia. 0703509a Stella maris, quem tu paris, colit hunc ecclesia; 0703509b Ipsi nostra per te pia placeant servitia. 0703510 Jam dicantur alia. 0703600 In Nativitate Domini. 0703601a Veneranda die ista pax hominibus est data 0703601b Et aeterna laetitia atque beata gloria. 0703602a Jam lux divina mundo resplenduit clara, ut mens humana 0703602b Obscuritate pulsa manifeste videret, quae sunt bona 0703603 Et caperet scienter illa, unde gaudeamus modo et per cuncta saecula. 0703700 In Epiphania Domini. 0703701a Epiphaniam Domino canamus gloriosam, 0703701b Qua prolem Dei vere magi adorant. 0703702a Immensam Chaldaei cujus Persaeque venerantur potentiam, 0703702b Quem cuncti prophetae praecinere venturum gentes ad salvandas. 0703703a Cujus majestas ita est inclinata, ut assumeret servi formam. 0703703b Ante saecula qui Deus et tempora, homo factus est in Maria. 0703704a Balaam de quo vaticinans, exibit ex Jacob rutilans, inquit, stella 0703704b Et confringet ducum agmina regionis Moab maxima potentia. 0703705a Huic magi munera deferunt praeclara aurum simul thus et myrrham. 0703705b Thure Deum praedicant, auro regem magnum, hominem mortalem myrrha. 0703706a In somnis hos monet angelus, ne redeant ad regem commotum propter regna. 0703706b Pavebat etenim nimium regem natum verens amittere regni jura. 0703707a Magi stella sibi micante praevia pergunt alacres itinera, patriam quae eos ducebat ad propriam linquentes Herodis mandata. 0703707b Qui perculsus corda nimia prae ira extemplo mandat, eludia magica non linqui taliter impunita, sed mox privari eos vita. 0703708a Omnis nunc caterva tinnulum laudibus jungat organi pneuma, 0703708b Mystice offerens regi regum Christo munera pretiosa, 0703709 Poscens ut per orbem regna, omnia protegat in saecula sempiterna. 0703800 In Epiphania Domini. 0703801a Alleluja nostri promat chori caterva 0703801b Laude beata propria Deo reddens vota. 0703802a Concinat ipsa laeta melodia sonora sacra praeconia. 0703802b Gaudeat omnigena plebs redempta per ampla telluris spatia. 0703803a Laetabuda dies quia nunc rutilat, Epiphania Christi dedicata. 0703803b In qua plura Dei sonant mysteria trinitatis et gloria unica. 0703804a Adoratur hic intra positus cunabula, salus factus inclita, gentium et rex imperans omnia. 0703804b Hac quoque die ipsa sanctificat flumina lavat et membra sua, diluens nostra foeda peccamina. 0703805a Hic antiqua renovatur jam natura, quam iniqua foedarat olim sententia. 0703806b Baptizatur Christus lympha et humana conditio a noxa purgatur dolosa. 0703807a Mox spiritus super aqua manet sanctus consecrata veluti columba intonat ac voce paterna: 0703807b Proles mea haec dilecta, quam genui ante saecla; credite in ipsa, est quia mihi complacita. 0703808a Post nuptialia inter convivia in vinum vertitur aqua hujus mira potentia. 0703808b Hac virtute sua perfrui gloria faciat nos perpetua ipse, qui regnat aeterna 0703809 Semper in saecla. 0703900 In Epiphaniam Domini. 0703901 Jam dies instat alma, qua proles diva nobis est revelata. 0703902a Laudat jam nunc una connexa plebs utraque a Christo redempta 0703902b Pandens ipsa laeta hodierna mysteria fide devota. 0703903a Ferat munera sic plena ac mystica, aurum, thus, myrrham mente pura, 0703903b Christum quae summa declarant potentia regnare per saecula cuncta. 0703904a Celebrantes nunc solemnia concio praesens clarissima die ista 0703904b Enarremus voce praecomta canendo Christi magnalia gloriosa. 0703905a Nascitur virginea idem vulva, qui est ante saecula infinita. 0703905b Sugit matris ubera, jacet intra praesepe gubernans universa. 0703906a Ipse duce nova ad sua cunabula duxit magos stella veneranda, 0703906b Offerentes dona regia, testantia divam atque humanam naturam. 0703907a Sonat Christi fama per urbis moenia, patent inaudita stellae miracla, regia contremunt imperia atque Jerosolyma tota. 0703907b Vocantur Hebraea ad haec concilia, pandunt quae descripta loca, properant reddita Bethlehem magi via, ferunt munera Deo sacra. 0703908a Sic via directa ad tua duc nos, Christe, regna sempiterna. 0703908b Quo digna munera tibimet offeramus semper fide munda 0703909 Atque patriam ad nostram redeuntes vivamus vita sempiterna. 0704000 In Transfiguratione Domini. 0704001 Sempiterna 0704002a Virtute cluit cuncta Dominus regens creata, 0704002b Cujus in caltudia resonemus organica, 0704003a Quod die una Petro, Johanni, Jacobo annuit dextera 0704003b In Olympica nitens juga quibus coram se praebet figura. 0704004a Vestimenta ut nix alba, facies ut phoebicoma. 0704004b Petrus spectat duo una cum Moyse, cum Elia. 0704005a Ajens hero: eja, tabernacula condamus hic tria. 0704005b Mox a nube clara placida umbra vox procedit magna: 0704006a Prole mea dilecta in me complacita 0704006b Audite jam sophiam aure cum intima. 0704007a Majestas est sola regis excelsa, 0704007b Quae dedit praecepta celanda illa. 0704008a Haec est pulchra festa cosmi per cuncta 0704008b Adhuc videbitur talis idea. 0704009a Princeps Petre, jam praecinendo nunc tuma haec, tua familia 0704009b Supplex te rogat in hac festa praecelsa, quo nos ducas ad illa 0704010 Coelica tecta, quo est trinitas sancta. 0704100 In Vigilia Paschae. 0704101 Jubilate Deo omnis arva, 0704102 Quia hodie rex heros conditus antro quievit in sepulchri aula. 0704103 Porta obtrusa mulieres ocius pergentes cum aromata pulchra cernunt illic adesse angelorum custodiam, 0704104 Qui Jesum vivere affantur. 0704200 In Vigilia Paschae. 0704201 Jam turma coelica 0704202 Laeta reboans jubilat nova melodemata 0704203 Regi, triumphalia, 0704204 Vexilla reportat qui post tartarea spolia; nostra canat turma 0704205 Sociata super astra tinnula quis voce tonans perenne Alleluja. 0704300 In Vigilia Paschae. 0704301 Alleluja hoc pium recitat plebs nova nunc laeta. 0704302 Quia resonant trophea Christi jam pretiosa. 0704303 Et nox instat, in qua tartara lugent evacuata. 0704304 Tu contra renata ex aqua jubila Domino cantica caterva inclita. 0704305 Tibi vita restituta nunc perpetua, 0704306 Ut reiterata se solvat peccamina. Amen. 0704400 In festo Paschae. 0704401 Fulgens praeclara 0704402a Rutilat per orbem hodie dies, in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia, 0704402b De hoste superbo quod Jesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima. 0704403a Infelix culpa Evae, qua caruimus omnes vita. 0704403b Felix proles Mariae, qua epulamur modo una. 0704404a Benedicta sit celsa regina illa 0704404b Generans regem spoliantem tartara, 0704405a Pollentem jam in aethera. Rex in aeternum, suscipe benignus praeconia nostra Sedule tibi canentia. 0704405b Patris sedens ad dexteram, Victor ubique, morte superata atque triumphata Polorum possidens gaudia. 0704406a O magna, o celsa, o pulchra clementia Christi, luciflua, o alma. 0704406b Laus tibi honorque ac virtus, qui nostram antiquam leviasti sarcinam. 0704407a Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula. 0704407b Potenti virtute nostra qui lavit facinora, tribuit dona fulgida. 0704408a Stupens valde in memet jam miror hodierna 0704408b Tanta indignis pandere nobis sacramenta. 0704409a Stirpe Davidica Ortus de tribu Juda, leo potens surrexit in gloria, Agnus visus in terra. 0704409b Fundans olim arva, Regna petens supera, justis reddens praemia in saecula Dignanter ovantia. 0704410a Dic, impie zabule, quid valet nunc fraus tua? 0704410b Igneis nexus loris a Christi victoria. 0704411a Tribus, linguae, admiramini, quis audivit talia mysteria, 0704411b Ut mors mortem sic superaret, rei perciperent talem gratiam! 0704412a Judaea incredula, cur manes adhuc inverecunda? 0704412b Perspice christicolas, qualiter laeti scandunt inclita 0704413a Redemptori carmina. Ergo, pie rex Christe, nobis dans peccamina Solve nexorum vincula. 0704413b Electorum agmina Fac tecum resurgere ad beatam gloriam, Digna rependens merita. 0704414a Paracliti sancti consolationem piam 0704414b Exspectamus secundum promissionem tuam 0704415a Peracta ascensionis sancta solemnia, 0704415b Qua es regressus in coelum nube tectus clara, 0704416 Pollens laude aeterna. 07044a15a Efflagitantes ab ipso secreta pangi gaudia. 07044a15b Ubi habere possimus per infinita saecula. 07044a16 Cum Christo gloriam. Amen. 0704500 Dominica Paschae. 0704501 Canat omnis turba 0704502a Fonte renata spiritusque gratia 0704502b Laude jucunda et mente perspicua. 0704503a Jam restituta pars est decima, fuerat quae culpa perdita. 0704503b Sicque jactura coelistis illa completur in laude divina. 0704504a Ecce praeclara dies dominica 0704504b Enitet ampla per orbis spatia, 0704505a Exsultat in qua plebs omnis redempta, 0704505b Quia destructa mors est perpetua. 0704506a Dum Christus, mundi vita, infera adit claustra, statim turba daemonum valida 0704506b Exclamat tremefacta: quae potentia tanta ita nostra penetrans atria? 0704507a Laxa sunt vincla captivorum omnia, 0704507b Cessarunt alta fletuum suspiria. 0704508a Virtute nostra ad nihil redacta 0704508b Patimur ipsa jamque supplicia. 0704509a Post ista flebilia daemonum famina sine mora alligat. 0704509b Confracta sunt limina carceris omnia regis ad imperia. 0704510a Illico plebs captiva genua amplexans dominica, 0704510b Libera jam effecta exclamat voce sic humillima: 0704511a Christe, qui tua potentia venisti nostra 0704511b Pius absolvere vincula salute data, 0704512a Nos ad regna transfer aetherea patria reddita pristina dudum fraudata. 0704512b Redde nova saeculo gaudia resurgens cum magna gloria morte perempta. 0704513a Post peracta insignia redemptor mirabilia 0704513b Corda sua praesentia refovet apostolica. 0704514a Agnita facie dominica gaudet ipsa caterva pacis inclita. 0704514b Vulnera adspectant egregia perspicua oculorum instantia. 0704515a O quam ineffabilia enarrat dies ista laudiflua virtutum Dei magnalia, 0704515b In qua lege mortifera seducta plebs est a Christo redempta gratiaque data superna. 0704516a Peccata veteris cuncta culpae soluta, 0704516b Praemia quoque reddita sunt coelestia. 0704517a Laudum digna hac die sacra concinat poemata chorda laeta, voce pudica concio nostra, coelica cui sonant semper organa. 0704517b Solemnia Paschae beata annua celebritate revolvat mente devota facta libera, mystica redemptori solvens munia. 0704518 Vita Christus nostra faciat universa sibimet digna. 0704600 Feria II Paschae. 0704601 Cuncta simul 0704602a Instantia Christo canat solemnia 0704602b In die, qua spoliat Christus tartara. 0704603a Mors quippe saeva potestate cum tyrannica 0704603b Crucis vulnera Christo rerum patrat inscia, 0704604a Ut exstingueret hunc, qui est saeculi vita. 0704604b Sed morte pia Christi fuit superata. 0704605a Nam ingressus profunda tartari latibula 0704605b Captivos forte vinctos levavit ad supera 0704606a Atque coelorum secum transtulit ad habitacula. 0704606b Ubi etiam regna nobis dedit immortalia, 0704607 Quibus fruamur per saecla. 0704700 Feria III Paschae. 0704701a Prome, casta concio, carmina organa subnoctens hypodorica. 0704701b Regi claustra Deo tartarea rumpenti decanta nunc symphonia. 0704702a Morte qui victa, resurgens gaudia mundo gestat colenda. 0704702b Ac insolita morantes perdita Cocyti confinia 0704703a Adspectant lumina intrante illo vita beata. 0704703b Terrore perculsa tremescit daemonum plebs valida. 0704704a Dant suspiria fletuum alta: repagula quis sic audax fregerit mirantur tunc fortia. 0704704b Sic ad supera redit cum turma gloriosa et timida refovet discipulorum corda. 0704705a Praecelsa hujus trophaea admirantes flagitemus nunc voce decliva, 0704705b Virginum inter agmina mereamur pretiosa colere ut Pascha 0704706 Gallilaea inque sacrata praefulgora contueri lucis exordia. 0704800 Feria V Paschae. 0704801 Laetabunda 0704802a Nunc imminet in terris festa praeclara, 0704802b In qua potens confregit taetra tartara. 0704803a Manu bellica protoplasti resolvit vincla, 0704803b Immortalia tribuendo reddidit dona. 0704804a Mirantur omnia angelorum agmina, 0704804b Tremescunt valida impiorum scelera. 0704805a Ortus ac occasus, mare atque pulchra arva, 0704805b Clangite pro modo regis aeterni carmina. 0704806a Nosque pro posse solvamus ovanter jam praeconia. 0704806b Laus, decus, honor tibi Deo nostro sit per omnia 0704807 In aeternum. Alleluja. 0704900 Feria VI Paschae. 0704901 Solemnem diem celebret plebs inclita atque praeclara, 0704902a In qua Dominus redemptor surrexit victor antiqua morte superata. 0704902b Confregit claustra inferni, potens potenter liberat sanctorum animas. 0704903a Gaudent omnes pariter dicentes: Tibi sit gloria, 0704903b Qui de coelesti regno propter nos venisti in terra. 0704904a O adoranda trinitas, veneranda unitas, majestas aeterna et claritas et pax perpetua. 0704904b Nostrorum quoque crimina per sanctorum merita, o rex clemens pie et domine, solve vincla cuncta. 0704905a Te laudat cuncta polorum caterva et angelica et coelorum sancta agmina. 0704905b O bone rex, nostra tibi vox pangat, ut mereamur esse in sanctorum gloria 0704906 Per cuncta semper saeculorum saecula. 0705000 Feria sexta Paschae. 0705001a Ecce vicit. radix David, leo de tribu Juda. 0705001b Mors vicit mortem, et mors nostra est vita. 0705002a Mira bella atque stupenda satis inter omnes victorias, 0705002b Ut moriens sic superaret fortem cum callida versutia. 0705003a Domum ejus ingressus est rex aeternus et Arverni confregit vasa. 0705003b Drachmam secum, quae perierat, portavit, et patefecit regni claustra. 0705004a Paradisi portam, quae clausa fuerat 0705004b Per lignum vetitum et culpam letalem, 0705005a Quam comisit protoplastus, reseravit dextra per stipitem, aetheream. 0705005b Susceperat mors indemnem, quem tenere nunquam potuerat propter culpam. 0705006a Dum ambiit illicita, quae tenebat juste perdidit acquisita. 0705006b Ampliare voluerat in successu et remansit evacuata. 0705007a In se refuscata defecit extremitas, ut quibus ad vitam fuerat largitus ingressus, donaret et regressus ad percipiendam veniam. 0705007b Hic verus est agnus legalis, qui in multis se manifestavit figuris, tandem se pro mundo hostiam dedit patri, ut redimeret membra sua. 0705008a Hic lapis est angularis, quem reprobaverunt constructores. 0705008b Jam factus est in caput anguli super omnes in excelso. 0705009a Regnum ejus magnum et potestas ejus et honor 0705009b Manens in aeternum per cuncta semper saeculorum 0705010 Saecla. Amen. 0705100 Feria sexta Paschae. 0705101 Creator poli rexque terrae, 0705102a Qui semper es salvator gloriosus, 0705102b Qui hominem perditum reparasti 0705103a Nunc tuos famulos salva, Christe, alme rex, a delictis, 0705103b Ut semper dextera tua salvi ac tuti laudes canant. 0705104a Gloria tibi semper sit, Jesu Christe, in aeternum, 0705104b Qui super astra regnas a dextris patris in excelsis. 0705105a Angelicis choris digneris voces conjungere et nostras. 0705105b Post labem effecti coelibes mansuris sistamus laudibus. 0705106a Laus tibi sit, Domine, sancte pater, in aevum, 0705106b Qui regnas cum filio et cum sancto spiritu. 0705107a Dignare, Domine, preces nostras acceptare in Christo. 0705107b Simus perenniter te Dominum collaudantes ubique 0705108 Nunc et semper feliciter. 07051a06a Ignoremus poenam malorum fulti gloria. 07051a06b Conregnemus conjuncti agno sine macula. 07051b06a Dignare, Domine Jesu rex 07051b06b Alme nos custodire a malo 07051b07 Bonisque omnibus repleri. Amen. 07051c07a Proclamat et tuba Deus nostra 07051c07b Tibi maneat summa doxa 07051c08 Et cuncta per saecula coelo atque terra. 0705200 In Sabbato Paschae. 0705201 Adest enim festa paschalia, redemptio nostra. 0705202a Christus surrexit victor vincens tartara nosque redemit morte dira. 0705202b Propter Adae culpam lugent tartara, et almi fulgent in gloria. 0705203a Lux vera Deus, victor qui regnat in saecula 0705203b In trinitate et unitate cum gloria. 0705204a Nos exspectamus eorum suffragia, qui regnant cum Deo laeti simul per astra; 0705204b Ut precibus eorum mereamur ad aethra jungere semper deorum digna 0705205 Hic et in aevum habitacula. 0705300 In Octava Paschae. 0705301 O beata et 0705302a Venerabilis virgo Maria alma, 0705302b Quae sola digna fuisti tu praecelsa -- 0705303a Inter omnes mulieres apparuisti grata sublima -- 0705303b Ut ex te oriretur sol, qui regnat in aeterna saecula. 0705304a Cum esset in nubilo, refulsit in antris saevis. 0705304b Daemones mirantur nimis anxie cruciati 0705305a Inquirentes: Quis est iste rex tam fortis, tam potens? 0705305b Claustra ingressus est nostra cuncta confregit vasa. 0705306a Potestas aeterna haec est nimium valida, 0705306b Latuitque nobis ista tam mira caritas. 0705307a Migrans de mundo sol rutilans ad astra poli ignea gerens miracla. 0705307b Patriarcharum clamat chorus: redemptor venit, solvere nos a vinculis. 0705308a Sol justitiae oritur, quem exspectabamus, disrumpere jugum saevum, 0705308b Solvere vinctos, retrusos in ergastula, nostra vacabant suspiria. 0705309a Et eripuisti vinctos trophaea nos tua ex inferno sacra morte libera. 0705309b Laeta processit cum Christo beatorum agmina in coelorum sede secreta. 0705310a Portans, quae perierat drachmam, 0705310b Gaudet angelorum caterva. 0705311a Christum laudemus hodie, pascha jucundemur plurimis sacris 0705311b Hymnorum tonis reboantes, ad aulam regis perveniamus, 0705312 Ut sine fine fruamur alma. 0705400 In Resurrectione Domini. 0705401 Clara gaudia, festa paschalia 0705402a Congaudet coetus per omnia 0705402b Dulce decantans Alleluja. 0705403a In qua Christus per crucem redemit animas inferno deditas, 0705403b A protoplasto quotquot in hoc saeculo progenitae fuerant; 0705404a Patriarcharum omniumque simul prophetarum regum pontificum 0705404b Detinebantur claustra tartarea mortis -- cruore retrusae 0705405a Donec victor mortis dominus omnium atque sanctus sanctorum, 0705405b Cum crucis trophaeo infernum penetrans abegit claustra saeva. 0705406a Quis es, daemones ululant, crucifer, qui nostra ut Deus solvis vincula cuncta? 0705406b Fugans tenebras fulgurat theatralis horror rutilans lumine perlustrata. 0705407a Clamabant sancti: advenisti, o jam Domine, regum rex, ave, 0705407b Quem olim vates praecinere, jam nos salva, redemptor, rex Christe! 0705408a Tunc Jesus cum laeta sanctorum gloria processit nostra vita, 0705408b Cui psallere laudes sub omni cardine non cessat omnis aetas 0705409 Decantans Alleluja. 0705500 In Resurrectione Domini. 0705501 Turba proclama laeta, 0705502a Laude corona facta prome divina, 0705502b Jam instituta superna disciplina. 0705503a Christi sacra per magnalia es quia de morte liberata, 0705503b Et destructa inferni claustra janua et coeli patefacta. 0705504a Jam nunc omnia, coelestia, terrestria virtute gubernat aeterna. 0705504b In quibus sua judicia semper aequa dat auctoritate paterna. 0705505a Ab arce superna veniens ad ima, factus est ex vulva virginis intacta caro nostra. 0705505b Illustravit saecla apparens perdita, manifestans sua et patris dogmata gloriosa. 0705506a Solvit ipse crucis ara nostra vincula, factus hostia immaculata. 0705506b Castra diremit iniqua virtute mira, suos ad superna vexit regna. 0705507a Sic angelica et humana creatura Christi morte pacificata. 0705507b Ipse pro nostra passus noxa, lavans membra, surgit in vita sempiterna. 0705508a Laudum pia vota solvat ecclesia, cari moderata resonet fistula voce laudiflua, mente pura Christi proelia copiosa; 0705508b Christus quia nostra lavit peccamina ac morte perempta vivit in gloria, contulit praemia coelestia, regna reddidit sempiterna. 0705509a Ipsi doxa honorifica sit in saecula semper aeterna, 0705509b Virtus summa, laus perpetua honor et potestas sine meta. 0705510 Cui nova cantica depromat nostra vox excelsa. 0705600 In Resurrectione Domini. 0705601a Rutilat per orbem praeclara dies ista, in qua lucida Christi enarrantur proelia. 0705601b Hostis qui superba antiqua stravit imperia, castra illius perimens taeterrima. 0705602a Infelix Evae culpa aeterna nos privavit vita. 0705602b Proles Mariae celsa ad regna revocavit coelica. 0705603a Benedicta sit ipsa mundi regina, 0705603b Qua vita nostra prodiit in saecula. 0705604a Jam nunc qui regis omnia Rex in aeternum, suscipe benignus praeconia nostra Haec vota tibi solventia. 0705604b Qui jussa complens paterna, Victor ubique, morte superata atque triumphata, Cum magna resurgis gloria. 0705605a Jam nostra te laudat camoena moderata tua gratia hac die sacra. 0705605b Te cuncta caterva redempta benedicit una per ampla mundi spatia. 0705606a Qui cruce perempta hostis callida versutia infera spolias claustra 0705606b Fersque tuum plasma ad coeli summa palatia, florida collocans aula. 0705607a Jam tua morte beata, Christe, plebs redempta 0705607b Supplicat, vitae tempora praestes ut quieta. 0705608a Nam salutis causa Ortus te tribu Juda leo potens surrexisti in gloria Nos tua liberans dextera. 0705608b Das quibus munia Regna petens supera, justis reddens praemia, in saecula Trutina exigis aequa. 0705609a Te tua familia, Christe, precatur una 0705609b Ut perimas vitia augeas et merita. 0705610a Corda nostra nunc vivifica, qui pandens sepulchra hac die plura 0705610b Tecum multa patrum corpora revelasti tua virtute mira. 0705611a Semper tibi gloria, cui subdita mors est et vita, 0705611b Potestas omnis data ac judicia coelis et terra, 0705612a Universa commoda. Ergo, rex pie Christe, nobis dans peccamina Resolve nostra omnia. 0705612b Et indulta venia Fac tecum resurgere ad beatam gloriam, Vita reformans aeterna. 0705613a Paschalia quoque festa per ista annua 0705613b Suscipias nostra, precamur, ministeria. 0705614a Cuncta dans commoda summa semper ministra gaudia, 0705614b Tuaque gratia vivat plebs redempta in saecla 0705615b Intra polorum castra laudabillima. 0705700 In Resurrectione Domini. 0705701 Alleluja, 0705702a Quoniam vita resurrexit nostra, 0705702b Canat mens proba voce laudiflua. 0705703a Haec dies est illa, in qua mortis destructa sunt jura, 0705703b Et qua fraude dira turba dudum captivata redempta. 0705704a Agmina sublimia, numero diminuta, integra sunt facta die ista dominica gratia. 0705704b Creatura humana, per offensam perdita, per ligni trophaea est coelica reducta ad culmina. 0705705a Sic unita caterva celebrat propria solemnia, 0705705b Quae cum stola candida species indicat angelica. 0705706a In cujus praeclara vultus praesentia corruunt territa custodum agmina visione fulguris simulata. 0705706b Mulierum corda dum pavent timida, voce melliflua clementer prolata angelica confortant alloquia: 0705707a Non, inquit, illa hic caro sancta est cruce passa. 0705707b Sed cum gloria vivit in vita jam perpetua. 0705708a Hac voce percepta praecona socia athletum concilia nuntiant audita et visu probata de Jesu Christo testimonia. 0705708b Turba dehinc apostolica dubia dum manet, hac de causa subintrans atria Christus ipse clausa, satis certa refert probamina. 0705709a Sic nostra penetrans clausa cordis secreta 0705709b Confortet gratia sua in pace nos 0705710 Aeterna. 0705800 In Resurrectione Domini. 0705801 Gaudeat ecclesia, innovant gaudia haec festa paschalia. 0705802a Candidata nunc agmina Christo laeta promant carmina, 0705802b Nova personent famina, Christus mundi lavit crimina. 0705803a Mortis passus supplicia mortis fregit imperia. 0705803b Signa gerens victricia surrexit die tertia. 0705804a Tunc Maria Domino dilectissima surgens mane die dominica 0705804b Aromata deportat suavissima ad ungenda membra dominica. 0705805a Angelus adfuit in veste candida, facie rutilans sicut sol fulgida, sedens in parte sepulchri dextera. 0705805b Nuntiat Mariae optata gaudia: Christus, qui passus est crucis suspendia, redemit mundum spolians infera. 0705806a Nunc intuere, ecce signa perspicua. cerne sepulchri loca vacua. 0705806b Surrexit vere secundum promissa sua, triumphans morte de perpetua. 0705807a Patri reportans nova trophaea sanctis tribuit regna siderea. 0705807b Cunctis nuntia haec verba mea, vobis videbitur in Gallilaea. 0705808a Venit Maria nuntians talia, tunc discipuli praesignant gaudia damnata de morte tristitia. 0705808b Stupet Judaea, plena perfidia, Christo dilecta gaudet ecclesia exsultans de tanta laetitia. 0705809a Et nos inter tanta solemnia 0705809b Conlaudemus Dei magnalia. 0705810 Cui nunc et semper sit gloria. 0705900 In Resurrectione Domini. 0705901 Clara resonant nunc organa, 0705902a Quia pascha celebrat nova turba refecta spiritali azima. 0705902b Regna in qua, veritas atque vita reddita patria clariflua. 0705903a Ex arce summa paternaque dextera Proles divina petens ima de virginea nascitur vulva, Cum carne vera homo factus in terra. 0705903b Mundo mystica illustrato doctrina Crucis stigmata gloriosa subiit pro salute humana Traxitque sua regnum ad imperia. 0705904a Sic vere digna hostia probata, in ara crucis immolata, nostra resolvit peccamina. 0705904b Per hanc antiqua mors est superata, et vita mundo restituta, regnaque redempta cativa. 0705905a Hostis iniqua perempta versutia ac tyrannica potestate superata, Christus splendida ad aethra fert spolia. 0705905b Tantae peracta gloriae victoria, carne humana iterum glorificata, vestiri sua voluit potentia. 0705906a Qua reinduta surrexit in vita jam perpetua simulque plura justorum defuncta corpora, veridica ut ferunt scripta. 0705906b Quae satis fida demonstrant exempla atque provida, sperare summa resurrectionis gaudia post finita aevi tempora. 0705907a Jam cantica praedulcia voce celsa 0705907b Ecclesia promat laeta laude digna. 0705908a Quia mors est dira triumphata 0705908b Vita surrexitque Christus nostra. 0705909a Ipsi gloria sit honorifica, cui famulatur una mors atque vita omnia per creata, 0705909b Sol sive luna, decora lumina, terra, maria, sidera et poli clara, mundi machina tota. 0705910a Cujus gratia sempiterna plebis alma gubernet pectora, Quo fide pura mereatur illi digna Ac perspicua voce sacra praelibata supplere cantica. 0705910b Jam corde laeta suum pascha colit ampla per orbis spatia. Ut quae fuerat perdita sub morte dira, Nunc per divina sacramenta adinventa exsultet libera. 0705911a Victori celsa cum gloria persona laude digna, vox nunc clara mensque pudica, 0705911b Qui sic tartara saevissima propria potentia sternens liberat suum plasma 0705912 In saecula. 0706000 In Resurrectione Domini. 0706001a Coelica terrenaque simul turba 0706001b Personant nunc laeta pace reddita. 0706002a Dies ista pacifera perpetua mundo nuntiat gaudia, 0706002b Mors est in qua superata liberata et conditio humana. 0706003a Inferni claustra superba penetrat cum magna Christus gloria. 0706003b Disrumpit vincla iniqua, effugat omnia potens nubila. 0706004a Captiva sic turba redditur libera rupta culpae catena. 0706004b Exsultantque pia justorum agmina et plaudunt voce digna. 0706005a Vertuntur sua in tortores fera supplicia potestate tyrannica victa. 0706005b Cadunt intima atque luctuosa suspiria, remedia et surgunt aeterna. 0706006a Sancti jam tanta percepta gratia gaudia metunt suprema. 0706006b Lugent absorpta atria infera, superna gaudet patria. 0706007a Mortis lege dira Christus perempta redit victor ad arva. 0706007b Cui mente prona personans gloria, psallit nostra caterva 0706008 Festivum Alleluja. 0706100 In Resurrectione Domini. 0706101 Dic nobis, quibus e terris nova 0706102a Cuncto mundo nuntians gaudia 0706102b Nostram rursus visitas patriam? 0706103a Respondens placido vultu dulci voce dixit: Alleluja, 0706103b Angelus mihi de Christo intimavit pia miracula. 0706104a Resurrexisse dominum siderum cecinit voce laudanda. 0706104b Mox ergo pennas volucris vacuas dirigens laeta per auras 0706105a Redii, famulis ut dicam, renovatam legem veterem et novam regnare gratiam. 0706105b Itaque plaudite, servuli, voce clara; Christus hodie redemit nos a morte dira. 0706106a Pater filium Tradidit, servi interemerunt pro salute nostra. 0706106b Sponte subiit filius mortem, ut nos redimeret morte ab aeterna. 0706107a Jam nunc requiem capere licet omnibus et vita frui perpetua. 0706107b Nunc recolite pariter mecum, famuli, celebri laude sanctum Pascha. 0706108 Christus est pax nostra. 0706200 In Resurrectione Domini. 0706201 Festus adest nobis 0706202a Cunctis nimium venerandus dies, 0706202b Quos verus pius refovet ubique. 0706203a Suos gaudet esse secum suique dilecti in aevum maneant laetantesque 0706203b Cum pastore pio, qui derelictis nonaginta novem ovibus in deserto, 0706204a Propter unam erraticam; sublimem gaudent jam chori in polo. 0706204b O pater et aeterne, o cunctis largitor o pius infirmis! 0706205a Christe, qui famulos tuos consolaris, qui spem promisisti, ut polos scanderent, 0706205b Miserere tibi juste supplicantum, adjuva nunc ipsos, quos tu redemisti. 0706206a Tibi, Domine, pastor bone, decet laus honorque 0706206b Et imperium semper in saecula saeculorum. 0706300 In Resurrectione Domini. 0706301 Gaudens mater pange laudes ecclesia, 0706302a Quia surrexit salvator, 0706302b Cujus dies hodierna, 0706303a Et sol post tenebras 0706303b Diem irradiat. 0706304a Sic Christus post tartara 0706304b Te surgens illuminat. 0706305a O mira Dei clementia, quae tanta habita 0706305b Confers creatis indesinenter beneficia. 0706306a O salus perpetua tam 0706306b Morte potenter devicta 0706307a Largita quae benigne vitam. 0706307b En canimus pium Pascha. 0706308a Etenim, ex quo amisit Adam volens vitam, 0706308b Clausa fuit, usque tuo sanguine rompheam 0706309a Stinxisti in cruce fixus idemque de morte transiens ad vitam. 0706309b Quam nobis ipse possidere praesta, tu es enim omnium vita. 0706310a Dies haec festa omnibus expletis laeta tibi vere debet esse unica, 0706310b Te resurgente tibi dedicata, qui a morte mundum reduxisti ad vitam. 0706311a Largire tu nobis clemens vitae gaudia, 0706311b Paradiso reduc, qua valeamus nectarea 0706312 Tibi referre cantica et concrepare Alleluja. 0706400 In Resurrectione Domini. 0706401 Haec est praeclarae solemnitatis hodiernae festivas, 0706402a Cunctis Domini fidelibus firmiter honore celebranda 0706402b Atque nobis cum gaudio feliciter omnibus recolenda. 0706403a Hodie surrexit Christus, salus nostra. Atque Mariae Magdalenae prius voluit pastor ostendere sacratissima sua membra 0706403b Quam discipulis suis ipse vita. Qui est lux, via et veritas et sine fine perennis gloria, simul trinitas et unitas. 0706404a Qui pro nobis sustinuit Deus ipse creator poenam, ut purgaret nostra facinora. 0706404b De sepulchro resurrexit agnus, qui Deus simul et homo cum patre regnat per saecula. 0706405a O lux splendida, in coelis regnans perpetua, 0706405b Suscipe vocis nostrae laudes devotissimas. 0706406a Ut ignoscas nobis, quae gessimus, crimina, 0706406b Sicut precamur voce valde humillima. 0706407a O quam beata es mundi salus, 0706407b O quam stupenda et gloriosa! 0706408a In coelis ab angelis admiranda, 0706408b Resurrectionis festa praecellens, 0706409a Cunctis sublimior ceteris, obtinet nomen sacrum, corrusca luce, gloria fulgentissima, 0706409b Satis laetabunda; ideo poscimus omnes sanctorum suffragia, ut mereamur gloriam, 0706410 Quam Christus promisit sanctis, regnare in coelis sine fine perpetua. 0706500 In Resurrectione Domini. 0706501 Haec est vera redemptio et celsa festa, 0706502a Mors sanguinum triumphata, 0706502b Monumentum margarita 0706503a Redditur, rutilat 0706503b Clara atque digna 0706504a Nec non tota fulgida. 0706504b Quem cernit primum Maria. 0706505a Vexillum crucis jam sublimatur, dicata membra 0706505b Agni cruore mamantis latere est redempta. 0706506a Insignis victoria Per lignum quod jam notaverat 0706506b Diluens nostra facinora Contulit remedia. 0706507a Et hujus mundi jam principem bellans alligat, 0706507b Inferni claustra demolit abstrahens spolia. 0706508a Adae solvit culpam, labuerat esca obnoxius in hac aerumna. 0706508b Perducit ad vitam, quem expulit culpa, et collocat in coelestia. 0706509a Voce obnixa omnes mente prona pectoris pulchram aulam repingamus almam. 0706509b Laudem boando exsultemus in hac solemnia paschali sacra melodia: 0706510a O mira Domini est misericordia, 0706510b Ut nos liberaret, se patris victimavit 0706511 Immaculata hostia et regnat per saecula. 0706600 In Resurrectione Domini. 0706601 Hodie solemnitas solemnitatum, gloriosa dies, 0706602a In qua surrexit potenter sepulchro leo fortis et mortem nunc destruens Et aeternam vitam tribuit, Ideoque omnes submissi vocibus exsultantibus 0706602b Occiso agno redemptione pro mundi laudum feramus praeconia: Laus, honor, potestas et virtus, Gloria, imperium, decus tibi sit in aevum verus. 0706603a Perpetuo hoc nostrum resonet os nec sileat, 0706603b Canamus pio redemptori semper Alleluja. 0706604a Deus noster, humili nos te prece deposcimus omnes pariter, 0706604b Ut his diebus simus paschalibus tuo auxilio protecti. 0706605a Adsint et sanctorum suffragia, ut post cursum hujus vitae socii simus illis 0706605b Atque mereamur, angelicis interesse choris in aevum Christicolae omnes. 0706606a Majestatem tuam indesinenter frui, 0706606b Qui regnas cum patre, spiritu sancto, Deus 0706607 In sempiterna saeculorum saecula. 0706700 In Resurrectione Domini. 0706701 Laudes Deo, 0706702a Sexus omnis consonet, voce dulces canat melodias crucifixo libantes preces ut decet, 0706702b Praecelso regi sine fine gratanter in paschae mysterium pia et jubila constipantes. 0706703a Per quem renovatus redditur, mortis vinculis absolutus, mundus in hac die redemptus. 0706703b Alpa et Omega, orbis conditor, primus atque novissimus, redemptor surrexit mortis victor. 0706704a Nam a primo protoplasto quotquot in saeclo fuerunt 0706704b Et ipsi justi, cum ipso, qui sunt locuti Domino, 0706705a Detinebantur in tartaro gehennae dissimili, 0706705b Donec auctor mundi impiam carnem nostram induens 0706706a Ipsum auctorem mortis vincens justos omnes eruit. 0706706b Portas paradisi iisdem crucifer aperuit. 0706707a Cui tripudiantur, quae in coelis 0706707b Et in terris et panta, quae moventur. 0706708a Qui crucifixus erat, ecce per omnia regnat, 0706708b Resuscitans multorum corpora sanctorum simul 0706709 Psallentes Hosanna in excelcis jucunditer, Alleluja vociferantes in alta. 0706800 In Resurrectione Domini. 0706801a Laudum laeta psallat poemata paschalia mysteria venerans plebs antiqua, jam nova facta, 0706801b Simpla, digna, congrua cantica, angelica melodia decorata, quae sonat laude benigna. 0706802a Est quia ex Aegypto erepta ac dira servitute liberata forti dextra, manu valida; 0706802b Illustrata columna ignea, defensa hostes contra nube taetra, fontis unda regenerata. 0706803a Regna cepit repromissa, 0706803b Cuncta fluentia bona. 0706804a Surrexit ipsa quippe vita, qua sunt fracta tartara 0706804b Quaque redempta vivit turba, quae erat captivata. 0706805a Gratia percepta, superna patria reddita, ad gaudia properemus aeterna praesentia colendo festa. 0706805b Haec dies, quam ipsa dominica fecit gloria, psalmodica ut fatur prophetia, exsultemus omnes in ea 0706806a Christus in ista dira spoliavit tartara atque negata diu regna sanctis reddens celsa cum magna surrexit gloria; 0706806b Agmina sancta quo visitans apostolica, quae tremebunda ac tristitia manebant plena, sua foveret praesentia. 0706807a Grata cujus ad ipsa 0706807b Collegia perducat nos- 0706808 met alma. 0706900 In Resurrectione Domini. 0706901a Omnigena concio redempta 0706901b Certamina pangat Christi sacra. 0706902a Et antiqua jam culpa indulta salubria personans lavacra 0706902b Nova solvat organa et vota praecipua ac Deo congrua. 0706903a Vitae sunt quia reddita praemia, quae sua perdiderat homo per scelera, 0706903b Tartara cuncta spoliata dira, superna patefacta per Christum moenia. 0706904a Unde beata atque gloriosa illustrat celebritas ista per spatia mundi lata luce clarissima corda pariter fidelia. 0706904b Omnia dira fugata nubila et nostra sunt disrupta vincla atque sacra Deo laudis mente pacifica sic sacrificatur hostia. 0706905a Ipsi nostra plebecula, fontis unda jam renata, ferat digna nunc munia. 0706905b Potens quia forti dextra infera destruxit claustra, excelsa pandit limina. 0706906a Post de nova surrexit sepultura sua potentia. 0706906b Plaudit turba discipulorum laeta eo viso facta. 0706907a Cui laudum munera moderata vocis cithara offert nostra nunc caterva. 0706907b Ipse nostra delicta solvat patris sedens in dextra, qui gubernat universa. 0706908 Saecula per infinita. 0707000 In Resurrectione Domini. 0707001 Adest pia ac salutifera paschalis gloria, 0707002a Christus surrexit in qua damnans tartara nosque relevans ex morte dira. 0707002b Claustra destruxit saeva virtute sua, solvens iniqua justorum vincla. 0707003a Exsultat jam beata per orbem ecclesia, 0707003b Est quia morte sacra libera Christi facta. 0707004a Suum qui plasma ad regna devexit aetherea morte victa atque triumphata. 0707004b Quique nos sua a noxa emundet clementia et gratia foveat superna 0707005 Regnans in saecula potenter sempiterna. 0707100 In Resurrectione Domini. 0707101 Praecelsa admodum et clara nimis elevata festa super cuncta. 0707102 Haec cluens gemma incanduit ultra cujusquam modum ita, quo fari nequeant lepidi lingua. 0707103 Totum legis, quod fuscaverat atrae noctis umbra, spicula sui jubaris radiavit alma, 0707104 Sic moderando cuncta quod legis veteris sit exemplar nova. 0707105 Annon tibi videtur servitus illa Mesraim mystica fore hujus saecli profecto figura? 0707106 Pharaonis cuncta quae premebant juga, typum gerebant dominationis diabolicae, Israelis colla. 0707107 Si per compendia ex multis pauca utriusque conferantur gesta, 0707108 Videbitur vetus nostrum novum pascha incunctanter testamenti figurasse una. 0707109 Ac si per angelum Dei filium et per rubum carnis indumentum, per Moysen Johannem clara erit intellecta tibi assertio nostra, 0707110 Suum ad populum utrumque missum libertatis causa et dominationis adgravata jugaque vel ambigua tepentia corda. 0707111 Sed cum transcurrantur cursim nonnulla media allegorica seu tota typica krononque nostrum designantia, tamen adhibenda non sunt paschalia, in quibus pepulit diutina Dominus ergastula. 0707112 Servati et inrespersi sumebatur vita agni, cujus cruore una postes ac liminaria linebantur cuncta. 0707113 Etenim nostrum pariter pascha, crucis Christus tulit suspendia; uterque postis intinctus et piacula tanti criminis liminaria templi cum velo scissa. 0707114 Sic primogenitus Israel conservatur, Aegyptiis qui carior cunctis habebatur populis, utrosque luce cassos parebit illos corpore vah et istos anima. 0707115 Nam nocte media claustra inferni sunt diruta fideliumque omnium redemptio est facta. 0707116 Foetida jam findantur coclea, erumpant confota, deducantur nova. 0707117 Crucifixus Dominus pro homine eadem die, qua creavit hominem, mortuus atque sepultus, velut in principio sua cuncta patravit opera. 0707118 Sabbato namque quievit sepultus lapide, ut veteris cuncta fuisse factura cernatur jam novae umbra. 0707119 Eoa lux occurrat octava, quae est et prima, evigilet, qui dormierat et potum mortis biberat, det tristi mundo gaudia, qui ejus tulit peccata. 0707120 Jam surrexit, jam se ostendit, jam cunctorum ora volitat haec fama: 0707121 Nunc exsultent, epulentur omnia sui resurrectione domini tanti congaudentia. 0707122 Lauda, jubila, hymni et decanta plebs nunc tu Christiana, cum Christo commortua et convivificata, adhuc per eum resurrectura. 0707123 Dole et ange, Judaea, quae amisisti quondam misera tutorem tui fornicaria. 0707124 Redi ad eum, qui te dilexit ab adolescentia, quo nobiscum sis sponsa 0707125 Ejus, qui cum patre et spiritu sancto unus vivit et regnat Deus per cuncta saecula. 07071a12 Splendent ecce novi rutilantia festa diei, Azima fermento quibus est plebs laeta repulso; Non haec Hebraei vetus est celebratio Phase, Agnus praecipuam tulerit licet ille figuram. 0707200 In Ascensione Domini. 0707201 Rex omnipotens die hodierna. 0707202a Mundo triumphali redempto potentia 0707202b Victor ascendit coelos, unde descenderat. 0707203a Nam quadraginta postquam surrexerat 0707203b Diebus sacris confirmans pectora 0707204a Apostolorum, pacis cara relinquens oscula. 0707204b Quibus et dedit potestatem laxandi crimina. 0707205a Et misit eos in mundum, baptizare cunctas animas 0707205b In patris et filii et sancti spiritus clementia. 0707206a Et convescens praecepit eis, ab Jerosolyma 0707206b Ne abirent sed exspectarent promissa munera. 0707207a Non post multos enim dies mittam vobis spiritum paraclitum in terra 0707207b Et eritis mihi testes in Jerusalem, Judaea sive et Samaria. 0707208a Et cum hoc dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes clara 0707208b Suscepit eum ab eorum oculis; intuentibus illis aëra 0707209a Ecce stetere amicti duo viri in veste alba 0707209b Juxta dicentes: quid admiramini coelorum alta? 0707210a Jesus enim hic, qui assumptus est a vobis ad patris dexteram, 0707210b Ut ascendit, ita veniet quaerens talenti commissi lucra. 0707211a O Deus maris, poli, arvae, hominem, quem creasti, fraude subdola 0707211b Hostis expulit paradiso et captivatum secum traxit tartara. 0707212a Sanguine proprio quem redemisti Deo illuc et provehis, unde prius corruit, paradisi gaudia. 0707212b Da nobis, quaesumus, sempiterna gaudia, judex cum veneris judicare saecula, in sanctorum patria; 0707213 In qua tibi cantemus omnes Alleluja. 0707300 In Ascensione Domini. 0707301 Rex aeterne arvae, poli pontique, omnium rerum artifex, gubernans omnia. 0707302a Qui salvas Israel, gubernas ubique et regis omnia, Domine, alme pater, poli rex 0707302b Rectorque agminum sanctorum milium, qui sistunt praeclari caelibes ante tuam gloriam. 0707303a Auxilium, summe pater, tribue perenniter famulis, 0707303b Quo adjuti mereamur semper tibi canere gloriam. 0707304a Laus, honor tibi sit, qui creasti omnia, 0707304b Qui verbo jussisti fecistique maria. 0707305a Cunctaque terrena simulque superna, quae tibi cuncta sunt devota serviuntque domino 0707305b Sol, luna, sidera, maris natantia, robur angelicum, tibi rex, fabricator omnium. 0707306a Nostrasque preces jungas sanctis in supernis, magne rex, qui es benedictus in saecula, 0707306b O Deus semper ubique, ut mereamur semper secreta conscendere in gloria. 0707307a Qui regnas ubique omnia gloria, mitis Domine, herus, dominator, 0707307b Te quaesumus petimusque, ut deleas nostrum crimen, Deus, qui regnas semper. 0707400 In Ascensione Domini. 0707401a Laude laetabunda hodie una cunctorum per orbem gaudet ecclesia, 0707401b Quae moestificata dudum fuerat morte Domini Jesu Christi dira. 0707402a Qui postquam resurrexit die tertia, eadem tristitia in gaudium est versa. 0707402b Quoniam se potenter per argumenta multa vivum praebuit diebus quadraginta. 0707403a Loquens et convescens cum eis una pandensque Dei regni mysteria. 0707403b Novissime autem hac die sancta visus est cunctis patenter una. 0707404a Quibus Jerosolymis manere imperat, quousque promissa percipiant dona. 0707404b Nam hi, qui convenerant, cum interrogant, quando Israelis reddet regni jura. 0707405a Non est vestrum, ait, scire tempora, quae pater voluit fore occulta. 0707405b Sed percepto coelitus munere eritis mihi testes per cuncta regna. 0707406a Et cum hoc dixisset, videntibus illis alta coeli penetravit secreta, eumque ab eorum oculis suscepit nubes clara. 0707406b Cumque intuerentur petentem illum supera, ecce viri steterunt juxta illos dicentes in veste alba: cur conspicitis aethra? 0707407a Hic Jesus veniet ita, quemadmodum ascendit supera, 0707407b Ut reddat singulis juxta judex justus propria opera. 0707408a Nos, qui interim eum sedentem patris ad dextram, cuncta disponentem lege justa, 0707408b Venturum exspectamus avida mente et proba semper suspecti de die illa, 0707409a Omnes unanimes pingui lampade pervigili simul nos solertia, praestolemur illum fide perfecta. 0707409b Mortis nox quodsi nos tegit opaca, redire dum differt, necdum propriam quia celebravit sponsus copulam; 0707410a Contigerit nos dum cunctos sopiri una, plena interea oleo sint cuncta nostrorum lecytha. 0707410b Clanguerit ut dum tuba nocte media et vigilaverit omnium valida nostrorum caterva, 0707411a Surgentes lampades ornemus proprias et venienti cuncti occurramus sponso cum laetitia. 0707411b Intremus cum eo simul ad nuptias et discumbamus, quo reficiamur cuncti dape regia. 0707412a Ipse autem transiens ministret nobis bona rex inaestimabilia. 0707412b Hujus laetam faciem cernamus cuncti, plena sint tunc ut nostra gaudia. 0707413a Cui dicamus nunc voce consona: ecce jam dones, quod promiseras cum te videmus in gloria. 0707413b Tibi cum patre et sancto spiritu sit semper et ubique gloria sempiterna. 0707500 In Ascensione Domini. 0707501 Agnus Dei, 0707502a Christus rex, hodie pro nostra 0707502b Tutela venit in saecula. 0707503a Divinam dans nobis gratiam et provehit ad patriam, 0707503b Unde primum decidit genus humanum per superbiam. 0707504a Fraude factor condolens protoplasti, condidit quem, hostis expulit paradiso ad laetitiam magnam 0707504b Serpentis saevitia, mulierem blandimenta gustando vetita duxit ad poenam tartaricam. 0707505a O tu Deus, sublima qui regis atque ima, 0707505b Mare cunctum, sidera quoque rutilantia; 0707506a Cuncta, quae fecisti, laudant te omnia 0707506b Mortalis homo acquisivit in arva. 0707507a Angelica jubilat militia: Gloria resonet in excelsis Deo 0707507b Et in terra summa pax voluntas bona. Perditum hominem, quem fecerat, 0707508a Venit quaerere et salvare una; 0707508b Ovem, quae erraverat, centesimam 0707509a In ulnis imponens reportat, coelestia regna conlaudant, angelorum chorus sublimat, exsultat modulans secreta coelestia. 0707509b Laudat prophetarum numerus apostolorumque, martyrum, confessorum namque virginum etiam simulque supernorum agmina. 0707510 Congratulantes nos eja dicamus simul omnes: Deo tibi sit gloria. 0707600 In festo Pentecostes. 0707601a Laudiflua cantica det mens nostra sacratissima per haec festa annua sancti illuminata gratia spiritus vera. 0707601b Plaudat ecclesia catholica cum prole sua dominica repleta fide atque doctrina imbuta apostolica. 0707602a Hodierna salutis gaudia per ampla mundi climata dant plurima atque plena beneficia. 0707602b Quibus aegra omnium pectora pleniter refocillata valentia sunt reddita ac fortissima. 0707603a Jam nunc dona mystica omnium genera linguarum reddentia mente consona promat lingua voce canora. 0707603b Per quem tanta gratia divinaque doxa in terris est cognita regna omnia suntque tracta ad Christi jussa. 0707604a Christus supera dum scandit aethra, jubet, ut promissa Patris et sua docta caterva attendat ventura, Exhinc dominica cohors alma observat 0707604b Praecepta collecta in urbe sancta Hierosolyma. Cum repente magna voce facta ab arce superna, Quo erant impleta ipsa sono atria, 0707605a Munera linguarum dispertita in igne patent visa atque sunt communia per singula dispensata sedilia. 0707605b Haec bina sensibus elementa externis applicata manifestant mystica sacramenta interna fide percepta. 0707606a Repleta siquidem castra sunt apostolica spiritus sancti gratia exsufflata omnigena sapientia. 0707606b Resonant et inaudita per eorum ora Christi sacra magnalia ac diversa affamina linguarum data. 0707607a Ipsa denique Judaea stupet manens adhuc iniqua ad haec tanta mirabilia interna necdum dona cognita. 0707607b Musti crapula lasciva deputat madere agmina inspirata ad certamina et docta pugnare forti dextra. 0707608a Integra percepta flaminis sancti gratia et aeterna ab aula infusa munera plebi cohors alma suggerit ipsa. 0707608b Instabantque vasa sic novo nectare plena ferentia pocula conferta fiala doctrina parata ad convivia. 0707609a Tertia tunc hora erat ista, luce clariora cum divina charismata sunt tributa ac repleta pectora apostolica. 0707609b In ipsa tempora et ostensa simul sacramenta pandunt alta mysteria deitatis atque trina personarum vocabula. 0707610a Dies ista pacifera sempiterna atque plena orbis ampla spatia fide perlustrat, qua vivit humana Deo usia. 0707610b Quaque gaudet ecclesia jam nunc una catholica loqui lingua effecta nova ac robusta pace superna dynamis clara. 0707611a Jam nunc referta munere lingua laetissima laudiflua cantica psallens in hac aula Deo dulcimoda symphonia hymnizia verba mystica. 0707611b Laude jucunda, concio sancta, per haec sacra solemnia annua solve tuo vota auctori debita instigata gratia spiritus alma. 0707612a Celsa et ima gaudeant omnia, quia natura restituta nostra ad superna reducta est collegia. 0707612b Sicque cognita divina gloria laetemur una voce pacifica deifica recinendo magnalia. 0707613a Laus beata ac veneranda sancto flamini dicata die ista personet clara. 0707613b Cui doxa sit coaeterna, patri natoque omnia per saecula majestas una. 0707614 Ipsa jam sua gratia debita solvat nostra. 0707700 Feria II Pentecostes. 0707701a Eja Musa, dic quaeso praeclara chorea 0707701b Blandificaque libens perstrepe organa. 0707702a Ast modulans concio resultet plectro laudum laeta carmina. 0707702b Te conlaudans nostraque caterva, hujus diei euprepia. 0707703a Paracliti charisma hodie alumnos irradiat. 0707703b Facto repente sono linguis Christi fantur magnalia. 0707704a Vesana plena ructu perfidia alumnos musto madere putat, spiritus gratia ardentes quos reddit fervida. 0707704b Anastasis peracta quinquagena mysticus penetrarat spiritus pectorum intima oppido reddens flagrantia. 0707705a Mox egressi omnes una taetra peragrant arva diffundentes verbi semina, 0707705b Mystica patrantes signa superno rore nova cordium madidant intima. 0707706a Ecce, Christe, tua nunc caterva in hac aula decantat carmina, ut coelesti permixta agmini in dextera dicat nova tibi promens cantica: 0707706b Sit perennis Domino gloria, decus, honor, potestas per saecla, qui tribuit spiritus gratiam omnibus per arva, qui sequuntur ejus monita. 0707707a Poscimus omnes tua supplices magnalia, 0707707b Et sanctus nostra spiritus mundans intima 0707708 Illustret clara sophia. Alleluja 0707800 Feria II Pentecostes. 0707801a Resonat sacrata jam turma diva symphonia, 0707801b Repleta gaudia promissa e coelo reddita. 0707802a In unum congregata apostolorum phalanx praeclara exspectans munera. 0707802b Repente vox divina Paraclitum nuntiat decorans sanctorum viscera. 0707803a Fantur omni lingua nonnulla mysteria Deique magnalia. 0707803b Cantica divina non cessat reboare ejus quoque caterva. 0707804a O Deus, omnis arva te laudat, sol et luna, concrepat usia cuncta coelica et profunda flumina. 0707804b Te psallat tellus alma, sidera tua clara, jubilat, adorat, amat redempta omnis quoque anima. 0707805a Stupens Judaea haec inquit exsecranda: concio vino ista est repleta mustique crapula; baccho plenos deputat repletos gratia. 0707805b Surgens haec Petrus divina clementia superat obdurata corda illa et fore affirmat vaticinia de hoc Joelis praedicta. 0707806a Ovans agmina nunc nostra boat carmina devota quo suscipiat coelestia habitacla 0707807b Pangat omnis chorda nostra sancta praeconia tua ut semper pia percipiat charismata. 0707808a Omnem hanc meram suscipe melodiam, ut queamus scandere luciflua et tua celsa ac decora uranica. 0707808b Dudum sacrata invenisti pectora, nunc nos reple lumine, polorum ut gaudia cedas perpetua atque regna. 0707809a Te decet laus perpetua et gloria siderea sit diuturna. 0707809b Tu animas et corpora nostra, Christe, possideas in sempiterna 0707810 Gloria. 0707900 Feria IV Pentecostes. 0707901 Almiphona jam gaudia 0707902a Coeli rutilant per climata, 0707902b Elogiantur cuncta bona. 0707903a Neumatis afflata sacra flamma 0707903b Replentur hodie quis piorum 0707904a Affabre pura corda; renovantur namque festalia 0707904b Typicalia dudum in Sina Moysi consignata. 0707905a O beata et vera gaudia, homo cum celsa petit Deus et ima in ignis forma. 0707905b Pace namque hodie in vera sunt copulata duo animalia, superna, ima. 0707906a Theologa rhemata concrepet utriusque diapason vera 0707906b Cherubim aetherea, Seraphim atque cuncta ignicoma turma. 0707907a Tuba jubilaea tympanizet rupta vincula, 0707907b Prius verbigenam detinebant quae nexam drachmam. 0707908a Nunc vos, Michael satrapa, Gabriel vera police dans nuntia, 0707908b Nos terrigenas vernulas ferte in vestras policas officinas. 0707909a Nunc ergo cuncta superna juncta phalanga benedicat sanctum pneuma voce sonora. 0707909b Cujus et munere compta fistula rubra redimpendat vera symbola enharmonica. 0707910a Esse ultima vel particula mereamur ejus in aula. 0707910b Amen omnia subjungant pium mente pura jam nunc redempta, 0707911 Rite canentes Alleluja. 0708000 In festo Pentecostes. 0708001 Rex mundi dominator die hodierna. 0708002a Triumphavit impleta prophetia sicut olim praedixit in arva. 0708002b Calcata morte, hoste furibunda, destruxit ejus castra foetida. 0708003a Abstrahens sua, quae redemit spolia. Cum potentia traxitque praedam, quae olim fuerat captivata propter culpam primaevae creaturae, Erexit sibique gentem gloriosam resurgens ex mortuis vita pollente virtute aeterna. 0708003b Discipulorumque corda nuper moesta gaudia demonstravit clara ostendens eis miracula Humanae carnis, cicatricum vulnera; Praedixit verba evangelica, quod repleta essent sacra dicta, convescens eis per dies quadraginta. 0708004a Sed exspectarent promissa futura quae revelarent patris arcana 0708004b Haec cum dixisset, videntibus illis eum suscepit nubes splendida. 0708005a Cum completi essent dies quinquaginta, 0708005b Erant omnes congregati mente una 0708006a Discipuli atque omnis lingua 0708006b Quod egit supera et in terra. 0708007a Repente sonus venit de aethra, flamma corruscans ignea 0708007b Descendit per cuncta linguarum genera; eorum pectora 0708008a Tunc replevit omnes divinum pneuma. 0708008b Unusquisque audivit sua lingua 0708009a Dei magnifica. Dei repletique magnalia coeperunt per prolixa terrarum spatia 0708009b Cuncta praedicare omnes in Judaea, baptizare in Africa uno baptismate lotos per 0708010 Saecula. 0708100 In festo Pentecostes. 0708101a Praecipua aderit nobis salus continua festa 0708101b Sitque jucunda videlicet semper atque decorata. 0708102a Laus et honor erit nostra gloria, Sequamur Christi si vere vestigia, magna pietas redemptio est vera. 0708102b O Deus caritas, etiam carne humana Dignatus est redimere facinora et curare nostra delicta injusta 0708103a Nec non dare vitam; sincera mente solvamus vota. 0708103b Exsultemus ergo promere simul laudes aeternas. 0708104a Ut dignanter possimus adhaerere Christo atque adimplere debita cuncta 0708104b Ac denique sociari gaudia inclita, qui morte redemit nos ab atra. 0708105a Te, Christe, quaesumus, accipe vota nostra, 0708105b Ut laeti adeamus tua loca amoena. 0708106a Ad coelestia quae ducit fideles regna, 0708106b Sine fine manet estque semper mansura. 0708200 In festo Pentecostes. 0708201 Orbis conditor regressus est in sinu patris, 0708202a Promissa munera dare patris gratia 0708202b Et almum spiritum, sicuti praedixerat: 0708203a Rogabo patrem meum, alium dabit vobis paraclitum. 0708203b Et cum venerit, arguet mundum de sordida facinora. 0708204a Et cum complerentur dies pentecostes erant omnes pariter 0708204b Discipuli loco uno exspectantes promissa triumphantes. 0708205a De coelo factus est subito sonus tamquam torrens, replevit spiritus totam domum, ubi erant sedentes. 0708205b Ignis advenit divinus non comburens, illuminans, nec consumens sed lucens, tribuit carismatum dona. 0708206a Repleti sunt spiritu sancto et coeperunt loqui 0708206b Variis linguis apostoli Christi magnalia. 0708207a Facta autem hac voce convenit multitudo et mente est confusa 0708207b Audiebat unusquisque linguam suam loquentes Dei potentia. 0708208a Quae nulla valet omnium comprehendi solertia; cuncta clara sidera, 0708208b Potestates et virtutes, intercedite pro nobis omnibus ad Dominum. 0708209a Ut digni accipere mereamur regna coelestia sancta. 0708209b Jesu, redemptor bone, da nobis, quod te petimus in saecula. 0708210 Laus tibi sit et gloria. 0708300 In festo Pentecostes. 0708301 Nunc exsultet omnis mundus quia hodie rex victor 0708302a Triumphavit et vicit leo fortis de tribu Juda radix-que David 0708302b Exspoliavit furem et crudelem suos secum reduxit captivos. 0708303a Collocans illos in aeternam gloriam. Praedixerat ipse jam suis, quod die tertia resurgeret; Adimplevit, sicut dixit, hodie. 0708303b Ad monumentum custodia posita, Terrae motus magnus factus est, angelus ad lapidem accedens, Quem revolvit et sedit super eum. 0708304a Exterriti custodes prae timore, mulieribus angelus blande affatur loquens illis: 0708304b Nolite expavescere, vos Jesus quem quaeritis, non est hic surrexit, ut ipse praedixit. 0708305a Videte locum, ubi fuit Dominus, recordamini, quid vivens locutus sit, quod ipse die tertia resurgeret, 0708305b Et nunc euntes nuntiantes dicite, ut properent discipuli Gallilaeam, illum videre, sicuti promissum est. 0708306a Illae regressae a monumento percepta nuntiant. Audientes quidam dubitaverunt, non credentes, verba vera esse, quae dicebantur. 0708306b Quidam ex ipsis ad monumentum videre properant. Ut mulieres jam dixerant, ita invenerunt, hunc sublatum esse aestimaverunt. 0708307a Dolore nimio cordis aestuantes, 0708307b Timentes, ne visuri jam eum essent. 0708308a Frequenter eis post haec apparens Praecepit, ut euntes in mundum Praedicent evangelium et baptizent. 0708308b Et Dominus Jesus, postquam eis Locutus est, assumptus in coelum Sedet in excelsis ad dexteram patris 0708309a Venturusque, ut reddat unicuique secundum opera. 0708309b Ipsum ergo pura mente obsecremus, ut memor nobis sit; 0708310a Ne pereamus cum damnatis, sed cum justis pariter gratulemur jucundantes, 0708310b Hymnum novum ei cantantes in aevum exsultantes per cuncta semper saecula 0708311 Saeculorum. Amen. 07083a9b Qui pro grege suo mori dignatus fuit et hodie a mortuis victor surrexit, ut nobis pius sit. Ipse qui hominem perditum reparavit, mundet nos a noxa Qui signum in cruce vexillum nobis dedit et sedet in excelsis dextris sui patr 0708400 In festo Pentecostes. 0708401 Cantemus organa pulchra satis atque decora. 0708402a Deo nostro psallentes, qui pro nobis sumere dignatus est terrena 0708402b Non amissa praeclara deitate assumens morticina sed nostra. 0708403a Dei gloria majestate fulgida, 0708403b Virtus praepotens, indiscussa essentia. 0708404a Solis claritas, fabricator siderum omnium climatumque, mundi machina, maris atque spatia. 0708404b Fovens qui cuncta majestate hominem coelitus redemisti carnem sumendo membraque mortalia. 0708405a Pauper effectus, humilis innocens coeli rex, Deus angelorum, ornans poli summi culmina. 0708405b Neque recusans se mori pro nobis largitor spiritus ac vitae ima nutu vastans tartara. 0708406a Mortis aeternae dissoluta vincla saeva, damnans potenter inferni supplicia. 0708406b Secum revehens clariora atque cara hostis spolia fraudulenter seducta. 0708407a Sicque resurgens dona dedisti tuis coelestia. 0708407b Dies quadragis sacra firmans ipsorum praecordia. 0708408a Nostra tribue tibi placere, Christe, pectora decora atque foederata. 0708408b Nec non delue nostra cunctorum, alme, criminum turpia saeva flagitia. 0708409a Ut cum sanctis apostolis ad superna 0708409b Te sequentes ascendamus celsiora, 0708410a Splendent ubi cuncta fulgentia 0708410b Alta resonantque canentia. 0708411a Tibi patri filioque una extollentia voce consona copia laudis, organa clara. 0708411b Quo spiritum sanctum die ista nostris patribus praemia sancta dedisti paschae quinquagesima. 0708412a Propter quod laeti omnes decantemus melodias, prolixa neumata, 0708412b Nobis ut ipsa sancta dona dare tu digneris spiritus praeclara. 0708413a Quod tibi Deo famulantes per sancti placeamus spiritus dona sanctissima. 0708413b Qui gratulati pacifice, spiritu consolati vivamus praeclara cuncta per 0708414 Saecula. Amen. 0708500 In festo Pentecostes. 0708501a Cantantibus hodie cunctis una numquid non et ipse canam Dei magnalia, 0708501b Christus postquam ad supera summa regressus est in gloria, quae gessit divina? 0708502a Patris ac sua dextera sanctique sui spiritus gratia infundens vera hominibus charismata. 0708502b Implevit, quae promiserat, quia veracis veritas est vera, falli nequibat et nequibit in saecula. 0708503a Solemne pentecostes festum instabat, quo olim in Sina coelitus lex alma a Deo est edita terribili voce ac mira. 0708503b Vehemens vox, dum turba orat pavida credentium multa in Sion, mox flamma adfuit velut lingua, munda cunctorum replens corda. 0708504a Confestim illa omnis caterva, sancto spiritu repleta, cunctigena affamina docte loquitur ut voce patria. 0708504b Extemplo turba Hierosolymea, postquam sonuit vox illa, perpropera adest cuncta, Falerno fartos aestimat vesana. 0708505a Arguit quos una voce prophetica dieique hora, dum Joelis vera fatetur impleta Petrus vaticinia. 0708505b Nunc, sancte spiritus, adveni coelitus, reple corda nostra mundaque corpora, mentes purifica, solve nexorum vincla. 0708506a Quo cantemus jugi voce dulci atque consona, quae sunt Christi et sua patrisque magnalia, quamdiu simul ac secum sibique consubsistunt omnia. 0708506b Cantem et ego meatim tibi semper placita viritim mirifica, tua plenus gratia gratuler et, qui sunt Christi, cum illo in aeterna gloria. 0708507a Ubi semper concanamus angelorum nimis grata melodemata 0708507b Incessanter conclamantes: Deus omnium, tibi cuncta perpes gloria, 0708508 Nunc et semper et in cuncta beatorum beata saeculorum sempiterna omnium saecula. 0708600 De Pentecoste. 0708601 Canat cuncta per orbem creata, patris gloria. 0708602a Mundo redemptionem veram 0708602b Misit ex sua dextera. 0708603a Namque praecelsus respexit ima, 0708603b Claustra penetravit tartarea. 0708604a Momordit, ut dixerat, clara dans angelica suffragia. 0708604b Quo solvit vincula a morte dira collocat vel aethera. 0708605a Numerata jam deka per psente replevit pariter congregatis pectora. 0708605b Paraclitus tamquam ignis venit vehemens apostolorumque laetitia. 0708606a Loquebantur cum fiducia. 0708606b Magnalia Dei carmina. 0708607a Incessanter deprecemur voce et mente humillima, 0708607b Ut superna perfruamur eum cum polorum agmina, 0708608 Congregata una cum Christo cuncta per saecula. 0708700 In festo Pentecostes. 0708701 Ad te, summe, celsa laus Alleluja 0708702a Sonans nostra chorda recitando verba 0708702b Boat cum sonora dulcis harmonia. 0708703a Apostolica hymnizante doctrina 0708703b Luminaria praefulgente saecula. 0708704a Spiritus sancti gratia hodierna promissa patris munera 0708704b Igneis linguis divisa, fulmina spiritus sancti jacula. 0708705a Doctrina pacis Deo sacra Spiritus almus invisere dignetur corda nostra Parando digna sua in nos receptacula. 0708705b A nobis cuncta erronea Noxia quaeque pellat, profutura concedat Sua gratia, corona splendoris fulgida. 0708706a Concrepent canora praecelsa poemata, 0708706b Sanctorum catervae resultent jure sacra 0708707a Omnia per saecla diffusa Dei magnalia, 0708707b Munera paterna doctrina sancta micantia. 0708708a Salus et vita apostolorum dona 0708708b Jucunda nobis grata fecundant verba. 0708709a Cum ipsis aeterna Mereamur doxa largiente praemia Secreta cordis rigante dulcia. 0708709b Sancta solemnia, Coelica gaudia fruamur per saecula Splendente decora luce aurea. 0708710a Coelestis sacra agmina congratulando jubilant laude jucundissima; 0708710b Cherubim sancta agmina Seraphim nec ne socia sine fine proclamant: 0708711a Sanctus, sanctus Dominus, tibi decet plenitudo, omnia, 0708711b Terra simul maria tremunt, clamant cuncta animantia: 0708712 Laus aeterna per saecla. 0708800 In Pentecoste. 0708801 Adest sancta dies ac praeclara. 0708802a Relaxans debita omni mundo cuncta, 0708802b Dans spiritalia ac dona mystica. 0708803a Sacrans sua roborata agmina 0708803b Ac gaudia tribuens coelestia. 0708804a Nam Deus ipsa, qua sacra conscendit evectus inde ad alta 0708804b Triumphalia reportans ad coelos vexilla, ampla trophaea, 0708805a Promisit suis charismata. Spiritus almus invisere dignetur corda nostra, Apostolica qui replevit corda devota. 0708805b Facta omnium scientia. Noxia quaeque pellat, profutura concedat. Namque omnia linguarum concessit munera. 0708806a Fulgens gaudet ipsa praesens omnis caterva 0708806b A Christo electa apostolorum sancta. 0708807a Inter quos Martialis fulget, praeclarus collega. 0708807b Apostolus ipsa possidet ille charismata, 0708808a A pueritia repletus Christi sacra doctrina, 0708808b Cum Petro Judaeam revincens de Christo incredulam. 0708809a Cujus nos gratia Mereamur doxa largiente praemia. Qui solvat nostrorum cuncta crimina. 0708809b Et per eum una Coelica gaudia fruamur per saecula Gaudentes hodierna die festa. 0708810a Unde superna numina angelorum conlaetantur atque archangelica, 0708810b Beata per cuncta saecla et cuncta contubernia trinitatem conlaudant. 0708811a Nosque per haec annua festa jubilemus Deo in terra. 0708811b Plaudatque omnis creatura per Christum jam nova effecta, 0708812 Cui gloria per saecla. 0708900 In festo Pentecostes. 0708901 Magne et pie hac die rex exsultant 0708902a Laetanter, ovanter omnia climata perampla tibi reboantia clara cantica, 0708902b Quo Stygia claustra penetrans virtute invicta spolia hinc traxisti dudum perdita. 0708903a Velatus carnis forma opera geris admiranda, 0708903b Patris manens sophia genita ante cuncta saecla. 0708904a Paterna missus ab arce petis arva. 0708904b Ut tuum poli ad alta vehas plasma. 0708905a Nam placatus aure pia, Rex in aeternum, suscipe benignus praeconia nostra, Caterva quae canit fulgida. 0708905b Vivens crucis post vulnera Victor ubique morte superata atque triumphata Das nova redemptis gaudia. 0708906a Praeclara trophaea prostrarunt fortia agmina auferendo tela noxia. 0708906b Solita catena jam colla libera habentes exultat cohors captivata. 0708907a Angelica cura palam nuntiat haec festiva ferentibus aromata. 0708907b His gaudia magna portat, ad malos terrae forma corruscans veste pavida. 0708908a Monita quibus dat pia perfruite vita. 0708908b Abditus qui jam fueras sepulchrali urna, 0708909a Sceptra regens summa, Ortus de tribu Juda, in gloria Amara morte devicta, 0708909b Ad patris dexteram Regna petens supera, in saecula Moderaris justa et cuncta. 0708910a Charismata promissa mittis tuis ignea, 0708910b Quo peragant stupida palam mirabilia. 0708911a Ut repleta reddant horrea tua cumulata diva gratia. 0708911b Synagoga spreta tumida vocas oves tua voce propria. 0708912a Quas unda lavans pura tibi facis vasa sacrata. 0708912b Quis da, nequeant ultra iterare taetra opera. 0708913a Virtus patris unica, Ergo, pie rex Christe, peccamina Solve perenni gratia. 0708913b Sanctorum collegia Fac tecum resurgere ad gloriam Regna donans perpetua. 0708914a Quis maneant sempiterna festa paschalia, 0708914b Angelica quo cum turma Deo dent organa. 0708915a Compti praefulgida palma cum stola candida 0708915b Paradisiaca doxa fruentes per saecla 0708916 Semper gestantes serta rutilantia. 0709000 In festo Pentecostes. 0709001 Spiritus sanctus, procedens a patre, in terris 0709002a Apostolis missus est, illuminare corda discipulorum suorum. 0709002b Ignis advenit lucens, non comburens sed illustrans fidelium intima. 0709003a Invenit corda apostolorum, discipulorum munda habitacla. 0709003b Invenit concordes, caritatis tribuens eis charismatum dona. 0709007a Tertia cunctis hora repente mundus intonat, advenisse nuntians 0709004b Omni gente cognitum, latinis atque barbaris admirantibus cunctis. 0709005a Dispartitae sunt linguae tamquam ignis super illos sedit spiritus. 0709005b Rex Christe, pater sancte, preces nostras suscipe perennis; in terris 0709006 Tibi semper laus et honor in saecula; dicant cuncti tui: Amen. 0709100 In Inventione s. Crucis. 0709101 Vexilla regis 0709102a Prodeunt et fulget crucis mysterium, 0709102b Quo carnes conditor suspendit patibulo 0709103a Confixa clavis viscera; manus, tendens, vestigia 0709103b Redemptionis gratia immolata est hostia. 0709104a Quo vulneratus insuper mucrone dirae lanceae, ut nos lavaret crimine, manavit unda, sanguine. 0709104b Impleta sunt, quae concinit David fideli carmine, dicens, in nationibus regnavit a ligno Deus. 0709105a Ornata regis purpura arbor decora fulgida, 0709105b Electa, digno stipite dum sancta membra tangeret. 0709106a Dum enim pretium pependit saeculi, statera facta est corporis. Nunc opima mansisti membris Christi fulgida. 0709106b Fundis aromata jucunda fertilis et plaudis triumphum nobilem Sustinens gubernantem celsa atque infima. 0709107a O crux benedicta, in qua Christus carne pependit. 0709107b Atque cruore suo vulnera nostra tunc lavit. 0709108a O crux veneranda, quae sola fuisti digna portare regem coelorum et dominum. O crux splendidior cunctis astris, mundi hominibus multumque amabilis, Quae meruisti, portare talentum mundi; 0709108b O crux gloriosa, o crux adoranda, o lignum pretiosum et mirabile signum. Per quod anguis est victus et mundus redemptus, hoc signum apparebit in coelo, Quando Dominus ad judicandum venerit. 0709109 Ipse dignetur salvare nos omnes per signum crucis. 0709200 De sancta cruce. 0709201 Festa praepollet dies, in qua 0709202a Celsi tonantis concrepemus ovanter rutilantia vexilla. 0709202b Per quae perornatur usia humana ab exordio creata. 0709203a Culpam laetalem, ab aevo protis propinatam, diluit Christus pendens stauro tentam. 0709203b Lignum mortis fuit causa, crux auctrix est vitae, per crucem omnis ovant cosmi arva. 0709204a O crux alma, cujus stigmate fidelium signatur pectus et glebella. 0709204b In qua Christus mundo triumphat, mortis vincla disrupit atque fregit vasa. 0709205a Traducis jam putres educens exuvias vexit secum ad supera satis pulchre corruscans. 0709205b Virus, quod humanam infecerat formulam, annulavit unicus, patris factus hostia. 0709206a Lignum mortis dedit noxam, lignum reddidit nobis vitae formam. 0709206b Hostia patris, Jesu, summa, tuere famulos crucis vexilla. 0709207a Tui sanguinis unda redemptos atque libera. 0709207b Nunc atque in aevum et in cuncta saeculorum 0709208 Saecula. 0709300 De sancta cruce. 0709301 Creator poli atque arvae, 0709302a In quo sistit vita ac salus nostra, 0709302b Per quem morte redempti ab aeterna. 0709303a Nunc tuos famulos, alme rex, a delictis clemens munda, 0709303b Quo semper dextera tua salvi, protecti melos reddant. 0709304a Gloria et honor tibi, Jesu bone, infinita, 0709304b Qui sedes ad dextram patris in excelsis super astra. 0709305a Angelicis choris digneris voces adjungere nunc nostras, 0709305b Post labem effecti coelibes coelica perfrui gaudia. 0709306a In qua jugiter promunt clara sancti rhythmica, 0709306b Quorum obtentu te supplices petimus una. 0709307a Proclamans dicit haec vox nostra: 0709307b Jam miserere cui doxa 0709308 Regi regnum celsa. Alleluja. 0709400 De sancta cruce. 0709401 Alte vox canat dulcis ac mera 0709402a Cleri canentis camoenas clara per stipadia 0709402b Crucis aeterni sonoras regis palinodias. 0709403a Quae Christi dicata membris exstirpat 0709403b Callidas gerronis pulchre sutelas. 0709404a Gemmis ornata lampat haec aula divina ut astra. 0709404b Mysteria, quae continet, nostra non quit fari turba. 0709405a Thau litera sed est illa paventia 0709405b Corda roborans; laus Christo sit per omnia. 0709406a Sustinuit pondera crucis lignum dulcia, 0709406b Gestavit saecli cara atque pulchra talenta. 0709500 In festo SS. Trinitatis. 0709501 Benedicta semper sancta sit trinitas, deitas scilicet unica coaequalis gloria. 0709502a Pater, filius, sanctus spiritus, tria sunt omnia nomina, eadem substantia. 0709502b Deus genitor, Deus genitus, in utroque sacer spiritus, deitate socius. 0709503a Pater a nullo factus est, filius a patre genitus est, spiritus a patre et filio, ab utroque procedit. 0709503b Non tres tamen Dii sunt, Deus verus unus est; sic pater Dominus et filius spiritusque procedens. 0709504a Proprietas in personis, unitas est et in essentia. 0709504b Majestas par et potestas, simul in utroque clementia. 0709505a Sidera, maria continet, arva simul, et universa condita. 0709505b Quem tremunt impia tartara, colit quoque quem et abyssus infima. 0709506a Quem laudat sol atque luna, dignitas adorat angelica. 0709506b Nunc omnis vox atque lingua fateatur laude dignissima. 0709507a Et nos voce praecelsa jubilemus organica cantica dulci melodia. 0709507b Eja et eja, nunc ore simul modulemus altithrono Domino laudes in excelso. 0709508a O adoranda trinitas, 0709508b O veneranda unitas, 0709509a Per te sumus salvati, vera aeternitas. 0709509b Per te sumus redempti, summa tu bonitas. 0709510a Populum cunctum tu protege, salva, libera, eripe atque munda. 0709510b Te deprecamur, omnipotens, tibi canimus: tibi laus et gloria. 0709600 In festo SS. Trinitatis. 0709601a Benedicta sit beata trinitas, deitas aeterna pariter, coaequalis gloria. 0709602a Deus genitor, natus genitus, cum sacro pneumate permanens super omne quod exstat. 0709602b Quibus est una semper voluntas, nec a se discrepat haud unquam triplicata persona. 0709603a Nam constat deitas una non in tres deos divisa, quae fides fatetur, a Christo orthodoxe dedita. 0709603b Haec namque pellit delicta, patriam reddit serenam, qua dulcem jubilant agmina symphoniam coelica. 0709604a Altithroni vestigia imitantur stolis candidata 0709604b Operiunturque binas, quas captant post saecli discrimina. 0709605a Et nos, quos illustrat gratia Dei supera, demus nostra debita, 0709605b Quatenus caterva coelica nobis maneat socia post funera. 0709606a Ultimaque peracta discrimina possimus alta possidere mox palatia, 0709606b Quo perspicua flagrat lux accensa constanti flamma, quae Deus est, visio nostra, 0709607a Angelorum quae illustrat fortiter pectora, 0709607b Ut in Christo solo sua defigant lumina. 0709608a Haec namque est illa sitis flagrans, qua tunc sitient animae sanctorum vel corpora, 0709608b Cum fuerint data perpetua bonis pro eis a judice praemia. 0709700 In festo SS. Trinitatis. 0709701 O alma trinitas, deitas et invidua. 0709702a Quae habitas coelestis regni palatia, 0709702b Quam laudat sol atque cuncta simul infima. 0709703a Jubilat caterva maris ac tellus factura, 0709703b Voce consonora angeli boant cantica 0709704a Et clara contuentur alta et mira nimis sidera, Unde splendent sat in aethera sancta tabernacula. 0709704b Non potest mens humana patris cernere poli suprema, Sicut manet solus praepotens cum summa potentia. 0709705a Majestas ejus clara est valde laeta, assidue reboant agmina coelestia, dicentes affantur haec verba rhythmica: 0709705b Sanctus ter nominatur cum laude una, magne Deus, tibimet gloria, gratiarum actio maneat devota per saecla. 0709706a Clangit virtus apostolica, per quam reboat ecclesia, plebs omnis exspectat futura per eorum doctrinam solvere delicta nimia. 0709706b Preces martyrum, suffragia sacerdotum simul gloria sors ac virginea lampada catervatim depromat pneuma, melos, laeta carmina. 0709707a Sancte sanctorum mitte milium chorea; 0709707b Qui omnium nostra semper abluat vitia, 0709708 Et conjungant in superna perpes regna. 07097a06a Preces martyrum suffragia sacerdotum simul gloria plebs omnis exspectat futura per eorum doctrinam affantur haec verba rhythmica 07097a06b Clangit virtus apostolica per quam reboat ecclesia sors ac virginea lampada catervatim depromunt pneuma, melos, laeta carmina. 0709800 In Nativitate BMV. 0709801 Alle coeleste nec non et perenne luja 0709802a Dic paraphonista cum mera symphonia, 0709802b Tuba et canora palinodias canta. 0709803a Nam omnis usia hanc Christi genitricem die ista 0709803b Congaudet exortam, per quam sibi sublatam capit vitam. 0709804a Davidica stirpe sata, Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata. 0709804b Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola. 0709805a Ab arce summa angelus adstat: Maria, inquit, alma, ave plena 0709805b Gratia sacra, et benedicta feminas inter omnes, paritura 0709806a Regem, qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia, suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vita. 0709806b Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam, natum gestans speciosum forma, regentem cuncta orbis regna. 0709807a Haec est virgo non irrigata sed Dei gratia florigera. 0709807b Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula. 0709808a Velut rosa decorans spineta, sic quod laedat nil habet Maria. 0709808b Virgo Eva quod contulit prima, Christi sponsa effugat Maria. 0709809a O virgo, sola mater casta, nostra crimina 0709809b Solve dans regna, quis beata regnant agmina. 0709810a Potens enim cuncta ut mundi regina et jura Cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria 0709810b Cherubim electa Seraphim agmina; nam juxta Filium posita sedes in dextera rutilat virtus, lampat et socia. 0709811a Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua. 0709811b Et resonat camoenis aula in laude tua, virgo Maria. 0709812a Gaudet per climata orbis ecclesia 0709812b Dicens: Alleluja quod et palatia 0709813 Coeli clamant dindima usque dantia praeconia. 07098a08c Hinc per baptisma pellens nubila 07098a08d Hanc innduentes stola candida. 0709900 In Annunciatione BMV. 0709901a Ave, salutata ab angelo, Maria. 0709901b Ave, salus mundi per quam venit, Maria. 0709902a Ave, virgo virginum, sponsa regis omnium, virginitatis candens lilium Maria. 0709902b Ave, coeli de spina reginarum domina, te benedicunt coeli et terrae, Maria. 0709903a Ave, coelestis margarita, coelesti regi congrua, Maria. 0709903b Ave, rutilans velut rosa aestivo sole fulgida, Maria. 0709904a Ave, superna cuncta creantis mater intacta regis, Maria. 0709904b Ave, coelorum domina, virgo mater et sponsa Dei, Maria. 0709905a Ave, o theotocos, virgo peperisti, virgo fuisti, post partum permanens integra et incorrupta, Maria. 0709905b Ave, o eusebia, Noemi formosa, stella praeclara, praecellens ceteras inclita et sine labe, Maria. 0709906a Ave, decora David filia, cujus est ab intus gloria, Maria. 0709906b Ave, cunctorum decus virginum et plena Domini gratia, Maria. 0709907a Ave, benedicta coeli super astra rutilans, formosa ut sol, radians ut luna, tota pulchra es Dei velut sponsa, Maria. 0709907b Ave, gloriosa Jesu Domini genitrix, splendida cuncta, Cherubim gloria, vincens omnia sanctorum agmina, Maria. 0709908a Ave, pia peccaminum medicina, Maria. 0709908b Ave, nostra post Dominum salus tota, Maria. 0709909a Ave dulcis et benigna, tuo nato nos praesenta, o felix Maria. 0709909b Ave, tibi sine fine ut queamus decantare in coelis, Maria. 0709910a Ave, domina coeli, terrae et maris, Maria. 0709910b Ave, cunctorum hera, duc nos, quo manes, Maria. 0710000 In Annunciatione BMV. 0710001a Virginis virginum cantica Mariae, Genitricis Dei, fidibus canamus atque laeta resonemus melodia. 0710001b Superi dominam quam cives adorant, Dominum quoniam machinae totius sine lege maritali progenuit. 0710002a Ex quo ordine tanta res 0710002b Dignissima gesta est, 0710003a Vocibus fidei dicamus ac devote recitemus harmonia. 0710003b Cithara faciat sonora genitorem salvatoris relatio. 0710004a Missus sacer a supernis ad Mariam angelus 0710004b Castitate pubertatis dictis his affatus est: 0710005a Ave, virgo gloriosa, plena dei gratia. 0710005b Spiritum divinum tua bibet innocentia. 0710006a Regum rex egredietur et de tuo utero 0710006b Tamquam sponsus speciosus de cubili proprio. 0710007a En concipies et 0710007b Paries filium, 0710008a Quem solis radii atque luna tremit aurea, 0710008b Pelagi metuunt atque terrae substantia. 0710009a Haec Dei angelo prosequenti virgo credidit 0710009b Et Jesum hominem atque verum Deum peperit. 0710010a Modulis itaque dulcibus et consonis 0710010b Omnium filii conlaudate virginem. 0710011a Salve, semper benedicta, dicite, puerpera; 0710011b Tu papilla Deum nostrum aluisti lactea. 0710012a Nos quoque supplices, ut placeant nostra cantus obsequia, 0710012b Talibus atque precum verbis pia loquamur clementia: 0710013a O Maria, puellarum omnium sanctissima, 0710013b Quae tonantem inter sacra bajulasti viscera, 0710014a Vide clades famulorum atque contumelias, 0710014b Quas pro vita criminosa patimur assiduas. 0710015a Justa quippe nos forensis jugulamur framea, 0710015b Quas interna reos mortis facit conscientia. 0710016a Telisque propriis 0710016b Graviter saucii 0710017a Gentibus caedimur undique opprimentibus, 0710017b Barbaris manibus captivati distrahimur. 0710018a Et quia tibimet nostra patet negligentia, 0710018b Argue, increpa, tanta sanes uti vulnera. 0710019a Scelerum maculas delue propitius, 0710019b Hostium valeat ut quas salus proelia. 0710020a Redde mores innocentes, actus probos ingere, 0710020b Ut laetantes celebremus festa pacis inclita. 0710021a Tunc tibi carmina securi corde voce recitemus insignia, 0710021b Ut tua dextera protecti semper tecum gaudeamus in saecula. 0710100 In Annunciatione BMV. 0710101a Hac clara die, turma festiva, da praeconia, 0710101b Mariam concrepando symphonia nactarea, 0710102a Mundi domina quae est sola, castissima virginum regina, 0710102b Salutis causa, vitae porta atque coeli referta gratia. 0710103a Nam ad illam sunt nuntia olim facta angelica: 0710103b Ave, Maria, gratia Dei plena per saecula, 0710104a Mulierum pia agmina intra semper benedicta, 0710104b Virgo et gravida, mater intacta, prole gloriosa. 0710105a Cui contra Maria haec reddit famina: 0710105b In me quomodo tua jam fient nuntia? 0710106a Viri novi nullam certe copulam, 0710106b Ex quo atque nata sum incorrupta. 0710107a Diva missus ita reddit affata: 0710107b Flatu sacro plena fies, Maria, 0710108a Nova et feres gaudia coelo, terrae nati per exordia, 0710108b Quae intra tui uteri claustra portas, qui gubernat aethera. 0710109 Omnia qui det tempora pacifica. 0710200 In Purificatione BMV. 0710201 Virgo, Israel decus et cunctorum gloria, 0710202a Quem prophetae cantica praedicaverant, de David procedit germine. 0710202b Ipsa enim descendit cum aromata multa sicut fumi virgula. 0710203a Flos campi flagrans atque lilia, florens virga, quae fuerat arida. 0710203b Puella erat nimis inclita, decorata David regis genus orta. 0710204a Rex aeternus venit in sua ineffabiliter sacra viscera. 0710204b Desponsavit te vir Judaeus, replevit te divinitas mystica. 0710205a Novum vitae signum, o alma, permanens inviolata, 0710205b Satis summa et admiranda pulchra erant commercia. 0710206a Quae salutata aure concepit verbum carne generans. 0710206b Felix partus, de quo est egressa mundo lux clarissima. 0710207a Processit sicut gigas decurrens viam suam et in sole posuit tabernacla. 0710207b Veritas nobis orta est denique de terra et de coelo prospexit justitia. 0710208a Tamquam sponsus egressus de thalamo cum gloria. 0710208b Descendit a regalibus potestas aetherea. 0710209a Rubum, quem viderat Moyses, famulus Domini, incombustum in monte Sinai, 0710209b Tua adimplevit, beata, munda virginitas, puerpera facta es lucida. 0710210a Jam quaesumus, ad filium tuum pro nobis intercedas, 0710210b Ut purgentur per te, pia, cuncta facinora nostra 0710211 Nunc, semper et per cuncta saecula. 0710300 In Purificatione BMV. 0710301a Egregia plebs, una concrepa die ista organa sonora 0710301b De Maria inclita, est de qua verbigena exortus in arva. 0710302a Nam virgo beata, summa repleta gratia, divina capit nuntia famina per angelica. 0710302b Sicque benedicta super mulieres dicta Domino virginalia parat alvi hospitia. 0710303a Quem cosmi fabrica non ampla capit, angusta ambiunt viscera semper intacta. 0710303b Regentem supera et ima lactant materna ubera in arva de coelo plena. 0710304a Qui Deus est ante saecula, fertur in templum manu patria legis jura firmansque clara antiqua. 0710304b Columbarum innocentia turturum atque castimonia sunt illata cum ipso dona mystica. 0710305a Plenus summa sancti gratia spiritus vigebat plena et justitia vir Simeon, erat hac in meta, 0710305b Sic beata donatus vita, exspectans consolamina plebis aeterna, providebat spiritu futura. 0710306a Dum templum Maria subintrat intacta legalia per tempora, subiens justus ora 0710306b Spiritu cognita, pignora divina senilia in brachia suscipit cum gratia. 0710307a Vita mundo dedita jam visa mox funera mortis expetit dilata. 0710307b Ipsa salutaria lumina remedia plebis praedicant futura. 0710308a Eadem hora loquens digna testimonia femina venit Dei plena gratia. 0710308b Prisca ac nova testamenta de Christo vera exempla promit infantia beata. 0710309a Nos quoque festiva carmina, laude digna templi canamus in aula. 0710309b Jam quia lumina aeterna latissima per orbis micant climata. 0710310a Te nunc, nostra domina, Maria, agmina, precamur, redempta foveas prece sedula; 0710310b Ut per haec officia venia percepta praemia promissa capiamus in saecula 0710311 Fulti gloria. 0710400 In Purificatione BMV. 0710401a Claris vocibus inclita cane turma sacra melodemata. 0710401b Voci mens bene consona sonet verbis pneumatum concordia. 0710402a Divina robusto tetrachorda plectro docta manus perite feriat. 0710402b Resultet virtutum pie lyra Deo sonans nunc dramata dulcisona. 0710403a Est harmonia haec divina sonore virtutum liquidissima. 0710403b Mixta castitas est quas intra in sede locata mixolydica. 0710404a Cujus in te consistoria inimitabilia, 0710404b Quae mater es inviolata virgoque puerpera. 0710405a Idcirco tua Deum fuere digna ferre sacrata viscera, 0710405b Quem non coelica neque terrea cuncta claudunt omnino spatia. 0710406a Virginum o regina, te canimus, Maria, per quam fulsere clara mundo lumina. 0710406b Tu salus orbis alma, tu coeli porta facta, per te saeculo vita omni est data. 0710407a Coelicis terrea tu jungis, divinis humana. 0710407b Paradisiaca per te nobis patet janua; 0710408a Adesto famulis, piissima, influa suspendens jam prece pericula. 0710408b Audi fidelia precamina impetratam deferens coelitus veniam. 0710409a Et quiete nobis temporum inclita 0710409b In hac vita nostra dirige opera. 0710410a Post funera uranica nos duc ad habitacula, 0710410b Quo laetemur omnes una tecum per cuncta saecula. 0710411 Exclamet nunc omnigena Amen redempta. 0710500 In Assumptione BMV. 0710501 Virgo 0710502a Dei Maria astra petit, gaudete una, 0710502b Pollens sidera polorum regina, Maria. 0710503a Angelica agmina laudes psallant dantes Deo patri gloriam, 0710503b Melodica carmina reboant nunc in honore prolis Mariae. 0710504a Gaudet tellus atque polus, cum sacra vehitur in astris. 0710504b Gaudent sancti pariterque, cum eam recipit dextera. 0710505a Eja, o christicolae, jubilantes psallite, summum boatum date, trinum adorate Deum. 0710505b Gloriosam virginem supplices exorate, ut emittat pro nobis preces ac fundat Domino. 0710506a O beata et venerabilis virgo, quae gaudiis perfruis angelorum. 0710506b O regina coelestis Maria, quia non eges paradisi gloria. 0710507a Illustra hos, quaesumus, qui satagunt famulos in aula hac tibi famulari, Deus, per saecla. 0710507b Peccamina abluas noxia ac delicta non sinas multiplicari tuis, o alme Deus. 0710508a Adoremus Christum, regem angelorum, preces offeramus ei in aeternum ac munera. 0710508b Ipse quoque nobis tribuat gloriam martyrum simul omnium atque sanctarum virginum. 07105a04b Gaudet namque virgo sacra cumque venisset o alma. 0710600 In Assumptione BMV. 0710601a Aureo flore primae matris Evae florens rosa processit Maria. 0710601b Oritur ut lucifer inter astra decorata polorum sidera. 0710602a Flavescunt campi eremi, cassia collo germinantque lilia. 0710602b Odore novo acanthi roscida nectarea rorantque arva. 0710603a Patris summa filius arce convexo aevo clara soboles virtute paterna ab exordio patrat omnia. 0710603b Nuntius celso Gabriel summus angelus aeterni regis egressus est castra aulae virginis stetit radians, 0710604a Praecelsa Maria virgo pavescit lumine, Gabriel affatur ita: 0710604b Concipies, alma regina, orbis regem in saecula regentem cuncta. 0710605a Intactaque Mariae virginis tumuerunt viscera comitata fide credidit, digna namque tali foedere sola. 0710605b Feta mater gloriosa, casta ante partum integra et post partum, non est similis, permansit genitrix inviolata. 0710606a Enixa regem puerpera sacra hominem una Deumque genuit innuba, servavit fore pudica. 0710606b Porta, quae clausa fuerat per Evam, paradisi, reserata praecelsae meritis Mariae, quae benedicta 0710607a Inter omnes mulieres fructu floris ventris tui; exemplo sine placuisti sola, 0710607b Nec primam similem visa nec habebisque sequentem; felixque nam nimium es, Maria. 0710608a Ut sol migrans cuncta conscendisti globorum luminaria lucerna nitens inter angelorum castra. 0710608b Hodie coeli templa scandens, beata Dei genitrix alma, cum coelicolis exorare regem sancta. 0710609a Ruricolas cunctos tua annua recolentes recepta coelifera patria. 0710609b Precibusque tuis adjuti omnes gloriemur simul nunc et per aeterna saecla, 0710610 Florigera casta una fruamur alma. 0710700 In Assumptione BMV. 0710701a Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria. 0710701b Oritur ut lucifer inter astra aetherea, perpulchra ut luna. 0710702a Fraglescit ultra omnia Balsama pigmenta et thymiamata, 0710702b Purpurea ut viola, roscida ut rosa, candens ut lilia. 0710703a Patris summi quam elegit proles deica, ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta. 0710703b Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita; 0710704a Ave, Maria, Domini mei mater alma, coelica plena gratia, 0710704b Tu benedicta regem in saecula paries, effecta orbis regina. 0710705a Fecunda ego, inquit, quomodo esse queam, cum virum non agnoscam, ex quo sum nata, et semper permanens virgo pudica 0710705b Ne timeas, respondit angelus sanctum pneuma descendet in te, casta, quo fecundata paries Deum et hominem una. 0710706a O vere sancta atque amanda, ex qua est orta redemptio nostra, salus quoque mundi veraque vita. 0710706b O Dei nostri genitrix pia, suscipe nostra hac die precata, in qua es assumpta ad coeli claustra. 0710707a Tu es enim patri cara, tu es Jesu mater bona, tu sancti Spiritus es templum facta. 0710707b Tu es pulchra Dei sponsa, Tu regem Christum enixa, domina es in coelo et in terra. 0710708a Hodie namque curiae coelestis tibi obviant agmina, te assumpserunt ad palatia stellata. 0710708b Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla. 0710709a Jam cum Deo regnas, nostra excusa clemens mala, poscens cuncta bona, o benigna. 0710709b Mediatrix nostra, quae es post Deum spes sola, tuo filio nos repraesenta, 0710710 Ut in poli aula laeti jubilemus Alleluja. 0710800 In Assumptione BMV. 0710801 Salve, porta perpetuae lucis fulgida 0710802a Maris stella, inclita domina, virgo materque Dei, Maria. 0710802b Praeelecta ipsius gratia ante saecularia tempora. 0710803a Cui missus Gabriel archangelus mira detulit a Deo famina, mundo nunquam audita: 0710803b Aveto tu, Maria, quae totius plena muneris effulges gratia, est nam tecum dominans. 0710804a Quapropter tu sola inter cunctas mulieres mater benedicta. 0710804b Ne paveas, divina, quia ecce laetaberis te fore gravidam. 0710805a Magnus hic erit Jesus filius summi ac throni Davidis gloria, et regni meta ipsius non erit aliqua. 0710805b Mox ad haec dicta parans credula corda concipis Dominum Sabaoth, sic verbum caro factum est ex te, sacrata. 0710806 Te ergo petimus, ipsum pro nobis rogita, salvet ut nos per omnia saecula. 0710900 In Assumptione BMV. 0710901 In hac die sacra nimisque mira, 0710902 Qua jugis gloria micat inter cuncta sanctorum festa, 0710903 Qua theotocos Maria petivit aethra, nunc voce sonora 0710904 Hodie coelestes dicunt militiae: 0710905 Hodie Maria virgo in diademate niveo coelos ascendit. 0710906 Gaudia nobis retulit immensa, unde et vos, terrigenae, 0710907 Gaudete, quia cum Christo 0710908 Regali compta sistit laurea sine fine. 0710909 Ideoque nimis laetabunda matrem virginem dixit se regem genuisse, 0710910 Qui semper ubique regnat in aeternum. 0711000 De beata Maria V. 0711001 Reginae nunc coelorum festa 0711002a Recolat veneranda caterva fidelis, eja, 0711002b Modulando resultet praeconia ejus pia. 0711003a In cujus aulam descenderat divinitas pro salute nostra, 0711003b Quam non supera nec terrea maritima nec tenent spatia. 0711004a Ergo laude ad sidera tollamus eam lucida, 0711004b Super quae jam est posita tam corpore quam anima. 0711005a Haec virgo inclita materque casta, vera deifera 0711005b Cogit ad tartara ire profunda mentes Judaicas 0711006a Propter sua dogmata, plena blasphemia, 0711006b Quod Christus non ex ea carnem assumpserat 0711007a Absque maris aliqua illecebra, 0711007b Horrent quod fari ora catholica. 0711008a Unde semper ora, sancta Maria, 0711008b Omnium pro nostra salute magna; 0711009a Ut per tua possimus coeli regna nos scandere merita, 0711009b Qui credimus, quod virgo Deum vera de carne genueras 0711010 Et virgo post partum inviolata maneas. 07110a03a In cujus laude melliflua symphonia resonant organa. 0711100 De beata Maria V. 0711101a Quam dulcis es, o alma, et sonore 0711101b Te reboant sanctorum candidata 0711102a Agmina, quae voce pulchra cantitant temet, Alleluja. 0711102b O Deus, alta polorum residens, nobis pacem dona. 0711103a In te omnis usia jubilat atque jubilum dat 0711103b Hinc polorum dindima charismatumque quater tria. 0711104a O alma, o celsa theotocos, nites, Maria, in saecla. 0711104b Paranymphus ad te veniens orbem dat gaudiis, o alma. 0711105a Nugantibus verba symphoniaeque necne rhythmica 0711105b Tu fave, praecelsa ac personare verba in saecla. 0711106a Quo theorica Christo una 0711106b Fruamur vita compti stola 0711107 Simplaque post bina ovanter in saecla. 0711200 De beata Maria V. 0711201 O beata theotocos alma, 0711202a Qui in tua se clausit viscera, salus nostra, 0711202b De excelsis humilis venit salvare cuncta, 0711203a Siderorum sic quoque clara summa Dei aedificantia. 0711203b Quem Simeon senex Deum mox in ulnis ferens mysteria. 0711204a Responsum accepit a spiritu sancto, non sese moriturum antea, 0711204b Donec videret regem regum namque Dominum formans coeli et terrae. 0711205a Moxque ut fieret humanata gloriosa deitas. 0711205b Magnas ac virtutes mirificas coelorumque agmina 0711206a Tibique laus et gloria resonant sancta agmina beata virginumque chorus canentia. 0711206b Salus et virtus aeterna, Domine, tua decet sanctitudo nunc per infinita saecula. 0711207a Quem beata virgo sacra Maria praesepio ornabat. O magna, o pulchra, nimis superna amantissima! Quem adorant beatorum chori et jucunda agmina, 0711207b Martyrum et confessorum devota, virginum candentia; O Deus, o alma, trina et una quoque majestas, Pater, filius sanctusque spiritus una essentia. 0711208a O bone rex et gloriose, 0711208b Preces nostras nunc tu suscipe. 0711209a Nostrorum quoque peccata ablue, 0711209b Praeterita ac ventura dilue, 0711210 Ut dicamus tibi gloriam. 0711300 De BMV. tempore Nativitatis Domini. 0711301 Beata tu, virgo Maria, 0711302a Mater Christi gloriosa 0711302b Deique plena gratia, 0711303a Nimium credula 0711303b Gabrielis verba. 0711304a O alma Maria, 0711304b O sancta Maria! 0711305a De te enim dixit Ezechiel propheta, 0711305b Quia eras clausa in domo Dei porta, 0711306a O alma Maria, 0711306b O sancta Maria! 0711307a Jam tripudias coelestia regna 0711307b Angelorum super choros exaltata, 0711308a O alma Maria, 0711308b O sancta Maria! 0711309a Petimus ergo tua, sancta Maria, suffragia. 0711309b Intercede pro nobis ad eum, qui est saecli vita. 0711310a Te enim exspectat supplex ista atque humilis plebecula, 0711310b Ut tuis fulta precibus semper convalescat ad meliora. 0711311a O beata Dei genitrix, virgo semper gloriosa, 0711311b Quae sola digna fuisti, portare saeculi vitam. 0711312a Nostris ergo, quaesumus, memorare precibus sedula. 0711312b Ut una simul tecum mereamur gaudere per aevum 0711313 In coelestia regna. 0711400 De Christo et B. Maria V. 0711401a Ave, Jesu, fili David, regnans in patris dextra. 0711401b Ave, virgo, proles David, salve coeli fenestra. 0711402a Rex Christe, virtus patris, pater et puer matris, nos verae castitatis cinge zona. 0711402b Maria, vitae porta, per quam salus est orta, nos per vitam reporta, mater bona. 0711403a O nate de matre virgine, rex Messia, matris prece nos a nece carnis emunda et pace funda. 0711403b O pia Maria, sis nobis vitae via, monstra natum coronatum in Sion illa urbe tranquilla. 0711404a O Jesu, fili Mariae, in rationis die per Mariam nos libera. 0711404b Maria te intactam factoris matrem factam clamantes fer in aethera. 0711405a Bone fili, tu nos salva; Bona mater, tu nos adjuva, ambo ad regna ferte superna. 0711405b Per vos ambos est redempta, per vos sit et ecclesia angelis juncta per saecla cuncta. 0711500 In festo Omnium Sanctorum. 0711501a Hodierna dies rutilat climata orbis per ampla 0711501b Regi sacrata, qui supera moderatur atque ima. 0711502a Qua intemerata Maria exsultat formata, quem tulit casta dynami mira. 0711502b Sola quae janua regia exstat, qua amissa redditur vita, scandunt qui celsa. 0711503a Angelica ter trina agmina, exornant atria quae uranica, 0711503b Tripudiant melica cantica voce laudiflua in arce summa. 0711504a Patriarcharum pia emicant acta sidera super lucida, qui nacti famina sunt herilia 0711504b Ac vatum oracula multifaria, vernat quibus ecclesia, praesente retecta Christo omnia. 0711505a Summa merita praecellis qui cuncta, Johannes, pelle nostra saeva pericla. 0711505b Clara lumina, arva quae serenant, Israel duodena judicantia. 0711506a Redimita caterva martyrum laurea decusata honora et palma reportans trophaea hoste fortia. 0711506b Imitata opima vestigia una nos ad alta evehant, quo cuncta amoena sunt passimque felicia. 0711507a Turba confessorum egregia, quae paradisiaca frueris aula, prece nostra solve vincula. 0711507b Eremitica serta fulgida candentia dindima super aethera nobis sua dent collegia. 0711508a Casta virginea turma, albicans super lilia, hymnica concinat organa voce pudica. 0711508b Jam concilia florida omnium sanctorum una, impetrate nobis polica contubernia. 0711509 Infinita quo per saecula repromissa praemia capiamus felicissima. 0711600 In festo Omnium Sanctorum. 0711601 Ecce pulchra 0711602a Canorum resonat voce Alleluja 0711602b Intimans requiem civium inclitam. 0711603a Felix stat nimium angelorum rutilans agmina, 0711603b Sancte, sancte, sancte, Christo ovanter proclamantia. 0711604a Sublimis in cathedra apostolorum sedet fulgida lampada, tribus et linguas judicantia. 0711604b Omnia ut stercora reputarunt humida, propter hoc emicant velut stella firmamenti clara. 0711605a Stolis candidis martyrum adornantur colla. 0711605b Hi sunt milites, qui mundi proeliarunt bella. 0711606a Coronis albis coronantur sancti, qui confitentes crediderunt justa vel fide certantes respuerunt vana, modo habent coelestia regna. 0711606b In qua triumphant gliscentes optime sive cantitant psallentes carmina arte laudiflua, voce dulciflua, Regi Christo submittentes colla. 0711607a Multum recitaris laude spirituum atque jubilaris in choro virginum, Alleluja, dulcimode te decantant pudicum agmina. 0711607b Laus tibi sit semper, Christe, per omnia, qui opitularis cantantes talia. Voce pulchra Alleluja et nos ipsi proclamemus una. 0711608 Da nobis aeterna regna florida, ubi cantemus omnes Alleluja. 0711700 In festo Omnium Sanctorum. 0711701 Adonai, Sabaoth, rex Emanuel, 0711702a Unigenite Deus, fili qui regnas semper cum patre 0711702b Atque spiritu sancto in trinitate et unitate. 0711703a Laudamus et adoramus te, quem laudant angeli et adorant simul archangeli, 0711703b Quem apostolorum chorus gloriosus, martyrum candidatus laudat exercitus. 0711704a Metuunt atque tremunt. glorificant ac conlaudant omnes sancti 0711704b Dicentes: tibi Deo benedictio semper sit ac potestas. 0711705a Saeculorum rex Deus omnium, gaudium angelorum, qui es pax et salus, via et veritas atque vita. 0711705b Qui es dies aeternus atque lux indeficiens et claritas sempiterna omniumque redemptio vera. 0711706a Apud quem semper clara vita sanctorum, quorum nos mors pretiosa laetificat, et apostolorum, martyrum, confessorum, virginum sanctarum. 0711706b Te supplices, benigne pater, obsecramus in tuorum sanctorum commemoratione omnium, ut nobis claritatis largiaris donum. 0711707a Precibus enim eorum nos petimus adjuvari, quorum festa noscimus venerari. 0711707b Ut quorum gaudemus festo, instituamur exemplo, meritis quoque horum adjuvemur. 0711708a Et gloriam tuam humiles exoramus, ut quorum festa celebramus, eorum sanctitate imitari exempla valeamus. 0711708b Atque cum omnibus in coelestia sancta te auxiliante adscisci mereamur, ut laudes trinitatis gratulanter dicamus: 0711709a Gloria patri sit Deo, Domino Jesu Christo cum paraclito. 0711709b Qui Deus unus et regnas per infinita saeculorum saecula. 0711800 In festo Omnium Sanctorum. 0711801a Christo inclita candida nostra canant melodia agmina, 0711801b Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia. 0711802a Mariam primum vox sonet nostra, nobis per quam sunt vitae data praemia. 0711802b Regina, quae est mater et casta, tergat nostra per filium facinora. 0711803a Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclita 0711803b Nostra diluant jam peccata praestando superam coeli gloriam. 0711804a Tu propheta, praeco, lucerna atque plus quam propheta, 0711804b In lucida nos pone via mundans nostra corpora. 0711805a Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva, 0711805b Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora. 0711806a Stephane, gloriose rutilans in corona, sanctorumque martyrum turma valida, 0711806b Fortia date corda corpora atque firma, sacra ut hostem vincant rite spicula. 0711807a Martine inclite et praesulum omnis caterva, 0711807b Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata. 0711808a Regina virginum praemaxima, tu mater incorrupta virgo et gravida, 0711808b Sacrata Domino et castitas, nostras serva animas mundaque corpora. 0711809a Electorum veneranda suffragia 0711809b Omniumque sanctorum contubernia 0711810a Per precata assidua nostra gubernent tempora 0711810b Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia. 0711811 Subjungant pium agmina Amen redempta. 0711900 De Omnibus Sanctis. 0711901 Rex alme Deus, salus omniumque vita, 0711902a Nostras aure pia voces intende una, 0711902b Hodie ovanter precamur hac in aula. 0711903a Namque de regia poli aula per virginem enixam 0711903b Visitasti tua praesentia, rex clemens, cosmi arva. 0711904a Cruore redempta unde tuo gaudent praecelsa omnium sanctorum agmina, 0711904b Propria conlaudant haec te, Deus noster, in patria tua, boant praeconia 0711905a Archangelorum insignis turma, patriarcharum prodigia celsa 0711905b Et prophetarum oracula jam manifestis signis patefacta. 0711906a Apostolorum manet conjuncta felix atque pia prodigia, de quorum concrevit voce blanda ecclesia olim sancta. 0711906b Quam mitis ornat martyrum gleba et confessorum virtus praeclara, virginum quoque conlaudantia fortiter mira caterva. 0711907a Quorum omnes festa colimus annua hodie in hac aula. 0711907b Justi vita Martialis ex quorum caterva manet alma. 0711908a Triumphavit qui adversi hostis tela potenter vincens per omnia. 0711908b Cujus olim doctrina fulget optima tellus ubique Lemovica. 0711909a Ipsius semper, Christe, per saecla 0711909b Nos serva votis, poscimus una. 0711910a Nam moderaris celsa polorum tu culmina. 0711910b Terrarum atque torques ima sistens in aethra. 0711911a Et pie clarifica corda potenter nostra, tergens cunctorum saeva peccaminum vincula, optime, luce clara. 0711911b Quo queamus propria passim servare jussa, uti congaudeamus ovanter nos in aethra pulchra dati corona. 0711912a Atque simul nos venerantes sanctorum omnium olim festa, 0711912b Ipsi fundant pro nobis preces in sede poli celsa per saecla. 0711913a Quo vulgo noxia a nobis auferas, vitam feliciter nobis perpetuam, rex mitis atque pie, praebeas. 0711913b Atque nos cantica psallamus dulcia te semper in cuncta laudantes saecula, en cuncti voce dixentes una: 0711914 Alleluja. 0712000 De Omnibus Sanctis. 0712001a Te conlaudant agmina manentia in aeterna palatia, 0712001b Proles unigenita, cum patre semper diuturna per tempora. 0712002a Tu enim constas optata sanctis gloria, illos semper beatificans visione tua valde clarissima. 0712002b Cujus in regna poscimus omnes supera compotes fieri, nunc nostra persolventes debita mente devota. 0712003a Captans aure illa jam placida contribuas repromissa, petimus a te, patria. 0712003b In qua melodiam dulcifluam angelica tibi cantant Domino Christo agmina 0712005 Omnia per saecula. 0712100 De sancto Andrea. 0712101a Praefulgida dies exstat, Andreas qua tripudiat 0712101b Angelica inter clara agmina post vestigia 0712102a Agni reboans cantica concinna; quem fratre a procella Thetidis una convocat voce propria 0712102b Jussa dans: modo terrea retia et cuncta blandimenta mundi linquite, alia sectantes lucra. 0712103a Hominum turbam orbis per maria capite lata. 0712103b Ergo fraterna divino intima calore nexa 0712104a Parent monita, praepotentis dextra lina quorum plena ducta per compita sunt telluris perampla. 0712104b Qui circumcirca ferentes dogmata nova valde mira peragebant signa deitatis gratia. 0712105a Nam defleta lucique functa reddebant corpora 0712105b Incommoda nec non omnia pellebant pericla. 0712106a Donec alta scandunt per vexilla poli dindima 0712106b Fruentes aurea luce per saecla, quorum per suffragia 0712107a Audi jubilamina, rex, aure piissima, 0712107b Quae Andreae celebrans plebs canit solemnia, 0712108 Ope cujus nos guberna. 0712200 De sancto Andrea. 0712201a Nostra promat caterva cantica mixolydica 0712201b Sacra boans carmina Andreae in solemnia. 0712202a Est nempe per arva recolenda nimiumque clara haec dies alma, 0712202b In qua polica redimitus serta tenet sceptra alta sidera. 0712203a Hic namque mundi crimina agnum tollentem est secutus in terra. 0712203b Relinquens sua omnia Christi nimia mente tulit devota. 0712204a Dum per alta aequoris spatia ambit capturam, 0711204b Captus diva dextera est factus mox Christicola. 0712205a In sorte apostolica sublimatus est ita. 0712205b Peracta mira plurima crucis gestans trophea, 0712206a Scandit polorum alta hac in die praecelsa laureatus cum palma. Hinc ergo plaudat humana ob sancta praeconia 0712206b Clangat et uranica simul melos chorea, Fratrum nec ne canora jucundetur nunc turma Christo promens neumata. 0712207a Doxam altithrono in aethra 0712207b Nostra vox sonat in hac aula, 0712208 Qui nos ducat sine meta ad aetherea felices regna. 0712300 De sancto Andrea. 0712301 Adest festa praecelsa 0712302a Et cunctis nimium colenda, 0712302b Devota sacra solemnitas, 0712303a Quae in honore Andreae, apostoli Domini, mundo rutilat. 0712303b Qui Domini Christi jussis obediens amisit omnia sua. 0712304a Scilicet retia et patrem navimque, qua arte vivebat. 0712304b Amisit patrem temporalem, secutus est saeculi vitam. 0712305a Namque ideo cum Christo vivit perenni coronatus in saeculo. 0712305b Oremus omnes, ut pro nostra abluenda facinora intercedat 0712306 Per saeculorum saecula. 0712400 De sancto Andrea. 0712401 Haec est festivitas magna cunctis populis 0712402a Diei hujus veneranda beati Andreae condigna, 0712402b Cujus beatitudo magna processit in cruce levata. 0712403a Ipse denique dixit cunctis athletis, Christi devicit trophea, 0712403b Ideoque meruit in arce poli cacumen admitti summa. 0712404a Quia et mundi hujus gaudia nempe devicit cum gratia, 0712404b Illam sortiens vitam beatam, quae sine fine dat praemia. 0712405a Pateant, quaesumus, regna coelestia sequentibus tua monita. 0712405b Aperi januam vitae fidelibus, qui tuam exspectant gratiam. 0712406a Tibi collata est a Domino potestas quidem maxima. 0712406b Solve devictos libera illos, qui tua sequuntur dicta. 0712407a Ut tua vestigia sequendo per omnia et consecuti vitae palmam 0712407b Mannae dulcedine sine fine data perfrui meremur tecum 0712408 Conlata per infinita saeculorum saecula. 0712500 De sancto Aredio. 0712501 Astra hodie Aredius polica 0712502a Subiit ovans virtute vectus valida. 0712502b Christus ad ima descendit quondam humana. 0712503a Quoniam sanctis clarescit gloria 0712503b Et Christi multa fulgescit gratia, 0712504a Ista sit vobis celebranda rite caltudia 0712504b Reboentque pneumata clara potestate digna. 0712505a Ipsa pueritia Aredii grata rudimenta 0712505b Exsistunt redimita honestate sat bene praeclua. 0712506a Praecordia literata student dum officia, 0712506b Qua lectio dat salubris, via itur directa. 0712507a Qua tendit ac per coelica haec facta collegia poli super sidera, 0712507b Inventus floribus grata titulorum aureis plurescit laureata. 0712508a Tum vestigia offerunt se tota quadrivia jam juveni tradita. 0712508b Luce praevia quaeque sequens cauta pedestrica sumit tirocinia. 0712509a Talibus sacra induit tum arma fortis athleta, 0712509b Spreturus dura hostium spicula, ausa frangenda. 0712510a Qui regia receptus aula Theodeberti amicitia 0712510b Fruens ejus per palatia fit praeclarus fide semper una. 0712511a Quatienda ad prava corda placidum numen in columbae idea 0712511b Serena regis reddit corda intimans Aredium sorte electa. 0712512a Qui pastor ovibus prudenter monastica intexuit per exercitia Nicetii jam nota dogmata. 0712512b Aeterna gaudia deposcimus nos una, o Aredi, impetra nobis, sancte confessor Christi; saecula 0712513 Per cuncta honor, laus, Deo sit gloria. 0712600 De sancto Aredio. 0712601 Alle -- vox promat Christo carmina perpulchra -- luja. 0712602a Clara camoena sona turma lyra boans alternatimque jubila. 0712602b Cui chorea sat lucida mira atque dulcia clangat pneumata. 0712603a Nos tua, Christe, gratia 0712603b Anguis vincere machina 0712604a Ac temnere tela, sola tua optantes frui gloria, 0712604b Quo tecum socia plaudat poli caterva voce consona. 0712605a Tita, astra, luna, cuncta cosmi quoque creata te adorant per saecla 0712605b Ac profunda maris nata aquatica nonnulla et abyssi opaca. 0712606a Etiam jam tua plebs celebrat haec festa sancti Aredii, in qua odas attollit mente excelsa. 0712606b Qui lucerna super candelabrum accensa cuncta illustrat circumquaque emicans sua doctrina. 0712607a Ceu sol lustrat cuncta orbis spatia, ita sua verba nonnulla corda, ut spernant probra omnia, tendant ad habitacla illa superna. 0712607b Gemina praestans dona, clausa ocella propria tacta manu reddens aperta solvensque nexorum vincla, cuncta praebens pacata Christi gratia. 0712608a Ad alta, sancte, eleva nunc nostra corda, perpetua regna ut scandat haec plebecula; precata tua maneant praeclara, canticaque nunc nostra ferto ad alta. 0712608b Quo jubilando lyrica modulamina ovans gaurizans cum agmina purpureata cantitans perpulcherrima neumata voce clara sanctum ter Deum adoras. 0712609 Hagie rex Sabaoth, tibi sit doxa per saecla. 0712700 De sancto Augustino. 0712701 Laude praeclara 0712702a Reboat haec aula laetanter die ista, in qua annua Domino solvimus cantica, 0712702b Qui sua gratia nobis dat Augustini sancti nunc pura mente colere solemnia. 0712703a Cujus doctrina deperit haeretica perfidia, 0712703b Christi quoque devota corroboratur ecclesia 0712704a Benedicta sit illa doctoris lingua, 0712704b Cujus sophia toto orbe lucida 0712705a Praepollet in ecclesia; hic haeretica perfida agmina, superabat cuncta rabido ore stridentia 0712705b Circa Christi ovilia; sed per omnia fide confirmata ista venenata hostium confregit jacula. 0712706a O alma, o digna, o quanta praecipua Christi benignitas, o sancta. 0712706b Quae tantum ac talem tam sancta dedisti mystica proferentem dogmata. 0712707a Illius doctrina modo splendidissima cuncta illustrat orbis climata, 0712707b Ut coeli luminaria dicta et salubria ejus fulgent in ecclesia. 0712708a Stupe valde talia, quicunque Christicola, 0712708b Per hunc facta adversus tot haereses proelia. 0712709a Stirpe egregia ortus de tribu magna Christi miles tendens ad coelica reliquit propria. 0712709b Optans Dei dona Dei perrennis gratia, pro quo sprevit terrea, per saecula percepit coelestia. 0712710a Dic, impia pravitas, credere quid dubitas? 0712710b Quid Domino properas inferre contraria? 0712711a Unde infers Christo schismata? nil tua valet jam versutia. 0712711b Te, ubique ne praevaleas, damnat Augustini sapientia. 0712712a Haeresis incredula, cur perstas adhuc temeraria? 0712712b Tenemus arma illa doctoris magni dicta inclita, 0712713a Quo perculsa pereas. Ergo fortis athleta, a Deo nobis impetra, Ut fide semper integra 0712713b Teneamus dogmata, Quae doces admiranda de fide catholica; Tua quod donet gratia. 0712714a Per hujus, Christe, cara nobis fave merita. 0712714b Tu et sanctum neuma per omnia nos adjuva, 0712715a Ut instructi fide sancta faciamus bona 0712715b Propterque resurrectionis sancta vigilia 0712716 Consequamur aeterna. 0712800 De sancto Benedicto. 0712801 Quem superne 0712802a Tripudiatim beatificant cohortes in aethra, cui fovet consors aetherea curia, 0712802b Cujus nomen beatum felicem tenet praesagium, qui Christi nancisci meruit gratiam, 0712803a Hujus enim grata celebritas nunc micat, qua corporea translata sunt sancta membra. 0712803b Ipsum ergo extollamus per saecla, qui cuncta sprevit orbis funditus lenocinia. 0712804a Cum esset aevo indolis in primaevo flore incanuerat animo in recenti tirocinio. 0712804b Qui patris spreta omnia supellectilia anachoreseos petens cluebatque anachoreta. 0712805a O agie Benedicte, inclitorum summe, quique mente avida internum inspectorem sitiens, amictu exutus cruentabaris inter dumeta; 0712805b Tu flamine cunctorum christicolarum fartus sternens potenter hydrum zabulorum pellens praestigia, praescius futurorum, agnitor cordium arcana. 0712806a Tibi cuncta mundi machina nocte intempesta instar sub Titanis speculo ostenditur prorsus collecta. 0712806b Momento postmodum modico exutum corpore Germanum praesulem cernebas nantem ad superna adyta. 0712807a Fare, age, schola canora, Christo cernua, sacras laudes Benedicto theologo, laudabillima dic praeconia. 0712807b Jamjam chori alternatim melos pangite hymnifluos categorizantes ovatim symphoniaca modulamina. 0712808a Sophus sophorum tu sophiae angelorum consors, virtuteque compar apostolorum, confessorum apex, meritis rutilans. 0712808b Coenobitarum gerens sceptra, quibus vitalia condideras monita sat docilis custodientibus ac salutaria. 0712809a Cumque examine supremo censor censorum majestate splenduerit corruscus, orbis ut discutiat damnabilia crimina, 0712809b O Benedicte, pater patrum, te corruscante schemate tunc genuino, nostrorum patronus agnoscaris et heros ante omnia. 0712810a Ergo nos tuos clientulos agnitos tecum mansuros, fac ut adeamus ovilia, ubi degunt monachorum agmina. 0712810b Jam harmonicis cantilenis paene exactis precamur, ut exituri a saeculo reperiamur tuam clementiam. 0712811a Antiquum hostem amove, uti possimus subire te duce poli regiam. 0712811b Completa nostra camoena tecum canamus Domino perpetim jubilamina. 0712900 De sancto Benedicto. 0712901a Praeconia modo nectarea voce promamus cum tinnula, concio o nostra. 0712901b Quia instat dies decusata patris Benedicti annuatim rite dicata. 0712902a Dum patris esset in tutela inclitissima respuit domata, 0712902b Cosmi cuncta oblectamenta, evangelica conferens dogmata. 0712903a Linquens solamina sueta eremi spelaea adortus est sine mora. 0712903b Illic mentem suam in vita fixit theorica divina plenus gratia. 0712904a Nonnullam secum aggregavit turmam centum quatuor ac quadraginta, 0712904b Duo per dena condens coenobia, quae Deo redderet obsequia. 0712905a Felix patrata multimoda miracula coelitus data resuscitavit corpora defuncta vita natura. 0712905b Machinamenta praeagnita saevi regis decenter cuncta deserta eum arguit impia dicens ventura. 0712906a Cum tuba canite fibrea carmina illi modulata, cui parent mundi climata; 0712906b Qui cum tanta tulit gloria, caelibes ubi tripudiant, Benedicti patris animam. 0712907a Pater agie, cernuam semper familiam tuereque nunc tuam, 0712907b Uti in arvis suffulta gaudere valeat in sede siderea 0712908 Cum turma angelica. 0713000 De sancto Benedicto. 0713001a Aetherea laudant quem agmina, o Deus, approba cantica, nostra boat quae nunc caterva. 0713001b Almiflua patris nam celebrat Benedicti festa plebs ovans casta pangens tibi carmina. 0713002a Nectarea cujus fraglant ligustra passim per orbem diffusa, scilicet pia dogmata. 0713002b Ut sol micat inter astra praeclara, Benedictus exstat ita corruscans in ecclesia. 0713003a Exornat quem sat doctrina mystica arduam signans petendam regiam, Deus, regnas in qua per saecla. 0713003b Arta sed mira ipsius est norma praemonstrans linquenda mundi compita ac sequenda tua munia. 0713004a Pollens magna qui gratia egit mira, sua in primaeva floscula nugacia fluxa atque vana omnia despiciens, pneumate sat comptus pubeda. 0713004b Ut lucerna refulgebat hinc in aula abba virtutum insignia patrans multa ampliabat lucra commissa ad superna quosque poterat. 0713005a Prophetali comptus gratia confregit delubra obsoleta, vincens venena, sat spectandam ducebat vitam. 0713005b Circumcirca demum semina propagans divina duodena fratrum inclita fundavitque monasteria. 0713006a Hostis tela flamivoma detegens immissa dedit farra immensa suis missa pneumata ac persacra munia. 0713006b Sic ex petra praebens lympham ad vitam mortuum et restaurans solis spicula omnem mundi vidit simul hic ideam. 0713007a Haec post mira polorum alta scandere animas Germani sororisque vidit sanctas et sui praedixit temporis metam. 0713007b Carens sacra corporis gleba tandem ad aethera, praedixerat sicut jam, ab alumnis scandere cernitur ejus anima. 0713008a Corruscam signans claris viam vir ait quibus: haec est illa nempe via, Benedictus abba clara cum palma scandit per quam supera felix ad regna. 0713008b Expediat quis digne tua o Benedicte magnalia? namque mira Virtute corruscas glebam ad tuam expotata praestando beneficia. 0713009a Saecla peracta novissima duodena tunc intra collegia cum Christo judicia tu suprema corruscans in sede decernes senatoria. 0713009b Fer ad supera hinc moenia, humillima petimus mancipia, sacrum concinentia Alleluja, recolunt qui tua nunc festa mente devota. 0713010 Sit trinitati gloria, per quam bearis aeterna, Benedicte, per saecula. 0713100 De sancto Benedicto. 0713101a Laudum carmina creatori lira plaude, eia, 0713101b Pangens inclita Benedicti gesta voce canora. 0713102a A puero florida sprevit mundi cuncta gliscendo coelica 0713102b Et Domini gratia confracta restaurat, fraus signo retecta. 0713103a Fratrem verbere miserum virtute reparat, 0713103b Ferrum enatat, solida fit undae semita. 0713104a Rupes flumina dant insolita, corvus nil murmurans fert jussa. 0713104b Vidit sphaericam mundi machinam radio sub uno collectam. 0713105a Binos zabuli salvavit ab ira. 0713105b Patri filium post mortem redonat. 0713106a Prophetis non impar ventura pronuntiat, pueri superba divinat. 0713106b Sororis lacrimae fraterna mutant vota, fantur simul Dei arcana. 0713107a Post haec anima sororis ad alta evolat. 0713107b Frater haec ita audiens mox laudem decantat. 0713108 Laus et honor sit Christo et sanctis omnibus gloria. 0713200 De sancto Benedicto. 0713201 Laeta dies aureo jubare corruscat aethra nitentia, 0713202a In qua jubilat coelestis schola fistula pneumatica. 0713202b Aula regia ecce resultat cuneis glomerata. 0713203a Mysticus senatus tibi plasmatori dat tinnula harmonica. 0713203b Unde tibi, Christe, decus favet proditus apicis agalmata. 0713204a De castra herilia ambrosio liquore pulchra redolent balsama. 0713204b Hymnidica resonat apparatus theologus naviter laudamina. 0713205a Age, eja sacra phalanga, propter quid tanta tripudias organa? 0713205b Immo in quem? Benedictus christicola quia conscendit alta jam moenia. 0713206a Qui voti compos trabea lucida 0713206b Nactus per aevum purpurea fulcra. 0713207a Gloriosa cujus redimita anima schemate poligera 0713207b Triambum perennem retinebit penes duodena collegia. 0713208a Insignitus toga gemmata nunc quoque triumphat aurea intra thalama. 0713208b Sacer miles lampabit sceptra, arbiter summus cum inluxerit in gloria. 0713209a O quam feliciter, o quam remediabiliter in aeterna atria, Benedicte, inexhausta rutilas lampada. 0713209b Quapropter quaesumus in hujus diei annua, accede apud Christum suffragator pietatis pro nostra crimina 0713210 Cuncta per saecla. 0713300 De sancto Felice. 0713301a Concrepet symbolica Christo psallens melodema polorum chorea. 0713301b Uranica regia en pertonat symphonia hac die inclita. 0713302a Trina ternarum curia dindima concrepent simul praeconia. 0713302b Felicis testis trophea reboans augusta intra palatia. 0713303a Cujus dynamis invicta pollet in arva, haec cui pia odas fert caterva hypophetica hymnologia. 0713303b Tellus olim qui Spaniae traxit archica pandens munia, jugavit plurima Christo climata pellens ludicra. 0713304a Theologa Gerunda opimans verbi sat spermata hieromysta. 0713304b Artis tempsit scita, Rufini saeva, ejus omnigena vicens tormenta. 0713305a Crucis et vexilla fortia vibrat ovans, ambulat super undas, pontum triumphat naviter depromens melos Alleluja. 0713305b Fretus nam phalange divina angelorum lympha post solidata sub vestigia agonem iterat mactus in summa. 0713306a Carceris claustra clausus horrida agonista potens georgia alitur coelitus Felix athleta. 0713306b Lanista demum pervicax fera tergora mulorum nexum soma invictum spiritum misit in aethra. 0713307a Cujus affla laureata micat aula in superna felix feliciter lampas septa. 0713307b Veneranda cujus membra angelorum tumulata manibus exstant, cura urbis moenia. 0713308a Felix Gerunda, tanta redimita sanctorum clara pignora, portare mira quorum semper gliscit gleba. 0713308b O quam rutilat martyr nitens serta in sede senatoria ornans virtute artus sanctos suos pulchra. 0713309a Poscimus jam tua nosmet colentes caltudia ferto in superna nos in regna. 0713309b Pneumatum cum temet cohors et alma ubi doxa ovans Christo psallit myxolidica. 0713310 Poematum cui demus hyperlydica cuncta per saecla. 0713400 De sancto Geraldo. 0713401a Auriflua comant luce arva astra micantia die hac, qua jucundant virtute mira; 0713401b Qua Geraldus ad alta posita corporis trabea conscendit bonus coeli capitolia. 0713402a Quem divina praeeligit gratia, ante forent quam saecula, quae erant in nato vita. 0713402b Quo jubilat tellus Aquitanica, quam luminat arce summa posita velut lucerna. 0713403a Opulenta prosapia qui satus emicat religionis inclita pietate satis decora. 0713403b Sed honestat munifica eundem pietas, ornans virtute debita in semet clementer refusa. 0713404a Initia cujus prima in materna vulva indicia publica dant per terna vocis sonamina audita, quod trinitas ejus acta det vitalia. 0713404b Modifica patris cura quem tradit ad diva studia felicia, quo intima ejus riget arva copia dulcisona decantata Davidis lyra. 0713405a Quem superna tuens gratia subarrhat opima jugans dote sibi socia sophialia dans pocula. 0713405b Hinc transacta pueritia corde manent sata ejus penita scientia ad degustanda suavia. 0713406a Ergo quia hunc roburea membra percitaque firmabant, sumenda ad arma quaerebatur jure proprio debita. 0713406b A quo dextra Christi invicta tela noxia pellit versa, electa dum ala triumphat corripiendo bastilia. 0713407a Virginea cujus tempora protegit laurea, lilia quam decusant cum caterva, quae canit cantica specialia. 0713407b Innumera gessit opera ad theoremata pertinentia, multa ad activam, in utraque piam nactus gratiam. 0713408a Quem doxa sustollit ad alta gloriam rependens crebra per miracula, agmina languida quibus sanata jubilant per commoda sibi reddita. 0713408b Haec merito virtutum dona impetrat, reserat qui superna limina praedia propria qui sub norma fabricam struendo tribuit sub aequa. 0713409a Nunc jam curia in supera residens inter turmam consulum fulgida gestans serta, pater, precamina supplicum percipe aure serena. 0713409b Cuncta relega discrimina, errata procul arcens noxia, militantia salvans tibimet agmina, donec ad superna ducas culmina. 0713410 Felicia quo capiant quondam amissa gramina sempiterna per saecula. 0713500 De sancto Hilario. 0713501a Nova gratia aethera reboantia promunt carmina, 0713501b Quia Domini athleta scandit aurea ovanter regna. 0713502a Concors angelorum celsa nunc caterva succentibus organica, 0713502b Apostolorum repleta jam phalanga affabre cane neumata. 0713503a Martyrum atque confessorum, virginum cunei, nobiscum una 0713503b Voce clara, mente devota sistris diapason pangite odas. 0713504a Ad hujus viri suffragia Gloria, victoria 0713504b Laxis fibris et arteria Innovantur organa. 0713505a Quod fuscaverat haereticum longe per orbem diffusum dogma, 0713505b Reparavit Hilarii lingua apostolicis praeceptis docta. 0713506a Innumera beluina cellula vagantia, vocis ejus organa tremula facta, 0713506b Fugiunt moesta facta limites, in externa transeunt nec redeunt habita loca. 0713507a Prima conditio obedivit serpentis praeceptis docta, 0713507b Secundo ditatur talis sermo, quem angues fugiunt atque ipsa. 0713508a Clarus ac diversus idiota Ad Hilarii annua 0713508b Clerus atque omnis indigena Persolvendo munia. 0713509a Tunc mater exstincti moesta facta, provoluta ad pedes ejus exaudita, 0713509b Recepit filium cum gaudio exspoliata manens quod stitit tartara. 0713510a Qui prostrata lubrica 0713510b Melle fluit in gloria 0713511a Creatura tua stellaque matutina. 0713511b Miserere, soter, Hierusalem gloria, 0713512a Da veniam, quibus tollit nocivum, facit nos coronam, 0713512b Ut, cum omnes demerseris inimicos tuos in atra, 0713513 Nos ducat ad praemia semper mansura. 0713600 In festo Innocentium. 0713601 Rex magne Deus, 0713602a Qui intueris abyssos et montes ponderas tua magna potentia, 0713602b In cujus manu sunt omnia regna et cui non latent omnia occulta. 0713603a Te laudat polorum fulgentia ac mira potestas, 0713603b Te archangelorum luciflua praecelsa agmina. 0713604a Tibi turba cantorum juvenilis adstat, 0713604b Incessanter gloriam regni tui jubilant. 0713605a Carmina laeta ac nova proclamant, 0713605b Laus tua Deus per saecla devota. 0713606a Centum quadraginta ac quatuor milia. qui empti sunt de terra, 0713606b Cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim perstant. 0713607a Ante thronum Domini quotidie boant, sine macula 0713607b Stolis albis induti, decorati triumphali corona 0713608a Voce una proclamant: vera et justa, Deus, judicia tua. 0713608b Sanctus rex, almipotens, quare tu non vindicas ultionem nostram? 0713609a Accipiunt divina responsa et mira: Sustinete modica tempora atque hora, 0713609b Donec fiat impletio fratrum vestrorum eorum, qui habent in frontibus Dei normam. 0713610a Oportet impleri omnia sacra testamenta, 0713610b Quae sunt prophetata a mundi hujus principio. 0713611 Deus tibi laus. 07136a03a Te per orbem laudat cuncta populorum fidelis caterva. 07136a03b Te in astra angelorum legio jubilando proclamat. 07136a05a Carmina laeta ac nova proclamant: laus tua, Deus, per saecla, alleluja, magnifice devota. 07136a05b Afflata tua sancta gloria pro te gaudenter rubricata colla agnum sequuntur ita, 07136a08 Voce una proclamant: Deus, judicia 07136a09 Vere justa, sanctus rector, qui almipotens. 07136a10 Quare tu non vindicas sanguinem nostrum? 07136a11 Accipiunt divina responsa: Sustinete tempora modica, 07136a12 Donec fiat impletio fratrum vestrorum olim praedicta. 07136a13 Deus, tibi laus. 0713700 In festo Innocentium. 0713701a Nunc cithara Christo digna regi solve debita, 0713701b Sacra cui turba pangit infantum melodema. 0713702a Saeva regis dextra cuncta ubera nam privat natis matrum dulcia. 0713702b Plorant matres una, alta adspectant sidera, tundunt pugnis pectora. 0713703a Horum vita nunquam finienda erit solis ut jubar munda. 0713703b Horum pia precamina nostra diluant peccamina cuncta. 0713800 In natali Innocentium. 0713801 Altissime Deus, qui gubernas omnia, 0713802a Coelos et arva regis magna potentia, 0713802b In cujus namque manu sunt regna omnia. 0713803a Gaudent et exsultant in sublimi gloria creatura tua. 0713803b Te laudat cuncta polorum mira praecelsa potestas caterva. 0713804a Tibi incessanter juvenilis cantorum turba, semper adstat. 0713804b Carmina laeta ac nova veneranda proclamant, Alleluja. 0713805a Quatuor enim et centum quadraginta milia cum mulieribus non sunt inquinati corpora, qui empti sunt de terra. 0713805b Ante thronum tuum sanctum gratulantes jubilant, stolas praeclaras induti, decorati cum palmis, triumphales fulserant. 0713806a Proclamant voces: vere, Deus, justa judicia tua. 0713806b Sanctus et rector, quare non vindicas ultionem nostram? 0713807a Et audiunt a sanctissima voce praeclara: tempora sustinete modica, 0713807b Donec impleatur numerus fratrum vestrorum, quos Dei habet notitia. 0713808a Oportet sacra omnia impleri testamenta, quae sunt per prophetas praedicata. 0713808b O certamina, gloriosa, qui pro Christo immania pertuleruntque tormenta. 0713809a Acceperunt coronas et pervenerunt ad magna gaudia. 0713809b Ergo non erit ultra luctus nec clamor sed nec ulla poena. 0713810 Alme Jesu, junge nos cum ipsis in gloria. 0713900 In festo Innocentium. 0713901a Coelos et arva qui regis atque maria, 0713901b Omnia creas omniaque vivificas. 0713902a Te laudat cuncta poli caterva, omnis natura et humana. 0713902b Audi carmina te laudantia et dona, quaeque sunt optima. 0713903a Bethlemitica infantum agmina candidata colunt saecla, 0713903b Quae paene nata coelo per trophaea sunt assumpta gloriosa. 0713904a Nam summi proles patris nata de vulva virginea et stella magis nova visa, directa qua semita ejus ad cunabula, 0713904b Exarsit tyrannus in ira pro tanta Christi fama et cum felle dulcia format famina, quo subdolas excitaret furias. 0713905a Fallunt reperta Christum contra machinamenta inita. 0713905b Patet detecta perfidia frausque maligna prodita. 0713906a Sic publica versant proelia supra tenera castra sed fortissima. 0713906b Caedunt sine causa corpora passim beata mundo paene edita. 0713907a Mox pretiosa sertis compta petit celsa martyrum tanta militia. 0713907b Ac mundi vita necdum nota jam peracta in sempiterna vivunt saecla. 0713908a Horum, rex Christe, nostra mortifica meritis malitiam, 0713908b Quorum cruore sancta decorata rutilat ecclesia 0713909 Et dat pulchra cantica voce nostra. 0714000 In festo Innocentium. 0714001a Qui regis una supera et ima omnia, Deus, vivens in saecula 0714001b Quae tibi sancta promit ecclesia, festiva respice pius cantica. 0714002a Te laudat beata martyrum gloria in coeli patria, 0714002b Adepti superna polorum gaudia summa per trophea. 0714003a Huic puerilia sunt agmina immixta 0714003b Pro Christi infantia in terra caesa nova. 0714004a Quam satis illa visio beata 0714004b Narrat sub ara clamare talia: 0714005a Cur, rex, tantum de nostro tua sanguine suspendis judicia, 0714005b Qui est frustra sine noxia et sine pugna fusus in terra? 0714006a Accipiunt statim talia responsa voce data divina: 0714006b Pacifica mente ac pia tempora sustinete modica, 0714007a Plena donec omnia saecula, unita sitque fraterna turba, 0714007b Ut vos ornet corona regia, carnifices damnet sententia, 0714008a Ergo festa veneremur horum annua, qui tuba vocis tacita peregerunt sacra proelia. 0714008b Sine noxa sequuntur agni vestigia ac nova promunt cantica, quae nec lingua novit humana. 0714009a Per quorum merita sic gloriosa, Christe, nostra 0714009b Repelle vitia favens et praesta remedia 0714010 Nobis aeterna. 0714100 In Nativitate s. Johannis B. 0714101 Nativitas praecursoris hodierna 0714102a Mundo illuxit novo lumini voce praecurrendo vera. 0714102b Ad Zachariam vox angelica talia fatur gaudia 0714103a Ne timeas, audita est oratio tua a Deo, atque pariet tibi filium Elisabeth, uxor tua. 0714103b Et vocabis nomen ejus Johannem; hic insignia meretur non minima gratia voce perlustrans saecula 0714104a Qui voce viva Deo viam praedicat parare inter abrupta 0714104b Ac in desertis degens locis docuit nos ire regna aeterna. 0714105a Ubi rosarum nivea specie floribus aula panditur aetherea felix refulgens gratia. 0714105b Gemma renitet fulgore perspicuo, splendor stellarum micat, agni dextra optimum aurum radiat. 0714106a Illic requies aeterna, gaudia felicia 0714106b Posita permanentia illa semper rutilant. 0714107a In qua pax summa et sempiterna florum vernantia, odor cunctis fraglat; tu possides illa, Johannes athleta. 0714107b Aeterna lucis gaudia nostra tu suscipe pia vota, cujus hodie gaudentes celebramus solemnia. 0714108a Pro nobis intercedas, habere coelestia 0714108b Ut mereamur, illa scandere angelica 0714109 In sempiterna saecula. 0714200 In Nativitate s. Johannis B. 0714201 Praecursor Christi et magnus baptista, 0714202a Qui inter vates plus namque est quam propheta, Qui Dei prolem Jordanis meruit tingere aqua, 0714202b Ipse secreta cognovit mirabilia Christum cernens conjungere mystice cum ecclesia. 0714203a Nunc te, Deus, deprecamur, ut nobis des subsidia, 0714203b Ut per ejus intercessum nobis concedas veniam. 0714204a Quibus redolet per orbem sacra observandaque festa, 0714204b Nobis fiat firmamentum et de inimicis tutela. 0714205a Illius feliciter sequamur tramitem, quae ducit ad patriam. 0714205b Ibi Christum cernamus, regem nostrum, per cuncta semper et saecula. 0714206a Qui nobis digne cum Johanne baptista tribuat coelestia, 0714206b Cum summa laude Domino celebrare laudes mellifluas. 0714207a Mittens cum choris angelicis et cum sanctis aeterna percipiamus vitae, sine, subsidia. 0714207b Da, Jesu bone, quod petimus, ut per meritum ejus, quem recolimus, nostra lavet facinora. 0714208a Quaesumus, rex omnipatrator, hujus solemnia, qui nova primus sumpsit sacraque privilegia, 0714208b Laeti eam percelebramus atque per multa annorum curricula tenentesque caltudia 0714209 Et sanctorum palmam. 0714300 In Nativitate s. Johannis B. 0714301a Nostra promat herilia vox hac aula mysteria mente pura. 0714301b Verbi vox quia est orta, boat una mundo cuncta sonantia. 0714302a Haec prima patent facta, obtrusa vetus lingua fatur nova affamina. 0714302b Exsultent admonita deserta, clangit tuba quo devia sunt praevia. 0714303a Jam lucerna ardens in ima designat supera solis lumina. 0714303b Spectant ista dindima sacra ad Johannis alma natalitia. 0714304a Hic namque sonat Christi maxima gloria victoria cui summa data in saecla. 0714304b Ipsum caterva efferat nostra per sacra praeconia natalis Johannis apta. 0714305a Laus illi digna, salus et in saecula, cuncta qui sanat infima. 0714305b In ejus doxa innovantur organa, novantur quia vetera. 0714306a Tempora quippe prisca deflua lege labant pristina. 0714306b Stirps nova subiit in gratia, regna surgunt aurea. 0714307a Soboles adest nata, coelitus intimata, haec audientes arvae Dei praeconia, 0714307b Gaudia nultis ampla suggerit dies ista, qua proles patris dempta reddidit famina. 0714308a Haec prima vox missa verbi contulit praeconia, 0714308b Organa patria solvens dogmata ad divina. 0714309a Summa dignitas salus lausque pia Christo sit per omnia, per quem fert praeco signa suis talia. 0704309b Christus sit nostra vita perpetua, at Johannis annua festa nobis praevia ad poli regna. 0714310a Quo gaudet una cum eo baptista, qui calcata infera spoliavit tartara virtute sua. 0714310b Ipsi fabrica laudum orbis ampla persolvendo omnia Johannis colat laeta nunc excordia. 0714311a Quem Christus materna clausum vulva visitat in aula accubans virginea. 0714311b Cujus magnalia domus ultra omnium merita, cunctis quia sunt plura. 0714312a Nobis ut auxilia resurgens in gloria ferat indiga 0714312b Ejus ad imperia, qui prostrata lubrica subvertit regna. 0714313a Potentia qui sua rexerit per saecula regens omnia. 0714313b Cum quo sacer baptista rutilat in gloria, mundi lucerna. 0714314a Tuque, lux vera, omnia nostra fuga nublila. 0714314b Inde tua clarifica pia gratia pectora. 0714315a Ad illa praeparet magna nos baptista, 0714315b Superna fungi patria prece summa. 0714400 De s. Johanne Baptista. 0714401 Hodierna 0714402a Dies veneranda est namque omni mundo 0714402b Nimis recolenda magno cum tripudio 0714403a Haec enim est festivitas magna celebranda cum gaudio 0714403b Sub honore Johannis Baptistae almiter laudes ovando. 0714404a Hic enim est Johannes, quem salvator collaudans ait discipulis: 0714404b Nullus major in mulierum natis surrexit Johanne Baptista. 0714405a Angeli namque nomen meruit teste propheta. 0714405b Ecce enim, inquit, mitto angelum meum ante te, 0714406a Praeparet ut viam tuam ante te. Vocem se asserit verbum praecedens in deserto. Clamans atque dicens: parate viam Christo, regi Domino. 0714406b Iisdem ut fieret amicus sponsi Christum se fantibus confessus est et non negavit: Non sum, inquit, Christus, in medio vestrum stat, quem vos nescitis. 0714407a Jam igitur nunc in ejus nativitate gaudete angelicam juxta vocem patri dicentem: 0714407b Erit enim puer magnus coram Domino Deo, et multi in nativitate ejus gaudebunt. 0714408a Ipsum igitur rogemus omnes, ut intercedat pro nobis ad Dominum, 0714408b Ut cum illo et cum sanctis omnibus capiamus sempiterna munera 0714409 In saeculorum saecula. 0714500 De s. Johanne Baptista. 0714501a Da camoena nunc sonora cum lyra modulamina 0714501b Organica, quae superna jubilant poli agmina 0714502a Hac clara die, qua micat lucerna nitens luce corrusca arcens et orbis nubila, potens baptista, 0714502b Qui patris diu organa tacita gratia pollens mira reseravit uranica lingua privata. 0714503a Intra materna casta cubilia ventris tumida 0714503b Septus exsultat is noscens nitida mundi gaudia. 0714504a Ergo propheta et plus quam propheta, solus qui peccata et scelera cuncta abolentem e terra 0714504b Tingere sacra meruisti lympha, quo sanctificaret universa vada pietatis gratia, 0714505a Voce pia cujus merita transcendis omnia, 0714505b Hunc rogita, quo nos ad alta ducat palatia. 0714506a Ubi una theologa boat pneumatum turma 0714506b Canens juge per saecla agni post vestigia. 0714507a Quis sociati clara recitemus cantica 0714507b Regnantes summa aula sine temporis meta 0714508 Functi doxa perpetua 0714600 De s. Johanne Baptista. 0714601 Ecce dies orbi redit veneranda, 0714602a Angelico qua praedictus nomine nascitur vates, 0714602b Agnum Dei qui praedixit digitoque demonstravit. 0714603a Hic est ille, de quo ante dictum est: Angelum ecce mitto meum, qui viam praeparet ante te. 0714603b Haec est vox, quae deserta colens clamat: Viam Domini dirigite sicut Isaias propheta. 0714604a Hic in aetatis trigesimo Christum baptizans anno 0714604b Spiritum vidit descendentem, qui super eum mansit. 0714605a Ergo tua deprecamur suffragia, ut sicut paterna reserasti vincula, ita nostra crimina 0714605b Precibus tuis solvat dans juvamina, ut effugiamus mortium discrimina, quae minantur tartara. 0714606a Coelica habitacula, ubi almifica 0714606b Decantant laudum carmina, ut valeat nostra 0714607a Scandere illuc vestigia super aethera 0714607b Ad contemplandum polorum agmina, quibus nexit gloria. 0714608a Prendamus sine fine mansuram atque palmam, 0714608b Dicamus laudes Christo, canamus per saecula 0714609 Dicentes Amen, Alleluja. 0714700 De s. Johanne Baptista. 0714701 Gaude, caterva, 0714702a Diei praesentis celebrans annuatim festum, per quod totius mundi gaudent climata. 0714702b Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa 0714703a Angelorum laetantur, archangelorum et agmina. 0714703b Sanctorum chorus omnis mira triumphat laetitia 0714704a Cum quibus hololampas Johannes micat 0714704b Superans solis jubar luce corrusca. 0714705a O quanta Dei pietas! Nam Zachariam senio labentem coelestis affatur nuntius proferens talia: 0714705b Oratio Deo tua Est exaudita, gravida manebit Elisabeth uxor filium tibi paritura. 0714706a Quam felix, quam digna, quam sancta promissio voce prolata angelica. 0714706b Quam clarus in mundo processit flos hodie divina ferens aromata. 0714707a Fulgore perenni ecce rutilat dies ista saeculo donans gaudia. 0714707b Lucerna Johannes coeli perlustrat rem publicam splendidus Christi gratia. 0714708a Praecellit patriarchas nec non et prophetas, 0714708b Angelis consimilis dignitate summa. 0714709a O plus quam propheta, Gemma sanctorum clara, paradisi diadema, mundi stella Et lampas splendiflua. 0714709b Victrice palma Sublimatus exsultas inter choros angelorum cernens altam Deitatis usiam. 0714710a Tu saeculi dominum Jordanis in fluenta 0714710b Meruisti tingere, o Johannes Baptista. 0714711a Tam benigna, tam gloriosa meritorum obtines insignia. 0714711b Quis sanctorum hac promeruit sublimari honoris potentia? 0714712a Fideles, jam psallite laudibus dantes nova gaudia, 0714712b Devotis obsequiis colite modo haec solemnia 0714713a Praecursoris inclita. Rex regum Deus, semper tibi summa potestas, Sit virtus, laus, gloria. 0714713b Qui gubernas omnia, Jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Johannis per merita. 0714714a Amore flagranti nostras mentes irradia 0714714b Concedens beata nobis indignis gaudia, 0714715a Ut tibi melos supernum laude perpetua 0714715b Cantemus secum regnantes cuncta per saecula. 0714716 Amen vox sonet nostra 0714800 De sancto Johanne Baptista. 0714801 Hodierna die namque adest festa annua beati Johannis, magni baptistae. 0714802 Salutis humani generis propheta exsultat lucis lucerna lucida natalitia perfrui de vulva materna. 0714803 Sterilis Elisabeth germinat lucernam splendidam fulgentia. 0714804 Apparuit autem Zachariae archangelus Gabriel stans a dextris altaris hora incensi, aspectus ejus igneus splendor, quem vidit Moyses in rubo in monte Sina. 0714805 Ait illi angelus: Nascetur tibi filius coram Domino magnus praedicans et clamans in deserto: Levate capita vestra, jam appropinquat redemptio vestra sacra, baptisma poenitentiae. 0714806 Gignit pater filium de coelo promissum, Zacharias genuit magnum virum, puerum Johannem baptistam, qui viam Domibo in eremo praeparat. 0714807 Sterili Elisabeth exortus refulget Johannes, Domini baptista, vinum et siceram non bibit; de quo ait salvator: 0714808 Non surrexit major inter natos mulierum Johanne baptista. qui viam Domini in eremo praeparat. 0714809 Ego mittam vobis Eliam prophetam; amen dico vobis non surrexit major Johanne baptista; quod cecinit, ac digito demonstravit. 0714810 Ecce constitui te in gentes et regna, aedifices et plantes verba mea in ore tuo, melliflua sint labia tua. 0714811 Jam tuam quaesumus felicitatem, beate Johannes, ut intercedas pro nobis, eruas facinora nostra. 0714812 Corda nostra laetifica recta tua semita, quem Johannes praedicat, sensus nostros illumina; gaudia ejus nostra patrocinia, 0714813 In qua tibi cantemus Alleluja. 0714900 In Decollatione s. Johannis B. 0714901a Plebs redempta, cantica prome celsa de Johanne baptista die ista annua. 0714901b Qui confecta temporis prisci meta factus est in gratia proles nova sed magna 0714902a Ortus plurima mundo dat gaudia et stella ut matutina solis vera praeconabat lumina. 0714902b Deserti loca petit extranea, humana respuit acta angelica missus ad officia. 0714903a Planabat vias, itinera aspera ad sacra Christi vestigia, qui semper affectat placida. 0714903b Agnum Dei tollentem mala omnia monstravit adesse in arva, natum ad aeterna gaudia. 0714904a Christe, dextra stans in paterna, Via, lux, veritas paxque tuorum omnia per tempora, Cantica sonantia Johannem da placita. 0714904b Cujus digna pro memoria Preces et munera hac domo sacra suscipe per saecula, Sunt quia ejus plura supra cuncta merita. 0714905a Incesta connubia exprobrat Herodiana celsus propheta. 0714905b Ac in ira baptista spelaea carceris intra servatur arta. 0714906a Hinc coenam regiam puella agressa ludibunda dat vana ludicra, ac pro ipsa obtruncatur baptista 0714906b Factus ita hostia digna, corona tunc delata, de Christo nuntia mundo data detulit ac parata 0714907a Regna subiit infera gaudia nuntians justis supera. 0714907b Turba sanctorum inclita fit obtenta nuntia laetissima. 0714908a Christe, tua gratia Et piis precibus almi Johannis martyris Relaxans peccamina Laudum pia suscipe munera. 0704908b Colentibus haec festa Regna concede beata sanctorum in gloria Et sancta tabernacula, Prece serva Johannis absida. 0714909a Jam sancte baptista Deum ora quo vota nostra sint digna, 0714909b Qui matris ex vulva Christum intra virginis nosti viscera. 0714910a Nativitas tua est multa mundo laetitia 0714910b Mors tua beata sit vita justorum lucida. 0714911a Tu sancte, nobis sis lucerna 0714911b Ardens et lucens ad aeterna 0714912 Capienda praemia. 0715000 De sancto Johanne Ev. 0715001 Haec est sancta solemnitas 0715002a Et veneranda beati Johannis et honoranda. 0715002b Ipse namque ut gaudia possideret coelestia 0715003a Christi secutus est vestigia 0715003b Idcirco adeptus est praemia. 0715004a Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia, nostra ut solvat debita 0715004b Ac precatu benigno adjuti sempiterna digni captemus munera. 0715005a Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus tua monita. 0715005b Quibus medium credimus te fore, beate Johannes, et luce fulgentem rutila. 0715006a Atque Domini sequens vestigia cum innumera populi milia 0715006b Dulces canora odas resonabis candidissima cum turba maxima. 0715007a Et voce decantabis angelica 0715007b Cum quatuor coeli animalia 0715008a Ter agnus, agnus, agnus kyrios 0715008b Hoc est: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus. 0715009a Et Domino decantabis munera 0715009b Et maxima videberis in gloria. 0715010a Ideoque praecelsam tuam imploramus clementiam, 0715010b Uti clara gaudia percipiamus per splendida 0715011 Saecula. Amen. 0715100 De sancto Johanne Ev. 0715101 Solemnitas 0715102a Veneranda cunctis beati Johannis nitet alma. 0715102b Ipse namque, ut gaudia possideret coelestia, 0715103a Christi secutus est vestigia, 0715103b Digna donat qui sanctis praemia 0715104a Cujus festiva praeconia psallat ecclesia symphonia rhythmica. 0715104b Atque precatu benigno deposcat suffragia ejus amabilia. 0715105a Ut per illius merita superna pateat patria sequentibus sancta monita. 0715105b Quem proles quidem divina dilexit charitate summa stola praecinctum virginea. 0715106a Ejus qui supra recubans in coena pectus dogmata hausit evangelica 0715106b Et dominica repletus gratia diffudit ampla terrarum per spatia. 0715107a Mysteria divina coelique secreta 0715107b Novit, cuncta atria penetrans superna. 0715108a Et sic mystica documenta spiritui cognita 0715108b Mundum beata manifestans imbuit doctrina. 0715109a Jam nunc nostra te rogat, Christe, vox sonora, 0715109b Suscipias cantica tibi ministrata. 0715110a Mundans nostra a noxa corda simul tua gratia 0715110b Et indulta venia ducat coeli regna supera, 0715111 Uti clara simul dona percipiamus saecula veraciter per infinita. 0715200 De sancto Johanne Ev. 0715201a Organicis canamus modulis in Johannis solemnia 0715201b Omnigenis Domino vocibus reddentes odas debitas. 0715202a Quique in suis sanctis mirabilis nimis multiplici virtutum flore eosdem decorat ac mirifice adornat 0715202b Nam et in ipsis quasi quibusdam musicis instrumentis digito fides proprio agitat fides virtutum sonoras. 0715203a Has numerose percurrens singula permiscet singulis diatessaron mellifluam melodiam. 0715203b Quam generat virtutum mater illa, quae aliis decenter composita dat suavem melodiam. 0715204a Qua sine cuncta fiunt dissona nec non et frivola. 0715204b Qua cum omnia fiunt consona nec non utilia. 0715205a Qua justi bene 0715205b Morati rite 0715206a Petentes excelsa poli sidera 0715206b Alacres decantant nova cantica 0715207a In cithara treicia; quorum agentes festa 0715207b Consortium mereamur in coelesti patria. 0715300 De sancto Johanne Ev. 0715301a Organicis canamus modulis in Johannis solemnia 0715301b Omnigenis Domino vocibus reddentes odas debitas. 0715302a Cujus opera semper sunt mirabilia, qui sanctis documenta contulit evangelica claustra reserans superna. 0715302b Huic debita solvamus digne cantica dilecta Dei sacra venerantes solemnia laude Johannis canora. 0715303a Qui pectus supra Domini in coena hausit fluenta recubans mystica doctrinae sacra plurima. 0715303b Quibus per ampla telluris spatia rigavit corda gentium arida divinas plenus gratia. 0715304a Hic virginea nitens lampada transit ab hac vita 0715304b Comptus purpura coeli in aula tenens jam gaudia. 0715305a Huic praeclara 0715305b Vocis organa 0715306a Decantent mystica laudum pneumata 0715306b Cui sunt omnia coeli secreta 0715307a Patefacta mysteria; ipsius per saecula 0715307b Nobis praesta suffragia, Christe, salutifera. 0715400 De sancto Juliano. 0715401a Summatim una cunctipotentem 0715401b Casta cui adstans turma in astra 0715402a Ovatim tripudiat voce clara 0715402b Ac certamina sua praemaxima. 0715403a Vindica, clamat, sub ara 0715403b Amore tuo peracta, 0715404a Magna sanctorum qui es gloria. 0715404b Juste qua rutilat praemaxima 0715405a Decoratus martyr Julianus. 0715405b Cui una per cosmi climata 0715406a Adest dies sacra et valde praeclara, 0715406b Jucunda qua turma reboat musica 0715407a Atque ejus merita supplicat devota; Juliani martyris sancta atque veneranda caterva boat in hac aula, 0715407b Assidue preccata ut ferat ad alta, Amoena paradisiaca praebeat, quo clara praepollet martyrum agmina. 0715408a Qui spreta omnia 0715408b Lubrica affata 0715409a Maxima tormenta passus hac die, in qua 0715409b Exsultantes jubilemus organa digna. 0715410a Triumphando lyra alternatim clara donando pneumata Jam triumphat phalanga coelica socium complectens in aethra. 0715410b Poli tenens sceptra, gloria aptus aeterna, praemia beata, Alalagma praedulcem consonat, decantat voce clariflua. 0715411a Jamjam, Christe, tibi gloria laus et in saecla. 0715411b Nostra peccamina abluant hujus precata, 0715412 Ut mereamur tua gratia perpetua regna. 0715500 De ss. Justo et Pastore. 0715501 Virtutum Deus, corporibus qui ingeris auram mentis, 0715502a Attende nunc rhythmica nostri labii, poscimus, verba, 0715502b Exsolvimus hac die tibi gemino stemmate a clara. 0715503a Ecce corruscat victoriosus Justus, callidi hostis qui cuncta devicit bella. 0715503b Et compar Pastor emicat, qui sicuti socius exstitit vita, morte et ita. 0715504a Hi sunt quippe lumina fulgida ante te, rex, bona consistentia 0715504b Hi milites in arvis invicti permansere tui virtute multa. 0715505a Ulti recesserunt a praetore saevo vindicta, postquam gessit quod licebat bona voluntas. 0715505b Hi mali calcarunt caput hydri fortes, jacula pro nihilo Plutonis tulerunt omnia. 0715506a Vobis Stygea cessit feritas, honorati martyres terris et aethra. 0715506b Nunc nunc pueri flores istorum imitamini, coeli quos alit vita. 0715507a Justus justum sequitur agnum inter lilia odorem virentia, ubi psallunt, riserunt qui mundi vana. 0715507b Pastor verum pastorum comitatur in axe admixtus ovili, quod ignorat pati quaelibet noxia. 0715508a Canora phalanx harmonicum boatum prome justorum excolendo natalitia. 0715508b Coetus promiscuus ad gaudia pallentes ferte violas, alba date quoque ligustra. 0715509a Salvete, viri sancti, qui per multa certamina transcendistis luciflua polorum astra. 0715509b Nostra precamur dira abstergite flagitia, ut vobiscum habeamus Christi gratiam. 0715510a Deo nostro triuno sit gloria, 0715510b Qui simplex semper exstat absque meta. 0715600 De sancto Laurentio. 0715601 Clara tibi nos, Christe, dulcifluum Alleluja 0715602a Pangamus melos una die ista summa Christi aula. 0715602b Sacra ejus gloria nos ad alma vehat coeli regna. 0715603a In qua sine meta dulcimode pertonant 0715603b Angelorum, archangelorum examina. 0715604a Simulque et turba apostolorum martyrumque caterva, 0715604b Quam Dei gratia semper exornat super omne, quod exstat. 0715605a Ubi perpetim rutilat laurea namque poli adepta 0715605b Fulget martyr in aethera Laurentius, praeclarus levita. 0715606a Qui rabie Deciana pro fide propriam dedit animam. 0715606b Constans inter tormenta saeva promebat clara Christo dogmata. 0715607a Ungularum, verberum crepita nam per immensa 0715607b Odas solvebat permagnifica Christi gloria. 0715608a Torrida carne migrat ferrea in crate 0715608b Pneumata conscenditque in poli dindima. 0715609a In qua jugiter summe rutilat, 0715609b Nos sua introducat gratia, 0715610a Ubi Christo pro quire solvamus carmina; 0715610b Et nos ejus hac die dextera protegat. 0715611 Regi Christo Alleluja! 0715700 De sancto Laurentio. 0715701 Alme 0715702a Martyr Domini, gloriose enim athleta, 0715702b Vocesque nostras audi aure placatissima, 0715703a Ut mereamur dignas tibi laudes canere in hac aula sancta, 0715703b Quem hodie celebrat cuncta simul caterva tua solemnia. 0715704a Qui per fidem trinitatis dignae meruisti triumphi palmam 0715704b Et per precem tuam et per signum crucis caecos illuminabas. 0715705a Ecclesiae thesauros tuis manibus donabas, in coelestes thesauros manus pauperum deportabant. 0715705b Et sequenti magistro voce clara proclamabas: quo progrederis, pater, sine filio ad victimam? 0715706a O beate, summe martyr, Laurenti, qui inter martyres gloriose regnas, 0715706b Intercede pro nostrorum crimine, ut mente devota celebremus festa. 0715707a Et cum sanctis omnibus mereamur gaudere, ut dignis precibus nobis adjuvent in saecula. 0715707b O rex aeterne Deus, qui sine fine regnas, junge nos cum ipsis in coelestia regna sancta. 0715708a Tibi sit gloria, qui gubernas cuncta maria et arva, montium cacumina. 0715708b Qui es trina sancta majestas, aeterna tua potentia salva nos per saecula. 0715800 De s. Maria Magdalena. 0715801 Laudes Deo personet uni caterva, 0715802a Quem laudant semper agmina coelica revocantem lapsos ad vera gaudia, 0715802b In quo fundata permanet solida, porta coeli sancta, mater ecclesia. 0715803a Cujus caput perunxit lacrimis rigans et pedes Maria 0715803b Atque plangens delicta pandit medico vulnera intima. 0715804a Audit etenim: mulier, dimissa sunt tibi crimina. 0715804b Scito, quoniam veniam tibi praestat haec fides tua. 0715805a Cum autem turbaretur erga plurima ministrando Martha Domino jam sollicita, 0715805b Maria secus sacra sedens vestigia sitiens redundabat verba dominica. 0715806a O pie pastor, ave, tua sunt ista munera, quanta tua gratia! 0715806b Languida venit ovis, sed resecasti vitia, dele nostra crimina. 0715807a Tu jam facta es angelis socia, margarita nitens, gemma splendida, tu sponsa regis, o felix Maria. 0715807b Expurga nostra clemens facinora, o lucerna micans, stella fulgida, tu respiciens peccantes excusa. 0715808a Adesto pro nobis, pia mater, ut laetemur aeterna gloria. 0715808b Sit Deo laus, honor, imperium et potestas per cuncta saecula. 0715900 De s. Maria Magdalena. 0715901 Fulget dies praeclara 0715902a Beatae Mariae, vocatae Magdalenae, festa sacrata, felix qua conscendit aethera. 0715902b Haec gente Judaea, Abrahae stirpe orta, diu vixit immunda, agagolae dedita. 0715903a Sed post sic est conversa, testatur ipsa ut veritas, 0715903b Quod optimam elegit partem, audire Dei verba. 0715904a Haec sapienter intrans ad ipsum aegra 0715904b Attulit nardum cum balsamo permixtam 0715905a Implens domum fraglantia. Mox deflens noxas lacrimis rigavit capillis detersit et unxit Christi vestigia. 0715905b Dulcissime deosculans Sicque veniam scelerum adepta ad caput Messiae ungendum est pie conversa. 0715906a O magna, o celsa, o pulchra clementia Christi, luciflua, o alma. 0715906b Laus tibi honorque ac virtus, qui sanctificasti poenitentem Mariam 0715907a Roseo cruore tuo benignissime ut apostolis esset apostola. 0715907b Potenti virtute ejus relaxans facinora largiens dona fulgida 0715908a Cruci constans adstitit nec timens vertit terga, 0715908b Tamquam impleri prospectans, victoriam gerens. 0715909a Jam vero postea Sepulto Domino venit amans cum sociis pretiosa Ferens secum aromata, 0715909b Stupens angelicam Visionem anxia, a quo est certa facta, surrexisse Dominum morte devicta, 0715910a Et ut dicat fratribus ac Petro haec mandata: 0715910b Praecedet eos ipse videndus in Gallilea. 0715911a Magdalenae primo Mariae Christus apparuit carne vivida. 0715911b Postquam necem surgens devicit, avete, inquit, salutans amicas. 0715912a Et, de qua ejecerat septem daemonia nequissima, 0715912b Replevit septiformis spiritus multiplici gratia. 0715913a Quo ardore succensa Stabat ad monumentum redemptoris et flebat Ac se monstrantem quaerebat. 0715913b Credit tandem Maria, Christum resurexisse ad beatam gloriam Et hoc omnibus praedicat. 0715914a Quando autem sancta de terris ad coelestia 0715914b Assumenda erat, Jesus hanc vocat visitans. 0715915a Parata in coelo digna daturus praemia, 0715915b Ubi orando pro nobis veniam impetra 0715916 Quo tecum regnemus per saecla. 0716000 De sancto Martiali. 0716001 Laudum da phalanx 0716002a Praeconia devota harmoniam pangens divinam, quam dulciter resonat polorum bis quaterna rotatim volvens machina. 0716002b Hujus pulchra carmina voce clara cantorum turma laetabunda concrepa Deo litans organa odarum acceptissima. 0716003a Symphonia resonet dulcis jam laude apostoli digna, per quem cuncta plebs renata est Aquitana. 0716003b In hac sacra concrepent nunc cuncta musica organa festa, Martialis almus alta qua scandit aethra. 0716004a Hic in vita emicans practica, pariter theorica rutilans, rite dominica complevit jussa sacrata. 0716004b Namque terna dum lustra ageret aetatis eximia inventa, Christi melliflua nactus est contubernia. 0716005a Captans omnia supernarum genera virtutum in sua dicata praecordia sequens herilia salutis vitae monita mente jucunda. 0716005b Fausta dogmata cordis in apotheca hauriens supera ad regna ducentia, ubi justi larga a Deo captant praemia juge mansura. 0716006a Avida qua mente anhelans Martialis athleta postposuit fragilia omnia gloria pro infinita. 0716006b Majestas quem dignans divina celsa contulit jura religandi omnigena vincula solvendi necne crimina. 0716007a Ad alta virtute mira Messia scandente poli sidera tum alta apostoli peragrant cosmi climata. 0716007b Hinc sacra verbi semina serenda inclitus Martialis agonista Aquitana per arva mittitur una. 0716008a Plaude, nobilis patria, tam claro primate venusta, urbs praeclara nunc Lemovica, maxime jubilans exsulta. 0716008b Celsa jam voce hymnizans modula, concio benigna, insignita virtutum dona decantans ab ipso patrata 0716009a In vita rutilans veluti fulsit lucerna, cuncta a Christo jugiter impetrans, poposcit quae diva supplex munera. 0716009b Nam senas ab ima animas traxit gehenna, nata corpora semel rediviva clementer fore dans prece obnixa. 0716010a Invasas mentes ab truculenta ira Leviathan expurgabat eliminans praestigia daemonica in rura cunctis avia. 0716010b Lumina virorum nubilosa luce illustrabat ac somata debilium invalida fore dabat robusta virtute prisca. 0716011a Salutifera ab summa arce coeli antidota demittebat ad ima pius sacer arva praebens aegris optata commoda. 0716011b Virtutum mira per signa submittebat tumentia plebis colla salubri lavacro perfusa leni sub Christi jugo subdita. 0716012a Ad repellendam zabuli technan custodia angelica bis sena illum circa sita dira molimina orco missa pellebat ab ipso cuncta. 0716012b Post praelibata signa peracta Aquitana jam patria imbuta fide catholica felix cum gloria ad supera migravit hac die regna. 0716013a Ovant omnia virtutum agmina, cum Christus almam ipsius animam fert ad alta secum sidera. 0716013b Boant carmina justi nectarea, intra supernam Martialem aulam inthronizant comptum laurea. 0716014a Ob merita, inclite, sacra frueris quo jam gloria inexhausta pastor per saecla, 0716014b Collegia respice nostra, poscimus, tibi rythmica canentia melodemata. 0716015 Tua perpia gratia debita nostra solvat. 0716100 De sancto Martiali. 0716101 Valde lumen, quod mirantur sol, luna, 0716102a Nunc Martialis pia merita concrepent agmina dando devotissima tibi cantica. 0716102b Hunc nam apostolica sodalem captant collegia praeclarum consocia per sedilia. 0716103a Rite sacra vestigia nam tua secutus est perpropera coelitus ipse gratia. 0716103b Respuit ac consortia paterna, inde promeruit claram coelo terraque gloriam. 0716104a Benjaminea satus est tribu nam inclita, mane praedamque vespera comedat ac dividat suam 0716104b Vaticinia prompserunt Israelitica, quae recinit haec caterva promens grata vocum sirmata 0716105a Suscipias jam devota precum libamina, Martialis quae turma harmonica resultando lyra ad alta, Christe, tua ac precata promit sidera. 0716105b Aquitana haec precata Lemovicum pia laudantia patronum festalia per celeberrima, quae mente jam devota venerantur ac humillima. 0716106a Monastica plaude caterva, Martialem sonans, Martialem rogans debita persolvendo hyperlydica. 0716106b Lemovica sic plebs resulta Martiali nova, Martiali tuo carmina concrepando hypodorica. 0716107a Da festiva voce carmina rite patronum, Aquitana, proprium jam devota ferens laudibus super aethera 0716107b Namque signa apostolatus sacri sic exstas ejus alma, domita Christo colla subdens credula verba per sacra. 0716108a Altisona ergo cantica talia rhythmica nunc nunc camoenas addas, quae concentu lyricam resonent rite musicam. 0716108b Hydraulica mela reboans praesuli concrepa jam Martiali necne Aquitana venerando fave plaudens caterva. 0716109a Ergo precata, praesul, nostra, perfer in astra coelica Christo propria, quae sibi placeant, dans scelerum improborum veniam tua gratia. 0716109b Hanc impetratam nobis feras, quo celebrantes gaudia festi rutili optata potiri ac solemni mereamur perfrui regni gloria. 0716110a Ubi concinit angelica cohors conjubilans coelicum alalagma dindima praecelsa resonans in aethra melodemata. 0716110b Laetaris ubi in gloria, praesul, cum Cherubim ac Seraphim beata agmina ter sancta dulciter carmina Christo dantia. 0716111 Quo nobis sedem beatam precibus sacris impetra ac pium Alleluja. 0716200 De santo Martiali. 0716201 Alle - sublime tibi turma nostra resultat - luja, 0716202a Martiali laudum devota cantica cum jam recinit hac in aula jubilans. 0716202b Nam terrea hac die membra posita novit nunc nostra plebs urbana famulans. 0716203a Patroni gratulans sese radiatam gratia. 0716203b Praecelsum qui dogma sevit per populorum corda. 0716204a Ergo sacra jam concio haec pretiosa carmina 0716204b Extolle nunc et devota ferens ad alta sidera. 0716205a Haec festalia precata geminans funde pia ac clara gaudia. 0716205b Christi gratia quo nobis faveat per placita saeculorum tempora. 0716206a Ac pericula jam praesul nostra submoveas, poscit nostra jam turma. 0716206b Quo nostra socia coelo fiant sic agmina tibi, sancte, devota. 0716207a Scelerum veniam impetratam famulis condonans precum per sacra merita, 0716207b Ut tecum gaudeant in gloria coeli clarissima tua sublati gratia. 0716208a Monastica postulat ista caterva 0716208b Vitae dona, tempora rite quieta 0716209 In saecula saeculorum revolvenda. 0716300 De santo Martiali. 0716301 Aulae supernae qui resides celsa sede per saecla, 0716302a Rex cujus sunt arva suppedanea ima, 0716302b A quo constant cuncta vasti cosmi creta. 0716303a Cujus manus simpla orbis claudit pugillo molem totam, 0716303b Quem formidant summa, pavent media, tremunt et infima. 0716304a Nectarea audi mela, nostra quae caterva pangit pulchra diploide compta, 0716304b Martialis praeconia apostoli digna conjubilans per annua festa. 0716305a Ex tribu clara Benjaminea is ortus generosa est natura. 0716305b Quem patris alma proles ad suam adscivit augmentandam hierarchiam. 0716306a Actore sacra vescente coena hic interfuit sacer conviva, panis vini agapen melleam percipiens heri dextera. 0716306b Cumque peracta mystica mensa Christus alumnis lavaret plantas, praesens adstans alacer inventa exhibuit peditergia. 0716307a Poli tonans scandens culmina dum dicaret suam clientelam, 0716307b Martialem beavit intra sistentem clientum collegia. 0716308a Coelo missa charismata diva hausit mente indole sincera. 0716308b Hinc diversas fans ore loquelas Petro fidus est nexus collega. 0716309a Quo duce Romam, orbis cephal, commeat una. 0716309b Docendo sancta plebi jura cum fiducia. 0716310a Demum herilia Petrum monent oracula, mittat justum ut ad Galliae praeclaram patriam Martialem athletam. 0716310b Quo gentem ethnicam monendo faciat credulum sibique subjugat provinciam Aquitanicam urbemque Lemovicam. 0716311a Complens jussa rite divina occidua illustravit rura. 0716311b Cujus exstat Lemovix cathedra, apostolatus ejus Gallia. 0716312a Nos cujus annua celebrantes festa 0716312b Precamur, mansura nobis det gaudia 0716313 In aeterna gloria saecula per infinita. 0716400 De sancto Martiali. 0706401 Alme Deus, nunc parce tuis 0716402a Per saecla cuncta, 0716402b Qui celebrantes 0716403a Summi patris annua nunc devote solemnia 0716403b Exsolvimus cantica supplices hypodorica. 0716404a Ergo, paraphonista, plectro jam jubila et jubilando intona. 0716404b In hac sacratissima die, quam Martialis multa perornat gloria. 0716405a Qui in coena omnino sat mystica Christo fuit conviva coelestis panis sumens reliquias. 0716405b Et cum discipulorum vestigia surgens tersit postea, praebuit laetus hic linteamina. 0716406a Nec unquam refugit sacra contubernia absque Thoma piorum unus ex caterva timidia. 0716406b Quinimo cum Christus peteret coelestia, benedici meruit inter adstantium agmina. 0716407a Nec choros laudantium sprevit sed cum eisdem sancti spiritus tunc suscepit charismata. 0716407b Et linguas multifidas, quibus tandem subnixus Petro comite pervenit Antiochiam. 0716408a Ac dehinc urbem permaximam Romuleam. 0716408b Qua derelicta pertransivit ad Galliam. 0716409a Cujus clara ac nobilis provincia Aquitania et magna, 0716409b In qua vernat Lemovica, urbs inclita, rerum copia fecunda. 0716410a Ad hanc igitur perveniens verendus pontifex suscepit tuendam 0716410b Et provinciae fit totius tandem apostolus per cuncta saecula 0716411a Quapropter cuncti nunc petimus, ut sua gratia 0716411b Compotes reddat, jam benignus sua dextera 0716412 Nos benedicat. 0716500 De sancto Martiali. 0716501 Psallat jucunda 0716502a Regnanti Christo sancta mater ecclesia in hac die suis filiis celeberrima, 0716502b Qua felix et inclita Martialis anima gaudens coelorum levatur ad palatia. 0716503a Occurrit angelica psallens laeta sancta caterva. 0716503b Excepit Christus ovans et omnis coelestis conviva, 0716504a Donans ei cupita secum arva 0716504b Atque dilecta semper tabernacla 0716505a Sine fine permansura. Jesu redemptor, clemens suscipe sancte cantica nostra Propter Martialis merita, 0716505b Dilecti tui per omnia. Qui te secutus est, aetatis tria cum volveret lustra, Terrarum respuens gaudia. 0716506a O digna, o pulchra, o sancta infantia Martialis bona et celsa, 0716506b Quae Christum cognovit, patris sapientiam, jam indutum carne humana, 0716507a Et tantam meruit gratiam, ut ejus in coena teneret linteamina. 0716507b Nec discessit, donec videt passum, resuscitatum, scandentem ad dexteram. 0716508a Et sancti repletur paracliti gratia. 0716508b Exinde jussu Petri veniens Galliam 0716509a Dans Christi semina Lemovicas firmasti, bone pastor Martialis, pontificalem Sacratam cathedram. 0716509b Dispergens idola Fundansque ecclesiam, confirmas eam supra firmam petram, Roborans in saecula. 0716510a De qua primum virginem Valeriam sacratam 0716510b Christo misisti sponsam rutilantem ut rosam. 0716511a Hinc revocans ducem Stephanum Aquitanorum ad Christi atria, 0716511b Pro quo magis infirmaretur in Gallia idololatria. 0716512a Agnoscit cum duce simul Christum omnis Aquitania, 0716512b Conlaudans jam libera facta in se ejus magnalia 0716513a Tua dante gratia. Oramus, o pastor, suscipe jam nostra carmina Solvens nostra facinora, 0716513b Nos ducens ad aethera, Jungens uranicis civibus in aeterna gloria, Non propter nostra merita, 0716514a Sed pro sola salvatoris dulcis clementia, 0716514b Qui solus justus et pius est super omnia. 0716515a Quo tecum laeti valeamus ejus praeconia 0716515b Incessanter decantare voce semper clara 0716516 Nunc psallendo Alleluja. 0716600 De sancto Martiali. 0716601a Concelebremus sacram hujus diei euprepiam, 0716601b In qua sunt resoluta pulchri corporis fausta climata. 0716602a Hinc pretiosa probi Martialis meta, 0716602b Spiritus astra, membra complectuntur arva. 0716603a Poli vindicarunt sua similia namque sibi arida 0716603b Simpla usia bis caesa stelligera sede ac florigera. 0716604a Hinc claret, coelo animam esse petitam, terris et tunicam. 0716604b Sic una coeuntia dicaverunt elegans Deo doma. 0716605a Ergo hujus clara sancti solemnia fit ultra agmina 0716605b Quippe terrestria. ac nihilominus colant coelestia: 0716606a Illa merita decenter alma, haec ob dogmata inclita et sancta miracula; 0716606b Cives coelicolae ut collegam omnes, uti apostolum suum Aquitania. 0716607a Eja igitur, egregia regia, 0716607b Attollens in excelsa almas dic odas. 0716608a Quo exstat basileos hicce tibi primas 0716608b Cosmum salvans omnique pressura liberans 0716609a Ut nobilis pars 0716609b Apostolica. 0716610a Unde rogamus te, nostri patriarcham, 0716610b Adeptam quo nobis deferas veniam, 0716611 Fungi aeterna tecum doxa. 0716700 De sancto Martiali. 0716701a Candida concio melos croncrepa. 0716701b Tinnula cantibus jungens organa. 0716702a Martialem resultet casta liquido sonore symphonia 0716702b Artificis plectro perita sillabatim stringere pneumata 0716703a Fluxerat quondam sopor immanior praesulis fessa per membra, 0716703b Cui praebens sacra Christus viatica intulit grata famina. 0716704a Care, quid haesitas, non est quod metuas, dulcem mox petiturus patriam. 0716704b Reposcunt sidera civem ad supera, quo manent sine fine gaudia. 0716705a Diva monita comes exipit aegrimonia membra carpens languida. 0716705b Die septima supera sequens coeli convexa felix scandit anima. 0716706a Plaudens Gallia funus excipit ac inclita servat in aula. 0716706b Cujus per sacra, Christe, suffragia nostra guberna tempora. 0716707 Amen dicant omnia. 0716800 De sancto Martiali. 0716801a Arce polorum tu micans praecelsa patris dextera, 0716801b Qua facta sunt omnia, lux vera apostolica. 0716802a Annua Martialis clara per haec festa tibi recinenda accipias gratanter nostra. Christe, affamina. 0716802b Adornas quem Benjamin clara ortum tribu Israelitica, Lemovica subnixum, pastorem donans cathedra. 0716803a Harmonica fans organa turma musica tibi, rector, omnia promat dulcia laudum munia. 0716803b Almiflua tua dextra electus est hic patriarcha rutilans inter duodena subsellia. 0716804a Altissima tua rex inter castra virorum designata duorum atque septuaginta tamquam sol et luna rutilat tibi per arva. 0716804b Ac propria tua per documenta tactus luce intima cum cohorte tua nexus sacra tum tibi sedula praebuit ministeria. 0716805a Ardua facta tua potentia, Christe, tua mundo ostensa in Judaea ipse omnia cernere meruit in praesentia. 0716805b Agnus Dei, qui nostra diluisti facinora, ad tua sacra paschalia hic convivia tibi exhibuit linteamina. 0716806a Arbiter tu coelica ipsi dedisti omnia solvere ac terrea ac retinere sibi potestate tradita. 0716806b Ab arce poli summa tum paracliti munera promissa a te captat, quae a te perceperat hic antea in terra. 0716807a Adoranda trinitas, tu simplex usia, mittis longa tuum per climata Martialem occidua. 0716807b Applaudat unde ipsa rex tibi Gallia ipso docta cum Aquitania devota tibi patria. 0716808a Ad dogmata quam coelestia subdidit tibi, rector, Martialis per saecula, numina diruens falsa praecelsa, rex, virtute tua. 0716808b Agens festa celeberrima alta super sidera, omnipotens, tibi tua melodum pangat carmina Martialis per solemnia. 0716809a Almifica pollens iufula apostolica per te supera scansurus arcana, Christe, tua sumpsit hic oracula: 0716809b Athleta, pax tibi sit multa et infinita, carissime frater, veni, penetra regna mea tibi jam praeparata. 0716810a Agmina angelica inter clara tecum alta, Christe, tum scandit ad aethra; o quam praefulgida discipulus tuus gloria et apostolus fulgebit ipse per saecula. 0716810b Adhaesit tibi quia, per te reliquit omnia, a te missus est divina praedicare regna, cujus apostolatus data sunt signacula Gallia cum Aquitania. 0716811 Assidua cujus prece, rex nostra, placatus junge cum sanctis vota. 0716900 De sancto Martiali. 0716901 Apostolorum gloriosa turba Deo clangit: Alleluja. 0716902a Nos quoque organa resonemus laeta voce consona laude cum angelica dantes praeconia. 0716902b Martialis instant quia apostoli nunc solemnia, unde ovant infima simulque suprema, 0716903a Tibi namque, verbigena, sit laus, honor, perpes gloria. 0716903b Cui placuit Martialis clara virginitate sua. 0716904a Hebraeus Hebraea stirpe electa, 0716904b Proditus ex tribu Benjaminea. 0716905a Cujus per sacra haec festa Te, Christe rex, laudent agmina laeta hac sancta aula, Quo te novit gens Aquitana. 0716905b Cujus tu es salus, vita, Regnans sempiterna gloria, potentia cum summa, Tu dignitas apostolica. 0716906a Ipsa a te sacra et lucentia sunt lumina electa. 0716906b Numerus quae signat bissena atque duo septuaginta. 0716907a Quos inter Martialis reluxit propria gratia in arva missus Judaea, 0716907b Ut agnus pacem conferat lupos inter et comprimat cuncta bellorum semina. 0716808a Et annuntiet Dei opera atque verba 0716908b Coelorum regna ac praedicet propinquantia. 0716909a Per ipsa tempora In carne apparens in Judaea, rex, praedicasti ipsa praesentia tua Magna pandens prodigia. 0716909b Morte triumphata Clara victoria jam completa laetificasti discipulorum tu corda, Quae erant dolore plena. 0716910a Tunc Martialem provexisti ad altiora. 0716910b Dans remittendi retinendi posse peccata. 0716911a Cui dedisti sancti spiritus dona insufflatione tua. 0716911b Quem baptizaverat olim propria Petrus jussione tua. 0716912a Factus qui carnali affinis illi parentela legitima, 0716912b In sua jugiter condiscipulus ejus mansit clientela. 0716913a Cujus prece placatus pia, Lux apostolorum, pax vera, da nobis indulgentiam Relaxans nostra cuncta probra. 0716913b Procul pellens cuncta adversa Concede temporum pacem laetam, praesta aeternam patriam, Qua Martialis tecum regnat. 0716914a Quem Gallia summum poscat patrem universa, 0716914b Quae illius fructus manens exstat perspicua. 0716915a Quem scandens Christus astra sua benedixit ipsa dextera, 0716915b Cujus principatus est nimis confortatus saecla per cuncta. 0716916 Quapropter omnes una exclamemus: Amen, Alleluja. 0717000 De sancto Martino. 0717001 Haec est dies veneranda nimis, 0717002a Qua pontifex Martinus coelo fulget praeclarus 0717002b Atque adstat ante regem aeternum in astris. 0717003a Veluti gaudet cum angelis atque triumphat cum archangelis, 0717003b Cum apostolis et prophetis, confessoribus ac virginibus. 0717004a Qui tantam meruit gratiam habere, ut in trinitatis deificae 0717004b Suscitans corporum trium mortuorum magnifici Dei potentia 0717005a Vere mira virtutum sanabatque languidos atque claudos. 0717005b Mortuos intercessu suscitabat atque cosmum evocabat. 0717006a Devota, Turonorum urbium ut fieret praesul atque abba seu pastor cathedrae ovium, 0717006b Divinae cosmographiae gratia coelestis tuae vocabas, conservabas vel erudiebas. 0717007a Pretiosa vita tua, o gloria pontificalis, fuit, Martine 0717007b O beate vel praesule, clementia Dei quae contulit remedia. 0717008a Flagrans Dei fide Christi athleta Martinus in quo ejus anima et corpus est soluta coelo recepta, 0717008b Quem concrepant angelica organa sonu voce candidata atque modulata vel Maria cum choro virginum. 0717009a Te praesul atque beate obsecramus, Martine, o alme. 0717009b Ut pro nostro omnium facinore pro nobis intercedas. 0717010 In saeculorum saecula. 0717100 De sancto Martino. 0717101 Digna cultu dies hodierna, 0717102a Qua Martinus regia est exceptus superna 0717102b Splendens stella ante solem, qui lux est aeterna. 0717103a Cum apostolis diadema fert angelica septus chorea. 0717103b Sanctorum cuncta psallens turma gaudet Martino splendificata. 0717104a Quem tanta coelitus potestas divina magnificavit praerogativa, 0717104b Quod tria mortua corpora humana Deo supplicans reddidit viva. 0717105a Dabat prompta languidis adjumenta, sanis vitae documenta. 0717105b Subdito gregi forma justitiae, cunctis generalis norma. 0717106a His mota plebs Turonica instat tota ardens devota, ut praesulatus assumat jura. 0717106b Haec tanta desideria, tam justa et pia misericordi complevit Deus potentia. 0717107a Oves Christi suscepisti, diligenter enutristi, gemma pretiosa. 0717107b Visu Rachel, fructu Lia, Martha factus et Maria, lampas luminosa. 0717108a Nunc expleta vitae meta, felix victoria regnans in gloria, nunc, caritas plena, Deum nobis precibus serena. 0717108b Et peccata perpetrata per te sint sepulta nobisque indulta, ac praemia fine carentia donet theoria. 0717109a Per te, Christe Messia, qui homo factus es ex Maria, 0717109b Cum quo pater et pneumata est una virtus simplex usia, 0717110 Ipsi per saecula laus honor et gloria. 0717200 De sancto Martino. 0717201 Alma pangat symphonizans caterva 0717202a In hac aula sistens Martini praeclara trophaea, 0717202b Felix qui coelica meruit perfrui pascua, 0717203a Contubernia vitae perfruens aetherea, 0717203b Coelicolis conjunctus in axionia 0717204a Nitens nivea instar liliorum comptus stola sacra. 0717204b Claro dogmate qui dudum bibula madidavit corda. 0717205a Hinc quoque celsa poli rutilat laurea, stipatus digniter agmina coelica, perenni fulcitus gloria, triumphans sublimam antistitum nactus cathedram; 0717205b Atque super lucida sidera conlaudans regem Dominum in aethera, cum sanctis sortitus beata pariter paradisiaca, perfruens roscida vireta. 0717206a O Martine, precum vota suscipe servulorum in hac aula, 0717206b Ut deleantur facinora reatus nostri, noxae et delicta 0717207a Et vitam perfrui mereamur conlatam 0717207b Conlaudantes Christum Dominum mente pura. 0717208a Ubi perenniter altithronizant sanctorum pia vota. 0717208b Cantantes carmina sequuntur agnum et dicunt voce clara: 0717209 Alleluja. 0717300 De sancto Martino. 0717301 Exsultet nunc omnis chorus psallens organa. 0717302a Jugando rhythmicum pneuma 0717302b Enharmonia divina. 0717303a Paraphonistarum turba, 0717303b Tinnula voce persona. 0717304a Martini solemnia Cujus ut astra nitida vita fulsit terra. 0717304b Multorum corda succendit flamma urania Pellens procul tenebras. 0717305a Nam clarum dogma inserebat cunctorum pectora. 0717305b Percipiebat certe quia sanctorum famina. 0717306a Angelorum gaudens nunc caterva et sanctorum plebs valida 0717306b Concurrit persultans symphonia Martini per exsequia. 0717307a Virginum regina et adest Maria, niveo choro septa ornat haec funera. 0717307b Nec non et lyrica prophetarum turma, patriarcharum cuncta Martinum collaudant 0717308a Almus Michael cum gloria assumens hunc jubilat. 0717308b Tristatur hostis in tartara trusus per cuncta saecla. 0717309 Omnium corona nunc cantet: Alleluja, Amen sic fiat. 0717400 De sancto Martino. 0717401 O Martine sacer, merito 0717402a Canimus devotissime tibi in aula hac nos carmina. 0717402b Rex coelorum catechuminum se veste tunc indutum laudans. 0717403a Pangit clerus concioque fidelis ore simul mente debita. 0717403b Circumstantum castra herili ante sacra baptismatis flumina 0717404a Barbarorum virtute tua subdere declarabas; post magni Hilarii fama 0717404b Gressus facili extollitur a te, Martine pastor, qui factus es exorcista. 0717405a Virtute mira languidos tu sanabas, 0717405b Mortuos voce suscitans evocabas. 0717406a Post apostolos namque Dominus tantam dignatus est largiri suam gratiam, 0717406b Ut in virtute trinitatis deificae suscitares mortuorum trium corpora. 0717407a Te devota, Turonorum ut fieres praesul atque abba, 0717407b Lectioque divina et coelestis evocabat gratia. 0717408a O quam pontificalis vita Martini fuit gloriosa, o beati viri pretiosissima, quam contulit coelestis terrestris Dei clementia. 0717408b Fide Christi flagrans munia orans implesti pro gregis vita et pro nobis, petimus, Deum supplica, ut meritis tuis pateat coelestis aula. 0717409a O nimis veneranda dies et fidelibus Dei satis praeclara, 0717409b Qua ejus migravit anima, cui sanctorum virtutum occurrunt agmina. 0717410a Tua nos, Christe, gratia per ejus merita salva. 0717410b Nunc et per omnia saecla ab omni malo libera. 0717500 De sancto Martino. 0717501a Perspicua rutilat jam dies ista, 0717501b Immania quae plebi confert gaudia. 0717502a Splendida festa nunc liquida voce praecinat 0717502b Devote turba Martino dans jam praeconia. 0717503a Posthabita mente sincera terrea 0717503b Quem decusant polo trophea inclita. 0717504a Agmina qui ovat inter candidata 0717504b Cantica decantans Christo nectarea, 0717505a Cujus faciant dignos suffragia aula coelica, 0717505b Qua perpetua redemptor concedat nos frui vita. 0717506 Amen conclament redempta. 0717600 De sancto Mauritio. 0717601 Alludat laetus ordo psallens pie dulcifluum nunc Alleluja. 0717602a Carmina concrepent tinnula mellita jugans organa. 0717602b Laudum Christo tymiamata vox canat liquide nostra. 0717603a O quam veneranda, colenda, tremenda, trinitas adoranda, deitas una. 0717603b Quam poli agmina nivea jubilant tympanizantes lyrica modulamina. 0717604a Angelica et archangelica turma canit cui voce jucunda. 0717604b Sanctus, sanctus, sanctus et Dominus Deus omnipotens regnans in saecla. 0717605a Hunc Apostolica laudat harmonia, martyrum quoque cithara, confessorum ac virginum lyra. 0717605b Quibus sociata legio Thebaea, hodie pro Christo caesa, nunc laureata ovans hymnizat. 0717606a O dulcissima, o quam largiflua Domini clementia, tanta milia 0717606b Qui tam lucida salvans die una de ore Leviathan levat ad astra. 0717607a Gaudet phalanx coelica lucra suscipiens tam beata, exsultans tellus efflagitat ipsorum patrocinia. 0717607b Plangit turba picea ereptam praedam a sua poena; quid doles omnes non perire, o infelix invidia? 0717608a O Mauriti, dux in curia, te poscentum errata pie excusa virtutumque da monilia. 0717608b O Exsuperi et Candide, Innocens atque Victor cunctaque turma, laudantum audite precata. 0717609a Qui jam stelligerata meruistis palatia, nobis liliosa flagitate campestria. 0717609b Christo quo annuente jubila symphoniaca pangamus aurosa in poli, amen, dindima. 0717610 Ave nunc jam, legio alma, ovatizans saecula per cuncta: Alleluja. 0717700 De sancto Mauro. 0717701a Clariflua caterva Deo lyrica canat cantica. 0717701b Hac die, qua penetrat Maurus supera pater sidera. 0717702a Qui satus alta vernat carnis prosapia 0717702b Artaque via capit ampla palatia. 0717703a Rubrica patris quem aequa Benedicti comit sanctitate cernua. 0717703b Crebra cujus miracula praesentia suis speculatur propria. 0717704a Nam paterna complens jussa Placidum traxit a lympha calcata. 0717704b Reddit claudo vestigia stolaque muto reformat loquelam. 0717705a Quem paterna cura irradiare partes mittit occiduas, 0717705b Non quaerendo sua sed Domini gliscens augere ovilia. 0717706a Ergo rutila ardens lucerna pellit nubila orbis clara spargendo lumina. 0717706b Mirabilia cluit opera medicamina aegrotis dans satis utilia. 0717707a Sacra fundans domicilia gregat Domino monastica pie agmina. 0717707b Post annorum revolumina bis tricena, quo induerat sacra tegmina, 0717708a Bis denaque novena transacta orbita, quo fundarat opima Domino climata, sublimia percipit gaudia, 0717708b Expiata delibans Domino agmina, quo una laetaretur cum prole promissa herilia praesentans munera. 0717709a Aure jam pia exaudi vota praesentia, 0717709b Quo sempiterna impetres nobis subsidia. 0717710 Clament redempta: Deo doxa. 0717800 De sancto Michaele. 0717801 Has celebres, rex coelice, laudes cuncta 0717802a Clangat nunc canora caterva symphonia, 0717802b Odas atque solvat concio tibi nostra. 0717803a Cum jam renovantur Michaelis inclita valde festa. 0717803b Perquam laetabunda perornatur machina mundi tota. 0717804a Novies distincta pneumatum sunt agmina per te facta, 0717804b Sed, cum vis, facis haec flammeas per angelicas officinas. 0717805a Inter primaeva sunt haec nam creata tua, cum simus nos ultima imago sed factura tua. 0717805b Theologica cathegorizant symbola nobis haec ter tripartita per privata officia. 0717806a Plebs angelica, phalanx archangelica, principans turma, virtus uranica ac potestas almiphona; 0717806b Dominantia numina divinaque subsellia, Cherubim aetherea ac Seraphim ignicoma. 0717807a Vos, o Michael, coeli satrapa, Gabrielque vera dans verbi nuntia 0717807b Atque Raphael, vitae vernula, transferte nos inter paradisicolas. 0717808a Ergo digna per vos patris cuncta complentur mandata, quae dat ejusdem sophia compar quoque pneuma, una permanens in usia, cui estis Deo adstantia milia milium sacra. 0717808b Numerata vices per bis quinas bis atque quingenta dena centena milia adsistunt in aula, a qua rex ovem centesimam verbigena drachmamque decimam vestra duxit super agalmata 0717809a Vos per aethra, nos per rura dena pars electa harmonia vota demus hyperlydica cithara. 0717809b Quo post bella Michaelis inclita nostra Deo sint accepta aurea circa aramque thymiamata. 0717810a Quo in coaeva jam gloria 0717810b Condecantemus Alleluja. 0717900 De sancto Nazario. 0717901 Laude summa 0717902a Deo psallat nunc caterva coelica 0717902b Nazarii sacra pangens carmina. 0717903a Die festiva, qua cum Celso penetravit aethera. 0717903b Annua mundo laetabunda renovantur gaudia. 0717904a Urbs Romulea gens et Italica plaudit et Gallia, 0717904b Quibus semina fidei plurima hic dedit athleta. 0717905a Indefessus christicola vicit fera vincla, verbera, ambulans super maria. 0717905b Sprevit dira supplicia et illatas contumelias, principum quoque furias. 0717906a Hinc Mediolano dum praedicat, laureatus intrat vitae regiam. 0717906b Hunc inviolata puerpera virginali choro junxit Maria. 0717907a Paradisum Michael reserans decoravit gloria. 0717907b Sacra cuncta milia invitant tunc ad agni nuptias. 0717908a O quam veneranda dies est inclita, praedicans electorum trophaea. 0717908b Victor agonista, Nazari, releva miserans peccatorum vulnera. 0717909a Culpas relaxa prece sedula, 0717909b Pestes et clades fuga nocuas. 0717910a Cuncta impetra commoda, cuncta pellens prava praebens omnia famulis humillima. 0717910b Esto galea, lorica, umbo nobis, hasta, calciamenta, cingulum, victoria, 0717911a Quo tecum fruamur gloria repromissa. 0717911b Praestet haec servulis deitas sempiterna. 0718000 De sancto Pardulpho. 0718001a Voce consona jubilet ecclesia 0718001b In sancti hujus Pardulphi celebria. 0718002a Cujus insignia et praeclara virtutum praeconia, 0718002b Christo gratissima, hodierna exhibent solemnia. 0718003a Ejus opera mundo sunt lumina in terris coelica. 0718003b Ejus anima angelis socia in coeli curia. 0718004a Dum membra pueri parvula puerili stringuntur fascia, qui sit, monstrant cunabula. 0718004b Amittens corporis lumina virtutum promeruit munera, testantur hoc miracula. 0718005a O Pardulphe sancte, cujus vita jam fuit digna, nunc patet et gloria. 0718005b Fove, pie pater, haec agmina, quae Deum laudant in tui memoria. 0718006a Esto nobis dux et custodia saeculi per itinera. 0718006b Duc nos tecum ad coeli gaudia, quo regnas super aethera. 0718007a Ubi felicia sanctorum sunt illa agmina sibi collaetantia, 0718007b Ubi sublimia angelorum sonant carmina Deum collaudantia. 0718008a Sanctus Deo ter exclamantia, 0718008b Plena sunt cuncta gloria tua. 0718009a Ut et nos ovantes una ipsi placeamus illum venerantes laude continua, 0718009b Ut confitentes merita loca teneamus, quae sunt sanctorum in luce perpetua, 0718010 Cantantes cum symphonia: Deo gloria. 0718100 De ss Petro et Paulo. 0718101 Sanctus Petrus et magnus Paulus, 0718102a Doctores orbis praeclara atque mundi lumina, 0718102b Superni regis praesules, narrantes coeli gloriam. 0718103a Petrus Jerosolyma magno favore populi corruscat gerens miracula. 0718103b Et Paulus in Graecia philosophorum pectora miranter facit stupentia. 0718104a Confligit docte Petrus cum Simone mago, potenter quem retrusit in tartara. 0718104b Resistens sancto Paulo magus Elymas arroganter duo amisit lumina. 0718105a Olim jam Petrum Christus navigantem per undas vocavit voce benigna: piscator hominum eris, si me sequi curas. 0718105b Et Paulum ipse Christus inflammantem Judaeam de coelo clamavit dicens: faciam doctum vas te mihi doctrina sana. 0718106a Celsa polorum agmina angelorum, quae laetantur videre Christum, Dei filium, quem Petrus in terris confessus est voce praecipua. 0718106b Coeli secreta penetravit et Paulus, gentium clarus doctor, sapienter mundum irradians, a vitam perpetuam caelibes invitans. 0718107a Petrus ab Herode captus vinculis nexus custodia ab angelo liberatur gratulante ecclesia. 0718107b Paulus a Judaeis tentus convinctus Caesarem appellat, miris signis fulget usque Romam mari atque terra. 0718108a Petrus denique aures pandit obtusas, corpora redintegrat, animas purificat, caecis lumen praestat cordaque sanat. 0718108b Paulus deinde mores confert honestos, justitiam praedicat, prudentiam dedicat, fortissimus instat, cuncta temperat. 0718109a Tali dum pollent famine, saeclum amittunt rabie Neroniana. 0718109b Regna petunt coelestia, Nobis praestent suffragia, Precamur omnes. 0718110 Sic fiat, Amen. 0718200 De ss. Petro et Paulo. 0718201 Alme rex Christe, regens cuncta, 0718202a Coaeva sophia patris, qua existunt omnia, 0718202b Hanc turmam guberna colentem gemina. lumina. 0718203a Nam Petri victricia trophea sat emicant per lata orbis confinia. 0718203b Et Pauli consocia virtus lustrans terrea serenat nubila omnia. 0718204a Gratia plenus diva Petrus vividam prolem patris fatur voce beata. 0718204b Lumina post amissa Paulus cernit poli secreta visione mystica. 0718205a Polica Petro regna Christus dat reseranda, quo traditis aperiat clavibus paradisi atria. 0718205b Vasa praeparat munda plurima vas superna electum praescientia, trinitas ubi sedem statuat. 0718206a Aequora calcat Petrus flatu turbata Christi prensus a dextra, a procella tradita quo septa eruat ad amoena ducens cubilia. 0718206b Sacratum sperma Paulus serit per arva rura rigans optima, quo centena fruge fecundata ubertim herilia repleant horrea. 0718207a Clara angelus fert astra Petrum trahens a custodia, lux ut lustraret cuncta reddita ovilia. 0718207b Paulum cogit plebs Judaea Romae adire palatia, apostolica ne parva forent serta sed summa. 0718208a Petrus suscitat Thabitam luce functam, Aeneam quoque sanat, gerens signa plurima, donec cruce versa scandit celsa. 0718208b Paulus elevat mortis clade suprema patrem Publii, hinc vitae dans commoda, post caput machaera caesus saeva. 0718209a Primates hic coelestia agmina sibi commissa ducant ad regna, 0718209b Quo rex in aula rutila in trinitate unica regnat per saecla 0718210 Omnia. 0718300 De ss. Petro et Paulo. 0718301a Laude jucunda melos, turma, persona 0718301b Jugando verba symphonia rhythmica. 0718302a Concrepans inclita harmonia vera saecli lumina, 0718302b Luce qui aurea illustrarunt regna mundi omnia. 0718303a Vernant fortia jam quorum trophea in coeli regia. 0718303b Quorum merita dissolvunt crimina hac die fulgida. 0718304a Nam alter crucis supplicia triumphans, alter ensis jugula, uterque nitet laurea. 0718304b Super sublimia sidera insignes victoria coelica praelati sunt in curia. 0718305a Hinc, beate Petre, qui maxima reseras clausa verbo coeli limina, 0718305b Sume pius vota fidelia peccati cuncta resolvendo vincula. 0718306a Sacra, Paule, ingere dogmata inlustrans plebis pectora, 0718306b Et quousque det Deus perfecta, ultra fer mente sidera. 0718307a Dulcis qua resultat musica virtutum fidibus atque melis concinna. 0718307b In qua symphonia miscetur, est illa quae vera diatessaron prima, 0718308a Constans virtute et justitia, 0718308b Temperantia et prudentia. 0718309a Quibus supera agmina rite decusata Christo cantica psallunt enharmonica. 0718309b Nostra sint quorum socia, illa dent lumina, quis praeconia damus hyperlydica. 0718310 Sublime dicant nunc omnia Amen redempta. 0718400 De ss. Petro et Paulo. 0718401 Pulchra prae- 0718402a pollent in arva hac die duorum lumina. 0718402b Petri cantica excelsa dicamus physica. 0718403a Dein Pauli musica dulciflua cantica recitemus alta. 0718403b Primaeva nitet alma Petri summa principalis quippe caterva. 0718404a Postsecuta socius gemmula Paulus tenet postrema dogmata. 0718404b Universam Petrus substantiam jam reliquit, patrem et retia. 0718405a Paulus de terrestribus vocatus ad supera, synagogam aridam reliquit quaerens Domini gratiam. 0718405b Romae ducti moenia Simonis pestiferam haeresim contrariam vicerunt per Dei simul sophiam. 0718406a Et Neronis dignitatem viperinam non terruere suam gloriam 0718406b Ad superba Simonis mendosa verba, qui properare dixit ad astra. 0718407a Cum plus intendit suprema, tunc statim ruit ad ima vulneratus, regnat in barathri sat cunabula. 0718407b Per geminatam praeclaram Petri vel Pauli doctrinam cecidit proterva Simoniaca tunc fibula. 0718408a Tunc Neronis jussu crucifixus poena Petrus venit ad superna feliciter cum corona. 0718408b Paulus tenso collo capitis vulnere praecisus die in illa ferens palmam victoria. 0718409 Feliciter vivamus per saecula. 0718500 De sancto Petro. 0718501 Pretiosa solemnitas adest annuata Christi secutoris, cui tanta vox audita: 0718502a Tibi regna Mea, angelorum consors clara apud agmina, dabo, edere nutu portam, 0718502b Cohors prophetarum ubi, Petre, egredietur potens amicta veste alba Cum corona. 0718503a Ubi adstant coram Domino mille milia clamantia, 0718503b Quae non cessant voce congrua nomen ejus laudantia. 0718504a Ubi Cherubim, Seraphim ardentes amoris igne, nulla fuscata nequitia, 0718504b Muri refulgent ornati parentque gemmis, redolet nectar, oleum lac et vina 0718505a Roris tua. Cum quibus fortiter collatos clavos regni coelorum Petrus, Christi athleta, regens cuncta. 0718505b Ipseque pro nobis intercedere patrem polorum devotione, fiat, atque fide Non desistat. 0718506a Ut digna carmina patri ac filio posita 0718506b Proferamus per coaeterna saeculorum saecula. 0718600 De sancto Petro. 0718601 Voce praecelsa laudes 0718602a Debitas nunc concinat Christo nostra societas, 0718602b Conjubilant maxima cives coeli laetitia, 0718603a Pro meritis inter astra sempiterna electus qui dat gloria 0718603b Ac post certamina dura reddit serta victoribus candentia. 0718604a Gloriosum quorum catervis Simonis merita Petri lucida 0718604b Propalata lata per arva eminent gratia Christo praevia. 0718605a In regia claviger aula ac fidei munia 0718605b Fore primas, qui dominica promeruit sententia. 0718606a Cui tradita gregis Dei cura est praemaxima. 0718606b Et ibi ligandi solvendique mox sublimitas. 0718607a Qui Dei fretus dextrae corruscas super undas ambulans vestigia fixit solida, 0718607b Et crucis gloriosa passione completa aetheris sublimia subit praemia. 0718608a Ipsius gloria nunc et meritis angelica 0718608b Regio maxima gratulans recolit gaudia. 0718609a Ipsius et omnis ecclesia honore laetitia resonat plurima. 0718609b Auctori Domino perspicuam gratiam referendo mundi latissima. 0718610a Ergo nostra te vox obsecrat, Bar Jona, 0718610b Interpella Jesum in sua gloria, 0718611a Ut munera coelestia supplicantibus tribuat, 0718611b Quod consona melodia tecum gloriantes una 0718612 Dicamus Alleluja. 0718700 In sancti Petri ad vincula. 0718701 Ad te, cunctipotens, rex celse, soter, devote coetus noster nunc supplicat. 0718702a Audi clemens cantica, quae tibi phalanx haec boat, 0718702b Archiclavis gloria dicatam colens emeran, 0718703a Herodis qua captus vesana est in furia, mersus umbra, strictus bacca militaria sub cura; 0718703b Divina respectus sed gratia est ab illa custodia angelica eductus per obsequia. 0718704a Nam recumbens inter carceris claustra, 0718704b En splendida refulserunt lumina. 0718705a Summus paranymphus ab aethera migrans Barjonam ciens excitat ista promens famina: 0718705b Citatim consurge, Cepha, amictiens tua podera, postgyra mea ippodromias 0718706a Angelica post oracula dissoluta lora sunt cuncta artuum dira. 0718706b Liber Simon surgens et illa linquens ergastula superna complevit jussa. 0718707a Sequens angelum recta semita, ut qua libeat venit ad valvam. 0718707b Tacta virtute diva confestim patuit eis ultro aperta. 0718708a Coelicola peracta divina mandata subiit celsa poli culmina. 0718708b Agonista properans clientum ad turmam, notus a Rhoda, refert gaudia. 0718709a Apostolica caterva sibi redditum jubilat collegiarcham. 0718709b Laetetur omnis credula plebs laetitia sincera in die ista. 0718710a Symphonia jam paene exhausta siderea jam cuncti numina poscamus una. 0718710b Tu coelorum aeditue, vincla nostra solve potestate data tibi per saecla. 0718711a Lucida maris stella, 0718711b Justorum signifera, 0718712 Nos Domino exorando commenda. 0718800 In s. Petri ad vincula. 0718801a Summa culmina apostolica 0718801b Laeta pertonat nunc ecclesia, 0718802a Petrus digna turpi turba quia gerit sceptra, 0718802b Ab ipso percepta verbigena gregis cura. 0718803a Cujus pia merita die patent ista sublima, 0718803b Qui per sua soluta vincula dat nostra libera. 0718804a Pulchra decet illum camoena lausque digna, 0718804b Cui coelica dat Deus regna conservanda. 0718805a Quae ligat in arva, in aethra solida manent ipsa. 0718805b Infera, supera, fores, valvae, cuncta sunt soluta. 0718806a Agnorum summa adepta custodia sanctique capta spiraminis gratia, ovium plurima congerens milia, per pascua vitae sancta duxit ad ovilia. 0718806b Hunc invidia ob tanta negotia Herodes arta trusit in ergastula, claudit qui coelica reserat et regna; quem divina virtus summa laxa solvit catena. 0718807a Solamina per angelica 0718807b Ad socia redit agmina. 0718808a Maxima haec festa praestant atque salutifera remedia, 0718808b Quod nostra sunt vincla per sacra Petri absoluta ligamina. 0718809a Pura paterna ampla qui per arva ac poli supera celsa tenes a Deo cessa, 0718809b Laxa ligata reseraque clausa, crimina lava cuncta potestate commissa. 0718810a Olim tua sunt umbra omnia aegra tacta reddita valida viam juxta corpora posita. 0718810b Ita nostra facinora magna, quae sunt in via ejus ac morbida tactu fuga qui sat fimbria. 0718811a Quo coepta tendat semita ad regna secura, 0718811b Ac septa ovium turma subeat astrea. 0718812a Nostra jam turba cantica edita regia fac in aula almisona. 0718812b Culpa soluta per jura tibimet tradita superna claustra resera. 0718813a O summa Petre columna, nixa qua stat ecclesia. 0718813b Et gregi fer auxilia, quo in pacis ovilia 0718814 Divina subeat fovendus gratia. 0718900 De sancto Petro. 0718901 Celsa personet melos vox in hac aula 0718902a Factori creata jubilent Deo cuncta in hac rhythmica die reboando carmina, 0718902b De hoste maligno Pontius reportavit in qua trophaea praeclara peracta machia. 0718903a Prolem patris unicam supera laudent atque ima, 0718903b Per quam mundi valida perornatur semper machina. 0718904a Laetabunda quem jure laudant agmina 0718904b Tripudiando celsa in palatia. 0718905a Clara gestant in qua serta. Carmina laudum suscipe, redemptor, arce superna, Qua Deus regnas per saecula, 0718905b Quae nunc boat haec caterva. Annua sancta martyris nam festa Pontii laeta Celebrans concinit organa. 0718906a Quam pulchra nivea corruscant martyrum polica in aula agmina cum palma, 0718906b Calcarunt illata tormenta jussa tyrannica et cassa qui cuncta in arva. 0718907a Fides quorum firma, virtus infracta, supra veram mansit solidata sat petram. 0718907b Adsignant in axe agno laureas et phialas, per aethra sequuntur quem una. 0718908a Coelica inter chorea Pontius triumphat, 0718908b Insignis martyr corona rutilans corruscat. 0718909a Stirpe de inclita Ortus in Romulea urbe fulsit splendida ut lucerna Veterna diruens delubra. 0718909b Pollens verum dogma, Urbs vertebat orbitam Roma cum millesimam, monarchiam Primus Christo fecit credulam. 0718910a Sacrilega et saeva ingemebat tunc turba, 0718910b Fana ruisse sua repurgia cum ipsa. 0718911a Pars electa multum per ampla praepollebat ovans orbis climata. 0718911b O quam laeta piorum phalanx properabat sacra ad ovilia. 0718912a Peracta jam talia Pontius, gestans crucis stigmata, 0718912b Senator in curia radiabat sol ut inter astra. 0718913a Regis regum athleta Tormentorum genera superata omnia, Ensis per dira jugula 0718913b Laureatus, in aethra Regnat, triumphalia redimitus laurea, Micans virtutum lampada. 0718914a Nostra suis solvat cuncta meritis crimina, 0718914b Rogitamus, ferat et nos moenia ad alta, 0718915a Quo vera fruamur sine meta cum Christo gaudia. 0718915b Sint grata cui nostra per cuncta saecula obsequia, 0718916 Praestans nobis commoda cuncta. 0719000 De sancto Sacerdote. 0719001 Celsa coelorum cohors angelorum cuncta, 0719002a Prome jubilando modulamina sacra 0719002b Voce cum sonora, triumphali, jucunda. 0719003a Sacerdotis festa dulcissima canora melos digna, 0719003b Suavis et lena recitetur melodum cantilena. 0719004a Omnigena dulcisona psallant conlaetanter Sacerdoti modulando dulciter hymnica. 0719004b Sacerdotum reboent sacra catervatim turma Sacerdoti hymnizantes simul et organa. 0719005a Bis infulata bina figura gestante iterando geminata 0719005b Rite beata nomine euphonia et honoris fulgens gemma. 0719006a Sacerdos, sacra piorum schema, Aquitanica ortus patria Cadurcensis stirpis veneranda claret totius orbis regna. 0719006b Sevit semina verbi divina, sancta monita, fortis athleta sic manando mel et favum stillat ore ut apis uberrima. 0719007a Monastica fulgente schema corruscante sancta miracula. 0719007b Genitoris carnis funera reddidit parentis vitalia. 0719008a Aequitatis regimen adeptus vegetando triumphans cathedra 0719008b Post Germani successor virtutum almae sedis Autisiodora. 0719009a O summe sacer, pie nos juva 0719009b Intercedendo tua precata. 0719010a Poscimus tibi omnes mente devota, 0719010b Ut fias auctor nobis super aethera. 0719011a O Jesu, virtus celsa et redemptio nostra, subleva nos jugiter intercedendo sancta sanctorum juvamina. 0719011b Fac gaudere cum ipsis caltudiarum celsa sine fine mansura cernendo tua sancta arce principalia. 0719012a Ubi clara jubilando depromunt organa triumphalia, 0719012b Angelorum melodigmas jugiter resonant coeli dindima. 0719013a Cherubim agmina, Seraphim socia sine fine clamant indifferentia ardentes, incendentes mystica: 0719013b Sanctus, sanctus, sanctus, sublimis Dominus, trinitas unitas, vera divinitas, tibi soli famulant omnia 0719014 Cuncta per saecla. 0719100 De sancto Saturnino. 0719101a Angelica tuba astrigera, reboat quae supra aethera coram summa regis cathedra, 0719101b Voce sonet nostra perinclita numeris famina edita ab intima cordis cithara. 0719102a Attonita stat plebs alma ac una spectacula ad annua, quo sua expleat vota. 0719102b Nos adeamus haec festa pneumata tonantia gestat pulchra super Saturnini pugna. 0719103a Qui fide plena superna percepta gratia in sacramenta divina juramenta fixit solida. 0719103b Apostolica doctrina domitus vivida suavia Christi juga super colla tulit propria. 0719104a Verae certe praecognita disciplinae norma, postposita lubrica mundi vita atque vanissima, aeterna decertabat frui doxa coeli patria. 0719104b Factus ita Christicola virtute superna frugifera semina ab electa Christi familia accepta regnans ea sevit arva per occidua. 0719105a Haec ad regna novus extera venit agricola ac terga ruris arentia fortis vena rigat inducta. 0719105b Tellus dura nec non gelida ligonum ignara repugnat, quo coelo stolida hic cultura instat improba. 0719106a Coelestia atque terrea cuncta fert opima fomenta, quae facta seges vivida Deo comproba reddat germina. 0719106b Sicque plaga Oceanica dira, ignava et acerba per sancta hujus merita Deo domita est et subdita. 0719107a Pecunia tibi credita conservis praestita, invidus hostis contra movit bella propria amissa ingerens jura. 0719107b Militia sanctus assumpta ornatus galea, sat virtutum lorica, cunctus alma effectat stadia triumphalia. 0719108a Cum stat ovans in agonia fortis athleta mente firma, angelica pietas divina praesentia misit illi submissa consolamina. 0719108b Quae praemia ipsi parata jam in patria fert aeterna postque, laeta visio, discissa corpora tauro nexa, anima petit aethera. 0719109a Prisca obruta sic victima, per sacra sacerdotis funera hostia est confecta nova, plebis qua libera in saecla nunc manet turba. 0719109b Eja, praecelsa urbs Tolosa, exsulta, pace summa condita pignora in te quia sunt, ad commoda Saturnini data patrocinia. 0719110a Hinc plebs omnis consortia, hujus rogamus merita foveant nos in saecula. 0719110b Hujus, o Christe, sedula nos prece munda a noxa et dona frui doxa. 0719200 De sancto Saturnino. 0719201 Hodiernus 0719202a Sacratior venerandus in orbe dies praeclarus ubique. 0719202b Hoc sonora voce polus terraque resonant cunctipotenti. 0719203a Quo pontificale decantant carmina totius mundi decus, nobilior decoratus talique fultus principe. 0719203b Qui vinculis carnis solutus hodie sidera celsa petens, terras relinquens perpetim cum Christo est sociatus. 0719204a Feliciaque poli semperque manentia regna tenens 0719204b Felix polorum aula disjungit numquam amicos in saecla. 0719205a Sit pius clemens omnipotens nobis atque preces nostras coelestibus donis augeat in aeternum 0719205b Per interventum Sancti Saturnini, summi almifici matyris atque patroni singularis. 0719206a Ad limina sacrata cujus veniunt omnes 0719206b Peccatorum veniam pio poscentes corde. 0719207a Adprecatu benignus exaudi vota famulorum, 0719207b Ut Olympum scandere possimus profectu bonorum. 0719208a Veniam concedat peccato poscentium sanctorum auxilium, 0719208b Hoc nobis cunctipotens tribuat clementia Domini. 0719300 In Natali sancti Stephano. 0719301a Gloriosa dies adest, qua processit praepotens ex virginis aula 0719301b Idem Deus conditor hominum factus est homo die ista, 0719302a Qua gloria in excelsis cantant sancta agmina 0719302b Regi nato, quem quoque vox canat liquide nostra. 0719303a Ipse namque, ut curaret nostra facinora et peccata, non linquens coelestia 0719303b Praesepio poni non distulit, ut qui panis vivus erat, nobis daret pabula. 0719304a Jam nunc igitur alacres laudum feramus praeconia, 0719304b Nostra certantes, ut sit pura mens atque conscientia. 0719305a O beate protomartyr Stephane, cujus instat solemnitas gloriosa, 0719305b Te quaesumus, ut possimus tuo obtentu fulti vitae sumere pascua. 0719306a Satiati quibus adeamus digne coelica contubernia. 0719306b Quo pangamus Sine fine Christo nato virgine inviolata, 0719307a Regnanti cum patre simul orbis regna per omnia, 0719307b Potestas cui et honor est in aeterna saecula. 0719308 Amen dicant omnia. 07193a04a Namque petimus incessanter, dari nobis suffragia te donante nobis, Christe. 07193a04b Praesentis vitae necne polos scandere florigera sanctidica praemia. 0719400 De sancto Stephano. 0719401a Praecentorum succentorumque turma concentorumque pia personet laude una. 0719401b Psallat Christo neumata regi compta concordi symphonia vota reddens debita. 0719402a Hac die, qua instant solemnia Stephani martyris alma, maxima concelebranda gloria. 0719402b Nam sub nova fidei gratia exstitit mira caterva mundi regna Christo subdens omnia. 0719403a Sors apostolorum scilicet summa ac levitarum officia eo ordine moderata, 0719403b Anni quo vigent volumina, signa, planetae, menses, septimana, cuncta statuta per tempora. 0719404a Unde unus patrando signa Suscitat proelia primus herilia, ideo jure norma Vocatur meritis nominis sui corona. 0719404b Frendens falsa quidem Judaea Contra Christi jura excitat adversa in sanctum discrimina, Sed mente ipse fida tolerat opposita. 0719405a Dant sibimet obliqua: sanctus precamina, saxa quoque Judaea. 0719405b Caeditur materia, solvitur usia morte corporis sacra. 0719406a Sic martyr regna trophaea referens ad excelsa in aula permanet astrigera, dignus semper athleta. 0719406b Triumphi palma adepta possidet sempiterna cum Deo gaudia laurea redimitus vernifica. 0719407a Voce concrepet mellica jam sacra per numeros ecclesia, 0719407b Laude connectens divina poemata harmoniae rhythmica. 0719408a O insignis athleta, Qui trophaea primus alma fers coelica ad culmina, et dans sanctis exempla Praeponeris coelica curia. 0719408b Concede prece pia, Ut merita tua sancta nos dubia per stadia sic ducant, quo fulgida Meramur consequi bravia. 0719409a Haec nobis intacta natus vulva annue, Christe, omnia, 0719409b Qui comptum corona ad excelsa Stephanum duxisti regna. 0719410a Quo die schemata sanctorum resonant dulcia. 0719410b Quibus et vox nostra jungatur in illa chorea, 0719411a Ipso supplicante choraula, 0719411b Cujus laudi praebemus ista 0719412 Festiva comitia. 0719500 De sancto Stephano. 0719501a Nunc dies inclita atque pretiosa nobis instat orta 0719501b Clange tuba sonora, concio beata, festa praesentia. 0719502a Hinc merita Stephani recita martyris clara, 0719502b Qui plurima faciebat signa factus levita. 0719503a Hunc Judaea perdurans in sua malitia et peccatis, dura semper et perfida, 0719503b Necat dira lapidum jactura, coelestia sicque regna conscendit ipse cum palma. 0719504a Jam nunc igitur alacres laudum feramus praeconia 0719504b Certantes, nostra ut sit pura mens atque conscientia. 0719505a O beate protomartyr Stephane, cujus instat solemnitas jam gloriosa, 0719505b Te poscimus et petimus, tuo obtentu fulti vitae percipere pascua. 0719506a Satiati quibus adeamus angelorum digne consortia 0719506b Atque laeti videamus Christum, regem natum virgine Maria. 0719507a Regnantem cum patre pariter in sede aethera, 0719507b Cui est honor et potestas in aeterna saecula. 0719508 Amen dicant omnia. 0719600 De sancto Stephano. 0719601 Haec est sancta solemnitas 0719602a Et veneranda beati Stephani et honoranda. 0719602b Ipse namque, ut gaudia possideret coelestia, 0719603a Christi secutus est vestigia, 0719603b Ideo adeptus est praemia. 0719604a Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia, nostra solvantur debita, 0719604b Ac precatu benigno adjuti sempiterna digne captemus munera. 0719605a Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus tua monita. 0719605b Quibus medium credimus te fore, beate Stephane, et luce fulgentem rutila. 0719606a Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia, 0719606b Uti clara gaudia percipiamus splendida 0719607 Per saecula. 0719700 De sancto Stephano. 0719701 Pretiosa candidata martyrum turma. 0719702a Hinc Stephanus merita consecutus 0719702b Ecce insuper aethra gavisurus. 0719703a O quam amarus, infelix Judaea, populus Christum denegans, 0719703b O quam infelix, Stephanum Dominum confitentem lapidarunt. 0719704a Facie decora ut angelus, velut rosarum color 0719704b Assumptus in aethra, gaudet tellus de suorum praemia. 0719705a Adest dies sacra et valde praeclara, 0719705b Rutilat per orbem hodierna dies, 0719706a Qua angeli decantant organa dulcia, Stephani martyris sancta ac veneranda; 0719706b Dies, inquam, ista hodie per saecula Qua in coelis resultant angelorum sacra. 0719707a Nostrasque, precamur Domine, suscipe laudes, ut nos abluas a crimine. 0719707b Coelica resultant hodie organa nosque per tuae caritatis magna 0719708a Exsultemus et jubilemus organa digna. Resultentque omnia Stephani per saecla lauda symphonia. 0719708b Nunc per tua praemia consequamur blanda Dei judicia, Poli tenens sceptra, gloria aptus aeterna. 0719709a Corona capitis decora fulgida pretiosa sculpta. 0719709b Judaeo populo jactante lapides, se vero dicente: 0719710a Domine, nihil hoc reputes illis in malum; 0719710b Intendens in coelum oculis vidit Dominum, 0719711 Erectas manus suas ad eum susceptus est in aethra. 0719800 De sancto Stephano. 0719801a Regis, celsa qui regit atque ima, in nitida regia exsultant candentia, 0719801b Quae praetexta martyrum aethre castra potentia invicta ferunt serta fulgida. 0719802a Segmentata candidata toga sonora rhythmica boant laetantia jugiter per saecula 0719802b Inimica vicere quae tela, objecta fidei parma contra saeva at marcida jacula. 0719803a Piaque tironum rosea agmina, nostra tibi vota placita reddant abolendo debita. 0719803b Haec namque secuti gaudia lubrica pede calcavere machinamenta gerronis dirissima. 0719804a Proles summa, virtus paterna, Via, lux, veritas paxque tuorum omnia per tempora, Guberna tuum plasma, quod imago est tua. 0719804b Cujus laeta audi carmina Preces et munera hac domo sacra suscipe per saecula, Resonat quod lyricis chordis flabra musica. 0719805a Hac in die vexilla proto qua martyr reportat triumphalia. 0709805b Habens nomen, quod sonat merita, serit in summa poenam regia. 0719806a Quem cohors rigida plus dura quam saxa neci mandat, lymphata quatiens jactura, qua capessit aethra. 0719806b Atque miles ovans per sacra vulnera carpit viam, nemora repetens amissa sed a Christo reddita. 0719807a Supra fundatus qui petram per plurimas uni nexus radices. 0719807b Qui nobis poscat veniam a te, spectat quem patris ad dexteram. 0719808a Ipsius verbigena, Et piis precibus almi Stephani martyris relaxa facinora Et omnia errata admissa, 0719808b Inque coelesti patria Regna concede beata sanctorum in gloria et sancta tabernacla Cum supera Quiritum caterva. 0719809a Quo candidus intrat agnus, ovis virginis, clara cum turma, 0719809b Quae servat amoena et lilia atque vireta pascua. 0719810a Qua stola rutila, quam ejus cruore prius laveras, 0719810b Martyr, tripudias exempla reportans primus opima. 0719811a Ergo, beate, nobis sancta 0719811b Suffragiis concede regna 0719812 In coelica curia. 0719900 De sancto Stephano. 0719901 Celsa polorum continens astra, 0719902a Alpha namque, rex regum, ante saecla pollens laude aeterna, Seraphim consocia 0719902b Angelorum voces jubilant claras, ardentes, incendentes proclamant laude una. 0719903a Cantica nempe resonant dulcia: trinitas sancta ac vera, sit gratia tecum plena per saecla. 0719903b Apostolica reboat caterva, exsultat martyrum palma, confessorum merita sanctissima. 0719904a Quanta o sancte pater, consors magna, tibi milia mille adstat ante te caterva. 0719904b Cuncta fulgent die ac nocte tota agmina sanctorum fuscata nulla nequitia. 0719905a Mente pura atque devota. Via lux veritas paxque tuorum omnia per tempora, Lux vera, lucis de luce corruscans lucerna, 0719905b Laudum laeta audi carmina. Preces et munera hac domo sacra suscipe per saecula Aeterna in patria servulorum gratia. 0719906a Qui terram ac maria, supera, infera, simul tegens omnia, 0719906b Relaxans facinora contulit nobis ad alta pandens gaudia. 0719907a O pulchra tabernacula sacrata, quam casta intacta refulget orbem terrarum de matre Maria. 0719907b Porta es in domo Dei posita rutilans intacta, labiis in tuisque est diffusa gratia. 0719908a Alma genitrix domina, intercede pro nostrorum pondera, 0719908b Fermento nempe veteri azimis sinceritatis innova 0719909a Abluendo vitia Et piis precibus almi Stephani martyris relaxans peccamina Praeterita dilue crimina. 0719909b Praesentia de vita Regna concede beata sanctorum in gloria et sancta tabernacla Futurorum bonorum promissa. 0719910a Quidquid in hac vita nos egimus, mala per acta tempora 0719910b Judicandum tuis bonis bona tunc possidebunt praemia. 0719911a Non cum impiorum eorum damnemur opera, 0719911b Sed cum justis alta ad ampla tendamus moenia. 0719912a Possideamus sempiterna 0719912b Per saeculorum infinita 0719913 Saecula. 0720000 De sancto Stephano. 0720001a Enharmonica voce sonora personemus modulata 0720001b Primi fortia martyris sacra casta promat symphonia. 0720002a Plenus gratia Stephanus Dei magna signa gerebat admiranda. 0720002b Sancta coelitus insita prudentia corda increpat obdurata. 0720003a Efferata plebs Judaica sanctum Dei ad consilia ducit sua. 0720003b Perconctabat illum talia, invenerit ubi dogmata exsecranda. 0720004a Tunc ille angelica illustratus forma sancta semper dat responsa. 0720004b In quem nimium ira inflammata turba dente stridunt scelerata. 0720005a Beatus lumina elevans ad supera ista adstantibus inquit verba: 0720005b Aperta video aetheris abscondita et Jesum ad patris stantem dextram. 0720006a Alte furiose intonant agmina, sancta aspernantur pessime famina, impetum faciunt in quem supra, pellunt protinus urbem extra. 0720006b Tela assumunt torrentia saxea, mortis infligunt discrimina gravia; pararunt haec tibi coelestia, martyr inclite, habitacla. 0720007a Mente qui pia pro persequente profudisti exoranda, 0720007b Nostra crimina absterge cuncta abolendo mortis acta, 0720008 Ut lux vita et gloria sit nobis tecum per saecla infinita. 0720100 In inventione s. Stephani. 0720101 Magnus Deus in universa terra, 0720102a Magna sunt ejus ubique omnia in coelo atque in terra opera. 0720102b Qui est rex regum, Dominus omnium, a patre genitus ante saecula. 0720103a Cujus caritas vera coelo sublevat Stephanum de terra. 0720103b Atque perenni vita ornat candida dignanter corona. 0720104a Plenus etenim Stephanus deitate atque gratia 0720104b Magna dabat prodigia docens verissima dogmata. 0720105a Cum autem praedicaret jam praesentia 0720105b Nostrae redemptionis nova gaudia, 0720106a Intento in superna coeli patet janua, 0720106b Dixitque circumstanti plebi voce publica, 0720107a Sacra plenus gratia: Ecce Dei video admirabilem gloriam, 0720107b Caritate fulgida Atque Jesum stantem in virtutis Dei dextera. 0720108a Cum hoc dixisset, impia gens Judaica dans fremitum concita quassat lapidibus Stephani membra. 0720108b Sed stat fortiter patiens martyr et orans: Ne his Christe noxam statuas, sed jam accipe animam meam. 0720109a Et cum haec dixisset obdormivit in Domino pace aeterna. 0720109b Tu et nobis, martyr o Stephane, sempiterna impetra gaudia. 0720200 In inventione s.Stephani. 0720201 Nobis annua basilicae hujus festa 0720202a Laude digna festive recolendo concrepemus organica sacra laetitia, 0720202b Martialis quod sacravit hanc aulam apostolus, radians terra, polo lampada, 0720203a Hac in die sanctificando ipsa Deo domicilia idolorum diruendo profana. 0720203b Qui sacrata hic primus cathedra resedit discipulorum Christi magnus et praepollens collega. 0720204a Hinc ei propria Aquitania ut magno patrono devote exultat fide clara. 0720204b Qua jubilat pulchra regia sponsa ecclesia, compta immarcessibili in gloria. 0720205a Lavans unda quam in rosea via, lux, veritas paxque tuorum omnia per tempora in cruce triumphali supra vehis omnia. 0720205b Unde tibi, Deus, dicata preces et munera hac domo sacra suscipe per saecula merita propter clara Martialis et magna. 0720206a Cui compar athleta levitica protomartyris flavescit stola. 0720206b Ergo pia Stephanum proclament agmina, Stephanum personent cuncta 0720207a Namque praecelsa in sua corona ista sancta templi aula exstat insigniter erecta. 0720207b Cum ejus fulgida cluant sanctorum gesta meritorum plura summa inter apostolica. 0720208a Ac facies angelica reserata contemplatur aethera, 0720208b Prolem ubi verbigenam stantem monstrat in omnipotentia. 0720209a Jam Martialis una et precibus almi Stephani relaxa peccamina et impende gratiarum dona. 0720209b Regna concede beata sanctorum in gloria et sancta tabernacula, quae parasti electis amoena. 0720210a Qui hodie membra martyris revelas pretiosissima. 0720210b Inventio sancta ejus per quem adest hac luce aurea. 0720211a Rogamus vocum harmonia persolvendo tibi neumata. 0720211b Nos fac ut tua sanctus, sanctus, sanctus, resultemus carmina. 0720212a Coelo trinitas dato sancta 0720212b Cantemus tibi pium semper 0720213 Alleluja. 0720300 De sancta Valeria. 0720301 Laude digna clementia Christi 0720302a Est merito, perpetim coelorum terraeque solium regentem laudant digne nostra carmina. 0720302b Nunc Dominum canamus auctorem benignum omnium, precamur vota pie tenens dextera. 0720303a Angelicis civicisque choris patriarcharum, martyrum sociemur omnes una. 0720303b Confessio sacerdotum pia, virginitatis gloria nos juvet semper per saecla. 0720304a Illa meruit Domino Dei feliciter sanctissima Valeria prudens, virgo felicissima. 0720304b Pulchra facie, pulchrior quoque animo, desponsatur, altissimo cara manens perenni meta. 0720305a Sanctissima Valeria, audi precamina famulorum, quae sponsa Christi Dei praeclecta felix ad alta scandis fideque merito vera gratia. 0720305b Despiciens labilia tenens coelestia infantilis aetatis annos parvos decorasti factis virtutum, unde corona decore fulgens nitida. 0720306a Formosior pulchro, nitida specie decora, rosis, liliis similis solis hujus splendens lampada. 0720306b Famulorum audi carmina, quae cantant devote, fide clarior et mente placa nobis Deum famula. 0720307a Infantiam tuam consecrans Deo sanctisque superasti vana terrestria amans Dominum fide valida. 0720307b Desponsata viro Stephano, duci strenuo, despexisti terrae conjugium spernens misera carnis vitia. 0720308a Quam pulchra es fide merito, valida virtute, nomine Valeria, potens Deo, monachos, famulos tuos, adjuva. 0720308b Virtutibus fulges maximis monstratis saeculo, et nobis da tuis famulis et clientibus pia semper per saecula. 0720309a Amore Christi minas spernens conjugis fortis coelica bona retinens, quae fuso sanguine mercasti valide tui caesi capitis vita. 0720309b Erectum corpus manu gestat miroque dictu caput reportat, quo sanctus antistes Martialis Christi decantare non cessat gaudia. 0720310a Ubi apparent vestigia plantarum in marmore impressa ad laudem Domini atque memoranda martyris Valeriae monumenta. 0720310b Tu nos adjuva, sanctissima virginum, in aeternum in coelis conlaudans Dominum, sancta, felix, digna, praepotens et inclita Valeria. 0720311 Audi preces cantantium votaque tuorum ama, quae dicunt: Alleluja. 0720400 De sancta Valeria. 0720401 Alle - boans - luja pangat candida hac in aula sistens turma. 0720402a Chorda dans simul perliquida Valeriae virginis in laude sacra, 0720402b Cujus annuatim inclita nobis gaudia rependunt festalia. 0720403a Haec stirpe sat ingenua effigieque nitida, moribus placita viguit castissima pudicitia. 0720403b Ac nimium flagitia vitans omnino pessima virtutum semina intra serebat suae mentis viscera. 0720404a Spernens ipsa Christo nupta Stephani sponsalia ducis prorsus foedera, 0720404b Sententia hujus dira plectier est capite jussa martyr effecta. 0720405a O admiranda admodum facta, tulit casta sublimis erecta cephal sua gestando inter brachia, 0720405b Dum Dei sponsa sanguine fusa perventura foret veneranda Martialis ante sacri vestigia. 0720406a Acer occumbit demum lanista, dux tremebundus mente conscia diva flagitans lavacra, praesulis salvifica carpsit monita. 0720406b Hic nam suprema captans praemia sensit, quid virgo posset pudica in celsa poli curia, quod prece caelebs sua exstitit pia. 0720407a Tum vernulos Valeria en tuos alma, ex meritis atque gratia semper illustra, mystica qui praeconia nunc tua voce promunt consona nectendo pneuma. 0720407b Te quoque nostra sincera supplicant vota, coelo suffragia rogites nobis aeterna, quo sancta resides intra agmina virginum in gloria praestans supera, 0720408 In qua laetemur per saecla. 0720408a Moderaris cuncta, rex, qui regnas sub axe sita per saecla. 0720408b Nostram symphoniam ad te fusam exaudi aure benigna. 0720409a Genitrix praeclara cum casta caterva Maria, 0720409b Christo prece tua nos junge in aethrali aula. 0720410a Valeria, martyr alma, 0720410b Nobis Deum supplex placa. 0720411 Amen, sic fiat, Amen. 0720500 De sancto Vicentio. 0720501 Praecelsa saeclis colitur dies omnibus fidelibus clara, 0720502a Sub honore martyris Christi Vincentii rite dicata, 0720502b In cujus hodie natali solvimus laudes debitas. 0720503a Insignis olim fulsisti, levita, gemina sub Valerio gliscens dogmata. 0720503b Flagrans amore divino calcasti lubrica mundi gaudia, fortis athleta. 0720504a Tempsisti saeva poenarum genera, risisti sereno corde plurima, 0720504b Vincla, verbera furias, faculas, catenas, unguglas ac craticulam. 0720505a Carcer te taeter nil terruit aut ulla tortorum crudelitas nec torrida ferri machina. 0720505b Flammas, testularum aspera fragmina subisti impavidus taeterrima trusus spelaea. 0720506a Septus cuneis mox sidereis hymnizabas mystica laetus carmina. 0720506b Sonant organa praemirifica modulatis vocibus concrepantia. 0720507a Victis victor hostibus victorem cernebas cominus, angelorum caterva psallebat voce tinnula: 0720507b Eja, miles invicte, postia caduca sarcina arce poli florida necteris noster collega. 0720508a Post tot tormentorum supplicia feliciter peracta atque devicta penetrasti coeli sidera. 0720508b Stola laureatus perspicua, agnum sequens fulgida inter lilia, agonista jam tripudias. 0720509a Jamjam sancta anima funde pia precamina pro nostro foedo facinore prece sedula. 0720509b Fove martyr immeritos famulos tuos noxas pellens et commoda praebens omnia. 0720510 Quo aeterna una tecum gloria jucundemur cantantes Alleluja. 0720600 De sancto Vicentio. 0720601a Praecelsa intonent cantica laude debita Domino, 0720601b Dies quia rutilat alma mundi per ampla spatia, 0720602a Sancti certamina Vicentii fortia qua narrantur ac mystica ministeria 0720602b Summaque merita morsque pretiosa et de hoste victoria coelo delata. 0720603a Infantia illius, gratia repleta dominica, fuit inclita. 0720603b Fide plena refulgebat intra patria documenta fortis athleta. 0720604a Clarus in ecclesia factus levita gaudia mundi lubrica vitabat provida conscientia. 0720604b Cura sibi tradita doctrina pia implebat fideli cura pontificalia et officia. 0720605a Fundatus ita virtute superna currit ad certamina mox herilia. 0720605b Unde numina contempsit iniqua ac judicialia sprevit edicta. 0720606a Unde poena valida diversa feritate reperta per membra decurrit beata plurimaque supplicia. 0720606b Applicantur verbera aspera maximaque flagella ac multa ignita tormenta, ferrea candens machina. 0720607a Tanta poenarum saevitia fortiter superata virtute diva vinctus umbra clauditur arta. 0720607b Illic agmina aetherea obsequia congrua suggerentia praesentia fovent hunc sua. 0720608a Hinc psalmodica resonant organa ac melica procul alloquia sonant diffusa. 0720608b Jamque posita corporis trabea coelestia martyr adit regna comptus corona. 0720609 Hujus pia nobis praesta patrocinia, quia tua regis omnia potentia. 0720700 De sancto Vicentio. 0720701 Post apostolicos globos fulgidos victoriosa documenta 0720702a Martyrum exstat memoria sacris nexibus prodita. 0720702b Quibus et patet paradisi janua lucidissima. 0720703a Ex quibus unus, cujus et probitas celsior nomen evexit ad astra. 0720703b Cum Daciano conflixit audacter fide probati Vincentius levita. 0720704a Post labores carcerum, talorum pondera, catenarum injurias, 0720704b Itineris pressuram, post vincla aspera postque famis penuriam 0720705a Ingeminaverat tyrannus verbera, impavidus athleta derisit jussa Daciana. 0720705b Praeses tot renovat poenarum genera, taedarum incendia, equulei cruciamenta. 0720706a Fortis bellator subegit cuncta Daciani alacer prava commenta. 0720706b Furor pestifer suos compellat, derscrutamini antra lucis ignara. 0720707a Applicate testulas, quo suorum vulnerum inflictis saltim inter tormenta crucietur graviora. 0720707b Daemonici milites taetro sanctum recludunt in antro, angelorum caterva conlucet fulgorea. 0720708a Famulantibus angelis tanta praeconia dignus promulgari confortabatur levita. 0720708b Tyrannica feralitas didicit emori, foveri quiete levitam dolo imperat. 0720709a Completo triumpho almus martyr coelos pergit, ubi pro nobis poscat divinam clementiam. 0720709b Laetare meritis, sacra prece nos tuere, ut accepta aeterna exspectata emolumenta 0720710 Salutemur sic vale dicente: Salvete, alumni mei, per saecla. 0720800 De Communi Martyrum. 0720801a Festum martyrum diem celebrantes carmina dantes, 0720801b In qua coelestis turma gratulatur canora laude. 0720802a Hodie ad astra subiit fraternitas sancta 0720802b Laurea corona coronata per saecula, 0720803a Intra polorum amoena 0720803b Soluta mortis habena. 0720804a Alleluja laeta clamat, quam felix, qui Deum amat. 0720804b Et quam bonum, quam jucundum, nos fratres esse in unum. 0720805a Si despeximus terrena, sumus hic in pace plena. 0720805b Deum solum venerantes, pro quo mortem tolerantes. 0720806a Omne sprevimus mundanum 0720806b Fragile decus ac vanum. 0720807a Erubesce jam, lanista, quod olim pro Christi vita 0720807b Cruciando minabaris, inde nunc tu cruciaris. 0720808a Nobis honor, tibi dolor pro tanto supplicio. 0720808b Noster luctus Jam fit fructus, quo jungimur Domino. 0720809a Quando quidem hi resultant simul coram Domino, 0720809b Ergo jure nos laetemur de illorum gaudio. 0720810a Dantes laudes cum organo 0720810b Deo patri ac filio 0720811a Sanctoque paraclito, 0720811b Sit tribus unus honor. 0720900 De Communi Martyrum. 0720901 Hic est sonus coelestis et 0720902a Angelica laus, quae trinum docet et unum Dominum in sua magna esse gloria. 0720902b Carmen perenne, quod canunt sancti et chori perstrepunt naviter in civem aetherea. 0720903a Vox aeterna et insignis est carmina 0720903b Cantum novum inter vates est gloria. 0720904a Alleluja et nos canimus Deo, indigni quamvis, in hac sacra solemnia. 0720904b Felicem redde tu veniam supplicantibus, Christe, cum sacra melodia. 0720905a Junge nos cum ipsis, cum quibus et canimus, 0720905b Ut labente culpa habeamus veniam 0720906 Et requiem sempiternam. 0721000 De Communi Martyrum. 0721001a Mirabilis Deus in sanctis mirabilia dans magnifica, 0721001b Qui fide praeclara vicerunt mundi gravissima pericula. 0721002a Judicum minas, verbera et blanditias contemnentes mente devota vero transfuderunt regi animas. 0721002b Ergo triumphant laurea comti capita, secuti recte vestigia, agni singularis, Christi sacrata. 0721003a Cui melliflua assidue dant cantica ejus praedulcissima pleni gloria. 0721003b Quorum celebrantes solemnia consortio jungi quo mereamur, Christus annuat, 0721004 Qui nostra est gloria. 0721100 De Communi Martyrum. 0721101 Vexilla martyrum sacra 0721102a Melodemata clangant sonora justorum recolendo magnalia, 0721102b Qua candidata procerum turma coelica transcendit penetralia. 0721103a Hodie piorum arte dia festiva psallant poemata. 0721103b Hodie astrorum concentus exsultent de tanta caltudia. 0721104a Decus martyriale agonis palmae diadema, triumphalia stigmata clarent victricia. 0721104b Quorum gesta fulgida praetitulata augusta intra palatia meritorum cluit famina. 0721105a Athletarum concives florida trophea cruore sacrorum sua casta cubilia 0721105b Pro aeterna numina prodita corpora fausta meruerunt provehi commercia. 0721106a Debellata discrimina tyrannica deifica floruere serta regni culmina, 0721106b Trina ternarum curia angelica ubi Christum adorant in arce principalia. 0721107a Unde laudes indefessa senatoria militia 0721107b Assistentia decantant hymnologia symbolica. 0721108a Flos tuus, paradise, pulcher, unde manant nardi nectaris odoramina, 0721108b Ubi martyrum societas splendidata trinam glorificat essentiam. 0721109a O quam beata domata sanctorum, ubi sonant jubilamina, 0721109b Ubi jam tua bonitas martyrum intercessu nos perducat, 0721110 Christe bone, per saecula. 0721200 De Communi Martyrum. 0721201 Phoebus nunc pollens hodie dies qua recolentes Christicolae 0721202a Angelorum quoque caterva atque sanctorum omnium 0721202b Solemnitatem hodiernam quae in aevum rutilantes. 0721203a O quam beata es, virgo Maria, quae portasti hujus mundi Deum creatorem. 0721203b Qui te fecit, genuisti et in domo Domini porta clausa permanens alma. 0721204a Quae protoplastus per lignum perdidit vetitum, Mariae proles restituit. 0721204b Ipse etenim sanguine proprio nos redemit, caro atque mellifluo. 0721205a Latices veternas diluitque culpas, ut ovem erraticam elevaret ad aetherea. 0721205b Perfundunt et terram dulcedine astra, jucundantur animae sanctorum coelo sublimatae. 0721206a O quam lucida splendentia pergunt ad aetherea loca animae justorum. 0721206b Fulgent ut Titam septempliciter trinitatem venerantes per saecula. 0721207a Bellum factum est in coelis, Michael archangelus exstitit victor, praebens auxilium caterva pretiosa. 0721207b Gaudent poli, astra, tellus, aequora ac milia milium angelorum dicentes: salus, honor altithrono. 0721208a Patriarcharum, prophetarum, apostolorumque organa concrepantes denique laudes resonant. 0721208b O quam pulchra fraternitas, quae nunquam potuit violari, in florigera castra ideo regnant. 0721209a O quam pretiosi omnes estis, sancti Dei, ornati liliis, stillantes balsami guttulis. 0721209b Inspiranteque paraclito spiritu exorare vos pro nobis non cessetis trinam majestatem, 0721210 Ut vobiscum mereamur gaudere fruentes claritatem in aeternum. 0721300 De Communi Martyrum. 0721301 Verba 0721302a Cuncta regis celsi quem laudat potentia 0721302b Christi, qui sanctos praeelegit ad gloriam. 0721303a Et quia unus spiritus in eis aderat 0721303b Et una fides et una praeclara caritas, 0721304a Accensi amore secuti sunt Dei praecepta; 0721304b Ideo et cum Christo regnant in coelorum alta. 0721305a Coronas perpetuas in eorum capita, 0721305b Rosae liliarum repleti fraglantia, 0721306 Colla ferent parentia cruore ac laeti possident palmam et cum Christo regnant. 0721400 De Communi Martyris. 0721401 Martyr Dei, regem coeli deplora, ut nostra deleat facinora. 0721402 Per tuam intercessionem veniam mereamur culparum nostrarum laeti per cuncta saecula saeculorum. 0721500 De Communi Confessoris. 0721501a Succina cantibus, phalanx, organa Martiali jubila, 0721501b Inclita concinens praesulis sacri divina charismata. 0721502a Natu nobilis proles edita, fide nobilior maxima, 0721502b Sancti spiritus mox templum factus ardebat ad spiritalia. 0721503a Ut mitissima ovis ruminans divinas sententias, 0721503b Succum fundebat intra nitida spiritalem pectora. 0721504a Ardescit hic anima religionis vera fide plenissima succensa. 0721504b Agni velut hostia hic laudis immolata Christo victima gratissima. 0721505a Atque specie rutilans in facie angelica serebat dulcia famina. 0721505b Plebs facta quibus credula amabat diva monita Deo sanctoque illustrata. 0721506 Hujus ut hic corpore nobis salubriter splendet praesentia, coelo sociata sic fiat gloria. 0721600 De Communi Confessoris. 0721601 Gloriosa dies adest praeclara atque laeta. 0721602a Dies colenda hodierna maxima devotione pia; 0721602b Nobis omnibus veneranda, annua solemnitate digna 0721603a Beati Martini ob merita; ipse nam promeruit gaudia coelestia sociatus angelis in gloria. 0721603b Aeterna cujus exsultat coelum societate, chorus sanctorum angelorum, confessorum atque apostolorum. 0721604a Ubi Cherubim, Seraphim ardentes amore igneo, socia exultatione lucida, 0721604b Ubi conlaudant milia milium, non cessant congrua devota voce atque dicentia: 0721605a Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est in sua majestate splendida. 0721605b Cujus opera admirantur clara atque praemia coelestia fulgebunt pretiosa cum magna promissione semperque manentia. 0721606a Tuam, Domine, precamur quoque magnificentiam, Te rogamus, pacem beatam ut concedas nobis praestesque aeterna praemia. 0721606b Ubi Martinus pontifex summus atque magnificus Patriarchae Arbahae sinu excipitur laetus virtutum supernarum consors. 0721607a O beate, egregie pastor bone, 0721607b Dispensator fideliter talentorum, 0721608a Intercede pro nobis ad Dominum, 0721608b Ut possimus consequi consortium 0721609 Et aeterna gaudia. 0721700 De Communi Confessoris. 0721701 Adest festa gloriosi sacra 0721702a Confessoris veneranda die hodierna, 0721702b Qua deserens infima transvolavit ad alta. 0721703a Coelestia obviat illi angelica splendens caterva. 0721703b Canditata Deo plebs promens voce pulchra cum melodia. 0721704a O trina majestas, perpetua doxa tibimet adsistat assidua. 0721704b Qui prolem coaevum misisti in arva, saecla per quem facta sunt omnia. 0721705a Ut suam facturam reformaret, tecum quam crearat, 0721705b Ovem perditam secum ferens scanderet ad alta. 0721706a Unde devota turba respuens ima, intuens celsa tendit assidue mente in aethra. 0721706b Tripudiatque digna contubernia coelestis aulae sanctorum praecelsa favens gaudia. 0721707a Inter quos pontifex conregnat, cujus colimus nunc solemnia. 0721707b Quem mente decliva ut solvat pie petimus nostra crimina. 0721708a Condonet delicta preceque sua atque merito capiamus alta coelestis aulae sacra moenia. 0721708b O Christi athleta, voce praecelsa tibi carmina demus in hac festa, ut tecum feras super aethera. 0721709a Quo gloria coelica perfruamur ac melliflua 0721709b Inter sacra agmina trinitatem intuentia, 0721710 Quae nobis sit pax perpetua atque vita. 0721800 De Communi Confessoris. 0721801 Alma cohors, una laudum sonora nunc prome praeconia. 0721802a Quibus en insignis rutilat Martialis ut luna solque sidera, 0721802b Meritorum est mirifica radians idem sacra praerogativa. 0721803a Hunc nam sophiae mystica Ornarunt mire dogmata, qua fulsit nitida luculenter per ampla orbis climata. 0721803b Verbi nec non fructifera Sevit divini semina mentium per arva pellendo quoque cuncta noctis nubila. 0721804a Hinc famina fundens diva utpote coelestia ferens in se numina, 0721804b Sublimavit catholica vehementer culmina sancta per eloquia. 0721805a Is nempe celsa compos gloria nunc exsultat inter laetabunda coelicolarum ovans contubernia. 0721805b Sublimis exstat sede superna fruens vita semper inexhausta sat per saluberrima Christi pascua. 0721806a O dignum cuncta laude praecelsa praesulem tanta nactum gaudia virtutum propter merita, quibus viguit ardens velut lampada. 0721806b Nos voce clara hunc et jucunda dantes oremus preces et vota, quo nobis ferat commoda, impetret et aeterna poscens praemia. 0721807a Quod petit praesens caterva, praesulum gemma, devota rependens munia mente sincera, favens da sibi precum instantia, scilicet ut polorum intret limina. 0721807b Quonam intra palatia stantes suprema laeti gratulemur adepti polorum regna, qui tua, praesul, sistentes hac aula jubilamus ingenti cum laetitia 0721808 Recinentes dulcia nunc celsaque Alleluja. 0721900 De Communi unius Sancti. 0721901 O alma trinitas, Deus es et unitas, 0721902a Qui resides supera et cernis infima, 0721902b Claudis pugillo cuncta sub coeli factura. 0721903a Angelorum quoque adstat tibi agmina clariflua sat beata. 0721903b Cherubim atque Seraphim jam nunc intonant praeconia voce sonora. 0721904a Clamentes atque dicentes: Sanctus, sanctus Deus, qui regnas per omnia tempora. 0721904b Ardentes atque cernentes Christum Dominum laudantia per saecula agmina. 0721905a Patriarchae cum pulchris coronis in circuitu sedis tuae sedent in albis. 0721905b Apostolorum chorus prophetarum laudabilis exercitus te collaudant. 0721906a Martyrum proclamat chorus: Alpha et Omega, rex regum bone, via, vita, virtus, trinitas sancta es benedicta. 0721906b O Jesu, corona nostra, cujus clara rutilant dona, quis aeternae vitae consequimur magna praemia, 0721907a Tecum in aethra Alleluja decantantes cum pneuma, 0721907b Quo vota nostra, annuas, tendant affatim sincera. 0721908a Sillabatim cum organa plebs nonnulla perstrepet melodia 0721908b Et voce clara proclamant, quam beata sanctorum sunt agmina. 0721909a Quorum non sol, luna sed Christus vera est lucerna. 0721909b Cum quo fulgent alma ut inter lucifer nubila. 0721910a Cum quibus et rutilans coronatus in axe athleta candidatus purpura praeclara, 0721910b Sociatus cum agmina trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna cum palma. 0721911a O alme atque gloriose, impetra nobis indulgentiam, 0721911b Ut cum Domino mereamur gaudere per omnia saecula. 0722000 De Communi Virginum. 0722001 En virginum agmina praecellit in gloria 0722002a Et inter ceteros ordines fulsit lucidum 0722002b Et ovans decurrit in aera Christo obviam 0722003a Cum claro lumine; dignum est enim ut in sponsi adventum 0722003b Fidelis turma praestoletur insomnis cum fulgentes lampadas. 0722004a Ne respuat nuptialis digna habitacula Eas consortes, quas mundas a reatu invenerit requiescentes. 0722004b Quid dignius quidve nobis sublimius adscriptum, Ut illi semper vigilemus et firmam teneamus parsimoniam 0722005a Ut cum in nocte sonuerit media 0722005b Clamor timendus, cum opere perfecto 0722006a Intremus ad nuptias, ut nos ad nectaream cunctos dapem 0722006b Refocillatos, Christo favente, cum electis simul semper 0722007 Adjungat laetitia. 0722100 In Dedicatione Ecclesiae. 0722101 Observanda 0722102a Abunde solemnitas nobis omnibus aderit hodierna, 0722102b Qua pontifex maximus hanc Martialis dicavit basilicam. 0722103a Quam decenter majori convenit celebrari gloria, 0722103b Quanto fuit sanctior, qui ipsam sacravit ecclesiam. 0722104a In qua jacent tumulata membrorum hujus climata, 0722104b Cujus sacro interventu poscimus scandere celsa. 0722105a Nunc quoque libenter Suscipe, laus angelorum, laudum carmina laeta nunc nostra, 0722105b Cum turba praeclara Prece voto supplici nostra quae mittit caterva plurima. 0722106a In qua reboat quoque beati carmina Martialis familia, 0722106b Fide ac pace rutilans, vestibus simul nunc pulcherrimis induta. 0722107a Orans, ut omnipotens hujus sancti meritis miracula 0722107b In hac sancta solita ostendat propria basilica. 0722108a Sicut prisca sanavit corpus tempora, 0722108b Orantium nunc sanet corda, corpora. 0722109a Cum Musa Thalia Te conlaudans adorat, sancte rex, in hac aula Praesens turba, 0722109b Tribuens omnia Et dona per saecula sancta tabernacula Praeparata. 0722110a In qua possimus habitare cum Christo in coelesti quie beata, 0722110b Et collocari post laborem, cum Christus judicabit orbem, in dextra, 0722111a Ac audire cum electis ab ipso: capite regna nobis promissa. 0722111b Praesta, Christe, rex benigne, obtentu sanctorum nobis cuncta prospera. 0722112 Et da cantare celsa voce Alleluja. 0722200 In Dedicatione Ecclesiae. 0722201 Ad templi hujus limina dedicata 0722202a Gaudiorum laudes ovans plebs concrepet devota, 0722202b Hodierna die quia adest festa annua. 0722203a Supra cacumina montium fundata enim est domus ista 0722203b Et exaltata est super omnes colles structura deifica. 0722204a Ex auro mundo circumtexta gemmis atque rutilans muri per ampla. 0722204b Ibi adorant sanctam trinitatem populus omnis individuam. 0722205a Haec est enim illa coelestis aula et angelorum patria, 0722205b Ecclesia, firma quae petra dicta et aeterna est regia. 0722206a Ex vivisque petris visio pacis, urbs celsa Jerusalem, etenim struitur beatorum animis. 0722206b Qua Deus quoque, rex summus super omnes unus, celsiore in throno praesidet illo, cui semper laus. 0722207a Majestates et virtutes angelorum, et agmina sancta 0722207b Indefessas voces laudes pertonantes coelitus gloriam. 0722208a Venerandus, metuendus est namque locus, ubi adorandus et colendus est idem Deus, imperans coelum et terram. 0722208b Beati sunt, qui habitant ergo in domo Domini, quia ab alto laudes regi magno gratulantes denique jubilant. 0722209a Adonai, benedicte, sapientia, claritas, 0722209b Fac nos gaudere in aevum in aula sancta tua 0722210 In saeculorum saecula. 0722300 In Dedicatione Ecclesiae. 0722301 Ad templi hujus limina dedicata 0722302a Gaudiorum laudes ovans plebs devota concrepat, 0722302b Hodierna die quia adest festa annua. 0722303a Fundata enim est domus ista supra montium cacumina 0722303b Et exaltata est super omnes colles structura deifica. 0722304a Nam haec est magna Hierusalem, civitas scilicet illa superna, 0722304b Ex auro mundo circumtexta gemmisque rutilat muri per ampla. 0722305a Haec est illa coelestis aula, angelorum patria, 0722305b Ecclesia firmaque petra aeternaque gloria. 0722306a Dicta est quae pacis visio, urbs celsa Jerusalem. 0722306b Ex vivisque petris struitur beatorum animis. 0722307a Qua Deus quoque, summus rex super omnes unus, celsiore in throno praesidet illo. 0722307b Sunt majestate coram virtutes atque perstant, gloriari oportet agmina sancta. 0722308a Indefessas voces laude persultant coelitus, 0722308b Gloria et regnum illi per saecla depromant. 0722309a Venerandus est ergo locus, noscitur ubi praeesse numina talia. 0722309b Adorandus est idem Deus, imperans coelum et terram cunctaque maria. 0722310a Denique eum mortalis laudet ordo, et in excelsis decantent sancta agmina. 0722310b Gaudia coeli poscant futura atque vitam felicem et munera plena. 0722311a Nosque pium flagitemus Christum, semper esse nobiscum, 0722311b Paradisi qui januam reseret ultimo spiritu 0722312 Ferentem vitam aeternam. 0722400 In Dedicatione Ecclesiae. 0722401 Laetetur 0722402a Et concrepet devota fidelium plebs carmina in hac aula 0722402b Praebeatque cantica gratiarum nunc praeclara mente pura 0722403a Tibi, Christe, per saecla qui depellis gratanter noxia, 0722403b Qui venisti pro nostra omniumque salute in arva. 0722404a Ergo tibi decet salus et vita hucusque pia. 0722404b Namque moderaris celsa et ima virtute pia. 0722405a Quae mente pura Suscipe, laus angelorum, laudum carmina laeta, poscimus 0722405b Nos in hac aula. Preces, vota suscipe, nostra quae mittit caterva, rex, una. 0722406a Tu es etenim sanctorum omnium corona lux eorumque pia. 0722406b Via, veritas et vita permanens tu sine fine passim per saecla. 0722407a Tua Deus luce clara deposcimus omnes una voce celsa. 0722407b Ideoque in hac aula persplendent clementer tua nempe jussa. 0722408a Corda nostra jam tu potenter illustra. 0722408b Sacro dira numine terge delicta. 0722409a Voce quo celsa Te conlaudans adorat, sancte rex, in hac aula Haec vox nostra 0722409b Supplex expostulat Et dona per saecula sancta tabernacula Et aeterna. 0722410a Poscimus tuam et immensam, rex pie, clementiam omnes, hanc aulam 0722410b Quo conservare tu digneris semper eam potenter immaculatam. 0722411a In qua et laudes promat maximas tibi, Domine, fidelium turma 0722411b Celsaque voce psallat cantica convexo corde inquiens dulcia: 0722412 Sit regi nostro perennis semper gloria. 0722500 In Dedicatione Basilicao. 0722501 Exsultet elegantis omnis mundi fabrica, 0722502a Quaeque proles terrigena nostra Domino canat melodia, 0722502b Dignato fundare suam suis in vernis gloriosam aulam. 0722503a Nos scilicet habitandi causa nosque sua ipso favente gratia. 0722503b Hanc tui tabernaculi fixam praecinebat Moysis mobilis umbra. 0722504a Haec tui vetustissima Salomon corrusci est templi figura. 0722504b Illud Israeliticam, hoc praetulit gentilitatis et notam. 0722505a Huic vivo lapidi ferto: Gloria, victoria, Laus, qui univit talia. 0722505b Plebs Hebraea, regi cantita: Salus et in saecula Nobiscum fide compacta 0722506a Duo penes Judaeam divina habitacula unum effecta 0722506b Binam necti pandebant catervam unius fidei ecclesiam. 0722507a Tabernaculi schema praecessit templi formam, synagoga ecclesiam pari via. 0722507b Tentorii figura latuit fani notam, synagoga ecclesiam pari via. 0722508a Moyses quoque oracula praecessere Salomonis regna, 0722508b Lex vero aeque pacifici salubria Salomonis famina. 0722509a Illi decus ac simul gloria, Christo sit per omnia, Cui cessit Moysis legis litera. 0722509b Grates ei dicamus immensas, Qui dedicata delubra Delegit sibi nostra fieri corda. 0722510a In Jerusalem domus sita nostram in visione pacis pandit aulam. 0722510b Natus David Judaeis illam, hanc nobis proles Dei struxit pulcherrimam. 0722511a Quam nobis Deus aulam Conservet per tempora Finis ignara. 0722511b Fausta super agmina Rex erit per saecula Illic amoena. 0722512a Omni quippe honoris doxa concelebremus annua 0722512b Dicationis basilicae hilariter solemnia. 0722513a Hic nostro pangamus Domino dulcisona 0722513b Ore, mente euphonia harmoniam. 0722514a Summus honor, perpes sit laus ei, nobis ut annuat 0722514b Perennia ecclesiae coelestis gaudimonia, 0722515 Sic fruamur sua gratia. 0722600 In Dedicatione Ecclesiae. 0722601 Castrorum proles dedicativa 0722602a Jam epithalamia reciprocata recolat solemnia. 0722602b Dulcorata recinat orthodoxorum soboles euphonia. 0722603a Ecce micat dies, in qua sacro signaculo delibuta 0722603b Haec domus regio pacta vexillo chrismatis est adscripta. 0722604a Cujus typum portendebant plaustrum arcae, cataclismi tecta. 0722604b Hanc et allegorizabant illa quondam Mosea schemata 0722605a Sina ostensa. Secretorum libamenta in hac, o Christe, aula litanda 0722605b Laude consona, Summa in qua te majestas cernua plebs adorat, supplicat. 0722606a Qua citharizat angelorum fidicula laudes hymnizantia. 0722606b Quem dogmatizant patrum sophismata, vatum consonant argumenta. 0722607a A patriarchis typicata, ab antiquis est praesagata poli valva. 0722607b Ordinum sacrorum globata, insontum coetibus gyrata mater pulchra. 0722608a Ipsa est nempe, quae cum pacto inviolabili copula 0722608b Compellentia sponsum juxta castra virginea avida 0722609a Christo foederata Exorcizans quaerula, quo ivit sponsus, narrat Caelebs turba. 0722609b Vox illico boans: Surge propaciscata, altam carpens semitam inter astra. 0722610a O speculatrix, urbs regalis, tristia in te nulla nec delubilia. 0722610b Conditor tuus Christus atque architector, nec manent apud te morbida. 0722611a Intra cujus abdita redemptor deleta erratica nostra funerea 0722611b Collige et colloca, quo ivit; perpetim mansuri ibi dicamus una 0722612 Laudes in axe supera, qui manes in saecula. 0722700 In Dedicatione Ecclesiae. 0722701 Ad te, sancte supernum lumen, 0722702a Sacra nunc vota ferimus danda, 0722702b Quae purgent nostra crimina cuncta. 0722703a Colimus nam tua templi sacrata festalia sub honore clara, 0722703b Terrea supera quo nos faciant discrimina superata propulsa. 0722704a Virtutes sacras nobis proficuas reddant sancta 0722704b Sanctorum pia nunc servis precata, adsint, clamant, 0722705a Justitia, temperantia et fortitudo et prudentia. 0722705b Nobilitas quas nunc creat in poli aula semper exsultans. 0722706a Delicias praecipuas justis ministrans gubernando terrena, 0722706b Vivificans et radians mentis vulnera repellendo tenebras. 0722707a Quas nunc exstirpa per climata orbis omnia, Christe, potentia, 0722707b Solvens vitia corporea, spiritalia reddens coelestia, 0722708a Templi Dei dans gloriam speciosam, 0722708b Sese reddat quo moribus speciosam. 0722709a Caritas maneat Domini, pariter proximi, veneranda 0722709b Castitas fulgeat mansura per saecla corpora, corda salvans. 0722710a Haec cunctas virtus super et custodiendo beatas requie donat animas. 0722710b Praecepta Jesu pia custodiendo transferre decertat in poli astra. 0722711a Quam suis tribuat Domini pietas immensa, 0722711b Servetur tempora quo nobis inclita per saecla. 0722712a Obtineant Martialis precata haec sacra 0722712b Et deferant coelitus impetrata hac aula. 0722713a Haec atque Stephanus oret, venerandus athleta, 0722713b Qui sanctimonia tenet coelestia trophea. 0722714 Pandat famulis optata a Christo promissa coelestia praeconia. 0722800 In Dedicatione Ecclesiae. 0722801 Adest festa domus dedicata, 0722802a Annuata solemnitas orbe decorata, 0722802b Qua populus Deo obtulit munera sacra. 0722803a Immaculata offeruntur etenim sancta atque justa libamina, 0722803b Exemplis archisynagogi periti celebrarent et scaenepaegia. 0722804a Structura ex lapidibus pretiosis angelorum quoque custodia: 0722804b Smaragdus et chrysoprassus, adamantus atque carbunculus et saphyrus. 0722805a Haec est illa aeterna Dei habitacula splendida, 0722805b Gemmata, clariflua ex vivisque saxibus et exstructa. 0722806a Visio pacis Hierusalem, habensque claritatem Dei, pretioso similis lapidi 0722806b Tamquam Jaspidis, sicut chrystallum optimum murum magnum atque altum habens introitum ejus. 0722807a Tres januae anatole, austro idemque similis, 0722807b Aquilone et occasu similis ingressus ejus. 0722808a Et mensus est ejus muros aequaliter, centum quadraginta quatuor cubitorum omnium mensura magna, quae est angeli. 0722808b Ipsa vero auro mundo civitas ornata, est simile vitro puro, muri, civitatis fundamenta ex his lapidis. 0722809a Civitas non eget sole neque luna, ut splendeat; 0722809b Plateae ipsius urbis tamquam vitrum perlucidum, 0722810 Lucerna ejus est agnus irradians. 0722900 Prosa Dominicalis. 0722901 Adest nempe 0722902a Valens usia dynamis clara, 0722902b Sitientes sunt enargeia. 0722903a Haec tria semper sunt instantia in sophia, 0722903b Quae gyrum Olympi per saecula sola lustrans, 0722904a Tonare qua sors summa est de trinitate praecelsa. 0722904b Licet pressa factura sit piaculorum sarcina, 0722905a Boantia carmina reddat trutinata 0722905b Plasmatori suo, qui exstat ante tota. 0722906a Penetrans omnia Deus cuncta potens fabricata 0722906b In verbo condidit, in principio Deus qui erat. 0722907a Spiritu sancto flatum dans potentia et majestate commanens per tempora, Pater et filius et sanctus spiritus, Deus, Deus, Deus, tamen diva una deitas. 0722907b Dei genitrix, fave immaculata, quae ab angelo suscepisti nuntia, virgo sola mater et felicissima. Gaude, sancta, te, innupta, laudat omnis natura. 0722908a Exoramus, regum regina, 0722908b Pro nobis ut intercedas, 0722909a Angeli hanc aulam Michael, Gabriel ceteri ut muniant. 0722909b Cuncta Dei laus pia, trinus et unus praefulgens qui semper regnat. 0722910a O pastor egregie, cui est ligandi a Deo meritis data potestas, 0722910b Pietate nostra ductus tua suffragatione ac fratrum solvas delicta. 0722911a Sociato Stephano, qui piam post dominicam incarnationem, ac concione martyrum sacra, 0722911b Qui post illam et ante scandere fuso cruore roseo alma sine fine coelorum gaudia; 0722912a Ac confessorum colobis qui scripturas 0722912b Vario reddidere lumine lustratas. 0722913a Virginum chorus immarcessibilis lilii stemmatis vernant praemia. 0722913b Non omittimus virginem, suo quae hanc aulam ditavit corpore sanctam. 0722914a Valeria pia, ablutos a noxia 0722914b Dominum implora ut ad sedem ducat 0722915 Paradisi nos florigeram. 07229a08a Unde potens tua gratia 07229a08b Removeri se a noxia. 0723000 Prosa Dominicalis. 0723001 Clangam, filii, ploratione una 0723002a Alitis cygni, qui transfretavit aequora. 0723002b O quam amare lamentabatur, arida, 0723003a Se dereliquisse florigera et petisse alta maria; 0723003b Ajens: Infelix sum avicula, heu mihi, quid agam misera. 0723004a Pennis soluta inniti lucida non potero hic in stilla. 0723004b Undis quatior, procellis hinc inde nunc allidor exsulata. 0723005a Angor inter arta gurgitum cacumina. Gemens alatizo intuens mortifera, non conscendens supera. 0723005b Cernens copiosa piscium legumina Non queo in denso gurgitum assumere alimenta optima. 0723006a Ortus, occasus plagae poli, administrate lucida sidera. 0723006b Sufflagitate Oriona, effugitantes nubes occiduas. 0723007a Dum haec cogitarem tacita, venit rutila adminicula aurora. 0723007b Oppitulata afflamine coepit virium recuperare fortia. 0723008a Ovatizans jam agebatur inter alta et consueta nubium sidera. 0723008b Hilarata ac jucundata nimis facta penetrabatur marium flumina. 0723009a Dulcimode cantitans volitavit ad amoena arida: 0723009b Concurrite omnia alitum et conclamate agmina: 0723010 Regi magno sit gloria. 0723100 Prosa Dominicalis. 0723101 Stans a longe, 0723102a Qui plurima perpetrarat facinora, 0723102b Atque sua revolvens secum crimina 0723103a Nolebat alti adspicere coeli sidera, 0723103b Percutiebat sed lacrimans sua pectora. 0723104a Nam et haec precata profundens Domino ita, 0723104b Dicens: dele mea, Deus, cuncta facinora. 0723105a Divina prece roboratus clementia 0723105b In sua reversus est jam cum justitia. 0723106a Nos cujus sacra sectantes exempla et humillima: 0723106b Tu Deus nostra, dicamus, relaxa cuncta crimina. 0723107 Et nos clemens justifica. 07231a03a Nolebat alta contemplare coeli sidera 07231a03b Sed pectus tundens depromebat ore lacrimans: 07231a04a Deus, propitius mihi peccatori esto 07231a04b Et mea omnia pius dele facinora. 07231a05a Hac voce benignam promeruit clementiam 07231a05b Nec non et justificatus venit domum suam. 07231a06a Cujus nos sacra sectantes exempla dicamus Deo: 07231a06b Deus benigne, nostri miserere laxans debita 07231a07 Mitis et nos justifica. 0723200 Prosa Dominicalis. 0723201 Oremus omnes ad Dominum Jesum, 0723202a Qui polum terramque sidera regit clara, 0723202b Qui primum condidit hominem et maria, 0723203a Atque mundi decus edidit et cuncta reptilia; 0723203b Ut cunctos subducat errores nefandos per omnia, 0723204a Pacem suam semper in temporibus nostris conferat, 0723204b Morbos mundet omnes, piacula et sordes subtrahat. 0723205a Fides sitque nobis animum purgans, sectis denique nostris obviam vera spes animo et corde perfecto maneat. 0723205b Caritasque sancta firma praecordia cunctis bonis roboret, animas adornet corona in superna sede gloria. 0723206a Decus, virtus lausque beata, sanctorum claritas sancta, protege nos tua dextera. 0723206b Clementiam poscimus piam a te, qui es lux aeterna, ut deleas nostra scelera. 0723207a Humillimas audi preces nostras, desit ira virgaque dira, cupido, lites, luxus et nefas, omnia recedant a nostrorum habitacula. 0723207b Adoranda trinitas beata, laudamus te in cantica nostra, digneris audire voces nostras, libera et salva a cuncta pericula nostra. 0723208a Alma virgo Maria, mater Jesu benedicta, 0723208b Exorare non cesses, rogamus, pro plebe ista, 0723209 Ut gaudere in aula mereamur alma. 0723300 Prosa Dominicalis. 0723301 Rogemus omnes Dominum Deum Jesum Christum, 0723302a Qui polumque terramque et clara regit sidera, 0723302b Qui hominem condidit et mundi decus edidit. 0723303a Ut cunctos subducat errores nefandos et pacem suam perpetim temporibus conferat istis in caducis. 0723303b Mundet piacula et sordes subtrahat et morbos omnes eminus ovilibus a nostris conditor repellat. 0723304a Sit nobis fides animam purgans, sectis obvia, spesque fidesque animo maneat corde sedulo. 0723304b Caritas firma praecordia roboret et bonis cunctis animam adornet, oportet, et sanctissime. 0723305a Non nos paupertas cruciet aut languor, 0723305b Sit salus mentis corporisque quies. 0723306a Fastus cesset, jurgia et lites et luxus omnis. 0723306b Desit ira et dira cupido et nefas omne. 0723307a Da, Deus, veniam hominibus, rogantibus nos 0723307b Per sancta cernue coelica petentibus regna, 0723308 O sancte paraclite, per intercessionem electorum omnium. 0723400 Prosa Dominicalis. 0723401 In cithara Davidis citharoedis 0723402 Pulchra, rhythmica, 0723403 Dulcia syllabatim modulemur 0723404 Personora replicata neumata; cui cuncta elementa 0723405 Benedicunt et solvunt psalmodiam debitam satis pulchram. 0723406 Heleos patris, quod discretam sumis a cunctis formam 0723407 Gestante Jesu Christo stigmata; theos, hosanna 0723408 Dicamus te laudantes in aeternum per saecula. 0723500 Prosa Dominicalis. 0723501 O miranda, stupenda Christi opera, qui humana subiit fragilia nostri causa. 0723502 Pertulit opprobria innumera, nobis ferret ut exempla. 0723503 Maxima poenitentia nobis confer adipisci coelestia. 0723504 Qui omnia nostra vides occulta, in laetitia cantica 0723505 Tibi solvimus laeta, qui omnia per saecula, quae sunt, gubernas in coelo atque in terra. 0723600 Prosa Dominicalis. 0723601 Sancte rex, cujus forti dextera 0723602a Omnis terra moderatur in justitia directa, 0723602b Deduc nos in aulam sanctam Olympeam, ubi cantant 0723603a Voce mellea multa agmina ac hymnumque vestibus albis candidata, torques aureas 0723603b Gestantes per divinum donum et potiuntur gloria infinita per omnia saecula. 0723700 Prosa Dominicalis. 0723701 Rex aeterne, 0723702a Dominator, conserva famulos tuos, 0723702b Redemisti sanguine quos pretioso. 0723703a Non est alius Deus in coelo et in terra 0723703b Nisi tu solus cum patre et spiritu sancto. 0723704a Te solum laudamus, et adoramus, Qui sine fine atque initio regnas. 0723704b Gratias agimus, clementissime. In trinitate et unitate gloriosus, 0723705a Qui es rex regum, dominator et omnium gentium, 0723705b Admirabilis, benedicte, Deus clementissime, 0723706 Auxiliare nos semper. 0723800 Prosa Dominicalis. 0723801 Per saecula 0723802a Tibi permaneat laus, victoria, Deus, praeclara, 0723802b Qui pius et clemens delesti cuncta crimina nostra. 0723803a Qui venisti de sede paterna nostra in arva, 0723803b Ante saecla cum eo conregnans summa gloria. 0723804a Te, Christe, voce celsa conlaudant 0723804b Ac tuam potentiam praedicant 0723805a Agmina ante te nunc canentia. 0723805b Trinitas o sancta, una deitas, 0723806 Concinimus omnes tibi gloriam. 0723900 Prosa Dominicalis. 0723901 Orbis redemptor 0723902a Et conditor jamjam prope est, 0723902b Conclusio et mundi finis. 0723903a Finxit qui nos, 0723903b Venit ad nos. 0723904a Liquescent colles, 0723904b Montes ruentes. 0723905a Lux tremet in ortu suo, tenebrescet et Titan, turmis omnes rapiemur undique. 0723905b Ante illum adstabimus, nunc qui regnat cum Deo patre simul et cum spiritu sancto. 0724000 Prosa Dominicalis. 0724001 Omnipotens Deus, fortis per innumera saecula, 0724002a Qui solum te priscis mandasti colere firmiter in arida. 0724002b Ego sum Dominus, dixisti, et non est alius in aethera. 0724003a Hoc nomen tibi est totum canit finis et primordia. 0724003b Te vatum, Eloi, omnis canit semper vaticinia. 0724004a Audi Israel, tu Deus in Horeb narrasti, una est majestas mea. 0724004b Non te immundo ostendis nisi per subjectam formam, quam ipse feceras. 0724005a Nunc ergo trinum et unum non cessat credere Deum ecclesia sancta, in personis trinum et unum in natura, 0724005b Patrem et prolem et spiritum sanctum, patrem innatum filium genitum, et spiritum procedens in duas personas 0724006a At ipse Dominus, verbum, virtus, sapientia, Christus Jesus, et totum patris commune de lumine lumen, nec minor est quidquam. 0724006b De solo solus, in patre manens, in ipso genitor permanens nec habet, ubi concrescat, et rerum unus est Deus patrans cuncta. 0724007a Sola suscepit de virgine Maria filii persona nostrae parvitatis formam, 0724007b Ut redimeret plasma suum, quod fecit, unicum direxit suum filium in terram. 0724008a Perfectus est Deus, perfectus homo, non duo tamen sed unus est Messias. 0724008b Minor est de patre in id, quod ipse pro nobis suscepit, humanam naturam; 0724009 Aequalis est patri secundum deitatis gloriam. 0724100 Prosa Dominicalis. 0724101 O lux aeterna, sublima, 0724102a Claritas sancta, cujus splendor gratia irradiat, 0724102b Fulgens praecelsa, fugans actus, tenebrae horrentia. 0724103a Terrarum antra cui non latent abscondita, sed patebunt intima per cunctis ima et occulta. 0724103b Qui regat nempe aethera supernorum namque civium angelorum, celsa et ima: Titan, luna, 0724104a Stellarum micantia, Montes et colles nec non et aequora, 0724104b Arva ac mare, pisces cunctos, fontes, Rivos sive flumina. 0724105a Ipsi flectuntur omnigena et collaudat omnis lingua et adorat. 0724105b Nobis dignetur dare tantum, quod precamur, mira sua juvantia. 0724106a Large et dimittat cumulata nostra plurima facinora. 0724106b Catenarum nexus nodorum dissolvat pius victor vincula. 0724107a Qui est judex justus, recte judicans, 0724107b Ipsi semper laus sit et potentia 0724108 Cuncta per saecula. 0724200 Prosa Dominicalis. 0724201 Nostra tuba 0724202a Nunc tua clementia, Christe, regatur jamjamque pia 0724202b Exaudi precamina te laudantia mente devota. 0724203a Ita nam laus est tibi grata, vox si quod nostra sonat, conscientia canat. 0724203b Quod ut omnibus proveniat indefesse divina precentur auxilia. 0724204a Nam quicunque digne meretur ea, 0724204b Cuncta ei semper sunt salubria. 0724205a Quibus sine humana cogitata non utilia. 0724205b Relinquentes igitur itinera nimium lata, 0724206a Angustam viam gradiamur, quae patriam nos ducat ad almam. 0724206b Haec enim sacra vestigia redemptori pio perplacita. 0724207a Qui et nostra tempora pie disponat semper nosque protegat 0724207b Patriamque miserans ducat amissam, quo sine fine regnat. 0724208 Canticaque ei nostra placeant per cuncta saecula. 0724300 Prosa Dominicalis. 0724301 Mente pura 0724302a Te oramus, potestas diva, 0724302b Ut precibus nostris faveas. 0724303a Per immensam clementiam 0724303b Confregisti nam tu vasa 0724304a Hostis malignissimi fortia, 0724304b Cum pro nobis suscepisti poenam 0724305a Vivificae crucis a plebe Judaea, exortus es ex qua. 0724305b Ergo nosmet tua custodia firma, quia fragilia 0724306a In nobis perstant omnia, et mitte opitulamina ab arce superna 0724306b Nobis famulis, qui tua laudamus trophaea praeclara canendo sonora. 0724307a Praesta quoque superna angelorum clara gaudia, 0724307b Ut in aevum cantica tibi decantemus jubilando 0724308 Alleluja. 0724400 Prosa Dominicalis. 0724401a Laudent regem angelorum 0724402a Agmina sacra, Deum regnantem in arce poli per saecla. 0724402b Nec non omnis creatura ab ipso creata ipsi applaudat. 0724403a Polus atque sidera, aetherea lucida, 0724403b Quae lucent in gloria, ipsi famulantia 0724404a Cum hominibus, qui terram habitant per deitatis gratiam, 0724404b Quos eripuit bonitas filii almi patris admiranda 0724405a Ab antiqua inimici subdola fallacia. 0724405b Nam ut pius salvaret nos, reliquit poli alta 0724406a Et assumpsit pro nobis carnem veram, 0724406b Non amittens tamen, quod Deus erat. 0724407a Cujus magnam exoramus clementiam, ut piacula nostra tollat 0724407b Et tribuat angelorum consortia oratione assidua 0724408 Sanctorum suorum, cui perpes sit laus. 0724500 Prosa Dominicalis. 0724501 Laudent ecce per orbem cuncta 0724502a Mundi laeta condita creatorem, canora plectro sonent nunc organa. 0724502b Namque decet, jucunda jam depromat nunc lingua celsa cantans cum fistula. 0724503a Aurea phalanx festiva jam pulchra sonet symphonia. 0724503b Astrea redempta turba melica boet harmonia. 0724504a En omnis arva suscepit ovans anima Festa nunc celsa, nivea in qua plaudit caterva. 0724504b Saeva dehiscat umbra, lux clara emicat, Nam laetabunda scandit proles celsa poemata. 0724505a Tace jam stridula blaterando per lingua jam turba stupens fulgida. 0724505b Per arva jam sceptra dominantis in saecla qui dira vastat tartara. 0724506a Radiat lux nova, stupet gens Stygea plasma redemptum venit ad supera, post busti moenia Christus vexilla gestat victricia. 0724506b Reserata claustra nuntiant gaudia multis in aula templi dominica, per ampla mox loca petunt gaudentes paradisiaca. 0724507a Surgit Christus, jam ab ima sepulchri claustra nox clara famina pertonat vox angelica alumnos alloquens voce talia: mors est absorpta dira ac Christi trophaea. 0724507b Vivit agnus post funera, crucifixus qui fuerat, cernite vacua tumuli loca, vivida en membra gestat in arva, conspicua stigmata refert ad supera. 0724508a Cohors pia pergit jam in Gallilaea, anastasti divina attrectans membra fit mox laeta ipsa. 0724508b Ast peracta divina munia boat collegia pneumata confirmans corda dogmata coelica. 0724509a Cuncta cedant lubrica, virtus quia jam decus ad dindima mundi climata abolitum est at laeta pascha. 0724509b Plaudat odas nunc turma, voce celsa melodema tinnula sonet, choraula perite ac praecinat cantica. 0724510a Jucundemur in hac euprepia, 0724510b Psallentes alleluja, ut una 0724511 Post vitae metam fruamur patria aeterna. 0724600 Prosa Dominicalis. 0724601a Laudemus Christum in excelsis regem mente sancta, 0724602a Voce quoque, sicut valemus, omnes canora. 0724602b Qui pro nobis est dignatus venire in terram 0724603a Caducaque membra immortalis Deus sumere nostra 0724603b De mundi domina et intemerata virginis aula. 0724604a Qui tamen coelestia angelorum regebat agmina 0724604b Cum patre Deo una in divinitate gloriosa. 0724605a Idemque pependit in cruce salutifera, humanum genus ut redimeret morte sua ad paradisi laetitiam. 0724605b Huic cuncta cecidit perpetrata Adam culpa omnipotentis contemnens jussa pacifica, quae darent vitam custodita. 0724606a Sed dum secundus Adam dominator factusque vita per omnia. 0724606b Deo genitori factor parens die resurrexisset tertia, 0724607a Simul cum illo mereamur regna scandere beata, quo sine termino perfruuntur turma sancta 0724607b Illuc ut mereamur pervenire illorum devoto corde ac supplici. imploramus auxilia. 0724608a Et tu, Deus, lux sanctorum omnium clara, 0724608b Audi preces famulorum mente serena. 0724609a Atque tribue larga misericordia 0724609b Vitam beatam in aeterna laetitia. 0724610 Et regem regum una cum patre in aeterna videre saecula. 0724700 Prosa Dominicalis. 0724701a Laeti canamus Domino carmina recta fide, credulitate vera, 0724701b Qualiter manet unicus filius sede patris conlocatus in alta, 0724702a Sanctus quoque spiritus, praesidet qui aetheris in aula. 0724702b Haec nos totis viribus ac mente simul canamus una, 0724703a Si sic pariter sibi canendo modulantur cuncta. 0724703b Par est deitas, una majestas, aequalis copula; 0724704a Voluntas una manet fulgida aeterna per saecula. 0724704b Personalis natura est simpla ac illorum gloria 0724705a Ut cum sint ubique nobismet tribuunt unidque gloriam. 0724705b Hoc coeli quoque nos admonet alta protendere culmina. 0724706a Prophetarum praedicta quotidie non cessant aperire nobis, 0724706b Quae ducit ad aeterna per priscorum patrum memorabilia. 0724707a Mira quidem gerentes hinc inde opera ad sanctorum stigmata pulchra quidam homines opera, 0724707b Atque agunt exterius pater solus in alta, natus pariter, una sanctus spiritus haec signa. 0724708a Cui voces et corda, laus intima una sit devota praemodica. 0724708b Ipsi decus ac potestas sola sit in aethera per cuncta saecula. 0724800 Prosa Dominicalis. 0724801 Jam deprome, universus mundus, dulcifluum Alleluja 0724802a Et concine placida odarum cantica 0724802b Regi regum cunctipotenti per saecula, 0724803a Jesu Christo, quem adorant cuncta coelestia, 0724803b Cui semper maneat cum proprio genitore 0724804 Et paraclito perpetua salus atque laus. 0724900 Prosa Dominicalis. 0724901a Gaudeat tellus exsultetque mundus, 0724901b Gaudeat polus, gratuletur pontus, 0724902a Gaudeat sexus uterque maris femineus simul pariter, 0724902b Triumphatori laudem jubilet exselsaque voce concinat. 0724903a Ecce vir fortis fortem namque devicit, 0724903b Moritur ipse, mortis regna diripit. 0724904a Ejulant fures mirantes talia, 0724904b Anxiantes de Dei potentia. 0724905a Mutuo inquirentes: quis est iste tam fortis, tam potenter cuncta peragens? 0724905b Nostra ingressus est, portas aereas confregit, cuncta nostra debellavit vasa. 0724906a Aeternus iste potens est mirificus. 0724906b Ut quid se nobis latitabat tam potens? 0724907a Migrante eo terra tremuit 0724907b Et velum templi medium scissum est. 0724908a Coelos invasit horror, luna sanguineo colore fuscata est. 0724908b Phoebum privavit radiis, exclamans fore non sibi suas vires. 0724909a Angelicus coetus resonabat jugiter in aera: 0724909b Quis est iste, qui venit ex Edom tinctis vestibus in Bosra, 0724910a Iste speciosus in stola sua gradiens? 0724910b Quare rubra secum vestimenta ferens? 0724911a Suam secum reportat imaginem priscis tunc perdita protoplasti facinora. 0724911b Patefecit paradisi januas collocans animas in sempiternam gloriam. 0724912a Pollicitus, quod die tertia surgeret, 0724912b En adimplevit, sicut dixerat, hodie. 0724913a Angelus ad lapidem accedens, quem revolit et sedit super eum. 0724913b Timor irruit super custodes, facti sunt jam velut nortui 0724914a Mulieribus affatur angelus: nolite expavescere, Jesum quaeritis, surrexit. 0724914b Et nunc euntes dicite pedissequis, cito properent Gallilaeam, ibi videbunt me. 0724915a Illae regressae tristes praecepta nuntiant, 0724915b Timentes, ne visuri jam eum essunt. 0724916a Haec jam acta praecepit Jesus: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris filiique spiritus sancti. 0724916b Post assumptus, unde venerat, angelos destinat, ut praebeant solamina suis clientulis, alma quo valeant dari dogmata. 0724917 Ipsum adoremus et ei decantemus Alleluja. 0725000 Prosa Dominicalis. 0725001 Fortis atque amara 0725002a Erit tunc dies illa, in qua perient cuncta, 0725002b Quae videntur, corpora tellus et omnia natantia 0725003a Columna coeli ad nutum illius tremescet alta. 0725003b O dies illa, in qua manifesta sic erunt cuncta. 0725004a Et quid faciet virgula, quid tabella, si ita pavescet poli columnella? 0725004b Et quid sentiet humana, quid terena, si ita tremescet polorum caterva? 0725005a O rex sempiterne, qui largiris nobis omnia moderna, 0725005b Ne nos sinas ire in inferni taetra zabulorum loca 0725006 Sed duc ad angelorum regna. 0725100 Prosa Dominicalis. 0725101 Exsultet nostra cum angelis turba, 0725102a Consonet devote Domino laudes, 0725102b Cujus nullus finis, numerus nullus. 0725103a Qui justo pioque moderamine et pro peccatis poenam irrogans 0725103b Justisque pro bonis aeterni regni gaudia donat lucis splendida. 0725104a Nunc te, redemptor, petimus omnes ut nos conserves, 0725104b Qui delinquentes corrigis juste, ut convertantur. 0725105a Tu enim es salus, vita, lux perpetua et mundi decus. 0725105b Te adorant sancti angeli perenniter ac justi omnes. 0725106a Praesta nobis auxilium, rector potens, rex, architectus polorum, 0725106b Quo adjuti mereamur coelibem vitam angelorum capere. 0725107a Non quo criminum nostrorum poenam recipiamus, alme pater, 0725107b Sed pro tuorum donorum vitam aeternam, dona praemiorum. 0725108a Nunc conjungi nostras 0725108b Voces angelorum 0725109a Laudibus digneris, ut tibi placeant Domino in aeternum. 0725109b Jubilemus ei. socii, plaudentes vocibus Alleluja. 0725110a Reboet hymnum haec plebs toto nisu ac totis praecordiis Christo regi, 0725110b Qui est ex patre lumen indeficiens, sempiternus dies ante saecla. 0725111a Qui arvam condidit ac pontum, coelum, astra gubernat. 0725111b Qui de sinu patris ad nos venit magnusque redemptor. 0725112a Fave votis delicta, Christe, pellens tuorum. 0725112b Saevissimum protinus hostem arce chelydrum. 0725113a Quo capa ex muneris septiformis gratiae effecti, 0725113b Respuentes infima contemplemur aeternam patriam, 0725114 Quo ducat fides splendida, jungat charitas sancta, trinitas Dei aeterna. 0725200 Prosa Dominicalis. 0725201 Eja, simul agmina cuncta Deo devota 0725202a Mera voce summa laetitia Christo consonent carmina. 0725202b Omni hora alacris maneat, qui desiderat mansura. 0725203a Olim deceperat hostis subdola et callida fraude Adam, 0725203b Unde retruserat omnem sobolem ipsius in loca taetra. 0725204a Patris dextera, Jesus piissimus, regens cum patre omnia, 0725204b Vidit talia atque condoluit, tactus misericordia. 0725205a Descendit de supera praeclara sede paterna, virginis adiit aulam. 0725205b Ex qua immaculata assumpsit carnem terream, non tamen sumpsit peccata. 0725206a Visus est vera Deus in carne atque docuit coelestia. 0725206b Demum tradidit morti se ipsum, crucis stipitem amplexans. 0725207a Dissolvit captivitatem, restaurans mundum libertati et confudit Leviathan, 0725207b Ex cujus gula abstrahas, moderans coelum et terram, cuncta baptizata agmina 0725208 In sacra lympha, credentia in te fide recta. 0725300 Prosa Dominicalis. 0725301 Domine sancte, pater aeterne, omnipotens, 0725302 Precamur te in nomine filii tui, Domini nostri Jesu Christi, 0725303 Per quem facta sunt omnia visibilia et invisibilia; 0725304 Qui se pro nobis hostia pura et immaculata obtulit; 0725305 Qui pro peccatis nostris seipsum exinanivit; 0725306 Cui una est cum te Deo patre paraclitoque aeternus honor: 0725307 Esto propitius, quaesumus, nobis famulis tuis. 0725308 Propter nomen sanctum tuum salva et adjuva nos, Domine, sancte pater, 0725309 Quos redimere dignatus es sanguine filii tui. 0725310 Et accende in nos lumen suavissimi, sanctissimi amoris tui. 0725311 Te adoramus in trinitate et unitate. 0725312 Tu es Deus solus, clemens et justus atque misericors. 0725313 Qui nos permisisti ad diem hunc pervenire, dignare semper custodire et dona, victoria magna valeamus habere laetitiam veram. 0725314 Solve vincla nostra, consortes mereamur semperque esse in coelestia regna. 0725315 Nosque omnes adoramus, deprecamur, exoramus ad noxa plura, 0725316 Mereamur videre te judicem, bone rex, et clementem 0725317 Per infinita saecula. 0725400 Prosa Dominicalis. 0725401 Davidis citharoedis 0725402a Pulchra rhythmica dulcia sillabatim modulemur personora replicata pneumata. 0725402b Cui cuncta elementa benedicunt atque solvunt psalmodia debita satis pulchra. 0725403a Heleos patris, quod discretam sumis a cunctis formam. 0725403b Gestante Jesu Christo stigmata; deos, hosanna, 0725404 Chirra nos te laudantes in aeternum per saecla. 0725500 Prosa Dominicalis. 0725501 Corde devoto omnis nunc fidelium canat caterva 0725502a Atque supplicet Deo omnipotenti, ut ipse solvat 0725502b Cuncta crimina a se contracta; exposcat prece prona 0725503a Et humillima, ut lucrari bona fiat condigna coelica. 0725503b Ad praesens etiam promat cunctipotentis magna miracula. 0725504a Idem nempe coelica ac terrea potentia fabricavit ex nihilo procreans cuncta. 0725504b Posuit solis rotam atque lunam micantia nec non astra in facie poli rutila; 0725505a Demum hominis plasma, qui contineret arva cuncta subjecta, 0725505b Pro bonitate sola sua sophia figuravit extera. 0725506a Nos ergo, summe rex, creatura tua, proscimus subsidia 0725506b Omnibus tribui nobis salubria per omnia momenta. 0725507 Nos desolatos non derelinquas, paradisi loca sed nobis dona. 0725600 Prosa Dominicalis. 0725601 Coaequalis patri per omnia 0725602a Ac spiritui divino, rex regum, tutans, quae sunt, omnia, 0725602b Nunc digneris acceptare tuarum laudum nostra cantica. 0725603a Tu regis summa, ima, tu torques lucentia sidera. 0725603b Tibi exhibet Phoeba ac Titan digna famulitia. 0725604a Te tremunt zabulorum loca taetrica nec non maria profunda. 0725604b Tibi pipant omnia volatilia, natatilia ac cuncta. 0725605a Sicut vis et ubi vis, venti perflant, sic germina telluris virescentia 0725605b Prodeunt secundum mandata tua; nam tu, magne, formasti omnia ista. 0725606a Cherubim et Seraphim amore flagrant ante faciem tuam. 0725606b Angelorum caterva te speculari concupiscunt per saecla. 0725607a Suscipe nostra poemata, quem turma prophetarum sancta 0725607b Dudum cecinit voce clara, cecinit quem David cithara. 0725608a Clara duodena apostolorum omnis societas, exora 0725608b Inaestimabilem et pium Christum, regem et dominum, qui regnat, 0725609a Martyrum, pontificum pariter caterva, confessorum nec non virginum cuncta collegia candidula, 0725609b Ut vitam sempiternam tribuat ejusdem clementia, summa caritas sancta, cunctis, qui eum adorant. 0725610 Sit tibi, Christe, honor laus cum ineffabili patre et sancto pneumate per saecula. 0725700 Prosa Dominicalis. 0725701 Christe, tua agmina jubilant voce celsa 0725702 Tibi sancta sempiterna laudesque excellentissimas per cuncta ad clara habitacula. 0725703 Laus omnis atque gloria tibi decet tempora diuturna. 0725704 Hoc canimus lingua laude dignissima. 0725705 Tu crimina et facinora lavas nostra. 0725706 Tu regis astra supra atque in terra infra, tu gubernas semper alta maris habitacula. 0725707 Ergo tibi referat nostra melodia gratias. 0725708 Poscimus namque clementiam tuam sanctam, ut gratulantes simus in sede beata. 0725709 Ubi lux est divina atque angelorum gaudia, ubi laudat te cuncta polorum caterva plurima. 0725710 Quem, omnes supplicamus, capiat fides nostra 0725711 Atque valeamus in coelis gloriosam permanere angelicam vitam per cuncta semper saecula saeculorum. 0725800 Prosa Dominicalis. 0725801 Christe, tua agmina jubilant 0725802a Voce praecelsa tibi sancta in saecula sempiterna 0725802b Laudes per arva perque saecla ac clara habitacula. 0725803a Te enim laus et gloria decet cuncta per saecula atque tempora diuturna. 0725803b Tu crimina lavas nostra atque cuncta facinora peccati cunctaque pericla. 0725804a Tu regis astra supra et terram infra sita, tu gubernas atque alta maris habitacla. 0725804b Tu sine labe vitam justis das et aeternam atque sine fine paras sancta sedis alma. 0725805a Ergo tibi nostra caterva referat semper gratias, 0725805b Tuaque divina majestas polorum reget saecula. 0725806a Quam, omnes petimus, capiat fides nostra, 0725806b Atque valeamus in coelis gloriosam 0725807a Angelicam in coelis capere vitam 0725807b Per saecula semper saeculorum. Amen. 0725900 Prosa Dominicalis. 0725901 Christe, rex, via, lux et vita, 0725902a Qui cuncta regis et gubernas, de nobis pacem veram et concordiam 0725902b Caritatemque in aeternum, solatium Domino, perfecta regna. 0725903a Fides cessabit atque spes, caritas manebit; ipsa patiens est atque benigna, 0725903b Congaudet veritati semper, non cogitat malum, non inflatur, non quaerit, quae sunt sua. 0725904a Ipsa est virtus omnia praevalens, justos quae exaltat ad regna coelestia. 0725904b Aeterne Deus, auctor cunctorum, preces nostras audi aure placatissima. 0725905a Rex coelorum Deus, reple corda nostra et fac nos tua vestigia quaerere per omnia. 0725905b Pateat quaesumus paradisi porta, ut percipiamus coronam in superna gloria. 0725906a Omnipotens altissimi verbum, poscimus sanctam majestatem tuam, 0725906b Concede nobis pacem et vitam aeternam in sempiterna saecula, 0725907a Patri aequalis, paracliti quoque individuus compar. 0725907b O veneranda beata trinitas, salus et vita nostra, 0725908 Salva nos nunc et per saecla. 0726000 Prosa Dominicalis. 0726001a Alme sanctorum conditor, Dominus cunctorum per saecula, 0726001b Qui fecisti cuncta tua in sapientia sempiterna. 0726002a Tua sunt cuncta, rector orbis, sociata semper tibi manent per saecla. 0726002b Effigiata hominis origo viva sed postmodum dissociata 0726003a Manet sumpta. Sed tu Deus omnipotens parasti mundo ante cuncta 0726003b Saecla nobis destinata, ut te recipiant corpora Simul arva. 0726004a Felices animae sanctorum, piacla propurgata, splendentia pergant ad loca 0726004b Aetherea, ubi concrepant organa angelico mirifico cantu modulata 0726005a Tuba clara. Adesto nunc, Deus, et audi voces nostrarum precum in hac sacrata tibi templi aula. 0726005b Oramus junge nos sanctorum merita, coelo recepta ut mereamur alma frui gratia Sempiterna. 0726006a Cui honor atque gloria, 0726006b Laus ascendat semper in aethra, 0726007 Virtus individua sit semper. 0726100 Prosa Dominicalis. 0726101 Benedictus es, 0726102a Domine, Deus patrum nostrorum et laudabilis in saecla aeterna 0726102b Ante omnia tempora benedictus es in omnia opera tua. 0726103a Te adoramus omnes, quem adorant polorum caterva. 0726103b Te benedicimus, qui es salus, pax et vita nostra. 0726104a Tu es vere Deus, solus qui fecisti maria et arva. 0726104b Tu es adorandus, colendus, qui mundas piacula nostra. 0726105a Inaestimabilis, invisibilis, trinitas beata, 0726105b Omnia contines, omnia regis, omnia gubernas. 0726106a Ubique totus, ubique praesens, ineffabiliter cuncta penetrans. 0726106b Totus in coelo, et totus in terra facis magna miracula. 0726107a Adorande Domine, exoramus devote misericordiam tuam, 0726107b Tribue nobis largam clementiam, ut laudemus te per cuncta saecula. 0726108a Aufer a nobis, quaesumus, summa bonitas, mala praeterita, praesentia atque futura 0726108b Concede nobis, patris nostri Benedicti sequi vestigia, observemus praecepta tua; 0726109a Et salva nos gratia et misericordia tua, 0726109b Ut possimus canere laudes in regna coelestia 0726110 Cum agmina sancta. 0726200 Prosa Dominicalis. 0726201 Benedictus es, 0726202a Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis atque gloriosus. 0726202b Ante omnia saecula benedictus es in omnia opera tua. 0726203a Te adoramus patrem et filium et spiritum sanctum. 0726203b Te benedicimus atque adoramus et glorificamus. 0726204a Tu es verus Deus solus et invocabilis et immensus. 0726204b Tu es adorandus, colendus, tremendus et venerandus; 0726205a Inaestimabilis, invisibilis, incircumscriptus; 0726205b Omnia continens, omnia regens, omnia gubernans; 0726206a Ubique totus, ubique praesens, ineffabiliter cuncta penetrans; 0726206b Totus in coelo, totus in terra semperque totus ubique. 0726207a O adorande Domine, misericordiam tuam exoramus devote, 0726207b Tribue nobis larga clementia, ut laudemus te per cuncta saecula. 0726208a Aufer a nobis, quaesumus, trinitas sancta, mala praeterita, praesentia atque futura. 0726208b Concede nobis patris nostri Benedicti sequi vestigia, observemus praecepta tua. 0726209 Et fac nos celebrare laudes in aula sancta Jerusalem cum omnibus sanctis. 0726300 Prosa Dominicalis. 0726301 Miserere 0726302a Facti hominis, miserere Deus, 0726302b Filia de peccatricis tuae. 0726303a Cum tu, sancte pater, andropon humanans effigiasti 0726303b In primoque chaos concretum dum illum materiasti, 0726304a Suadente colubro, instigante zabulo, praesentia saecla pulsa est a commodis anima, 0726304b Et in valle posita lacrimosi cespitis, ubi, jugo diro manente, suspiria, pondera. 0726305a Inter quoque arta et reflexa tristia, 0726305b Inter ima mentis frequentia lugubra. 0726306a Multa denique tribulatio et dolor praesens, vilia saecla, tribulatur omnis essentia. 0726306b Nam tribulator, dum contribulat, multa pernox fraterna altera nobis causa impausabilis caro humana. 0726307a Marcida sed solaris humata 0726307b Lacrimis id egi et tympano. 0726308a Petit pia voce tutundens pectora miser ipse homo crebrescens mystica, adjuva formator, protege redemptor, o Deus deorum, usia. 0726308b Solus namque taxat laboris praemia, solus potest mista ferre contamina, libera clementer, eripe potenter, o Deus deorum, usia. 0726309 Sed jam canamus Alleluja. 0726400 Prosa Dominicalis. 0726401 Alme Deus, rex coelorum et arvae sive marium, 0726402a Tibi angelica vox sonat modulata. 0726402b Tibi honor decet et virtus et potestas. 0726403a Qui fundasti terram, stabilisti coelos in sapientia. 0726403b lacuna 0726404a Quem callidus temptator per lignum vetitum retrusit claustra saeva 0726404b Et suadens omnia genera turpiter et regnat potentia. 0726405a Sed tu Deus, creator cunctorum bonorum, misisti filium in terram. 0726405b Quem prophetae vaticinantes olum, jam ex virgine nascere Messiam. 0726406a Quem angelica vox adnuntiat, 0726406b Jam natus est de alma Maria. 0726407a Ascensdens crucem superavit mortem morte captiva. 0726407b O laudabilis rex, qui redemisti ovem perditam. 0726408a Te laudat caterva polorum omnis, sexus et aetas, agmina sancta. 0726408b O trina majestas, laus, peraudi voces nostras in aula sancta tua. 0726409a Gaudeamus omnes mirabilium tuorum celsa voce proclamantes: Audi nos, mente pura. 0726409b Festa recolentes sanctorum merita praeclara, ut ad tuam pervenire jugiter mereamur 0726410 Gloriam sempiternam digni. Amen. 0726500 Prosa Dominicalis. 0726501 Arvae polique conditori alacres feramus 0726502a Melodiae coetus, simul astra necne aequora 0726502b Reboare non cesset globorum luminaria. 0726503a Angelorum fistula et vox societ haec nostra. 0726503b Redemptori carmina jubilate cacumina 0726504a Montium omnium silvarum frondium expandite densarum flosculum pulcherrimum. 0726504b Campi, eremi, germinate germen odoriferum magnarum rosarum, liliorum. 0726505a Ortus, occasus, Oriona laudes reboant: Hosanna in excelsis Deo. 0726505b Cui primum cecinit caterva angelorum, pax in tellure vera descendit. 0726506a Hodie coeli melliflui denique facti. 0726506b Maria undis purpuratis conchulis aequans. 0726507a Titan rutilavit radiis suis et aether roravit dulcedinem, cunctus orbis exultavit. 0726507b Clara processit stirpe Jesse regali decore, virga de radice, florida protulit nardum. 0726508a Foeno jacere non ab horruit excelsus filius, 0726508b Summi qui patris, rex angelorum, sedebat in dextris. 0726509a Pannis quoque velatus 0726509b Vili fascia strictus. 0726510a Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis, 0726510b Agnus in cruce levatus immolatus stipite. 0726511a Arva expavit, aequora tremuerunt, velum divisum est per medium, multorum corpora surrexerunt. 0726511b Immolatum ut vidit agnum vespera, almi corporis sacrificii odore Christus coelum replevit. 0726512a Oves reduxit ovilem, in cruce renovavit saeculum. 0726512b Vox in excelsis resonat, ascendit Christus sedens in altum. 0726513a Patris namque dextris collocatus est, 0726513b Venturus est, dare praemium justis. 0726514 Jungat nos cum ipsis florigera castra. 0800100 De sanctissima Trinitate. 0800101a Unum simplex et perfectum, Quod transcendit intellectum, Ens in summo nobile, 0800101b Ens aeternum, ens necesse, Per se solum habens esse, Movens et immobile. 0800102a Quod nec tempus secum rapit Neque locus in se capit, Cui nec est accidens, 0800102b Factor lucis, dator vitae, Mens virtutis infinitae, Mens futura praevidens. 0800103a Fons totius bonitatis, Impertiri volens gratis Suam cunctis copiam, 0800103b Totum potens, totum novit, Quod ad omnem se devovit Faciendam gratiam. 0800104a Agens tamen non vexatur, Sed nec sciens occupatur Nec fit pauper munerans, 0800104b Solo verbo cuncta creat, Verbo docet, verbo beat, Verbum ex se generans. 0800105a Verbum ex se par et pari, Cujus nequit enarrari Mira generatio, 0800105b Natum enim verbum menti Coaeternum est gignenti Et unum in alio. 0800106a Sed et natum genitori Nectit amor et amori, Ambo idem penitus, 0800106b Amor nectens, sacer flatus, A duobus inspiratus Procedens, non genitus. 0800107a Nequit tamen comprehendi Modus ipse procedendi, Muta fiant labia; 0800107b Satis dicis, cum exponis, Deum trinum in personis, Unum in essentia. 0800108a Non sunt unus, sed est unum, Tres est eos opportunum Et non tria dicere; 0800108b Sed quod Deus unus trinus, Ubi majus nil aut minus, Confitemur libere. 0800109a Nos ad tantae trinitati Serviendum sumus nati, Sibi laus et gloria; 0800109b Serviamus ei soli, Quia sola digna coli, Sola digna latria. 0800110a Ave pater, tex creator, Ave fili, lux salvator, Ave, pax et caritas; 0800110b Ave sinplex, ave trine, Ave regnans sine fine, Una summa trinitas. 0800200 De sanctissima Trinitate. 0800201a Vox clarescat, mens purgetur, Homo totus emundetur, Dulci voci conformetur Pura conscientia, 0800201b Patri, proli jubilemus, Sanctum pneuma praedicemus, Unam laudem tribus demus, Quos unit essentia. 0800202a Pater creans increatus, Nascens ab aeterno natus, Amor ab his derivatus Sunt una substantia. 0800202b Tres personae trinitatis Unum esse deitatis Et ejusdem potestatis Et idem per omnia. 0800203a Distinguuntur tres personae Quaevis sua notione, Non humana ratione Discernuntur talia. 0800203b Pater, proles et spiramen Opem praestent et solamen Nobis reis et juvamen Ad vitanda vitia. 0800300 De sanctissima Trinitate. 0800301a Quicumque vult sortem uranicam, Corde credat fidem catholicam. 0800301b Omnis enim, qui non crediderit, Salvus esse minime poterit. 0800302a Unum Deum fides nostra veneratur trinitate, 0800302b Trinitatem adorare gratulatur unitate. 0800303a In personis trinitatem, In usia unitatem Affirmamus. 0800303b Tres personas unum Deum Qui non credit, esse reum, Non negamus. 0800304a Pater a nullo est factus, filius a patre genitus, 0800304b Neque factus, neque natus, sed procedens spiritus. 0800305a Has personas coaeternas esse consubstantiales 0800305b Et omnio coaequales, nos docet paraclitus. 0800306a Patris verbum incarnatum Sine patre matris natum, Est necesse credere. 0800306b Nam in coelis sine matre, Sed in terris sine patre Nos venit redimere. 0800307a Verus Deus, lumen de lumine, Homo verus, homo de homine, Virgine inviolata. 0800307b Haec in partu, haec post partum Virgo mansit, solem ortum Edidit virgo intacta. 0800308a Jesus Christus, homo Deus, A Judaeis quasi reus Crucifixus obiit 0800308b Et infernum spoliavit, Deus Jesum suscitavit, Et post coelum petiit. 0800309a Inde coelum, terra, mare Venturus est immutare, 0800309b Mortuorum ac vivorum Dicta, facta judicare. 0800310a Ante enim omnes surgent in propriis corporibus, 0800310b Reddituri rationem de comissis omnibus. 0800311a Et qui bene certavere, reges erunt cum Domino, 0800311b Victi vero desolati lugebunt sine termino. 0800312a Ergo, sancta, benedicta, ******* gloriosa trinitas, 0800312b Decoratos, laureatos, ubi sedet ubi fulget sine fine claritas, 0800313 Nos suscipe. 0800400 De sanctissima Trinitate. 0800401a Laus patri gloriae, Qui suum filium Gentibus et populo Revelans Israel nos sociat. 0800401b Laus ejus filio, Qui suo sanguine Nos patri concilians Supernis Sociavit civibus. 0800402 Laus quoque Sancto spiritui Sit per aevum. 0800500 In Adventu. 0800501 Ab arce siderea Descendens lux aurea Virginis in gremium 0800502a Peccatorum abstulit Tenebras et contulit Miseris remedium; 0800502b Cujus lucis radio Illustrata concio Gaudeat fidelium. 0800503a Haec nova lux Christus est, In mundo qui natus est Pro salute gentium, 0800503b Huic pater ingenitus Praemisit divinitus Gabrielem nuntium. 0800504a Ave, dixit nuntius, Ex te, virgo, filius Nascetur, pax gentium, Salus, vita omnium. 0800504b Sine viri coitu Plena sancto spiritu Concipies parvulum, Qui salvabit populum. 0800505a Ut haec audit, Virgo plaudit Et fideli Gabrieli Verba reddit dulcia; 0800505b Ait illa: Sum ancilla Regis hujus, Defers cujus Mandata salubria. 0800506a At ancillae Mandat ille: Fies parens, Licet carens Conjugali copula; 0800506b Ad haec verba Non superba Virgo prolem, Stella solem, Florem gignit virgula. 0800507a Ex Maria sic est natus Rex Messias appellatus Qui natus nova gaudia Dedit renovans omnia. 0800507b Nobis ergo praesentatum Veneremur regem natum, Quem nasciturum cantica Praedixerunt prophetica. 0800508a O Maria, vas pudoris, Nostri mater salvatoris, Hac in die tu Messiae Servos reconcilia; 0800508b Ut quos ipse jam redemit Et cruore suo emit, Prece tua nos ad sua Reducat palatia. 0800509 Amen dicant omnia. 0800600 In Nativitate DN. 0800601 Lux fulget hodierna, Christus in qua mundo gaudia 0800602a Patris dedit nova missus ab arce supera, 0800602b Arva petens ima carnea septus trabea. 0800603a Saeculi pro vita mortalia suscepit et fragilia. 0800603b Servuli in forma apparuit tegens humanis divina. 0800604a Relinquens integra matris et illibata viscera 0800604b Virginis aurea prodiit tamquam sponsus ab aula. 0800605a Vagit parvulus praeepis intra angustias. Quem non capiunt aethera, sola et infera nec rerum omnium spatia, 0800605b Arta tegitur fascia, qui vestit omnia. Pascit qui cuncta, sugit ubera virginea et tonat, rutilat in aethera. 0800606a Angelica resultant Domino gloriam in excelsis Deo agmina. 0800606b Pastoribus gaudia intonant coelica venisse populis in terra. 0800607a Cunabula cujus ad veneranda stella ovans duxit nova trina magos ferentes munera mystica. 0800607b Quem callida Herodis versutia perimere saeviebat infantium trucidans milium milia. 0800608a Felix mater et intacta hunc enixa o virgo, virginum regina, 0800608b Regem natum die ista posce tuum pro nobis filium sedula, 0800609a Ut nostra qui jam venit redimere crimina, 0800609b Nos ducat ad coelica regna, quo laetemur in 0800610 Gloria tecum, Maria. 0800700 In Nativitate DN. 0800701 Candor surgens ut aurora Solvit chaos pulsa mora Noctis de caligine, 0800702a Geniturae novo jure Non de viro feta miro Deum parit ordine. 0800702b Lex naturae matris purae Causam nescit nec marcescit Feta flos in virgine. 0800703a Matris risus te signavit Matrem ducis, qui salvavit Luto fessum et oppressum In Aegypto populum. 0800703b Arca dudum quod servavit, Manna profers, in quo David Gaudet ludens, ludus prudens In te laudat parvulum. 0800704a Illa mitis Moabitis, Ruth quaerebat, quod latebat Tunc Noemi gaudium. 0800704b Bethlemitis botrus vitis Jam non latet, quod non patet Spes ulla per alium. 0800705a Veri lectus Salomonis Contra regem Aquilonis Parvum fovit, qui removit Grave jugum oneris. 0800705b Quid sit vide rationis, Quod conflictus Gedeonis Non salvaret, si non daret Virtutem ros velleris. 0800706a Quam amoenus ager plenus Madet rore, quem ab ore Gabrielis suscipit; 0800706b Cujus fructus fit conductus, Per quem fretus exsul vetus Stolam primam recipit. 0800707a Audi, filia, Pulchra facie, 0800707b Fer praesidia, Plena gratiae. 0800708a Te placata vivet reus, Quod vis, praestat homo Deus, Qui mamillas captans illas Tuo flebat gremio. 0800708b Quem lactasti tuum pridem, Non est alter, regnat idem, Honor matris, splendor patris In coelorum solio. 0800800 In Circumcisione DN. 0800801a Hac die festa concinat multimoda camoena 0800801b Collaudans coeli dominum cum dulci cantilena. 0800802a Per haec enim solemnia sunt cuncta renovata, 0800802b Humano quoque generi sunt praemia donata. 0800803a Invenit dragmam mulier, accenditur lucerna, 0800803b In carne dum comparuit mens Deo coaeterna. 0800804a Dum cadit secus Jericho vir Jerosolymita, 0800804b Samaritanus adfuit, collapso datur vita. 0800805a Perducit hic in stabulum clementia divina, 0800805b Vinum permiscet oleo suavi medicina. 0800806a Curantis aegri vulnera sunt dulcia fomenta, 0800806b Cum cunctis poenitentia fuit reis inventa. 0800807a Bini dati denarii sunt duo testamenta, 0800807b Dum Christus finis utrius-que complet sacramenta. 0800808a In tellus rore germinat nec paret madefacta, 0800808b Dum virgo Deum parturit et mater est intacta. 0800809a In teneris exortus est puer, lux sempiterna, 0800809b Octava circumcisus est hac die hodierna. 0800810a Haec ab antiquis patribus dies fuit praevisa, 0800810b Cum se prolemque Domino dant carne circumcisa. 0800811a Ergo nos circumcidamus non carnis praeputia, 0800811b Sed a nobis abscindamus sordes atque vitia. 0800812a Ut mundati mente carnis capiamus praemia, 0800812b Quae octava confert aetas merenti coelestia. 0800813 Eja die ista omnis organista, cantor et psalmista intonet, consonet cum cytharista. 0800900 In Circumcisione DN. 0800901a Apparuit hodie Mira virtus gratiae, Quae Deum circumcidit; 0800901b Nomen ei coelicum Nomen et salvificum, Quod est Jesus, indidit. 0800902a Nomen, salus homini, Nomen, quod os Domini, Ab aeterno nominat; 0800902b Dudum matri numinis Hoc et sponso virginis Angelus denuntiat. 0800903a Tu nequam vim Zabuli, Tu peccatum saeculi, Nomen sacrum, superas. 0800903b Jesu, nostrum pretium, Jesu, spes moerentium, Mentes sana miseras. 0800904a Quod deest in homine, Supple tuo nomine, Quod est salutiferum. 0800904b Tua circumcisio Cordis sit praecisio, Efficax cauterium. 0800905a Sanguis fusus sordidos Lavet, riget aridos, Moestis det solatium. 0800905b Anni nunc initio Bono pro encennio Da te, Jesu, praemium. 0801000 In festo Transfigurationis DN. 0801001a Hodierna die laetus Micat Jesus inter coetus Uti splendor rutilans, 0801001b In monte formam gloriae, Quam quaerit spes victoriae, Sic coelestis indicans. 0801002a Res memoranda saeculis, Homo creator hominis Forma transfiguratur, 0801002b Facie solis splendore, Habitu nivis candore Majestas declaratur. 0801003a Quo Moyses cum Elia, Lex ejus et prophetia, Excessus praeloquentes, 0801003b Adest Petrus cum Jacobo Johanneque theologo Se mutuo noscentes. 0801004a Elias proprio vivus, Moyses sumpto mortuus, Corpore paruerunt 0801004b In majestate Domini Vitae veri exitii In testes adfuerunt. 0801005a De nube testimonium Sonat patris ad filium Eosdem obumbrante, 0801005b Pater de nube loquitur, Mens terrena prosternitur Ex voce intonante. 0801006a Vultu, visu claritatem Utriusque deitatem Auditu percepere, 0801006b Quam magis in verbis notis Quam auditu sono vocis Intellexerunt vere. 0801007a Cum, inquit, hic est filius Meus dilectus unicus, Ipsum solum audite, 0801007b Hostis solvit ligamina Et aufert cuncta devia Gaudio verae vitae. 0801008a Visionis mysterium Spem erigit fidelium, Dilatat charitatem, 0801008b Ac fidei credentium Deo pie fruentium Ostendit veritatem. 0801009a Ergo solemni gaudio Poscit nostra devotio, Hanc gloriam largire, 0801009b Ut spe, fide, caritate In mortis necessitate Ad illam pervenire. 0801100 De Poenis DN. 0801101a Reminiscens beati sanguinis, Quem profudit amator hominis, Profundo lacrimas; 0801101b Non est locus ingratitudinis, Ubi torrens tantae dulcedinis Attingit animas. 0801102a Dulcis Jesu, cur tanta pateris, Cum peccati nihil commiseris, Flos innocentiae? 0801102b Ego latro, tu cruce moreris, Ego reus, tu poena plecteris Nostrae nequitiae. 0801103a Pro re vili cur tantum pretium, Quid lucraris per hoc supplicium Dives in gloria? 0801103b An te fecit sic amor ebrium, Ut nec crucem putes opprobrium Amoris gratia? 0801104a Vaeh mihi misero, Si non respondero Tuis muneribus, Si non amavero Et compensavero Dignis operibus Mortem sanctissimam. 0801104b Si pertransiero Nec tibi vixero Paucis temporibus, Si non, ut potero, Sacrificavero Totis affectibus Corpus et animam. 0801105a Qui longe sistitis, Ad crucem pergite, Qui vobis vivitis, Jam Christo vivite, Ne moriamini. 0801105b Corpus, quod perditis, Christo configite, Ne, si non eritis Membra cum capite, Juste damnemini. 0801106a Non adspiciatis Oculis ingratis Deum cruce mori; 0801106b Dono caritatis Cambium reddatis Et vicem dolori. 0801107a Regnum quaeritis? Non intrabitis Sine crucis clavi; 0801107b Portum petitis? Non transibitis Sine crucis navi. 0801108a Ave sanguis, apertor januae, Suscitator naturae mortuae, Dum in cruce spargeris; 0801108b Quidquid pecco, clementer dilue, Quidquid peto, tu semper tribue Novi dono muneris. 0801200 De Vulneribus Christi. 0801201a Hodiernae lux diei Jesu Christi, nati Dei, Fulget in memoria; 0801201b Decantemus ergo rei Ob honorem nostrae spei Laudes et praeconia. 0801202a Omnis homo supplex ora Clara cernens hac in hora Christi patrocinia; 0801202b Psalle, psallens cor dulcora, Ut virtute sit decora Laus et plena gratia. 0801203a Ave, divus rex coelorum, Nobis dans sancta sanctorum Multis terris vescia; 0801203b Effundata mens nostrorum, Fac, ut fiat animorum Tibi patri filia, 0801204a Florens sanguinis rubore, Quem Judaea suo more Fudit tenens in via. 0801204b Fusa lassos in labore Nos conspergat coeli rore Deitatis pluvia. 0801205a Salve, Christe, rex piorum, Nos virtute capillorum Tuorum irradia; 0801205b Salve, Christe, fixus cruce, Illostratos tua luce Semper nos irradia. 0801206 Placa patrem, ne reorum Mors nos laedat damnatorum Vel tempestas noxia; Amen dicant omnia. 0801300 De Vulneribus Christi. 0801301a Culter, qui circumcidisti Sacrosanctam carnem Christi, Reseca nocentia, 0801301b Palmis caesa dulcis illa Jesu Christi tu maxilla, Doce nos humilia. 0801302a O quam sancta ligatura Membra ligans solutura Cunctorum supplicia, 0801302b Et columna, quae ligatum Jesum tenes flagris datum, Laxa nostra vitia. 0801303a Virga caedens et flagellum, Corpus laedens tam tenellum, Seda nos laedentia; 0801303b O sacra Christi corona, Confer nobis vitae dona, Affer coeli praemia. 0801304a O crux sancta, crux beata, Membris Christi exornata, Cuncta fuga noxia. 0801304b O vos trini Christi clavi, Glutinate nexu suavi Mentis nostrae devia. 0801305a Artus per vos perforati Praestent velle, posse pati Nos hic quaeque tristia. 0801305b Sic martellum clavos urgens Sanat omne vulnus turgens Perfida flagitia. 0801306a Tolle verbi pravi letum, Os, cui fel praebet acetum Arundo in spongia, 0801306b O perfossum Christi latus, Amor cujus nobis datus Dura reddit suavia. 0801307a Cuncta Christi armatura, Nos exolvas, ut futura Perfruamur gloria. 0801307b Eja decus beatorum, Jesu, salus peccatorum, Aufer nostra crimina 0801308 Per amaram passionem Sanguinisque effusionem, Per sacrata vulnera. 0801400 De facie Salvatoris. 0801401a Magnafica tua festa, Jesu Christe, nobis praesta, Colamus quotidie; 0801401b Hymnis, psalmis et cantibus, Magis sinceris mentibus Veneremur hodie. 0801402a Vultus tuus fulgidus, Honorore dignissimus, Proponitur omnibus; 0801402b Quem turbae fidelium, Conventus humilium Dignis colunt moribus. 0801403a Laudantes non fastidiunt, Sed laudare plus sitiunt Tuam, Christe, faciem, 0801403b Cives sectantes coelibes, Cuncti et Dei supplices Laudem ferunt stabilem. 0801404a Praeclara formula, Vitae praeambula, Monstratur singulis, 0801404b Amat salubria, Confert utilia, Solvit a vinculis. 0801405a Effigies spectabilis, Jucunda et mirabilis Benigna ineffabilis, Omnibus exorabilis. 0801405b Ad te cuncti passibiles Confugientes homines Tuum poscunt subsidium, Et salutis remedium. 0801406a Quo adjuti levius Mundi mala perferunt, Ob hoc tibi saepius Suas preces offerunt. 0801406b Hinc plura pericula Dante te effugiunt, Quos nec ulla jacula Te tuente offerunt. 0801407a Relictis sordibus Disponunt pectora, Votis et vocibus Jungentes opera Salutem adeunt. 0801407b Per exercitia Ornantes animas, Per beneficia Reddentes gratias Gaudia subeunt. 0801408a Quae olim multis est visa Moesta et probris elisa, Ecce apparet amoena, Gratia et laude plena Figura egregia. 0801408b Haec mortis ignominiam Reduxit ad memoriam, Ascensionis gloriam Spopondit post miseriam Facies eximia. 0801409a O felix Veronica, Mundi salus unica, Peccatorum gaudium; 0801409b Ad te clamant singuli Hujus vitae populi Ut dones solatium. 0801410a Da famulari jugiter Tibi et laudabiliter Concordi jubilamine Devoto mentis carmine; 0801410b Ut te videntes oculi Nostri in fine saeculi Luce fruantur sedula In saeculorum saecula. 0801500 In Susceptione s. Coronae. 0801501a Si vis vere gloriari Et a Deo coronari Honore et gloria, 0801501b Hanc coronam venerari Studeas atque sectari Portantis vestigia. 0801502a Hanc coelorum rex portavit, Honoravit et sacravit, Sacro suo capite, 0801502b In hac galea pugnavit, Cum antiquum hostem stravit, Triumphans in stipite. 0801503a Haec pugnantis galea, Triumphantis laurea, Tiara pontificis; 0801503b Primum fuit spinea, Postmodum fit aurea Tactu sancti verticis. 0801504a Spinarum aculeos, Virtus fecit aureos Christi passionis, 0801504b Quae peccati spineos Mortis aeternae reos Adimplevit bonis. 0801505a De malis colligitur Et de spinis plectitur Spinea perversis, 0801505b Sed in aurum vertitur, Quando culpa tollitur Eisdem conversis. 0801506a Jucunda mysteria Sunt haec sed materia Praesentis laetitiae 0801506b Nobis est historia, Qua potenter Francia Coronatur hodie. 0801507a Hujus coronatio Coronae susceptio, Cujus festum agimus, 0801507b Debito cum gaudio Et anniversario Honore recolimus. 0801508a Thesauro jam nobili Tam desiderabili Dives es effecta, 0801508b Terra carens simili, Carens comparabili Deo praedilecta. 0801509a Tria privilegia Regna tibi alia Subdunt in honore, 0801509b Fides et militia Unctioque regia, Quarum flores flore. 0801510a Tibi, o urbs inclita, Omni laude praedita, Mater studiorum, 0801510b Est corona credita Et in te reposita, Urbs Parisiorum. 0801511a In Dei praeconium Totum confer studium, Totum cor appone 0801511b Quae Christi palladium Et sacrae sacrarium Facta es coronae. 0801512a Jesu pie, Jesu bone, Nostro nobis in agone Largire victoriam, 0801512b Mores nostros sic compone, Ut perpetuae coronae Mereamur gloriam. 0801600 In Susceptione s. Coronae. 0801601a Regis et pontificis Diadema mysticis Honoremus laudibus, 0801601b Jucundemur tropicis Canticis angelicis, Concordemus moribus. 0801602a In corona Domini Forma datur homini Pulchre necessaria; 0801602b Spina mortis stimulus, Sed coronae titulus Mortis est victoria. 0801603a Levitas arundinis Levis casus hominis, Cor natura labile; 0801603b Fert coronam spineam, Spinam arundineam Cor contritum humile. 0801604a Spina pungit cor elatum, Cor emollit induratum Pungens ex arundine; 0801604b Orbis orbis est coronae Vel unguentum vitae bonae Fraglans ex dulcedine. 0801605a Hanc coronam hodie Suae confert Galliae Rex misericordiae, 0801605b Cujus testimonia Vera clamant omnia, Mundus et daemonia. 0801606a Dilatetur amplius Civitas Parisius, Galliae gymnasium, 0801606b Et in sensum spiritus Transeat divinitus Literale studium. 0801607a Ludovice, rex Francorum, Sub te vigent antiquorum Regum diademata, 0801607b Dum corona coronarum, Spina crucis, flos spinarum, Tua praefert scimata. 0801608a O rex regum, qui centenis, Sexagenis et tricenis Es corona gloriae, 0801608b Hac corona nos corones Et illacum per hanc dones Post agonis stadia 0801609 Beata nobis gaudia. 0801700 In Exaltatione sanctae Crucis. 0801701a Serpens antiquus vicit in ligno 0801701b Primo parenti virus infundens. 0801702a Quo claudicat dudum in posteris carnis successio 0801702b Et colligit spinas et tribulos prona posteritas. 0801703a Verum arcano gratiae commercio subvenit plasmator protoplastum reformans veterem. 0801703b Ligno contractum primum Adam secundus extendit in ligno, in quo mortem vita mortificat. 0801704a Christi figuram aneam intuebatur populus antiquus in ligno, 0801704b Et intuentem populum Christus venturus in carne salvabat a morte. 0801705a Hoc crucis trophaeum praecessit crucem, quod in ligno crucifigendi crucifigendus agebat. 0801705b Qui ferens in cruce nostros languores ovem, quam hostis abstulerat, victor reportat humeris. 0801706a Christe Jesu, fili Dei athanatos, qui unigenitus theotocos intactae virginis passus es in cruce, 0801706b Dele culpam et, quam pro culpa patimur, afflictionem corporis, hagios o theos, per virtutem crucis. 0801800 In festo Exaltationis s. Crucis 0801801a Honor crucis dilatetur Et devote celebretur Ipsius laudatio, 0801801b Totus mundus jucundetur Et in cruce glorietur Christiana natio. 0801802a Cruce Christus consecravit Nos, cruore suo lavit Perforatus laurea;. 0801802b Clavos in hac toleravit, Sputa, fel et coronavit Hunc corona spinea. 0801803a Crucis per mysterium Caritatis serium Christus demonstravit, 0801803b Cujus improperium Vitam et imperium Mundo reparavit. 0801804a Crux character spiritalis, Virtus est sacramentalis, Renatorum gloria, 0801804b Medicina corporalis Christianis et mentalis Crucis est memoria. 0801805a O crux, benedictum lignum, Omni nempe laude dignum, Salus es credentium. 0801805b Constantinus per hoc signum Fugat hostes et malignum Superat Maxentium. 0801806a Adjuvit Heraclium, Dum in ponte filium Chosroë prostravit; 0801806b Hostem hunc fidelium Occidit et filium Parvum baptizavit. 0801807a Ave lignum pretiosum, Fructum portans gratiosum, Christum regem gloriae; 0801807b Quod despectum et probrosum Fuit olim et poenosum, Lignum fit victoriae. 0801808a In hoc Christus triumphavit, Morte mortem superavit Mortuos vivificans, 0801808b Hoc infernum spoliavit, Quos ibidem captivavit, Secum hos glorificans. 0801809a Laudes ergo dominico Ligno demus cum cantico Voce laeta, 0801809b Tactu cujus vivifico Signa fiunt in publico Non consueta. 0801810a Hic patronam atque ducem Habeamus Christi crucem In valle miseriae, 0801810b Ut post mortem carnis trucem Valeamus veram lucem Adipisci gloriae. 0801900 De sancta Cruce. 0801901a Christi crucem veneremur Et in cruce gloriemur, Ut per crucem liberemur Ab hostis incursibus; 0801901b In qua mortem captivavit, In qua vitam reparavit Fortis gigas ille David Dans pacem hominibus 0801902a In hac serpens exaltatus, In hac botrus est allatus, In hac vervex est oblatus Signans hoc mysterium. 0801902b Gazae portis dum impegit, Samson hostis regnum fregit Et captivos sic redegit Ad suum imperium. 0801903a Per hanc aqua dulcoratur, Per hanc princeps spoliatur, Per hanc luctus amputatur, Renovantur gaudia. 0801903b Christe, servos tuae crucis, Velut oves quos deducis, Ad augmentum verae lucis Transfer in coelestia. 0802000 De sancta Cruce. 0802001 A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari, Christe, laus sit tibi. 0802002a Quatuor per crucis cornua viva pacis hostia, 0802002b Quatuor per mundi climata rumpens mortis vincula. 0802003a Non tamen in omni homine, sed in his tantum, qui te credunt et fatentur solum Deum. 0802003b Quem clamant evangelia quatuor Deum, missum a patre, Dominum Jesum Christum. 0802004a Peccati destruis corpus, qui Deus, suis quatuor partibus quod construxit diabolus. 0802004b Quae sunt aspis, basiliscus, et leo simul et draco, quatriduanae mortis vocabula. 0802005a Suggestio, delectatio, consensus, consuetudo mali, quibus perit homo. 0802005b Quatuor quae crucis cornibus affigens mortificas tuae carnis vulneribus. 0802006a His malis captivam Sunanitem animam ecclesia revocat ad te quater dicens ei: 0802006b Revertere, revertere, revertere, revertere, despecta, crucis notans quadrangulum. 0802007a Hunc arctos et dysis, anatole, mesis notant, quae suis in primis Adam literis signat nomine. 0802007b Quem disseminatum his quatuor plagis terrae suis in filiis ad te revocas, bone crucifer. 0802008a Nam via crucis quos ad te non trahis, in quadrifida nunquam lucis gaude-bunt in patria. 0802008b In cruce jungis simul coelestia et terrestria per tuum sanguinem cuncta pacificans. 0802009a O benedicte, dum tu maledictum factus es pro nobis, maledictus nam omnis, qui pendet in ligno, nos facis de maledictis benedictos. 0802009b Te adorantes, Jesu Nazarene, rex Judaeorum, in occulto, non in manifesto Judaei, qui tuo imperio sunt intitulati. 0802010a Hanc tituli inscriptionem, inscriptam nobis spiritu sancto crucis caractere, 0802010b Ne corrumpi sinas in nobis in finem, tu finis sine fine, Dei patris nate; 0802011a Cujus est imago regis et superscriptio, quae moneta nos, dragma, quam invenisti. 0802011b Quam inspicientes patriae cives supernae dignantur suos conservos cognoscere. 0802012a Dominus quorum tu sicut hominum, hinc quod Deus homo factus es. 0802012b Angelum in coelo vitae confortans de morte hominem reparas 0802013a Frumento et vino; stabilitus es nobiscum stauros in ara, 0802013b Panis angelorum, nos reficiens et vino germinas virgines. 0802014a Corpore qui tuo et sanguine, quos devirginavit Satan, 0802014b Nos tuos revirgines, virginis fili, Deus benedicte, 0802015 Ut simus revirginati cum sancto sancti. 0802100 De sancta Cruce. 0802101a Aram crucis omnes lucis Adorate filii, 0802101b Qua damnatis datur gratis Spes et res auxilii. 0802102a Agni sanguis hanc sacravit, Praesul pacis hac piavit Crimen Adae veteris, 0802102b Ligni fructus jam redemit, Ligni gustu quos peremit Mater nostri generis. 0802103a Hoc pependit, hoc tetendit Se salutis opifex, 0802103b Hinc captivos reddit vivos Primae fraudis artifex. 0802104a Botro, vecte qui portatur, Botrus iste figuratur Ligno pendens Sed transcendens Omnem sensum hominis. 0802104b Iste mortis tulit prelum, Liquor hujus pandit caelum, Dat virtutem, Dat salutem Fide sui nominis. 0802105a Signum crucis, donum lucis Terror hosti fit, si posti Fide sit illitum, 0802105b Cessat caedens, fugit laedens, Mors non nocet, qua se docet Domibus inditum. 0802106a Ipsa crucis quadra forma Spiritali monstrat norma, Spes ut sursum sit in caelis, Mens profundo sit fidelis, Caritate dilatetur, Ferat longum, quo probetur. 0802106b Mortem vastat, caelum ditat, Hos relinquit, hos invitat, Hinc Judaeos, illinc gentes, Hos aversos, has credentes Crux tribunal judicantis, Factis aequa compensantis. 0802107a Per transversum duo ligna Dant alternae pacis signa, Pias mentes quas benigna Semper nectit caritas. 0802107b Cruce praedo mundi perit, Crux hostiles vires ferit, Crux salutem mundo gerit, Crux est mundi claritas. 0802108a Regnum mortis jam decrescit, Regnum vitae convalescit, Sceptrum pacis late splendet, Ex quo pax in cruce pendet. 0802108b Orbis crucis per trophaeum, Credit unum verum Deum, Larvae ruunt idolorum, Fides pollet electorum. 0802109a Mare sonet, aer tonet, Haerens ligno sub maligno Nunquam fluctu mergitur. 0802109b Pandat velum, spectet coelum, Fides cruce fida duce Patriam cruce pervehitur. 0802110a Agne Dei, cujus sanguis Dirum virus fugat anguis, Tuae crucis beneficio Nos ab omni sana vitio; 0802110b Tuum pneuma nobis dona, Nos illustra fide bona, Sanctae pacis reple gratia, Tui vultus luce satia. 0802200 De sancta Cruce. 0802201a Laudemus creatorem, Qui fortis contra mortem 0802201b Crucis in angaria Calcavit torcularia. 0802202a Dans hostiam sese salutarem, Ut hominem daret liberalem, 0802202b Quem diabolus captivaverat Per gustum necis, quem obtulerat. 0802203a Redemit eum Deus ara crucis Et consortem fecit verae lucis, 0802203b Cui laudes juges attollamus, Captivati quondam qui eramus 0802204a Crucifixum adorando Crucem semper adamando, 0802204b Per quam salus mundo fluxit, In humero dum revexit 0802205 Ovem perditam Dei filius, Qui per crucis victoriam Nobis sit propitius. 0802300 De sancta Cruce. 0802301a Laetabundus Exaltet fidelis coetus Crucis signum, 0802301b Totus mundus Exsultet cantando laetus Dulce lignum. 0802302a O crux admirabilis, Arbor una nobilis, Crucis signum, 0802302b Fructus tuus utilis Et desiderabilis, Dulce lignum. 0802303a Nos ab omni scoria Mundet in memoria Crucis signum, 0802303b Constantini gloria Simul et victoria, Dulce lignum. 0802304a Praestitit auxilium, Ut fugaret impium, Crucis signum, 0802304b: Dum juxta Danubium Effugat Maxentium, Dulce lignum. 0802305a Pugnanti cum impio Adfuit Heraclio Divina protectio Crucis signum, 0802305b Dum occidit gladio Cosroë cum filio, Detulit cum gaudio Dulce lignum. 0802306a O crux salutifera, Arbor vivifica, Tibi canimus Alleluja. 0802306b Tu nos sanctifica Et beatifica In coelestibus Cum gloria. 0802400 De sancta Cruce. 0802401a O benignum crucis lignum, Laudis omnis vere dignum, In nostri defectus signum Latum salutiferum. 0802401b Corde, voce hic applaude Victa proditoris fraude Plebs et psalle laeta laude Clarum melodiferum. 0802402a Anguis suadet, homo mordet Malum, malo mali sordet, Morsu quem passus remordet Arte cum simillima, 0802402b Qui natus se mundo pandit, Puro velle crucem scandit, Crucis quadris se expandit Ove pro centesima. 0802403a Est olivae, cypressinum, Palmae lignum et cedrinum Crucis genus hoc bis binum Nullo visum nemore. 0802403b Manna, vinum, purga mentes Signum crucis proferentes Mundi fluctus per prementes Vitae locans arbore. 0802500 De sancta Cruce. 0802501a Gaude novo gaudio, Crux sancta, quae proprio Decoraris filio Summi regis; 0802501b Tu glosa legalium, Finis et initium, Componens mysterium Novae legis. 0802502a Reorum supplicium Quondam, nunc refugium Nostrum et praesidium Speciale. 0802502b Tu sigillum proprium Regis et fidelium In te confidentium Generale. 0802503a Sputa, clavi, lancea, Livor, caro rubea Et corona spinea, Fel, arundo, 0802503b Acetum et spongia Vexilla sunt regia, Lapso restaurantia Vitam mundo. 0802504a A morte nos inferi Et a culpa veteri Dives junctus pauperi Per te sanat, 0802504b Dum ex ejus vulnere Perforato latere Sanguis, unda munere Sacro manat. 0802505a Moestorum solatium, Robur laborantium, Vim repellens hostium Malignorum, 0802505b Per te Christi passio, Per quam fit remissio, Jungat nos consortio Angelorum. 0802600 De sancta Cruce. 0802601a Dulce lignum, lignum vitae Venerari convenite Salvi ligni pretio, 0802601b Hoc de ligno liquor fluxit, Virus mortis qui destruxit Nos solvens exitio. 0802602a Ligno crucis fabricatur Arca Noë, qua salvatur Mundus a miseria, 0802602b Crucis ligna sunt signata, Quando prole conservata Ovis fuit hostia. 0802603a Servos tuae crucis, Christe, Mundi maris duc per triste, Crucifer, naufragium, 0802603b Nosque tibi, qui litatus Vivis, vivum fac placatus Fore sacrificium. 0802604a Haec est virga, quae magorum Vorat hydras, quas eorum Fecere praestigia, 0802604b Haec utrumque signans postem Saevum domo fugat hostem Servans primogenita. 0802605a Mundi salus, fac serpentis Declinare nos nocentis Venena mortifera, 0802605b Et signatos tua cruce Ferientis nos a truce Defende saevitia. 0802606a Aqua dulcis fit in Marah Nec ut prius est amara Ligni adminiculo, 0802606b Crux est virga, quae percussit Silicem bis et excussit Rivum vivum saeculo. 0802607a Quod in nobis est amarum, Deus, dulce fac et sanum Tuae crucis gratia, 0802607b Educ fontem lacrimarum, Inspirator, de nostrarum Mentium duritia. 0802608a Crux est sacri stipitis Index anguis typicus, Quo pestiferis hominum Genus sanat morsibus. 0802608b Christiani militis Parma, fulmen hostibus, Crux salus in periculis Dans triumphum regibus. 0802609a Quae collegit duo ligna, Visitari fuit digna Prophetae praesentia, 0802609b Haec sunt ligna crucis sanctae, Christus cibus, quo se dante Pascitur ecclesia. 0802610a Vere verus qui propheta, Qui bonorum dux et meta, Clemens tuae crucis laeta Suscipe praeconia; 0802610b Quos ex limo procreasti, Quos in carne visitasti Et in ligno liberasti, Vultu tuo satia. 0802611a Carnem nostram sic confige Vitiisque crucifige, Signo Thau nos inscribe, Quae nociva sunt elide Regens in praesentibus, 0802611b Ut compassi dum luctamur Et in lucta praegravamur, Conregnare mereamur, Pie Christe, te precamur, Tecum in coelestibus. 0802700 De sancta Cruce. 0802701 Ave, praeclara crucis ara, pro mundi filio litando Dei parata. 0802702a Euge, clavis David, qua reseravit Cherubim sedato, romphea flammea cassa propulso coelum protoparenti. 0802702b Verus veri thronus crux Salomonis praeelecta, in quo corrector orbis terrarum indutus carne Deus regnaret. 0802703a Te lignum vitae, praesignavit arca Noe, perituro salutis fore refugium unicum saeculo. 0802703b Te signum pacis videndo pacti foederis recordatur offensus irasci nesciens pater omnipotens. 0802704a Tu, dulce signum, anguem aeneum verum Israelitas igniti serpentis a morsu damnosa curans detulisti. 0802704b Tuque pharetra tensa venatione suavissima nos benedicenti filios Isaac summo obtulisti. 0802705a Te quondam obediens bajulus verus veri Abrahae filius, gessit humeris ipse mactandus, sed verbi impassivi vice en aries nostrae passibilis carnis sacrificatur haerens almae crucis vepribus. 0802705b Hic botrus Cypri dilectissimus, delatus coelo Israelitis, solus torcular crucis calcavit amarae, ut electi sanguinem uvae bibant meracissimum. Jesu bone, nos illo potu vivifico recrea. 0802706a Fac dulce, marath quod in deserto lignum praemonstravit, crucis tuae meditatione disciplinae jugum et degustare tecum calicem contribulationis. 0802706b Fac meabile, ne nos involvat, vorax mundi mare, decantare reconciliatos salutari semper et triumphali cruci cantica congratulationis. 0802707a Salve, crux, Jesu tam sancto consecrata cruore. 0802707b Salva nos, pro nobis tanto decorata decore. 0802708a Devoti cum Heraclio feramus in hoc saeculo crucis imaginem. 0802708b Qua stratus hostis jaceat, supernae nobis pateat porta Jerusalem; 0802709 Christianismi, Christe, cum veneris judicare mundum universum, tuoque crucis almae famulos fac munimine gaudere. 0802800 De sancta Cruce. 0802801a Celebria solemnia Celebrat ecclesia, 0802801b Gaudet, quia sunt omnia Plena crucis gloria. 0802802a Serpens quod aeneus Est erectus Ad adspectus, Crucis signat mysteria. 0802802b Nam rebus typicis Inumbrata, Revelata Crux claruit in gloria. 0802803a Crux scalae summitas Coelis par est, Descensus, ascensus Angelis hac est. 0802803b Crux coeli civibus Aequat ima, Cum primis ut prima Sunt novissima. 0802804a Cruce pendens hostia Mortis imperia Triumphavit; 0802804b Anguis suo sanguine Purgans a crimine Mundum lavit 0802805a Hostis subactus, Nam patri factus Placens Christus hostia. 0802805b Hac sublimatus Et immolatus Ad se traxit omnia. 0802806a Sanguine sunt signatae Domus, quae sunt salvatae, Angelus cum repente Vastaret omnia. 0802806b Reserat undas maris Crux ligni salutaris Moyse dividente Cedunt maria. 0802807a Coccina prodita Raab non fuit perdita, 0802807b Firmo sed vinculo Dei juncta cum populo. 0802808a Res mutavit vices, Undas silices Dant et aquae dulcorantur Lignoque sanantur. 0802808b Plebs, pestifera Clade libera, Caedibus non est oppressa, Thau quibus impressa. 0802809a Crux Romanis Dedit ducibus Victoriam. 0802809b Thraces, Medos, Persas subdit Et Indiam. 0802810a Romae naves mersit Cum duce Maxentio. 0802810b Crux triumphos dedit Nobiles Heraclio, 0802811 Crux salus aeterna, Pax superna. 0802900 In Paschate. 0802901 Haec est dies, quam fecit pater Christi perennis. 0802902a De Styge qua redit sol verus. 0802902b Nunc omnes laetemur in ea. 0802903a In ea nam pascha nostrum Christus immolatus est pro nobis. 0802903b Qui simul hostia fuit et sacerdos et regum rex solus. 0802904a Cujus triumpho solvimur vinculis tartarei saevi tyranni. 0802904b Cujusque dante gratia filii Dei patris esse valemus. 0802905a Epulis hodie paschamur, quas non inflet vetus fermentum. 0802905b Azimae sed fiant et miti veritatis melle sinceres. 0802906a Te nunc poscimus, omnium Deus exercituum et perpes imperator, 0802906b Ut nos facias per tuum natum, mortis victorem, victores barbarorum. 0802907a Et quem sancta celebrat jugiter melodiis laus angelorum, 0802907b Non nos vetet etiam rabies perfida te semper laudare, 0802908 Trine et indivise Domine. 0803000 In Festo Paschatis. 0803001a Morte Christi celebrata Adest nobis dies grata, Comedamus azima, 0803001b Rege victo tenebrarum Ritus perit victimarum Et est Christus victima. 0803002a Sacerdotis manus tractat, Quem crudelis lictor mactat Et plebs mali conscia, 0803002b Morti datur homo Deus, Ut resurgat homo reus Ad aeterna gaudia. 0803003a Mors illius nostra vita, Ejus morte mors avita Jam meretur veniam; 0803003b Nunc in illo delectare, Qui est bonum singulare, Rex apponat gratiam. 0803004a Pascha novum immolatur, Et peccator invitatur Ad tergendas maculas, 0803004b Morte Christi nos renati, Properemus invitati Ad coelestes epulas. 0803005a Ovis ducta ad macellum Nostrum in se tulit bellum Ovem quaerens perditam, 0803005b Gigas noster hostem stravit Humerisque reportavit Ovem sibi redditam. 0803006a Qui sub morte tenebantur, Vita duce liberantur, Nuda gemunt tartara. 0803006b Homo gaude sic reductus, Consoletur tuus luctus Dulci sono, cithara. 0803007a Samson ille Gazam vastat Et in monte crucis astat Secum ferens spolia, 0803007b Agnus noster portas fregit Infernales et subegit Regna mortis fortia. 0803008a Israelem in Aegypto Pharaone circumscripto Serpens salvat aeneus, 0803008b Sponsam suam ab inferno Regno locans et superno Noster traxit Orpheus. 0803009a Eia paschalia Recolamus gaudia, 0803009b Nimia laetitia Concrepet ecclesia. 0803010a Nunc in mensa vitae ducis Commedamus cum lactucis Carnes agi mysticas, 0803010b Toleremus et amara Possessuri luce clara Mansiones coelicas. 0803011a Haec est, inquam, laeta dies, Animarum grata quies Et quam fecit Dominus; 0803011b Exsultemus promissorum Quantitatem praemiorum Recepturi cominus. 0803012a Sit laus Christo resurgenti, Deo vivo et viventi Per aeterna saecula; 0803012b Eapropter mente pia Decantemus Alleluia Cordis voce sedula. 0803100 De Paschate. 0803101a Illuxit dies, quam fecit Dominus, mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus. 0803101b Primo Mariae dehinc apostolis, docens scripturas, cor aperiens, ut clausa de ipso reserarent. 0803102a Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis, flores, segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant. 0803102b Lucet clarius sol et luna, morte Christi turbida, tellus herbida resurgenti plaudit Christo, quae tremula ejus morte se casuram minitat. 0803103a Ergo die ista exsultemus, qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus. 0803103b Astra, solum, mare jucundentur et cuncti gratulentur in coelis spiritales chori. 0803104 Tonanti. 0803200 Feria III. Paschatis. 0803201a Cantu Christo diligenti Jubilemus, qui redempti Sumus ejus sanguine; 0803202b Qui, cum patri sit aequalis Deus, fieri mortalis Voluit pro homine. 0803202a De coeli missum solio Verbum sine principio Factum est in tempore, 0803202b Vivificatur moriens, Jam mortem subit Oriens Pro mundi facinore. 0803203a Hic est agnus ille Dei, Quo justificantur rei, Agnus inquam, quem Hebraei Immolant ad vesperum. 0803203b Cujus cruor munit postes, Ut salventur inter hostes, Qui post dies Pentecostes Nil sentiant asperum. 0803204a Ara crucis immolatur Haec salutis hostia, In sepulchro collocatur, Surgit die tertia, Miser homo reparatur Data sibi venia. 0803204b O quam lignum pretiosum, Quo mors mortem diluit, O sepulchrum gloriosum, In quo vita jacuit, Dum infernum tenebrosum Frangens suos eruit. 0803205a Princeps mortis quondam fortis Dum in pace fuerat, 0803205b Fortioris vinctus loris Perdit, quos possederat. 0803206a O triumphus inennarrabilis, De superbo triumphans humilis Distribuit spolia. 0803206b Victor mortis solutis legibus Redit suis receptus sedibus Ad patrem cum gloria. 0803207a Mira coelum laude sonat, Mira namque Christus donat Hominibus munera, 0803207b Carnem diu captivatam Hoste victo liberatam Locat super aethera. 0803208a Te rogamus ergo, Christe, Ut repellas, quidquid triste Suggerunt carnalia; 0803208b Fac concives angelorum, Regna nobis dans coelorum Et aeterna gaudia. 0803300 Feria V. Paschatis. 0803301a Angelica reboat symphonia 0803301b Alogiens nimium laetabunda, 0803302a Rex Sabaoth morte victa victor dum redit ad superna, 0803302b Et captivata caterva felix penetrat poli ampla. 0803303a Occurrit palatinus grex tympanizans Alleluja, 0803303b Cherubim coetus omnis plebs ac Jerosolymitana. 0803304a Supera, media et ima applaudant Domino cantica, 0803304b Et nostra te, Christe, concrepent affabre tinnula tympana. 0803305a Placeantque tibi, quaesumus, famulorum cantica, 0803305b Quatenus te pium videre mereamur in aethra. 0803306a Tu nostra relaxans pectora 0803306b Uranica donans gaudia 0803307 Pollens per saecula cuncta. 0803400 De Ascensione DN. 0803401a Ecce novum gaudium, In quo pater omnium Ad coeli palatium Transfert unigenitum. 0803401b Quem de pura virgine Sub humana specie Mediante pneumate Genuit deifice. 0803402a O mira solemnitas, In qua diva caritas Pandit, quae sit trinitas, Quaeve diva unitas, 0803402b Dum pater in filio Et sancto paraclito In coeli propatulo Lucet absque nubilo. 0803403a Hinc sanctorum animae, Hinc voces angelicae Psallunt dulci carmine: Laus sit tibi, Kyrie. 0803403b Nulla meus concipere Potest nec vox promere, Quantae sint deliciae In domo tua, Domine. 0803404a Ibi lux et claritas, Splendor et amoenitas, Mentium tranquillitas Et amoris puritas. 0803404b Gaudiorum unitas, Voluptatum paritas, Cordium jucunditas Et miranda caritas. 0803405a Amor et benignitas Et bonorum largitas, Olfactorum suavitas Et optata castitas. 0803405b Laudum assiduitas, Odiorum raritas, Sanitatum sanitas, Horum perpetuitas. 0803406a Hic sanctus sanctorum Choris angelorum Nec non electorum Dat locum locorum. 0803406b Ibi canticorum Cantum dant sonorum Ante suum thorum Saeclis saeculorum. 0803407 O pater ingenite, Fili unigenite. 0803500 In festo Pentecostes. 0803501a In valle miseriae Jucundetur hodie Novis donis gratiae Cor cum ore, 0803501b Dum linguarum specie Replet ignis sacie Doctores ecclesiae Novo more. 0803502a Lex quod vetus tacuit, Ipsos loqui voluit, Quos in linguis imbuit Lex amoris. 0803502b Nam indoctos docuit, Ut repente sonuit, Quod in monte tonuit Lex timoris. 0803503a Orbis mox in spatio Verbo fantur vario Super testimonio Salvatoris; 0803503b Fervent desiderio, Frui Dei filio, Gaudent de supplicio Vi amoris. 0803504a Mirabilis facula, Quae succendit saecula Pia per spiracula Gratiarum. 0803504b Dissolvit piacula, Exclusit umbracula, Detexit oracula Prophetarum. 0803505a Veni, sancte spiritus, Nobis sis paraclitus, Nos ut mundes funditus A peccatis. 0803505b Deitatis digitus Amor summe placitus, Nos fac frui coelitus Cum beatis. 0803600 Feria IV Pentecostes. 0803601 Christe, Salvator, Jesu, El, Alpha et Omega, eja. 0803602a Elohim, Elohe, Adonai, Sabaoth, Ia. 0803602b Sadai, Robustus, Kyrios, Elom, Fortis, Vita. 0803603a Tetragrammaton, Joth, Vau, Het, Deus, Dominus, Via. 0803603b Sol, Eje, Eser, Messias, qui est Soter, Veritas. 0803604a Unctus homo, Usion, Excelsus, Imago, Magister, Figura. 0803604b Mediator, Brachium, Os, Verbum, Sacerdos, Manus, Flos, Propheta. 0803605a Primogenitus, Invisibilis, Principium, Mons, Lapis, Aries. Aquilla. 0803605b Emmanuel, Agnus, Ovis, Hoedus, Vitulus, Leo, Serpens, Fundamentum, Petra. 0803606a Panis, caro, vitis, ostium, Sapientia. 0803606b Lux, Splendor, Vitis, Oriens, Fons, Veritas, Janua. 0803607a Incorruptibilis, Aeternus, Immortalis, Incommutabilis, Gloria. 0803607b Impossibilis, Summus, Bonus, Unigenitus, Virtus, Oriens, Trinitas. 0803608a Imploramus supplices humiles ab universis majestatem tuam maximam. 0803608b Insidiis defende zabuli nosque custodi, ut semper tua praeconia 0803609a Referentes, denique exsultantes laudibus poli excelsa 0803609b Conscendere, gaudere in sanctorum civium ibi agmina, 0803610a Caritate jucunda perfrui mereamurque in gloria. 0803610b Gratulanter te Deum cernentes adoremusque in gloria. 0803611 Laus tibi, honor atque virtus sit per infinita, Amen, saecula. 0803700 De corpore Christi. 0803701a Laureata plebs fidelis, Sacramenta Christi carnis Sume, regis gloriae, 0803701b Qui cum regnans sit in caelis, Cum effectu suae mortis Se praebet quotidie. 0803702a Ut pretium pro peccatis Fiat virtus passionis Et augmentum gratiae, 0803702b Missa confert ista nobis; Ergo digne fit solemnis Missae cultus hodie. 0803703a Hoc signavit vitae lignum Melchisedech panem vinum, Ut placeret trinum-unum, Offerens altissimo; 0803703b Aser quoque pinguis panis Delicias dans regibus, Nam regalis est hic cibus Pane sacratissimo. 0803704a Et hoc quidem designavit Agnus sine macula, Quem edendum immolavit Quondam lex Mosaica. 0803704b Agnus legis jam cessavit, Supervenit gratia, Christi sanguis dum manavit Mundi tollens crimina. 0803705a Caro cujus tam serena Nobis esca fit amoena Fidei mysterio, 0803705b Quam proinde manna caeli Figuravit Israeli Nobili praesagio. 0803706a Esca fuit temporalis In deserto datum manna, Christus panis est perennis Dans aeterna gaudia. 0803706b Hic est panis salutaris, Per quem datur vita nobis, Hic est calix specialis, Cujus potus gratia. 0803707a Hic et esus pauperum, Nullum quaerens pretium Sed mentes fidelium, Pacis praebens copiam. 0803707b O dulce convivium Supernorum civium, In terris viaticum Nos ducens ad patriam. 0803708a Vitae via, lux perennis, Satians refectio, Christe, confer vitam nobis Hoc sacro convivio. 0803708b Ut aeterno cum supernis Perfruamur gaudio, Quod ostendet deitatis Manifesta visio. 0803709a Vive panis, vivax unda, Vera vitis et fecunda, Vitae da subsidia, 0803709b Sic nos pasce, sic nos munda, Ut a morte nos secunda Tua salvet gratia. 0803710a Jam effectus tuae mortis Nos emundet a peccatis Per missae mysteria; 0803710b Summae templum trinitatis, Sempiternam confer nobis Gloriam in patria. 0803711a Jesu, decus angelorum, Spoliator infernorum Humili victoria, 0803711b Honor coeli, lux sanctorum, Saluc mundi, fons bonorum, Tibi laus et gloria. 0803800 De Corpore Christi. 0803801a Nunc, fideles, jubilate Tota mentis puritate Praeclara solemnitate Dominici corporis, 0803801b Cujus alma caro cibus, Sanguis sacer potus, quibus Satiata digne tribus Sordes linquit pectoris. 0803802a Hoc coeleste condimentum, Vitae fons et fulcimentum, Virtutum fert incrementum Pie degustantibus. 0803802b Illos morbus non enervat, Esus iste quos conservat Et victores coacervat Coelicis agminibus. 0803803a In hoc quidem sacramento Sumitur, ita memento, Qui sub nostro tegumento Natus fuit virgine; 0803803b Christus Deus, homo verus, Vivus, integer, sincerus, Cujus cum populo clerus Illustretur lumine. 0803900 De ss. Sacramento. 0803901 Victimae perenni laudes immolant Christiani. 0803902a Quam solemnis hostia Deo, cujus gratia Reconciliantur peccatores; 0803902b Cujus caro Domini Cibus, potus homini Fiunt, ut his Deo regnet vivus. 0803903a Hostia tam pia Dux sit nobis in via, Ut his pasti sacramentis Cives simus Christi resurgentis. 0803903b Angeli coelestes Sacramenti sunt testes, Quod non est opus humanum Sed Dei virtus atque arcanum. 0803904a Credendum est in hoc soli fidei veraci Non sophistarum verbo fallaci. 0803904b Pastor bone, panis vitae, nos pasce, tuere Plebique tuae tu miserere. 0804000 De ss. Sacramento. 0804001 Victimae corporis Christi dent laudes Christiani 0804002a Et sanguinis ejus, Quo nos innocens patri Reconciliavit peccatores. 0804002b Mortem vincens, vitam praebens In coeli hierarchia Collocat dextra nos in paterna. 0804003a Hoc corpus verendum Et sanguinem mysticum Reliquit nobis colendum Et mundo corde percipiendum. 0804003b Angelica vita Per haec nobis reddita, Si corpus rite sumatur Et calix ejus digne bibatur. 0804004a Istud corpus salvificum Et sanguinem vivificum Glorificemus et pure tractemus, 0804004b Ut possimus vita frui Et corporis in gloria Jesum videre et conregnare. 0804100 In Dedicatione ecclesiae. 0804101a Laetabundus Exsultet fidelis chorus Coeli curiae, 0804101b Cum jucundus Ornatur reginae thorus Regi gloriae. 0804102a In tali connubio Nubit lappa lilio, Soli stella, 0804102b Cum miro consortio Animae fit unio Dei cella. 0804103a Celebrantur hodie Christi et ecclesiae Castae nuptiae, 0804103b Sicut jungit spiritum Homo Deo subditum Jugo gratiae. 0804104a In hoc patrimonio Caro Dei filio Nupsit nobili, 0804104b Ipse vero filius, Summus et eximius Cessit humili. 0804105a Ima summus petiit Et sponsam expetiit, Quam de nigra gestiit Candidare; 0804105b Fecit, quod disposuit, Quia foedam potuit, Quando sibi placuit, Emundare. 0804106a Ancilla, propera, Ut fias libera Cum viro regnans sceptigera. 0804106b Sponsum considera, Quem velat littera, Ipsum revelat fides vera. 0804200 In Dedicatione ecclesiae. 0804201a Haec est domus Domini, Consecrata nomini Creatoris omnium; 0804201b Haec in scala panditur, In qua sursum scanditur Juxta Jacob somnium. 0804202a Ad hanc gentes confluunt, In hac dona defluunt Spiritalis gratiae, 0804202b Panem, quem hic edimus, Christi carnem credimus, Qui saginat satie. 0804203a Hic coeleste poculum Salutari populum Sacrat oblectamine, 0804203b Angeli concivium Celebrant convivium Pio visitamine. 0804204a Hic, quod pie petitur, Largiente metitur Deo nihilominus, 0804204b Hic quaesitor reperit Coeli lumen, aperit Hic pulsanti Dominus. 0804205a Laus usiae simplici, Sed personae triplici Jugiter hic panditur; 0804205b Hic in Dei gloria Patriae memoria Mens devota tangitur. 0804300 In Dedicatione ecclesiae. 0804301 Concinens jubila, concio socia, 0804302a Laudesque canora modulando musica 0804302b Suave sonora fac haec penetralia. 0804303a Quae hodie sacrata illi, quem nulla 0804303b Fata claudunt, gaudia innuunt nostra 0804304a Jam esse Christiana templum Dei agmina, 0804304b Dicta apostolica comprobant veracia. 0804305a Quod per se majestas ipsa dedicat altissima, 0804305b Cum fide purgans sincera humana praecordia 0804306a Flamine facit proprio flammantia 0804306b Invicem vera caritatis copula. 0804307a Ut his lapidibus vivis una templi surgat machina, 0804307b In quo de singulis complacita viva fragret hostia. 0804308a Haec est illa Hierusalem sancta de ceolo descendere visa 0804308b Tamquam sponsa viro adornata, quae est et virgo ecclesia. 0804309a Quae Christi est corpus, civitas, domus, templum et sponsa, 0804309b Justus quisque membrum, hostia, lapis, proles, incola. 0804310a Quibus angelica truma consocia perficietur domus illa coelica, 0804310b Cujus familia Deum in saecula Laudando vivet largitori obnoxia. 0804311a Gaudeant nostra intima atque pro tanta gratia largitori obnoxia obnixe grata rependant debita. 0804311b Pangat igitur vox nostra, ut laudum reddendo vota simul cum patre devota plena jam coepta copiamus dona. 0804312a Ergo, bone rex, in dextra patris beata Christe regna tenes, quae casta 0804312b Sponsa tibi parit tua, tecum superna haereditate nobilita. 0804313a Ut quos fides vera coaedificat una, 0804313b In eis gloria perpes habitet tua 0804314 Amen, fiat, Alleluja. 0804400 Diebus dominicis. 0804401a Stans a longe publicamus Flectit genu, cor et manus Erigit ad supera, 0804401b Parce, inquit, mihi Deus; Sese jactat Pharisaeus Stans ex parte altera. 0804402a Sed pensator meritorum Deus, qui solus scit, quorum Misereri debeat, 0804402b Non audito Pharisaeo Facit, ut plus justus eo Publicanus redeat. 0804403a Hic ab illo supplantatur, Dum sinistra cancellatur, Locum subit dexterae, 0804403b Sic et ordo permutatur Apud Deum, qui placatur Non verbo sed opere. 0804404a Nos invitat hoc exemplum, Ut intremus Christi templum Devoti et humiles; 0804404b Detque nobis amor Christi, Ut hinc exeamus isti Publicano similes. 0804500 De Conceptione BMV. 0804501a Ad honorem messiae, Qui natus est Mariae, Cantetur egregie Praesens prosa. 0804501b Bene plena gaudio Stat mater a filio, Cujus est conceptio Gloriosa. 0804502a Concepta carnaliter, Sancta spiraliter, Manet aeternaliter Pretiosa. 0804502b Pro cujus virtutibus Est auctor in omnibus Unitas stans in tribus Generosa. 0804503a Cujus incarnatio Est nostra salvatio, Criminum ablutio Nominosa. 0804503b Finis est miseriae, Initium gloriae Et omnis laetitiae, Vernans rosa. 0804504a Gaudeat ecclesia Pro tanta laetitia, Quam dat nobis Maria, Vitae glosa. 0804504b Hodie concipitur, Per quam nobis dabitur, Quo pestis damnabitur Odiosa. 0804505a Jesus finis omnium, Finis et principium Et virtus fidelium Gratiosa. 0804505b Carissima domina, Suscipe precamina, Nostra dele crimina, Gloriosa. 0804506 Karolo qui gratiam Regi det et gloriam. Regina sit etiam Augmentosa. 0804600 De Nativitate BMV. 0804601a Epithalamica dic sponso cantica, Intus quae concipis, dic foris gaudia, Et nos laetificans de sponso nuntia, Cujus te refovet semper praesentia. 0804601b Adolescentulae, vos chorum ducite, Cum haec praecinerit, et vos succinite, Amici sponsi, vos vocarunt nuptiae, Et novae modulos aptemus dominae. 0804602a In montibus hic ecce saliens, Ecce venit colla transsiliens, Per fenestram ad me respiciens, Per cancellas dixit prospiciens: Amica, surge, propera, Columba nitens, advola. 0804602b Horrens enim hiems jam transiit, Gravis imber recedens abiit, Ver amoenum terrae aparuit, Parent flores et turtur cecinit: Amica, surge, propera, Columba nitens, advola. 0804603a Rex in accubitu jam se contulerat, Et mea redolens narda spiraverat, In hortum veneram, in quem descenderat, At ille transiens jam declinaverat. 0804603b Per noctem igitur hunc quaerens exeo, Huc, illuc anxia quaerendo cursito, Occurrunt vigiles, ardenti studio Quos cum transieram, sponsum invenio. 0804604a Jam teneo, quod optaveram; Jam rideo, quae jam fleveram. 0804604b Plus doleo, plus amaveram; Plus gaudeo, plus dolueram. 0804605a Nocte flevi, mane risi, Flevi nocte, risi mane. Noctem insomnem amor duxerat, Quem venientem amor fecerat. 0804605b Dilatione votum creverat, Donec amantem amans visitat. Planctus nocte, plausus die, Nocte planctus, die plausus. 0804606a Eja nunc, comites et Sion filiae, Ad sponsae cantica psalmum adnectite, 0804606b Quod moestis reddita sponsi praesentia Convertit elegos nostros in cantica. 0804607a Quam fecit Dominus, haec est dies; Quam exspectavimus, haec est dies; Quam vere risimus, haec est dies! 0804607b Hostes quae subruit, haec est dies; Quam psalmus praecinit, haec est dies; Quae sponsam suscipit, haec est dies! 0804608 Quae cuncta reparat, haec est dies; Veris amoenitas haec est dies; Vitaeque novitas haec est dies; Quam fecit Dominus, haec est dies! 0804700 In Nativitate BMV. 0804701 Virgo es sacra, 0804702a O genitrix Maria, stella maris et fulgida; 0804702b Te famina olim jam vatum dixerant venturam. 0804703a Ex Jesse egressa radice, puerpera Dominum paritura 0804703b Nec non et regia Davidis prosapia, fulgens ut sol et luna. 0804704a Hodie te, virgo benigna, coelorum reboant agmina mundo natum, 0804704b Atque tellus rite globosa omnis recinunt laudiflua cantica. 0804705a Quae polorum viscera sacra regem gestans in tua, 0804705b Ante partum virgo refulgens et post partem integra. 0804706a Tu nostra laxa vincula dira, o regina, virginum lucerna. 0804706b Pro nobis roga filium alta Deum pium sedulo sub astris. 0804707a Ut suos famulos conservet, protegat ac foveat, 0804707b Donando misertus coelorum regna semper praeclara. 0804708a Per saecula cuncta atque ei carmina modulemur 0804708b Sacra in gloria gaudentes aeterna, diu viventes 0804709 Ac jucundantes per tempora longa. 0804800 De Praesentatione BMV. 0804801a Ab aeterno disponente, Sempiterna providente Dei sapientia. 0804801b Uno nexu conjugatis Joachim et Anna gratis Juga sunt sterilia. 0804802a Ex affectu cordis toto Duo et fideli voto Se strinxerunt pariter, 0804802b Mox si prolem illis dare, Velit, illam dedicare In templo perenniter. 0804803a Angelus mox adstitit, Qui utrumque docuit Sacra vota suscepta; 0804803b Trinitatis gratia Concipitur filia Omnni carens macula. 0804804a In utero consecratur, Miro modo generatur, Gignit mirabilius 0804804b Altissimi patris natum Virgo manens, qui reatum Mundi tollit citius. 0804805a O quam mirabilis Et quam laudabilis Annae fecunditas, 0804805b Dum prolem edidit, Quae mater meruit Esse et filia. 0804806a Benedicta virgo nata Templo trima praesentata In ter quinis gradibus, 0804806b Quos erecta mox ascendit, Fulta fide apprehendit Templi penetralia. 0804807a O quam digne sibi dari Diem hunc et consecrari Res inspecta praedicat, 0804807b Universa tunc refecit, Dum in matre, qui nos fecit, Complet opus gratiae. 0804808a Ecce virgo singularis, Quanta laude sublimaris, Quanta fulges gloria; 0804808b Ergo nos sic tuearis, Ut fructu, quo gloriaris, Fruamur in patria. 0804900 De Annuntiatione BMV. 0804901a Gabrielis suscepit nuntia Virgo plena gratia; 0804901b Genitorem concepit filia, Parit viri nescia. 0804902a Felix puerperium Angelis est gaudium, Miseris remedium Mortalibus; 0804902b Per quod mors destruitur, Evae culpa tollitur, Paradisus redditur Exsulibus. 0804903a Declarantur signa legis, Haec est thronus summi regis, Porta clausa Domini. 0804903b Virga virens et pertingens, Sine rore fructum ferens Similatur virgini. 0804904a Haec est fons dogmatum Et domus aromatum. 0804904b Rosa convallium Singulare lilium. 0804905a O mater, o virgo, Sancti spiritus Nobile sacrarium 0804905b Fons horti, lux mundi, Nostri gemitus Unicum solatium. 0804906a Tu spes una desperatis, Pia mater pietatis, Speciali castitatis Gaudes privilegio. 0804906b O Maria, stella maris, Dignitate singularis, Tu, quae mundo dominaris, Preces offer filio. 0804907 Ut in praesenti gratiam, Post nobis det gloriam. 0805000 De Annunciatione BMV. 0805001 Gabrieli coelesti nuntio Jungatur haec concio, 0805002a Dicens: Ave Maria, Cujus ad imperia Coelum, terra, maria Genu flectunt. 0805002b Stupent, tuum uterum Profudisse tenerum, Deum tamen puerum, Mater virgo. 0805003a Quis te cernens hunc lactare Fletus posset temperare Dono tactus pueri? 0805003b Quam praedulces illae mammae, Quarum stillis illae flammae Restinguuntur inferi. 0805004a Mirantur aethera, Panni tergunt scelera. 0805004b Infantis lacrimae, Sordes lavant animae. 0805005a O puer, o lactens, O fili virginis, Dei patris unice, 0805005b Qui es dux, qui es lux, Qui es pax hominis, Supplicantes respice. 0805006a Clarum sidus navigantum, Callis rectus non errantum, Redde gratae ac beatae Nos patriae. 0805006b In qua regem in splendore Et te matrem in decore Sempiternae contemplemur Gloriae. 0805007 Per aeterna saecula. 0805100 De Annunciatione BMV. 0805101a Angelus ad virginem Subintrans in conclave, Virginis formidinem Demulcens inquit: Ave; Ave regina virginum, Coeli terraque dominum Concipies Et paries Intacta, Salutem hominum Tu coeli porta facta, Medela criminum. 0805101b Quomodo conciperem, Quae virum non cognovi? Qualiter infringerem, Quae firma mente vovi? Spiritus sancti gratia Perficiet haec omnia, Ne timeas Sed gaudeas Secura, Quod castimonia Manebit in te pura Dei potentia. 0805102a Ad haec virgo nobilis Respondens inquit ei: Servula sum humilis Omnipotentis Dei, Tibi coelesti nuntio, Tanti secreti conscio, Consentiens Et cupiens, Videre Factum, quod audio, Parata sum parere Dei consilio. 0805102b Angelus disparuit Et statim puellaris Uterus intumuit Vi partus virginalis. Qui circumdatus utero Novem mensium numero Hinc exiit Et iniit Conflictum, Affigens humero Crucem, quo dedit ictum Hosti mortifero. 0805103 Eja mater Domini, Quae pacem reddidisti Angelo et homini, Cum Christum genuisti, Tuum exora filium, Ut nobis se propitium Exhibeat Et delcat Reata, Praestans auxilium, Vita frui beata Post hoc exsilium. 0805200 De Visitatione BMV. 0805201a In his solemniis Visitationis Mariae Virginis Dicat plebs fidelis: O mundi spes, ave! 0805201b Mater humilium Vae tulit gentium, Dedit, dum fit pium Aver per angelum, Et pro Eva Ave. 0805202a Nempe pro femina Redditur femina, Prudens pro fatua, Mitis pro superba, Virgo pro lasciva. 0805202b Quae mortem abstulit, Quam illa intulit, Et, quam haec perdidit, Vitam restituit Deumque placavit. 0805203a Cum plena salute Ventre sis et ore, Dic prior cognatae: Salus venit ad te Quod est dictum Salve. 0805203b Respondeat, Ave Maria, nam per te Fugatur omne vae, Quod ex muliere Venit orbi terrae. 0805204a Exsurgens festina Visitans montana, Clamat et cognata, Quod sis gravidata Sed viri nescia. 0805204b Nam partum virgini, Spiritum sterili, Gaudium infanti Deus dat, angeli Congaudent homini. 0805205a Eja, virgo pia, Misce sata tria: Deum peccatori, Gratiam homini, Nos aeternitati. 0805205b Et a miseria Duc ad coelestia, Angelis socia Atque perpetua Da frui gloria. 0805300 In Visitatione BMV. 0805301a Mittit ad sterilem Non quemvis nuntium Sed suum angelum Luce refulgentem Amator hominis. 0805301b Miratur et credit Et laeta concipit Dei genitricem, Quam gaudens peperit Cunctis amabilem. 0805302a Virgo singularis Manet in abdito Mentis, servi Deo Canticis et hymnis Mundo profutura. 0805302b Castum propositum Voto confirmavit, Angelos meretur Habere consortes Nostra reparatrix. 0805303a A summo cardine Mittit archangelum, Audit et suscipit Puella nuntium, Credit et concipit. 0805303b Festinat gravida Virgo puerpera, Visitat sterilem Matrem praecursoris, Res ineffabilis. 0805304a Mundi redemptorem Peperit intacta, Gaudium angelis, Pretium hominum Victisque triumphum. 0805304b Humilis infantem Deo repraesentat, Illi munus offert, Quod lex praeceperat, Hoc senex excipit. 0805305a Mundi dominatrix, Choros angelorum Transcendit assumpta, Regina coelorum, Dei mater alma. 0805305b Illic hanc cathedrat Virginem filius, Imponit coronam Super caput ejus Ad gloriam Dei. 0805306a Ista mirifica Plebs tua celebrat, Tibi mente psallit Et voce jubilat, Mater orphanorum. 0805306b Pro nobis obtine, Genitrix, veniam, Reatum dilue Et dona patriam In arce siderum. 0805400 De Compassione BMV. 0805401 Salve Maria, Christi parens intacta, gladio doloris intus transfixa 0805402a Quem Simeon quondam corde praesago cecinit futurum tibi, qui tenuit gaudens dulcem filium suis in ulnis. 0805402b Tuque in cubili pectoris casti verba haec servabas, intus tamen ruminabas valde pudenter, virgo beata. 0805403a At ubi natum Herodes statuit tuum trucidare, petisti Aegyptum passura triste exsilium. 0805403b Nec brevi mora fovit te tellus hospita non oblitam indigna tyranni odia quaerentis filium. 0805404a Post tui tandem ex Aegypto reditum amissum triduo quaesisti natum lacrimis faciem rigans speciosam. 0805404b Augentur post haec, o mater, angustiae, ubi persequuntur agnum Judaei, sanguinem ejus ut lupi sitientes. 0805405a Hinc dum tristis oravit ad patrem, discipuli dolis est traditus, vincitur idem, quem es enixa propitiationis agnus regnans cum patre aeternaliter, pro nobis immolandus in ara crucis poenaliter 0805405b Hinc captus heu ut latro ducitur, blasphematur atque conspuitur, suffert alapas atque flagella, spinas clavos et crucem flensque vidisti mortem diram filii; ora, virgo, illius non sacro sanguine ablui. 0805406a Fac tecum quoque vulnera Jesu moesti speculemur, fleamus plangamusque semper, tanti memoriam beneficii pectoris in secreto contineamus. 0805406b Fac nos, petimus, hoc obtinere, quod genitor bonus, quod natus intendebat pius, et quod mater sancta humano generi lapso stans sub cruce supplex optabas. 0805407a Audi nos propter vulnera dulcis nati, Maria. 0805407b Salva nos, Jesu, pro quibus supplicat mater pia. 0805408a Da crucis esse socios, quos mundi fallens vanitas effecit impios. 0805408b Ut in aeterna gloria gloria tibi victori mortis conregnemus Domino. 0805409 Quem pater ante saecula genuit, quem virgo prorsus inviolata mortali circumamictum carne in orbem istum duxit. 0805500 De Compassione BMV. 0805501a Gemebundus Mariae decantet clerus Voce pia, 0805501b Quam confixit Novus dolor, verus amor, Res miranda. 0805502a Angelus consili Oblatus Deo patri, Sol de stella; 0805502b Simeonem adiens, Nati poenam audiens, Voce clara. 080553a Fugit mater odium Herodis in Aegyptum Pari forma, 0805503b Paupertatem tenuit, Mater parum habuit Haec corrupta. 0805504a Cedrus alta balsami Perdit mater unicum Valle nostra, 0805504b Verbum patris coelici Portat crucem debili Carne sumpta. 0805505a Mater cernit filium et crucis patibulum, Oculorum rivulis Erat caeca. 0805505b Sinum pandit filio, Ipsum volvit linteo Multis cum gemitibus, Haec praedicta. 0805506a Dilectrix unica, Jam vera orphana Natum sepelit, Gens misera. 0805506b Frater, considera, Haec est miseria, Quantum haec pertulit Puerpera. 0805600 De Compassione BMV. 0805601a Verbum patris aeternatum, Ex Maria incarnatum, Laudet nostra concio, 0805601b Dulcis auster nam perflavit, Aquilonem dum prostravit Spiritali nuntio. 0805602a Mirum virgo profert florem, Granum fulvum in decorem Pro parentum crimine, 0805602b Quod contusum et expressum Mente pura indefessum Fera gens fert minime. 0805603a Turpi turba nam velatur Ac a Juda osculatur Matre sancta nescia, 0805603b Redempta mox Johannes sindone Bethaniam adivit propere, Flenda nova nuntiat. 0805604a Corda simul quatiuntur, Haec horrenda dum panduntur, Agon ingens properat; 0805604b Deitatem vanitas, Mitem turbat feritas, Ferme fides haesitat. 0805605a Mater, Martha, Magdalena Simul petunt fide plena Atria pontificis, 0805605b Patris splendor quo turbatur, Rictus oris demonstratur Artubus deificis. 0805606a Sancta cervix castigatur, Ut peccator redimatur 0805606b Diva mater dum respexit, Vinctum, caesum, quem dilexit, Ac turbatum sputulis. 0805607a Gemit, plangit praeamare, Mallens caro properare Nequit prae complicibus, 0805607b Crucis morti dum addictus Christus princeps benedictus Exit crucis bajulus. 0805608a Qui dum matrem intuetur Ac pudice reveretur, Cadit facietenus, 0805608b Nam flagellis tormentatus, Nocte, die castigatus Expers est a viribus 0805609a Demum surgit crine tractus, Pugno mactus, clavo tactus Ab infecta turmula; 0805609b Non est dolor neque poena Compar huic, quam serena Tulit cum decentia. 0805610a Carne Christus conclavata, In agone tormentata, Mater sancta commendata Caro est discipulo; 0805610b Quae dum vidit moriturum Ac a mundo recessurum Jesum, optat, hunc daturum Protectorem populo. 0805611a Fili, dulcor supernorum, Quamvis plenus tormentorum, Curam gere orphanorum In valle miseriae. 0805611b Non te linquam, pia mater, Vocat me e mundo pater, Tu, matrona et commater Apexque clementiae. 0805612a Ergo mater et matrona, Coeli terraque corona, Confer nobis Christi dona, Cuncta sistunt in te bona Sempiterni delubri. 0805612b Es quae virgo coeli porta, De qua vera lux est orta, In agone nos conforta, Ut a seris et a porta Eruamur inferi. 0805700 De Doloribus BMV. 0805701a Salve virgo generosa Et regina gloriosa Coelestis militiae, 0805701b Praeelecta vernans rosa, Mater quondam dolorosa In valle tristitiae. 0805702a Ferit gladius doloris Plenum divi cor amoris Senis vaticinio 0805702b Complectentis sacram prolem, Hinc sensisti verbi molem Pectoris in scrinio. 0805703a Ast Herode saeviente Dulcem natum tu repente, Virgo mater tenera, 0805703b In Aegyptum pertulisti Per desertum et nutristi, Qui creavit aethera. 0805704a Inde quaesiisti filium Florentem sicut lilium Doctorum in medio 0805704b Anno ejus duodeno, Plenum dogmate sereno, Jam amissum triduo. 0805705a Captum, caesum, coronatum, Morti sciens judicatum, Videns in angustiis, 0805705b Ligno crucis oneratum, Se dum graditur oblatum Pro nostris flagitiis. 0805706a Ades cruci redimentis Jesu flentis, morientis Transfixa carne pura; 0805706b Dolores, quos parturiens Evasisti, jam sustinens Extortos cum usura. 0805707a Hora tandem vespertina Mundi clara medicina Jam exstincta redditur 0805707b Tibi matri deplangenti, Corpus fossum intuenti, Dum in sinu volvitur. 0805708a In sepulchro collocatur, Cor maternum anxiatur, Cum illic abigeris; 0805708b Suspice nos commendatos, Dulci filio fac gratos Et conjunge superis. 0805800 De beata Maria Virgine. (Tempore paschali) 0805801a Stabat juxta Christi crucem, Stabat videns vitae ducem Vitae valefacere, 0805801b Stabat mater nec jam mater, Et quid sit eventus ater, Novo novit funere. 0805802a Stabat virgo spectans crucem Et utramque pati lucem, Sed plus suam doluit, 0805802b Ista stabat, hic pendebat, Et quod foris hic ferebat, Intus haec sustinuit. 0805803a Intus cruci conclavatur, Intus sui jugulatur Mater agni gladio, 0805803b Intus martyr consecratur, Intus tota concrematur Amoris incendio. 0805804a Modo manus, modo latus, Modo ferro pes foratus Oculis resumitur, 0805804b Modo caput spinis tutum, Cujus orbis totus nutum Et sentit et sequitur. 0805805a Os verendum litum sputis Et flagellis rupta cutis Et tot rivi sanguinis, 0805805b Probra, risus et quae restant, Orbitati tela praestant Et dolori virginis. 0805806a Tempus nacta trux natura Nunc exposcit sua jura, Nunc dolores acuit, 0805806b Nunc extorquet cum usura Gemitus, quos paritura Naturae detinuit. 0805807a Nunc, nunc parit, nunc scit vere, Quam maternum sit dolore, Quam amarum parere, 0805807b Nunc se dolor orbitati Dilatus in partu nati Praesentat in funere. 0805808a Nunc fit mater, sed doloris, Servat tamen hic pudoris Virginalis gratiam, 0805808b Nam pudicos gestus foris Non deflorat vis doloris Intus urens anxiam. 0805809a Triduanus ergo fletus Laeta demum est deletus Surgentis victoria, 0805809b Laeta lucet spes dolenti, Leto namque resurgenti Conresurgunt omnia. 0805810a Christi novus hic natalis Formam partus virginalis Clauso servat tumulo, 0805810b Hinc processit, hinc surrexit, Hinc et inde Christus exit Intacto signaculo. 0805811a Eja mater, eja laeta, Fletus tui nox expleta Lucescit in gaudium, 0805811b Nostrae quoque laetum mane Nocti plus quam triduanae Tuum redde filium. 0805900 De beata Maria Virgine. (Tempore paschali) 0805901a Stabat juxta Christi crucem Videns pati veram lucem Mater regis omnium; 0805901b Vidit caput coronatum Spinis, latus perforatum, Vidit mori filium 0805902a Vidit corpus flagellari, Manus, pedes perforari Mitis a crudelibus, 0805902b Vidit caput inclinatum, Totum corpus cruentatum Pastoris pro ovibus. 0805903a Vidit potum felle mixtum, Natum suum crucifixum Gubernantem omnia, 0805903b Ipsum pati haec flagella Vidit mater et puella, Vidit et opprobria. 0805904a Audit virgo haec dicentem Natum suum innocentem: Ecce mater, filius. 0805904b Pati virgo vidit natum, Dicentem: Est consummatum, Et sic transit gladius. 0805905a In dolore tunc fuisti, Virgo mater, dum vidisti Mori tuum filium, 0805905b Dolor ingens dolor ille, Dicent sancti plus quam mille, Praecessit martyrium. 0805906a Virgo mitis, virgo pia, Spes reorum, vitae via, Virgo plena gratia, 0805906b Roga natum et implora, Servis tuis sine mora Nobis dari gaudia. 0806001a Gaude, virgo gloriosa, Ex stirpe nata Davidica, Scripturarum vera glosa, Et pecatorum spes, Maria. 0806001b Praebe laudes personare, Gaudita tua decantare, Nulla vox nec lingua quare Plene te sufficit laudare. 0806002a Gaude, cum angelo faris, A pneumate fecundaris, Lucidior es stella maris Et verus splendor solaris. 0806002b Ave cum gratia plena Cepisti mente serena Et concepisti filium, O quantum tibi gaudium. 0806003a Gaude, Engaddina vitis, Culta pulchris margaritis, Botrum dulcem paris, mitis, Fugantem malum aspidis. 0806003b Porta tunc Ezechielis Clausa fuisti fidelis, Quando creator de caelis Exivit claustris non laesis. 0806004a Gaude, quod tres magi sagi Tribus donis bonis quaerunt, Auram, thus, myrrham ferentes, 0806004b Deum verum, natum gratum, Tuum, suum regem, legem Viae a stella rimantes. 0806005a Gaude, quod ad templum isti, Natum tuum obtulisti, A vidua didicisti Et a propheta audisti 0806005b Benedictionem dictam; Suspendamus prophetiam De laesione gladii Jam tempore gaudii. 0806006a Gaude, Christi victoria Figitur in memoria, Cum leo de tribu Juda Surgit a mundi scoria. 0806006b Contra Gabaon sol stetit, Cum Christus victor extitit, Phlegetontis antra trivit, Dum a morte resurrexit. 0806007a Gaudent supernorum cives, Quando natus tuus dives Mox aethera transilivit Arcem coelique transcendit. 0806007b Tibi, o Virgo Maria, Ingentia tunc gaudia Per filium sunt impressa, Qui transvolavit aethera. 0806008a Gaude, virgo, quater seni Tibi psallunt laude pleni, In ascensu tuo leni Ad coelos, dic mihi: veni 0806008b Ad tam dulcia gaudia Atque sonora cantica; Sic nos barathri squalida Non trucidant per saecula. 0806100 De gaudiis beatae Mariae V. 0806101a Rosa, gaude salutata, Novo more fecundata Mira Dei gratia; 0806101b Rosa, regem saeculorum Pariens et angelorum, Gaude, gaudent omnia. 0806102a Rosa, gaude stella quaerunt Regem reges, dona ferunt, O regina, jubila; 0806102b Rosa, gaude, offers natum, Laudat pater baptizatum, Deus vivus proditur. 0806103a Rosa, gaude, resurgentem Cernis natum, te gaudentem Jesus fecit nimium; 0806103b Rosa, gaude, quem scandentem Coelos spectas et mittentem Suis sacra munera. 0806104a Rosa, gaude, cum canoro Jesus te assumpsit choro Ad aeterna gaudia; 0806104b Rosa, gaude, speciosa, Cujus mater gloriosa Resides in solio. 0806105a Rosa rosis coronata, Sponso, nato sociata, Lumen spectas luminum; 0806105b Rosa, pleno sociaris Deo, cujus ebriaris Nimia dulcedine. 0806106a Rosa prima, comitaris Agnum et hunc imitaris Virginali carmine; 0806106b Rosa, tuis amorosis Ergo liliis et rosis Da sertum clementiae 0806107 Rosa in Christi roseto, Tis meritis nos foveto, Mater misericordiae. 0806200 In Assumptione BMV. 0806201a Jubilemus collaudantes Dominum laetitia, 0806201b Collaudemus venerantes Virginis magnalia. 0806202a De qua Christus potestate, Non natura genitus, 0806202b Mundum sua potestate Salvavit divinitus. 0806203a Ante partum virgo mansit Et in partu equidem, 0806203b Et post partum conservavit Deus homo virginem. 0806204a Qui cum patre sine matre Omnia composuit, 0806204b Sic ex matre sine patre Nobis nasci voluit. 0806205a O quam dulce condimentum, O quanta mysteria, 0806205b O quam magnum sacramentum, O quam magna gaudia. 0806206a Virgo est, qui generatur, Et virgo, quae generat, 0806206b Et ab ipsa conlactatur, Quam ante formaverat. 0806207a Super choros angelorum Es, perpulchra domina, 0806207b Exaltata et sanctorum Laeta cernis agmina. 0806208a Per te vita restauratur, Per te mors destruitur, 0806208b Homo lapsus restauratur, Per te coelo redditur. 0806209a Ave, Christi gloriosa Genitrix et filia, 0806209b Super omnes speciosa, Dei plena gratia. 0806210a Tibi cuncta famulantur In terris terrestria, 0806210b Quam in coelis venerantur Omnia coelestia. 0806211a Ergo, sancta, die isto Nobis sis propitia, 0806211b O Maria, nosque Christo Prece reconcilia. 0806212a Ut sequamur cum electis Agnum sine macula 0806212b Et mundati a delictis Per aeterna saecula. 0806213a Amen dicat voce dulciflua 0806213b Chorus noster cum mente sedula. 0806300 In festo Mariae Nivis. 0806301a Miris modis et praeclaris Olim virgo praedicaris Et rutilans Maria, 0806301b Ab aeterno ordinaris, Sed per tempus declararis Et nitescis nivea. 0806302a Ritu nivi coeli civis Statum sumis non ab imis In ortu clarissima, 0806302b Ima regis, foeda tegis, Munda venis, corda lenis, In partu purissima. 0806303a Arens tellus non gravatur, Nive nitens fecundatur Descensu lenissimo; 0806303b Egens quivis consolatur, Virginis nam jucundantur Respectu gratissimo. 0806304a Poros terrae nix concludit, Iter feris intercludit Et pandit vestigia; 0806304b Et tu dulcis claude fores, Ne erumpant pravi mores Hostisque malitia. 0806305a Nive visus oblectatur, Sed acies hebetatur Ejus perspicacia; 0806305b Te laudare mens conatur, Sed praecellis et arcatur, Prae sui angustia. 0806306a Bonis tuis provocatur, Sed excedunt et fraenatur Tui excellentia; 0806306b Nec natura nec scriptura Plene laudant nec figura, Superas nam omnia. 0806307a Aemula ens naturae ars Laudis tuae utrumque pars Succumbit inopia; 0806307b Chori stupent angelorum, Nam omnium beatorum Transcendis vestigia. 0806308a Et si nequis enarrari, Debent tamen famulari Tibi quaevis infima; 0806308b Sub sacrata nivis domo Veneretur cuncta homo Virtutum insignia. 0806309a Nam non potest singulari, Modo saltem generali Recolat praeconia; 0806309b Utque cunctis es parata, Tua sunt annotata Larga beneficia. 0806310a Per haec tui recordemur, Invocantes te purgemur Et purgati illustremur Ex tui memoria; 0806310b Super nivem dealbemur, Dealbati coronemur, Coronati praemiemur Felices in gloria. 0806400 In festo Mariae Nivis. 0806401a Eja, sponsa Christi, gaude, Corde, voce, nova laude, Militans ecclesia, 0806401b Et coelestes hierarchiae Jucundentur in hac die Dulci cum symphonia. 0806402a Totus orbis collaetetur, Totus chorus gratuletur Supernorum civium, 0806402b Genitrics illibatae Semper virginis beatae Adsunt festa nivium. 0806403a Quae naturae contra ritum Ex angusto infinitum Fructum profert parvula: 0806403b Homo Deum, stella solem, Nata patrem, virgo prolem, Antiquum juvencula. 0806404a Novum creat virgo mirum: Dum sol virginale gyrum In aestate media 0806404b Lustrat magno cum fervore, Nivem dedit cum algore, Miscuit contraria. 0806405a Romam agit in stuporem, Dum nix datur praeter morem Inconsuetum patriae; 0806405b Quid praetendit, dum nescitur, Statim tellus apperitur Tuae pro cultu latriae. 0806406a Hujus templi de structura Vidit visione pura Pontifex Liberius 0806406b Genitricem praecellentem Nocte sibi colloquentem, Obedit celerius. 0806407a Somno vidit cum uxore Matrem Christi cum fulgore Nobilis patricius; 0806407b Mandans templum consummari Et a cunctis venerari, Exsequuntur citius. 0806408a Templum pulchrum erexerunt Et idem consecraverunt Virginis sub titulo, 0806408b Cui signa clarent pura, Quae non fiunt a natura Ejus adminiculo. 0806409a Quam precemur corde puro, Ut non locet in obscuro Nostros tandem spiritus 0806409b Sed in regno claritatis Nos collocet cum beatis Post praesentes gemitus. 0806500 In solemnitate sacratissimi Rosarii. 0806501a Virginalis hortuli Verni pubent surculi Et efflorent pulluli Fecunda propagine; 0806501b Gelu et hiems transeunt Nix et imber abeunt, Rosae in terra prodeunt E coelesti germine. 0806502a Rosa, radix lilii, Haec ex horto filii Toto cursu exsilii Collegit plantaria; 0806502b Justis ad laetitiam, Reis ad justitiam, Electis ad gloriam, Cunctis salutaria. 0806503a Quae de coelis attulit Et in terris sustulit, Christus mundo contulit Contra mundum proelians; 0806503b Nos hic tectus frondibus, Vulneratus sentibus, Redimitus floribus, Vocans, purgans, praemians. 0806504a A stirpis rosariae Gemmis, spinis, foliis Affluentis patriae Fruemur deliciis, Ubi satrix residet 0806504b Atque hujus militae Laeta sodalitiis Triplicis hierarchiae Ter trinis consortiis Imperatrix residet. 0806505a Stella luna pulchrior, Lucifero clarior, Sole rutilantior, Lux luce lucidior. 0806505b Sancta sanctis sanctior, Angelis nobilior, Archangelo egregior, Principatu illustrior. 0806506a Potestate insignior, Virtute praestantior, Dominatu dignior. 0806506b Thronis eminentior, Cherubim peritior, Seraphim ardentior. 0806507a Salve nova triumphatrix Et triumphi reparatrix Antiqui certaminis, 0806507b Rursus minax saevit ultor, Ni resistas, perit cultor Christiani nominis. 0806508a Ave verbi domicilium, Sancti spiritus sacrarium, Summi patris filia; 0806508b Affer nobis juge auxilium, Sub discrimen vitae varium Contra tela hostilia. 0806509 Ut coronent nos post proelium, Quae fert coeli viridarium, Mixta rosis lilia. 0806600 De beata Maria V. 0806601a Salve, mater gratiae, Salve, vena veniae, Stella maris; 0806601b Salve, fons laetitiae, Salve, vas munditiae, Lux solaris. 0806602a Salve, gemma virginum, Salve, salus hominum, Virgo mitis; 0806602b Salve, lampas luminum, Salve, decus virginum, Vera vitis. 0806603a Salve, mundi domina, Salve, coeli regina, Mater pia; 0806603b Salve, sanans crimina, Salve, salvans omnia, O Maria. 0806700 De beata Maria V. 0806701a Salve mater salvatoris, Mater salutifera, 0806701b Spes Maria peccatoris, Virgo et puerpera. 0806702a Salve rosa Speciosa, Salve Jesse virgula, 0806702b Cujus fructus Nostri luctus Relaxavit vincula. 0806703a Virga, rubus appellaris, Flos, fenestra, janua, 0806703b Mater Dei, lux solaris, Jesse stirps ingenua. 0806704 Prece tua Fac ad sua Nos ducat palatia Christus Deus noster. 0806800 De beata Maria V. 0806801a Mater Dei, salus rei Indefessa, Nos regendo, nos tuendo Nunquam cessa. 0806801b Mater casta, semper asta Supplicando, Gregem istum apud Christum Commendando. 0806802a Mater bona et matrona, Roga prolem, Ut nostrorum peccatorum Tergat molem. 0806802b Mater justa et onusta Novo flore, Fer levamen et solamen Tuo more. 0806803a Mater mitis verae vitis, Ora natum, Ut solvatur, quod ligatur Per reatum. 0806803b Mater cara, iter para Nobis tutum, Te petimus, quamvis simus Molle lutum. 0806804a Mater alma, velut palma Potens alta, In profundo mersos fundo Duc ad alta. 0806804b Mater prolem, stella solem Interpella, Ut interna et externa Premat bella. 0806805a Mater, serva cum caterva Locum istum, Exoptamus et rogamus Propter Christum. 0806905b Mater orbis, confer morbis Medicinam, Spes cunctorum miserorum Post ruinam. 0806806a Mater munda, sic emunda Nos a faece, Ne damnemur sed salvemur Tua prece. 0806806b Mater pia, o Maria, Te rogamus, Ut ablato jam peccato Gaudeamus. 0806807 Mater ave, mater salve, Mater, nostri miserere, Miserere, miserere. 0806900 De beata Maria V. 0806901a Madens vellus Gedeonis Et celatum Salomonis Auro fulgens ferculum, 0806901b Stella maris mundo lucens, Virgam Jesse stirps producens, Novum dans spectaculum. 0806902a Stella maris haec est una, Cujus simul sol et luna Stupent pulchritudinem; 0806902b Stupet coelum decus terrae, Stupet terram sidus ferre, Stupet versum ordinem. 0806903a Est naturae jus mutatum, Est in terra sidus natum, Quod solem parturiat, 0806903b Qui splendorem spiritalem, Qui calorem det vitalem Et occasum nesciat. 0806904a Admirantur universa, Quod et terrae vice versa Coelum lux irradiat, 0806904b Obstupescit et natura, Quod creatur creatura, Quae creantem pariat. 0806905a Salve, nascens stella maris, Quae dux esse comprobaris Et spes vitae singularis Naufraganti saeculo. 0806905b Dux virtutis, via morum, Quae nescisti viri thorum, Tuo digne rex coelorum Prodit tabernaculo. 0806906a Qui per sepiforme donum Sibi fecit ex te thronum, Nullum tale vel tam bonum Sculpsit sapientia. 0806906b In te candor castitatis, In te fulgor claritatis, Thronus summae majestatis Ex hac fit materia. 0806907a Absque manu regi visus Ex te lapis est excisus, Virgo nostri causa risus, Flos convallis, paradisus, Abor aromatica. 0806907b Tu decorem induisti, Tu plus sole refulsisti, Cum beata membra Christi Tuae carnis contexiti Polymita tunica. 0806908a Mater, pacem da benigna, Virgo, nato nos consigna, Quem circumdas alvo digna, Ne nos hostis ars maligna Fallat aut versutia. 0806908b Porta patens regi soli, Per quam cedunt hostis doli, Tu nos offer tuae proli, Quo cum ipso summa poli Perfruamur gloria. 0807000 De beata Maria V. 0807001a Mira mater exstitisti, Virgo Deum peperisti, Nullam parem reperisti Fronde, flore, germine. 0807001b Quisquis sincera mente poscit, Quae mens morbifera vexat, Illi salus vera crescit, Fit in tuo nomine. 0807002a Assistentes tuae laudi, O Maria, nos exaudi, Tuos princeps ne peccati Servos subdat, tui nati Transfer ad palatia. 0807002b Regnas domo qua stellata, Illuc vehas nos, beata, Ut te jugiter colamus Et cum justis pertingamus Sempiterna gaudia. 0807100 De beata Maria V. 0807101a O Maria, mater pia, Stella maris fulgida 0807101b Mater alma, sponsa Dei, Summi regis filia. 0807102a Tu coelorum es regina, Vernans rosa carens spina, Angelorum domina, 0807102b Prophetarum sub figura, Sola mundo tam obscura De regis miraculo. 0807103a Virga florens et producens Stirpe ex Davidica 0807103b Veri solis lumen patris, Virgo integerrima. 0807104a Te honorant, te collaudant Sanctorum consortia, 0807104b Et in terris plebs fidelis Cum matre ecclesia. 0807105a Generantur et laetantur In fide catholica. 0807105b Veritatis agnitores Veritatis gratia. 0807106a Verbum patris incarnatum Per de nobis est donatum Sublimi de gloria, Formam servi sumens sui Carne ex virginea. 0807106b Tibi quidem nuntiavit Gabriel ac prophetavit Haec sacra mysteria, Dicens Ave tam suave, Prole fecundissima. 0807107a De te sumet Deus carnem, Quo subsistunt omnia, 0807107b Hinc post pauca reversurur Triumphali victoria. 0807108a Ergo pia, super cunctas Mulieres benedicta, 0807108b Salus nostra, vitae via, Patens coeli janua, 0807109a Nos dignare collocare In coelesti gloria, 0807109b Ubi semper collaetemur Per aeterna saecula. 0807200 De beata Maria V. 0807201a Recolamus venerandam Mariae memoriam, 0807201b Dei patris admirandam Praedicantes gloriam. 0807202a Quam propheticus chorus praenuntiavit, 0807202b Plenam gratia Gabriel salutavit: 0807203a Parituram Deum et hominem, Salutem hominum, 0807203b Permansuram Post partum virginem, Reginam omnium. 0807204a Stella solem, Virgo prolem Profert sine semine, 0807204b Virgo parit, Sed nec perit Castitas in virgine. 0807205a Servans integrum pudorem Virga Jesse profert florem, Lilia convallium; 0807205b Spina rosam germinavit, Spinam rosa decoravit Unicum per filium. 0807206a Qui de patre Sine matre Patri compar genitus, 0807206b Est de matre Sine patre Verus homo editus. 0807207a Per Mariam manna verum Gens fidelis percipit, 0807207b Atque panem angelorum Homo jam promeruit. 0807208a Quam Moyses signat et Aaron, 0807208b Ut insignis praesignat Gedeon. 0807209a Moyses in rubo, Aaron in virga, Gedeon in vellere: 0807209b Tres signant per tria Te, virgo Maria Digna Deum parere. 0807210a Rubus igne, Vellus rore, Virga flore 0807210b Illustratur, Irrigatur, Venustatur. 0807211a Per te nubes justum pluunt, 0807211b Colles lacte, melle fluunt. 0807212a Coeli rorant terrae pinguedinem, 0807212b Montes stillant vitae dulcedinem. 0807213a Jam laetetur mons Sion, 0807213b Quem infudit ros Hermon. 0807214a Terra nostra fructum dedit, 0807214b Coeli rorem dum suscepit, 0807215a Salvatorem geminans, 0807215b Humum adaperiens. 0807216a Ex te lux celebris Fulsit in tenebris Sedentibus. 0807216b Per Evam perdita Per te pax reddita Credentibus. 0807217a Stella maris, Singularis Cujus est virginitas, 0807217b In quam venit Et implevit Uterum divinitas. 0807218a Salve, spes nostra 0807218b Post Deum sola. 0807219a Ave, virtute fecunda, 0807219b Nos a vitiis emunda. 0807210a Et tuo pio filio nos reconcilia, 0807220b Mater misericordiae, Maria. 0807300 De beata Maria V. 0807301a Salutis exordium, Radix salutaris, In salutem gentium Orta stella maris. 0807301b Lilium convallium, Virgo singularis, Deitatis filium Ex te expers paris. 0807302a Ave rosa speciosa, Tu flos campi, tu formosa Jesse virga nobilis. 0807302b Gaude, virgo, coeli porta, Per te mundo lux est orta, Mater tam laudabilis. 0807303a Salve, dulcis memoriae, Fons vitae, vena veniae, Coeli regis cella. 0807303b Salve stellato solio Nato cum Dei filio, Mater et puella. 0807304a Dulcis, mitis et regina, Duc nos salvos a ruina Per tot mundi crimina. 0807304b Transfer tecum, valeamus Et cum nato gaudeamus Super coelos Maria. 0807400 De beata Maria V. 0807401a Salve, mater magnae prolis, Per quam jubar summi solis Obscuris emicuit, 0807401b Salve, virgo, maris stella, Per quam sedatur procella Mortis et evanuit. 0807402a Salve, cella verbi Dei, Ex qua orta lux diei Lucem mundo praebuit, 0807402b Salve, rosa spinis orta, Per quam paradisi porta Cunctis clausa patuit. 0807403a Salve, virgo Dei mater, Ex te namque Deus pater Verbo Deum genuit. 0807403b Salve, per quam nos redemit Christus, mortem dum peremit Et nobis condoluit. 0807404a Salve, coelorum regina, Per quam datur medicina Judaeis et gentibus, 0807404b Salve, vitae reparatrix, Facta reis illustratrix Tenebris sedentibus. 0807405a Tu fac verbum incarnatum Nos sentire complacatum Tuis piis precibus, 0807405b Nos a culpa, nos a nece Munda tua pia prece Et peccati sordibus. 0807500 De beata Maria V. 0807501a Salve, virgo, maris stella, Salve, verbi Dei cella, Salve, mater gloriae, 0807501b Salve, vellus Gedeonis, Novi rore Salomonis Madefactum gratiae. 0807502a Salve, gemma virginalis, Mulierum specialis Flos in coeli curia, 0807502b Salve, rosa spina carens, Salve, creatoris parens, Salve, plena gratia. 0807503a Salve, stella, de qua natus Est sol, vero obvelatus Pallio mortalium, 0807503b Qui pro nobis carne tectus, Licet vilis et abjectus, Mundo dedit gaudium. 0807504a Salve, regina coelorum, Consolatrix miserorum, Lapsorum refugium, 0807504b Tu nos lapsos consolare, Pia veni, ne morare, Conferens remedium. 0807505a Funde preces genitori, Mater rerum creatori, Deo Dei filia. 0807505b Facti sumus huic molesti, Miserere, fac coelesti Potiamur gloria. 0807600 De beata Maria V. 0807601a Salve, virgo regia, 0807601b Mundi salus unica, 0807602a Tu Dei summi genitrix, Maria, 0807602b Omnium dominarum es domina. 0807603a Salve, porta, quae viro clausa, soli Deo principi es aperta. 0807603b Salve, mater integra, virgo gravida, super omnes benedicta. 0807604a Fluunt ex te aromata, thus atque myrrha redolentia. 0807604b Progrederis ut aurora, ut acies bene ordinata. 0807605a Ex te Deus sumpsit carnem, Qui creavit omnia 0807605b Et qui morte sua tulit cuncta mundi crimina. 0807606a Tu pietatis semper patens janua, 0807606b Nobis omnibus sis semper propitia. 0807607a Et tuum pro omnibus natum roga, 0807607b Ut dimissis culpis gratia sua 0807608 Concedat perennis vitae gaudia. 0807700 De beata Maria V. 0807701a Salve, virgo, sacra parens Verbi Dei, pare carens In sexu foemineo, 0807701b Cujus idem est ex alvo Mundo natus, tamen salvo Pudore virgineo. 0807702a Salve, porta paradisi, Qui peccatis sunt elisi, Ferens his solatium, 0807702b Et qui mente te fideli Laudant jubilando, caeli Levas ad palatium. 0807703a Salve, stella praevia in mari vexatis, Portum salutiferum praebe naufragatis Et vitam restituens morti fere datis. 0807703b Tibi famulantibus semper es parata Subvenire precibus saepius vocata, Quorum vita noscitur in Christo fundata. 0807704a Salve, virgo virginum, forma castitatis, Exemplar egregium verae caritatis Et certum indicium summae pietatis. 0807704b Gloriosa domina, nostri miserere, Quique tibi solvimus dona, contuere, Et quod minus egimus nos, juva supplere. 0807800 De beata Maria V. 0807801a Salve, virgo, vitae via, Mundum mundans prece pia, Maria per maria, 0807801b Salve cara, culpa carens, Sine pari, patris parens, Per te patent omnia. 0807802a Salve, salus salutaris, Salutando gravidaris Verbo sapientiae, 0807802b Salve, sola solem paris, Nec in partu defloraris Flore pudicitiae. 0807803a Salve, proles speciosa, Radix Jesse generosa, Domus, inquam, Domini, 0807803b Salve, lucis lux amoena, Luce lucens aliena, Lucem praebens homini. 0807804a Salve, viror, quae non vires Perdis, quamvis viro vires, Sed vires virtutibus. 0807804b Salve, viror sine viro, Viror virens modo miro, Non naturae viribus. 0807805a Salve, mater, te precamur, Cujus diem veneramur, Dignum reverentia, 0807805b Salve, placa nobis Christum, Ut perducat chorum istum Ad coelorum gaudia. 0807900 De beata Maria V. 0807901 Stella maris ave, Gratia summa plena, Nobis, quaesumus, fave, Ne absorbaeat nos gehenna. 0807902a Tu votum virginale Deo vovisti prima, In hac fove nos valle, Ne tendamus ad ima. 0807902b Tu Deum genuisti Sine virili semine, Nos, virgo mater Christi, Ab omni munda crimine. 0807903a De puro tuo sanguine Fecundat sanctus spiritus Te, nulla sub imagine Ad te demissus coelitus. 0807903b Tu per aurem concepisti Angelo te salutante, Dei ancillam te fecisti Isaia id prophetante. 0807904a Tu Deum et hominem Sola mundo generas, Quae mundanum turbinem Praeservata spreveras. 0807904b Sine culpa originali Te concepit mater Anna, Ex Joachim neque falli In hoc potest fides sana. 0807905a Prophetae et patriarchae Te genuere et reges, Coelesti nos in arce Tuos fac esse greges. 0807905b Te cum prole magi colunt, Simeon senex et Anna Prophetizant et extollunt Periturae legis damna. 0807906a Dum visitas Elisabeth, Senem jam fecundatam Haec fidens palam perhibet Te matrem Dei beatam. 0807906b Natus tibi subdebatur Et parebat ad mandatum, Et in nuptiis mirabatur Aqua vinum turba factum. 0807907a Natum custos et sodalis Praedicantem et docentem Bonis cunctis atque malis Sequebaris conviventem 0807907b Et in cruce post pendentem Mater virgo, martyr vera, Ad salvandam omnem gentem Sola in fide sincera. 0807908a Dum devicta surgit morte, Nulli nondum apparentem Lacta cernis cum cohorte Gloriosum et splendentem. 0807908b Te virginem Johanni Virgini commendavit Christus, cum poena immani Crimina nostra lavit. 0807909a Mater demum cum orabas Sanctis cum apostolis, Pariter perseverabas Cunctis cum discipulis. 0807909b Triumphans super aethera Et angelorum agmina Conjungis nova et vetera, Imperatrix et domina. 0807910a Virginitas et caritas Mundo pacem donarunt Profunda et tua humilitas, Quae cuncta superarunt. 0807910b Stupenda tua miracula Solemniter recolimus Intra haec tabernacula Et jubilis extollimus. 0807911 Regina stirps Davidica, Divina plena gratia, Et soboles prophetica, Nos Dei vultu satia. 0808000 De beata Maria V. 0808001a Stellam maris attendamus, Qui transire decertamus Babylonis flumina, 0808001b Haec ut nostram indefesse Cymbam regat, est necesse Per fluctus et fulmina. 0808002a Ad hanc ergo dirigamus Cursum, ad hanc erigamus Mentes, manus, lumina, 0808002b Ut de lacu Babylonis Ad tranquillae visionis Nos educat culmina. 0808003a Hinc celeuma praecinamus, Ac si portum videamus Jam adepti gaudia, 0808003b Ut in prima sonat laude: Ave mater, virgo gaude, Sexus omnis gloria, 0808004a Omnis hera creaturae, Rationis et naturae Mutans privilegia. 0808004b At lex pavet et prophetae, Stupent, quia quae sunt de te, Sunt ineffabilia. 0808005a Facta quaeque te mirantur Et factoris venerantur In te mirabilia, 0808005b Quem pudica peperisti, Parens virgo perstitisti, Tuae prolis filia. 0808006a Gratiarum plena donis, Complacare tibi pronis Nostra delens vitia, 0808006b Et ut complacari velis, Verba demus Gabrielis: Ave plena gratia. 0808100 De beata Maria V. 0808101a Virgo parens gaudeat, virgo semper pura, Parens sine corporis et mentis laesura. 0808101b Inaudita novitas, nova genitura, Qua nescit fragilitas geniturae jura. 0808102a Virga typus virginis sine stirpe florem, Virgo sine semine parit salvatorem. 0808102b Rubus in incendio non sensit calorem, Mater puerperio non perdit pudorem. 0808103a Nulli viro Domini porta reseratur, In aeternum clauditur hortus, fons signatur. 0808103b Radix Jesse germinat , flore fecundatur Septemque spirituum munere ditatur. 0808104a Oritur in vespere stella matutina, Lumen fit in tenebris, salus in ruina. 0808104b Aegris animantibus stillat medicina, Visitavit Dominus mala vespertina. 0808105a Pater mittit nuntium, nuntius auditur, Virgo credit, deitas carni counitur. 0808105b Impregnatur genitrix, genitor nascitur, Sine matre filii Pater invenitur. 0808106a Triplex est substantia, gemina natura, Personalis unitas, mira conjunctura. 0808106b Distant in hujusmodi factor et factura, Quae cadit sub numero, ponderis mensura. 0808107a Virgo nobis impetra veniam Maria, Interpella filium, mediatrix pia; 0808107b Ne dum Dei curritur mandatorum via, Intercurrat gressibus nostris phantasia. 0808200 De beata Maria V. 0808201a Te honorant superi Matrem omnis gratiae, Maria. 0808201b Ad te clamant miseri De valle miseriae, Maria. 0808202a Audi voces, terge fletus, Nos commenda filio, Maria. 0808202b Ut nos suo voce tua Collocet in solio, Maria. 0808300 De beata Maria V. 0808301a Te collaudat coelestis curia, Quae mater es et regis filia. 0808301b Per te reis donatur venia, Per te justis confertur gratia. 0808302a Ergo, maris stella, verbi Dei cella Et solis aurora, 0808302b Paradisi porta, Per quam lux est orta, Natum tuum ora, 0808303 Ut nos solvat a peccatis, Et in regno claritatis, Quo lux lucet sedula, Collocet per saecula. 0808400 De beata Maria V. 0808401a Gaude, mater Sion, gaude, Corde, voce, manu plaude, In reginae coeli laude Attollens praeconium. 0808401b Fac in die homus Dei Pari voto psallas ei, Per quam flentes, per quam rei Sunt nacti remedium. 0808402a Prima parens paradisum Clausit nobis, trusit visum, Facti sumus in derisum In conspectu hostium. 0808402b Stultus Adam, primus homo, Est expulsus Dei domo, Subit poenam, perdit pomo Patriam vitalium. 0808403a Per hunc fructum Evae fructus Ex natura fit corruptus, Inde dolor, inde luctus Finibus terrestrium. 0808403b Hoc te fructu condolentes, Obstupescunt nostri dentes, Paradiso pulsi flentes Subimus exsilium. 0808404a Nobis diu exsulatis Dolet pater pietatis Et misertus desolatis Suum mittit filium. 0808404b Inclinavit majestatem Nostram ad humilitatem, In ancillae castitatem Assumens hospitium. 0808405a Hospitata Dei prole, Stellae maris mixto sole Gravidatur sine mole Virginale gremium, 0808405b Quo procedit specialis, Fructus aegris medicalis, Aufert morbos, confert malis, Perimit daemonium. 0808406a Sit hic fructus benedictus, Cedit hostis, ruit victus, Homo lapsus stat rescriptus In libro viventium. 0808406b Benedicta radix Jesse, Nos vitali replens messe, Quae dat servos salvos esse Suum per obsequium. 0808407a Virgo mater, O Maria, Virgo clemens, virgo pia, Virgo, per quam patet via Ad coeli palatium. 0808407b Pietatem imploramus, Proclamantes te rogamus, Confer nobis, quod optamus, Filium propitium. 0808500 De beata Maria V. 0808501a Gaudens gaude, plebs fidelis, Et gaudere semper velis Nova ferens gaudia, 0808501b Novum gaudium de caelis, Dictum ore Gabrielis, Nova mente nuntia. 0808502a Dulci sonans symphonia Dulce profert dulcia 0808502b Sic dicens: Ave Maria, Ave plena gratia. 0808503a O Maria, gaude quia Mater eris, virgo pia, Cujus nunc es filia. 0808503b Filia semper et mater Eris ejus, cujus pater Regnat super omnia. 0808504a Virgo concipies Et virgo paries Deum et hominem, 0808504b Te mille milies Coelorum acies Laudabunt virginem. 0808505a O felix nuntius, Quo Dei filius In terris nuntiatur, 0808505b Quid nobis dulcius, Non credit impius, Ideo non laetatur. 0808506a Gaude, virgo virginum, Quae pie credidisti, 0808506b Gaude, salus hominum, Quae pium genuisti. 0808507a Gaude cum gaudio 0808507b Mater cum filio. 0808508a Sion, plaude, In virginis Mariae laude Gaudens cum laetitia, 0808508b Virgo, gaude Teque laudans sine fraude Gaudeat ecclesia, 0808509a Te laudamus venerantes, Voce, corde decantantes Laudes et praeconia. 0808509b Audi tibi supplicantes, Duc nos tecum congaudantes Ad aeterna gaudia. 0808600 De beata Maria V. 0808601a Coeli solem profert stella, Dei prolem de puella Sacro fonte gremio, 0808601b Parit mater patre carens, More miro virgo manens, Deum gestans utero. 0808602a Nata nati, mater patris, Virgo tenet nomen matris, Virgo, mater, filia. 0808602b Salve stella, mater solis, Condens jubar tantae prolis Intra sacra viscera. 0808603a Mundi salus, o Maria, Porta coeli, vitae via, Te rogantes adjuva, 0808603b Tu lenimen sis in ira, Tu in luctu nostra lyra, Coeli, terrae domina. 0808604a Tu juvamen sis, Maria, Apud prolem mater pia Forma nobis unica, 0808604b Consolatrix miserorum, Restauratrix perditorum, Tu nos coelo subleva. 0808700 De beata Maria V. 0808701a Coeli quondam roraverunt, Nubes ex quo concreverunt Concretaeque stillaverunt Virginis in uterum Mariae. 0808701b Res miranda, res novella, Nam processit sol de stella, Regem dum parit puella, Viri thori nescia, Maria. 0808702a Ergo clemens et benigna Cunctorumque laude digna, Tuo nato nos consigna Pia per suffragia, Maria. 0808702b Ut carnali, quo gravamur, Compede sic absolvamur, Ut soluti transferamur Ad coeli palatia, Maria. 0808800 De beata Maria V. 0808801a Ave virgo, virga Jesse, Tui pia fac nos esse Consortes incendii, 0808801b Ave virgo, virga throni, Dans de petra Gedeoni Flammam sacrificii. 0808802a Ave virga summi ducis, Aquam de petra producis Sitienti populo, 0808802b Ave virga tollens luctum, Florem profers atque fructum Clauso ventris vasculo. 0808803a Virga vigil, natum Deum Vigilantem contra reum Praevenire crederis, 0808803b Virga, praeter quam ferendum Nil in via, nil quaerendum, Nam tu cuncta suggeris. 0808804a Ave virga, quae procedis In conspectu summae sedis Ut fumus aromatum, 0808804b Virgo, virga tam fecunda, Ubertate nos inunda Tantorum charismatum. 0808900 De beata Maria V. 0808901a Ave virgo, virga Jesse, Per quam patris verbum esse Nostrum nosse voluit, 0808901b Assumendo carnem puram Non declinans creaturam, Per quam pati potuit. 0808902a Verbum patris concepisti, Patrem nata peperisti Mundo ferens gaudia, 0808902b Nata nati, mater patris, Modo miro nomen matris Habes viri nescia. 0808903a Mater coeli creatoris, Mater mundi redemptoris Crucis per opprobrium, 0808903b Quae compassa patienti Nunc conregnas cum regenti Coeleste imperium. 0808904a Super choros angelorum Exaltata, supernorum Ornata virtutibus, 0808904b Ibi preces atque vota Coram nato mente tota Fundis pro mortalibus. 0808905a Per te, Christe, splendor patris Nobis detur prece matris Peccatorum venia, 0808905b Cum iniquis ne damnemur, Sed cum justis gloriemur In aeterna gloria. 0809000 De beata Maria V. 0809001a Ave, novi luminis Stella, promens radium, Quo nostrae propaginis Deletur opprobrium. 0809001b Tu sola spes hominis, Tu nostrum refugium, In hora discriminis Placa nobis filium. 0809002a Florens Jesse virgula, Vera veris primula, Salutem initians, 0809002b Rosa semper vernula, Tota sine macula, Maculosos expians. 0809003a Uterus virgineus, Fons hortorum, puteus Aquarum viventium, 0809003b Immo thronus aureus, In quo rex aethereus Coronavit filium. 0809004a Domus aromatica, Quam arte mirifica Fecit summus artifex, 0809004b In qua Christus unica Sumpta carnis tunica Consecratur pontifex. 0809005a Fons distillans oleum, Immo rorem melleum Per amoris fistulas; 0809005b Inde surgit balneum Purgans omne felleum Et peccati maculas. 0809006a Mater, cujus viscera Penetrarunt vulnera Patientis filii, 0809006b Lac profer et ubera, Nos a poenis libera Tremendi judicii. 0809100 De beata Maria V. 0809101a Ave mulier, sole rutilior, Celsa per aethera, 0809101b Tecum filius, coelo sublimior Patris in dextera. 0809102a Angelorum Tu es laetitia, 0809102b Tu sanctorum Perpes es gloria. 0809103a Salve, civitas pneumatis undis laetificata, 0809103b Quae sophiae nexibus septem colorata. 0809104a Ancilla Deitatis Electa. 0809104b Tranquilla Castitatis Dilecta. 0809105a Te jubilatio, Mater eximia, 0809105b Te exsultatio Decet et gloria 0809106a Haec ergo, domina, Suscipe carmina, Parcendo nimia Diluens crimina. 0809106b Te quoque praevia Diva clementia Sint nobis pervia Coeli palatia. 0809107 Ave Maria. Amen. 0809200 De beata Maria V. 0809201a Ave, maris stella, Dei Mater alma, porta spei, Flos immensae speciei, Per te sperant vitam rei, Dat in signum hujus rei Hodiernae lux diei Laudes et preconia. 0809201b Triste fuit in Eva vae, Sed ex Eva formas ave, Vice versa sed non prave Intus celans in conclave Verbum bonum et suave, His, quos factum damnat grave, Desuper irradia. 0809202a Gabriele nuntiante Concepisti austro flante, Porta clausa post et ante; Joseph stupet te praegnante, Sed angelo confortante Patet, quod sit re probante Via viris invia. 0809202b Fecundata coeli rore Misso tibi pleniore, Virginali salve flore, Novo ritu, novo more, Dolo carens et dolore Gignis absque genitore Genitorem filia. 0809203a Quod praecessit in figura, Nube latet sub obscura, Haec declarat genitura, Sic in matre virgo pura Pariendi vertit jura Fusa mirante natura Deitatis pluvia. 0809203b Pia prece placa natum Vim refraenans tempestatum, Mundi, virgo, munda statum, Ne nos ducat in peccatum Vanus amor vanitatum, In te jacta cogitatum, Parens paris nescia. 0809204a Placa mare, maris stella, Verbi Dei facta cella, Mater simul et puella, Quae dulcore vincis mella, Tuum natum interpella, Ne involvat nos procella Et tempestas obvia. 0809204b Omnis homo, sine mora Laude plena solvas ora, Ipsam colas, ipsam ora Omni die, omni hora, Sit mens simplex, vox sonora, Sic te gere, sic implora Ejus patrocinia. 0809300 De beata Maria V. 0809301a Ave gloriosior, Quae quanto sublimior, Tanto fis humilior, Nos omnes humilia Psallentes voce pia. 0809301b Maria beatior, Virtutibus ditior, Actibus perfectior, Perfice nos in via, Vivamus in patria. 0809302a Gratia profundior, Dignitate dignior, Caritate carior, Tua providentia Dele nostra vitia. 0809302b Plena pace purior, Prae cunctis praestantior, Auxilio promptior, Nos reos lascivia Resolve clementia. 0809303a Dominus potentior Tecum est, quae sanctior Clares et lucidior, Suscipe praeconia Moventes harmonia. 0809303b Benedicta celsior, Angelis tu pulchrior, Super omnes potior Mulieres, inclina Ad nostra suffragia. 0809304a Et benedictus prior Fructus ac salubrior Ventris tui, clarior Sole Jesus; Domina, Dona nobis gaudia. 0809304b Virgo pretiosior, Virginibus praevior, Saphyris rutilior, Cordium suspiria Prome coeli curia. 0809305 Sancta speciosior, Maria splendidior, Mater mirabilior, Deum pro nobis ora Omni cum sanctis hora. 0809400 De beata Maria V. 0809401a Angelicae Nos respice O dignitatis domina, 0809401b Cum filio In solio Coeli regnans per saecula. 0809402a Dulcis Maria, vere dulcis, Vere pia, Vere mitissima. 0809402b Tota affluens pietate, Clementia, Tota melliflua. 0809403a Tu flebili Theophili Culpae ades propitia, 0809403b Te auspice A fornice Surgit rea Aegyptia. 0809404a O mater misericordiae, O lapsorum spes unica, 0809404b Votiva servorum hodie Infer coelo suspiria. 0809405a Tu decus Israel, Tu mundi gloria, 0809405b Nostro Emmanuel Tu reconcilia. 0809406a Quem lactasti Tua sacra mamilla, 0809406b Illa ejus Membra fovens dulcia, 0809407a Mediatrix nostra, Nobis hunc placa 0809407b In illa oramus, Die tremenda. 0809408a Oblaturi hic adsumus Deo patri Tuae prolis pignora, 0809408b Quorum virtute, quaesumus, Reos munda, Trementes corrobora. 0809409a Tu bona, tu spes nostra, O Maria, 0809409b Tu clemens. Amen dicat Mens devota. 0809500 De beata Maria V. 0809501a Alma virgo, florens rosa, Regina mundi domina, Maria; 0809501b Gemma splendens de crystallo, Casta mater de filio, Maria. 0809502a Nostrae voces symphoniae Atque laudes melodiae Suscipe, Maria, 0809502b Quae Dominum concepisti, Virgo manens peperisti, Genitrix Maria, 0809503a Virgo casta, Nobis asta In adventu filii, Maria; 0809503b Quae portasti Et lactasti Angelum consilii, Maria. 0809504a Quae spectas ad solis ortum, Nos transfers ad maris portum, Ne nos fluctus obruant, Maria. 0809504b Nos exaudi, maris stella, Et pro nobis interpella, Dum judex advenerit, Maria. 0809505a Virgo, candens lilium, Nobis fer auxilium, O Maria; 0809505b Deprecare filium Pro pace fidelium, O Maria; 0809506 Ne damnemur supplicio Nobis tremendo judicio, O Maria. 0809600 De beata Maria V. 0809601 ########################################################################################################################################################### 0809700 De beata Maria V. 0809701a Ad laudem matris Dei, Modulemur licet rei Poscentes remedia. 0809701b Haec nostrae forma spei, Spes mirandae speciei, Quae vernat in gloria. 0809702a Haec virtutis nutrimentum, Spes solaris, Sola laris Terreni fiducia. 0809702b Stella maris quae vocaris, Passus rectos Et directos Da, pacis suffragia. 0809703a Sicut sidus naufrago Fulgens dux in pelago, Tu praeclara 0809703b Mundi lux in tenebris, Stella nitens celebris Deo cara. 0809704a In sede coelica Residens haec mellica Admitte cantica, Virgo pia. 0809704b Paventi psallere, Trementi pro scelere Des ausus tu plausus Veri vena. 0809705a Tu coeli regina, Mundi medicina, Munda scelus Nostrum piissima. 0809705b In mortis ruina Nos ad vitam mina Placans Deum, Tu benignissima. 0809706a Cara parens, o Maria, Patris parens, virgo pia Nos in umbrae mortis via Sedentes illumina. 0809706b Ut te nobis stella duce Tui nati tuti cruce Mereamur coeli luce Per te frui, domina. 0809800 De beata Maria V. 0809801a Contra casum primae sortis Et necessitatem mortis Dei sapientia 0809801b Novo ordine naturae Innovandae creaturae Nova dat remedia. 0809802a Dei virtus, patris verbum Contra mortis jus acerbum Caro fit in virgine, 0809802b Verus non commixtionem Passus nec divisionem Deus est in homine. 0809803a Jesum longe praesignatum Patribus non occultatum, Quem praevidit Samuel, 0809803b Praedictum ab Isaia David filia Maria Concepit Emanuel. 0809804a Rubus incombustus igne, Virgo pudoris insigne Non perdit in filio; 0809804b Deum concipit innupta, Christum parit incorrupta Novo privilegio. 0809805a Madefacto coelitus Imbre sancti spiritus Gedeonis vellere 0809805b Servatur integritas Et datur fecunditas Deitatis opere. 0809806a Irrigatur arida Fitque virgo gravida Germine fructifero; 0809806b Quidquid hic compluitur, Coelesti perfunditur Rore salutifero. 0809807a Ave virgo singularis, Porta coeli, stella maris, Decus et spes unica, 0809807b Lumen orbis salutare, Ne obvolvat taetrum mare, Trahe nos ad coelica. 0809808a Ave plena gratiae, Nostrae causa veniae, Virga Jesse florida; 0809808b Fons misericordiae, Mater regis gloriae, Via vitae fulgida. 0809809a Ave virginum regina, Stella fulgens matutina, Angelorum Domina; 0809809b Sublevatrix oppressorum, Supplicantum servulorum Intende precamina. 0809810a Tu es spes fidelium, Salus et refugium, Ave mundi domina; 0809810b Virginum castissima, Reginarum optima, Solve nostra crimina. 0809900 De beata Maria V. 0809901a Cursum sol iterans en nova tempora Et, quae concelebret, dat nova gaudia Genti Christigenae, dum colit annua Novae salutis nuntia Dicens: Ave Maria. Mundi gemente machina Legatus aula coelica Te stirpe virgo regia Plenam salu 0809901b ########################################################################################################################################################### 0809902a ########################################################################################################################################################### 0809902b ########################################################################################################################################################### 0809903a Si cognata senex est sterilis tua, Jam fecunda gerit mascula pignora, Cur non haec eadem virgo tibi sacra Donet Dei potentia? Ne timeas, Maria. Quid ergo, felicissima, Adhuc moraris pendula, Profer cupita verbula, Para sacrat 0809903b ########################################################################################################################################################### 0809904 Amen simul voces sonent et pectora. 0810000 De beata Maria V. 0810001a Ave mater redemptoris, Fons salutis, fons decoris, Cujus replet vis odoris Coelum, terram, maria. 0810001b Salve forma pietatis, Templum summae deitatis, Cujus luce claritatis Illustrantur omnia. 0810002a A delictis nos emunda, Sola virgo et fecunda, Prima talis, sed secunda Caret ordo saeculi. 0810002b Decantantes nos exaudi, Serva datos tuae laudi, Ne fallacis hostis fraudi Tui subsint servuli. 0810003a Aulam tuae castitatis Rex ingressus majestatis, Factus homo pro peccatis Restauravit omnia. 0810003b Admiratur lex naturae, Quae sit hujus vis juncturae, Qua creator creaturae Suscepit humilia. 0810004a Gabrielis ad decreta Primo pavens sed post laeta, Spreta mundi consueta Divino spiramine, 0810004b Fide Deum concepisti, Patrem tuum peperisti, Cunctis vitam produxisti Ventris tui germine. 0810005a Parens semper illibata, Nobis nata, nobis data, Ab antiquo praesignata Rubo, virga, vellere; 0810005b Spinas nostras exstirpare, Nos regendo conservare, Sacro rore nos dignare Coelitus perfundere. 0810006a Quam immensa, quam pusilla Tua proles haec est illa, Cujus crucis per vexilla Fugantur daemonia, 0810006b Abrogantur jura mortis Et apertis vitae portis Reus ad primaevae sortis Redit coeli gaudia. 0810007a Per te, vitae mater, rerum Cessat umbra, micat verum, O regina mulierum, Angelorum domina; 0810007b Tuum datur mox ad nutum Naufraganti litus tutum, Stella, cujus lux virtutum Vincit coeli lumina. 0810008a Nulla pestis apprehendit, Nil expugnat, quos defendit, Quibus munimen impendit Tua miseratio. 0810008b Ergo nostri miserere Facque lucis lumen vere Post hanc vitam nos videre In coeli palatio. 0810100 De Beata Maria V. 0810101 Gaude, virgo gloriosa, Virgo munda, mundi rosa, Munda verbi mansio; 0810102a Tota munda nos emunda Et fecunda nos fecunda Christi puerperio. 0810102b Tu vitalis et regalis Virga virens virginalis Flore pudicitiae. 0810103a Fecundata novo rore, Nova fronde, novo flore, Fructu novae gratiae. 0810103b Ex hac virga viret ecclesia, Tacta floret coelesti pluvia, Regem parit gloriae. 0810104a Virgam regis, virgam gregis, Virgam legis ex hac legis Prodiisse virgula; 0810104b Virgam viae regiae, Virgam lucis praeviae Profert haec virguncula. 0810105a In hac virga magus cedit, Mare fugit et obedit, Unus caedit milia, 0810105b Et in fontem petra fluit, Et de coelo manna pluit, Sermo sonans omnia. 0810106a Virgo, virga salutaris, Singularis portus maris, Porta vitae praevia, 0810106b Nos immersos in profundo Duc in portum et a mundo Tua mundet gratia. 0810107a Pelle Scyllam et Sirenes, Purga mentem, purga renes, Planta morum germina 0810107b Et de mentis area Lateres cum palea Et lutum elimina. 0810108a Noster in te crescat zelus, Inconcussa stet phaselus Inter tot contraria, 0810108b Virga crucis remige Nos in portum dirige Per tot maris devia. 0810109a Tolle malum, tende velum, Per te remum duc phaselum Ad coeli palatia; 0810109b Tu sis nobis mediatrix, Dux et cymbae gubernatrix Per maris naufragia. 0810110a Tu de lignis levigatis, Lignis Setim deauratis Arca, legis scrinium; 0810110b Tu vas mannae sanctioris, Vas dulcoris et honoris Habens privilegium. 0810111a Tu, Maria, maris stella, Virginalis virgo cella, Mater matris, fundens mella De fluentis gratiae. 0810111b Cum sis stella, da splendorem, Cum sis virgo, profer florem Castitatis et dulcorem Maternae clementiae. 0810112a In te Salomonis lectus, Auro fulvo circumtectus, Ex electis est confectus Floribus convallium; 0810112b In te tactus caritatis, Byssus candens castitatis Et supernae majestatis Regale triclinium. 0810113a Tu medulla condimenti Ollae mortis aegrae menti, Caecis splendor firmamenti, Lapis basis fulcimenti, Captivis refugium. 0810113b Tu laterna deitatis, Tu lucerna veritatis, Tu pincerna pietatis, Nobis summae claritatis Confer participium. 0810200 De omnibus Sanctis. 0810201a Ad honorem sanctorum omnium, Qui possident coeli palatium, Devotio plaudat fidelium Persolvendo laudis praeconium. 0810201b Oris voce, medullis cordium Collaudemus regem et dominum, qui solus est rerum principium, Qui caput est et finis omnium. 0810202a A quo, per quem, in quo sunt omnia, Ipsi salus, honor et gloria, Laus perennis, pax et victoria Et claritas et sapientia. 0810202b Hunc collaudat in coeli patria Beatorum felix concordia, Huic laudem mater ecclesia Cum celebri reddit laetitia. 0810203a Veneremur illud eximium Trinitatis summae sacrarium, Templum Dei, rei remedium, Peccatoris tutum refugium. 0810203b In conceptu nescivit vitium Nec in partu doloris taedium, Nec caloris passa incendium Contra morem protulit filium, 0810204a Altissimi patris consilium, Florem campi convallis lilium, Angelorum et nostrum gaudium, 0810204b In supernis a patre genitum, Per quem constat, quidquid est conditum, Et a matre in terris editum. 0810205a Haec est virga levitica, Flore, fructu specifica, Haec est urna mirifica, Vero manna magnifica. 0810205b Haec cella Salomonica, Qua sedet sapientia, Haec cella aromatica, Virtutum plena gratia. 0810206a Hanc circumstant illa coelestia Spirituum sanctorum agmina, Principatus et dominantia, 0810206b Potestates, milium milia Regi regum administrantia, Sine fine sanctus clamantia. 0810207a Patriarchae, viri praecipui, Fide pleni et bello strenui, Huic sacro praesunt conventui, 0810207b Et prophetae virtute praediti, Prius sancti quam ventre editi, Sanctissimo non desunt coetui. 0810208a In hac praefulget curia Fide et patientia, Doctrina apostolica Judicans cum justitia 0810208b Et martyrum constantia Vincens tormenta varia, Spernens mundana gaudia Cum triumphali gloria. 0810109a Sacerdotum confessio et confessorum concio In hoc exsultant gaudio, 0810209b Quos carnis maceratio Et longa cruciatio Dignos fecit martyrio. 0810210a Illic epithalamium Et novum agni canticum Decantat chorus virginum Rosas ferens et lilium. 0810210b Ad quorum nos consortium Per eorum suffragium Ducat pater per filium, Qui regnat in perpetuum. 0810300 De omnibus Sanctis. 0810301a Gaudeat ecclesia Per quatuor climata, Mundi nunc laetitia Circumfusa maxima. 0810301b Temperentur organa, Praeparentur omnia Musicorum genera Hac in die fulgida. 0810302a Domini innumera Praedicentur opera, Agantur solemnia Sanctorum natalia. 0810302b Qui mundi pericula Vicerunt per omnia, Repellentes dulcia, Non timentes aspera. 0810303a In primis sit posita Mater Dei inclita, Maria piissima, Virgo beatissima. 0810303b Quae super angelica Exaltata gaudia, Residens in gloria Supra coeli culmina. 0810304a Angelorum agmina Ante Deum posita, In conspectu Domini Ferre nostra cantica 0810304b Vestra sunt officia, Adducendi animas Electorum tradita Vobis est potentia. 0810305a Patriarchae et prophetae, Pleni Dei gratia, Subvenite miseris Vestra prece sedula. 0810305b Johannes, qui Dominum Prophetavit primitus Monstravit et digito, Nobis sit sollicitus. 0810306a Apostoli, qui lumina Mundo estis tradita, Vestra est potentia Ad laxanda crimina. 0810306b Vos precamur consona Prece, quod et cantica Sumatis cum gloria Per ista solemnia. 0810307a Martyres fortissimi, Veri testes Domini, Qui pro Deo corpora Dedistis ad verbera, 0810307b Contemnentes omnia Mundi delectamina, Unde super aethera In superna curia 0810308a Possidetis gaudia Per aeterna saecula; Hujus rei gratia Laetetur ecclesia, 0810308b Laudes et praeconia Qui pro vestra gloria Concinamos inclita Per ista solemnia. 0810309a Confessorum agmina, Quae mundi luctamina Atque carnis vitia Superastis omnia, 0810309b Martyribus similia Meruistis praemia, Ad vestra solemnia Retorquete lumnia. 0810310a Virginum sanctissima Cohors Deo proxima, Quae corporis verbera Et carnis incendia 0810310b Vicisti duplicia Retinens insignia, Quia virgo candida Et martyr purpurea. 0810311a Sanctorum collegia Omnium, per merita, Quae habetis maxima, Per vos detur venia 0810311b Nobis, ut in pagina Vitae nostrae nomina Scribantur per omnia Saeculorum saecula. 0810400 De omnibus Sanctis. 0810401 Sancta Dei mater, virgo benigna Maria, 0810402a Tu nos miseros adjuva atque Christi gratiam nobis impetra, 0810402b Quae nos tua per merita devitare faciat cuncta crimina. 0810403a Beate Michael, tu pro nobis majestatem superni regis invoca, 0810403b Et cuncti coelibes simul cives, commendate nos Deo prece sedula. 0810404a O Johannes, Christi baptista, pro nobis indignis jugiter ora. 0810404b Et tu, sancte Petre, dignare cuncta disrumpere nostra vincula. 0810405a Omnes Domini apostoli, solvite delicta nostra, 0810405b Quia vobis est a Domino potestas ad hoc concessa. 0810406a Nunc sancti martyres, qui vestra tradidistis corpora, 0810406b Pro Christi nomine libenter multa ad supplicia; 0810407a Vos quoque, confessores Christi et sacerdotes virginumque sanctorum turma praeclara, 0810407b Precamini pro nobis, ne nos seducat hostis neque vana gloria nec laus humana. 0810408a Omnes sancti Dei, verba pro nobis ferte pia; 0810408b Rogate Dominum, ut nostra deleat crimina 0810409a Ut nos evadere faciat inimici scandala et inferni claustra, 0810409b Nos atque per suam collocet pietatem requiem saltem in aliquam. 0810410a Ut libeat nos dicere: honor, laus et gloria 0810410b Sancta tibi sit trinitas per aeterna saecula. 08104011 Amen dicant Simul cuncta. 0810500 De omnibus Sanctis. 0810501a Rex aeterne, rex coelorum, Nos conserva, ne nostrorum Culpae graves delictorum Trahant ad supplicia; 0810501b De hac valle lacrimarum, de hac nocte tenebrarum Trahe nos ad diem clarum In aeterna gloria. 0810502a Precibus apostolorum, Martyrum et angelorum Petimus, quod meritorum Augeatur gratia; 0810502b Confessores exorantes Virginesque deprecantes, Sanctos omnes invocantes Ad nostra subsidia. 0810503a Et tu, mater pietatis, Virgo sanctae trinitatis, Nos solutos a peccatis Deo reconcilia. 0810503b Jesu bone, te rogamus, Ut te dante sic vivamus, Quod post mortem habeamus Requiem in gloria. 0810600 In festo omnium Sanctorum. 0810601a Alme Deus, lux summa, quem luna, sol et stellarum corpora, angelica et spiritalis potestas, coelestis atque aeterna 0810601b Atque terrae producunt viscera agrestia et lata aeris regna et maria et infera adorant atque trepidant. 0810602a Preces nostras atque vota sume humilia, 0810602b Quibus te laudantes voce cantamus consona 0810603a In solemnitate omnium sanctorum praecelsa et cunctis populis fulgida. 0810603b Qui tibi devoti in aeterna vita regnantes festa frequentant praecipua. 0810604a In hoc ergo collegio nostra junge gaudia 0810604b Atque simul fac nostras numerari animas. 0810605a Ubi florigeras sacra virgo Maria coronas numerat 0810605b Et apostoli jam pretiosa sequuntur agni vestigia. 0810606a Martyrum excelsa per flammas et per tormenta multa munda sunt defuncta agmina 0810606b Et pia pro nobis dant vota mittentes stolas suas ad tuam misericordiam. 0810607a Ubi resonat in excelsis Hosanna 0810607b Horum omnium voce clara per cuncta. 0810608 Saecula. 0810700 De ss. Patronis. 0810701a Honoremus corde toto Patronorum voce, voto Sedulo solemnia, 0810701b Qui pro nobis regi divo Incessanter Deo vivo Offerunt precamina. 0810702a Invocemus mente nexi Nec cessemus genuflexi Horum patrocinia, 0810702b Nam nos genuere patres Cohortando quasi fratres Verbis apostolicis. 0810703a Ergo grati jucundemur, Onerosas ne cogemur Perpeti molestias, 0810703b Probris cunctis abdicemus Et sincere deploremus, Fragiles quod gessimus. 0810704a O vos coelici parentes, Nostra corda, gressus, mentes Ad Deum convertite, 0810704b Ut ab hoste simus tuti Quovis, eja, nos adjuti Vestris sanctis precibus. 0810705a In hac valle mereamur Firmam pacem, deprecamur, Tandem et perpetuam; 0810705b Nobis velit quod praestare, Qui cum patre conregnare Novit et spiramine. 0810800 In Translatione sanctorum. 0810801a Sanctorum praeconio Serviat devotio, Laus et jubilatio Nostri chori. 0810801b Confessorum gaudio Nostra sit confessio, Decora laudatio Conditori. 0810802a Hi pastores ovium, Hi doctores gentium Fervent in officium Caritatis. 0810802b Pellunt plebis vitia, Fugant et daemonia, Dantes beneficia Sanitatis. 0810803a Horum corda solida Reddit fides vivida, Caritate fervida Verus amor. 0810803b Horum vigent seduli In salutem populi Lingua, manus, oculi, Cordis clamor. 0810804a Hi norma justitiae, Forma poenitentiae; Pacis et concordiae Condimentum, 0810804b Flores eloquentiae, Fructum sapientiae Dantes in ecclesiae Nutrimentum. 0810805a O beata concio, Quam sine fastidio Pascit Dei visio Semptiterna. 0810805b Nos precum suffragio Vestra miseratio Trahat ab exsilio Ad superna. 0810900 De sanctis Reliquiis. 0810901a Nos ad laudes praeclara corona monet Alleluja, 0810901b Et pro crucis vexillo canora sonet Harmonia. 0810902a Veneremur sanguinem Et sacram arundinem Salvatoris; 0810902b Pro pannis sudario Sonet et pro pallio Laus in choris. 0810903a Adoremus lanceam Et catenam ferream Redemptoris; 0810903b Linteum et spongiam Colamus et gloriam Conditoris. 0810904a Pars de Christi tumulo Praesentata populo Adoretur, 0810904b Consecrata tabula Cum Moysi virgula Honoretur. 0810905a Lac et peplum virginis Et thesaurus sanguinis Percussae imaginis Nos ditarunt, 0810905b Sacra Clemens, Blasius, Praeco Christi praevius et senex eximius Praesentarunt. 0810906a Per haec magnalia Repelle vitia Nos, Christe, firmans in gratia; 0810906b Ut post praesentia Vitae praeconia Tecum laetemur in patria. 0811000 De Apostolis. 0811001a Vos sal terrae, vos lux mundi, Vos fecundi et facundi Defluentis gratiae; 0811001b Vos lucernae firmamenti, Vos pincernae testamenti, Vos Cherubim gloriae. 0811002a Vos in petra solidati, Vectes sethim deaurati, Claves sapientiae; 0811002b Vos priores, fundatores, Protectores et rectores Totius ecclesiae. 0811003a Vos per flatum vitae venti De secretis firmamenti Missi, mundi cardines, 0811003b Orbem fertis et ardores, Terrae motus et terrores, Tonitrus et grandines. 0811004a Ut rebelles per terrorem Et electi per amorem Ad te, Sion, redeant, 0811004b Ut per veros piscatores, Non per pseudo-perversores Rete vestrum subeant. 0811005a Cum coelestis regni claves Teneatis et conclaves Clausas veri luminis, 0811005b Aperite nobis hortum Hujus lucis et hunc portum Summae plenitudinis. 0811100 De Apostolis. 0811101a Laus sit patri, laus sit proli, Laus sancto spiritui, 0811101b Uni Deo, vero soli, Qui non potest minui. 0811102a Cujus sanctae majestati Sancti sunt conspicui, 0811102b Candidati, coronati, Felices perpetui. 0811103a Sunt prae cunctis honorati Principes apostoli, 0811103b Qui pro Christo morti dati Meruerunt recoli. 0811104a Patres illi primitivi, Sicut hortum rigant rivi, Rigaverunt populos, 0811104b Differentes in personis, In coronis et in donis Pares habent titulos. 0811105a Qui vicerunt hostem trucem Promerentes summam lucem Et coronas maximas, 0811105b Qui tulerunt suam crucem Et sequentes Christum ducem Posuerunt animas. 0811106a Quam decorus ille chorus Duodenus, quam serenus Adspectus in singulis, 0811106b Qui rectores et censores, Qui pastores et doctores Exstiterunt populis. 0811107a Jucundantes et laetantes, Assistentes et praesentes, Christe, tuis oculis, 0811107b Venerandi, praedicandi, Gloriosi, gratiosi, Pollentes miraculis. 0811108a Hi sunt illi, per quos clavis Paradisi traditur, 0811108b Hi sunt illi, per quos navis Ad portum deducitur. 0811109a Hi sunt illi, quorum sanguis Pro te, Jesu, funditur, 0811109b Hi sunt illi, per quos anguis Antiquus perimitur. 0811110a Per hos coelum reseratur Et per eos clauditur, 0811110b Per hos culpa condonatur Et reatus solvitur. 0811111a Inter eos coronatus Est Andreas, vir beatus, Cujus festum colitur; 0811111b Quantus fuit iste, vide, Quanta passus sit pro fide, Satis intelligitur. 0811112a Mortem tulit temporalem, Unde vitam immortalem Meruisse dicitur. 0811112b O Andrea, pastor bone, Fac nos frui visione, Quae sanctis promittitur. 0811113a O coelestes senatores, O bis seni seniores, Exaudite peccatores, Impetrantes veniam. 0811113b Ut cum dies erit irae, Qua salvare, qua punire Debet judex, tunc redire Possimus in patriam. 0811200 De Communi unius Martyris. 0811201a Laetabundi jubilemus, Laeta mente celebremus Martyrum solemnia; 0811201b Qui in mundo morientes, Sed in Christo renascentes Ejus vivunt gratia. 0811202a Cujus testes exstiterunt, Dum mundana respuerunt Quaerendo coelestia; 0811202b Quem ad mortem dilexerunt, Ipsum sequi voluerunt Per mortis compendia, 0811203a Crucem sibi bajulantes, Sola cruce gloriantes Audita sententia: 0811203b Si quis post me vult venire, Tollat crucem, si redire Vult ad coeli gaudia. 0811204a Sic per multas passiones Ad supernas mansiones Gloriosi proceres 0811204b Festinabant sed in via Experti sunt ludibria, Vincula et carceres. 0811205a Flagellati, lapidati Et per multa cruciati Tormentorum genera, 0811205b Torcularis in pressura, Faex deorsum sed vis pura Manavit ad supera. 0811206a Ubi manet aeternale, Quod hic fuit temporale Carne tectum lubrica; 0811206b Ubi manent sublimati, Mira stola decorati, Securi de reliqua. 0811207a Sic, Vincenti, martyr Christi, Laureari meruisti Claro diademate, 0811207b Certa fruens visione, Quod palpamus ratione Sicut in aenigmate. 0811208a Unitatem trinitatis, Trinitatem unitatis, Quod est ineffabile, 0811208b Illud magnum sacramentum, Ad quod nullum argumentum Habemus probabile. 0811209a Manifeste contemplaris, Contemplando satiaris Interna dulcedine, 0811209b Qua refectus esurire Nullus potest aut sitire Tanto fruens lumine. 0811210a O convicis angelorum, Ad superna nos polorum Tuo fac precamine 0811210b Post hanc vitam sublevari, Quos hic cernis aggravari Multiformi crimine. 0811211 Poscat iste Et tu, Christe, Largiaris Domine. 0811300 De Communi Confessoris. 0811301 Mundi aetate octava 0811302a Florebunt duplici palma beatorum agmina, 0811302b Corpore glorificato, conregnante anima. 0811303a Induentur bina stola, quicunque prius meruerunt singulas; 0811303b Fulgebunt justi tamquam sol et velut clara coeli luminaria. 0811304a Omnes omnia scient, verba cessabunt, loquentur mutuo corda. 0811304b Una omnium Alleluja vox est, quam signant sequentia pura 0811305 Voce canenda. 0811400 De ss. quatuordecim Auxiliatoribus. 0811401a Inter sanctos Deo gratos Adjutores vos beatos Praedicat ecclesia, 0811401b Omnem mundum nam spevistis Et pro Christo reliquistis Vana ejus gaudia. 0811402a Hostis propter hoc antiquus Saevit in vos ut iniquus, Boni Christi milites, 0811402b Adversatur et grassatur, Adulatur et minatur Suos per satellites. 0811403a Non vos poena terret dura, Nec promisssa frangunt plura Servire daemonibus; 0811403b Nempe fides vos firmavit Atque Christus confortavit Vincere in omnibus. 0811404a Eja Christi pugnatores, Qui non victi sed victores Fuistis in proelio, 0811404b Sitis memores nunc mei Nec non ecclesiae Dei Egentis auxilio. 0811405a Repellatur ob vestrorum Interventum meritorum Bellarum nequitia, 0811405b Error omnis evellatur, Quod injustum est, tollatur, Vigeat justitia. 0811406a Salus aegris, quies fessis, Sit solamen et oppressis Spesque lapsis veniae, 0811406b Ad se Deus nos clamantes Per vos audit, fluctuantes In valle miseriae. 0811407 Laus his pro patronis Deo, Per quos nobis spes in eo Jam datur certissima. 0811500 De XXIV Senioribus. 0811501a Omnis homo laudes pangat, Hac in domo nemo frangat Laudis personantiam 0811501b Mundis modis ac discretis Canat rite sine metis Decoris fragrantiam. 0811502a Qua luxerunt nisu toto Viri sancti, fide, voto, Quater seni proceres; 0811502b Grate Christus quos elegit, Donis sanctis dum compegit Toti orbi celebres. 0811503a Noster olim incolatus Animarum dum reatus Stabat in periculo, 0811503b Culpis nostris est prostratus Rex pro nobis homo natus Crucis in patibulo. 0811504a Qui dum surgens morsu urgens Inferorum moenia Coelos scandit, iter pandit Tergens nostra crimina. 0811504b Dextram patris summi tenens Dulciori jubilo, Votis ratis suos regens Hic in orbe nubilo. 0811505a Hinc in Pathmos dum illuxit Caro suo, hunc instruxit De futuris statibus: 0811505b Girant thronum tunc sedentis Quater seni sacrae gentis Junctis animalibus. 0811506a Agnus Dei hinc occisus Est praeclarus ibi visus Septem habens cornua, 0811506b Is a cunctis adoratur, Flexo corde veneratur Septem gerens lumina. 0811507a Cui dantur reserari Et in orbem praedicari Septena hic signacula, 0811507b Hic effecit nos regales Delubri sacerdotales Collustrans cordis invia. 0811508a En electi stant perfecti Citharis et phialis, Macerati, castigati, Toto corde inflamati, 0811508b Ut adorent et exorent Pro terrenis miseris, Ut admittat et acceptat Tamquam gratum nostrum flatum Sacri adoraminis. 0811509a O electi et beati, Tonsurati ac comati, Nunc et semper Christo grati, Simus vobis commendati. 0811509b Ut laetanter operemur, Exultantes veneremur, Caritate protendemur Ac vobiscum gratulemur. 0811510 Hamus quo non rumpitur Piscium in captura, Nec vestis conscinditur, Quae sortis capit jura, Quo sacrum Alleluja Non clauditur mensura. 0811600 De XXIV Senioribus. 0811601a Collaetemur venerantes Citharoedas resonantes Preces et citharizantes In conspectu Domini, 0811601b Senos quater seniores, Agni throni assessores, Interventu defensores Fideli sunt homini. 0811602a Deum Sabaoth videntes, Quem verentur omnes gentes, Hunc affantur inquientes Omnia per saecula: 0811602b Dignus es, qui corruisti Libri clausi nece tristi Deo nos et redemisti Solvere signacula. 0811603a Plenas odoramentorum Phialas, quae sunt justorum Preces, habent, quas polorum Deo semper indicant; 0811603b Laeti cujus majestatem Contemplantur, hi primatem Plasmantem ver et aestatem Et momenta praedicant. 0811700 De sancto Achatio. 0811701a Digne recoluntur digni Christi martyres benigni, Portitores sacri signi, Sancti decem milia. 0811701b Ex terrestribus coelestes Fiunt crucifixi testes, Spernunt terrenorum vestes Fulti Dei gratia. 0811702a Convenerunt cum Romanis Caesares cum viris vanis, Immolare diis profanis Pro vincendis hostibus. 0811702b Eufratenses, Gadereni, Ut rebellione pleni Armis bellicis sereni Stabant in agminibus. 0811703a Motis castris Adrianus Et Antonius Romanus Adversariorum manus Fugiunt de proelio. 0811703b Militares autem viri Perstiterunt instar tyri Novem mille actu miri Misso coeli nuntio. 0811704a Juvenis his apparebat, Qui audiri se monebat Et in fide instruebat Alloquens Achatium. 0811704b Lacum hostes incurrebant, Nam ab angelo timebant, Qui resistere volebant Petunt praecipitium. 0811705a Interemptis inimicis Erat angelus amicis Verbum vitae dans felicis Velut Jesus medius. 0811705b Ararat tunc pervenerunt Angelique descenderunt, Septem numero fuerunt, Unde stupor nimius. 0811706a Mira illic narrabantur, Hinc peccata plangebantur, Angelique ferebantur A sanctorum oculis. 0811706b Ad futura animati Quaerebantur hi beati, Principesque sunt turbati Cum eorum populis. 0811707a Reges quinque demandantur, Ut sic sancti occidantur, Veniunt et trucidantur Diris cruciatibus. 0811707b Tunc in martyrum agone Sicut Christi passione Ante punctum horae nonae Signa patent omnibus. 0811708a Idolis non offerebant, Unde nullae convertebant, Vitam cruce finiebant Pares suo Domino. 0811708b Recte tales recoluntur, Quorum preces non pelluntur Sed in coelis audiuntur Sine finis termino. 0811709a Viros istos invocemus, Horum festum celebremus, Passionem pertractemus Habituri gloriam. 0811709b Martyres pro Jesu passi, Nobis qui nunc sumus bassi, Ne deficiamus lassi Impetrate gratiam. 0811800 De sancto Achatio. 0811801a Laudemus Dominum Devotis cordibus, Qui mentes hominum Sanctorum mortibus Illustrat hodie. 0811801b Quos in patibulis Tortos atrociter Transfert a vinculis Carnis subtiliter Ad thronum gloriae. 0811802a Coronas aureas Sacer exercitus Gestat, qui spineas Tulit, et gemitus Cedit in gaudium. 0811802b Sic ignominia, Claram memoriam, Moeror laetitiam Confert et gloriam Crucis opprobrium. 0811803a Hi, quorum corpora Jesu stigmatibus Fulgent in ebora Tincta coloribus Auro vernantibus, 0811803b Fixi stipitibus, Cruenti sanguine, Salutem omnibus Benigno famine Poscunt fidelibus. 0811804a Vox sonat coelitus Missa, qua protinus Firmat divinitus Petita Dominus, Amator martyrum. 0811804b Venite, inquiens, Regnum percipite, Si erit cupiens, Vota perficite, Vos invocantium. 0811805a Mox multitudine Stipatus adfuit, Rex suos lumine Milites induit Inaestimabili. 0811805b Egressi milites De tabernaculis In fide divites, Confossi jaculis Cum duce nobili 0811806a Pergunt ad patriam, Palma victoriae Venustant regiam Coeli militiae Excelsi laudibus. 0811806b Cernentes facie Decorem regium Post statum gratiae Aeternum gaudium Praestent supplicibus. 0811900 De sancto Aegidio. 0811901a Aegidio psallat coetus Iste laetus, Alleluja, 0811901b Quem perfudit primo flore Miro more Lux divina. 0811902a Sanctus signis floruit, Quia pure coluit Creatorem; 0811902b Karolus quod fregerat, Prece munda reparat Ad vigorem. 0811903a Ad desertum evolat, Nudus crucem bajulat Salvatoris; 0811903b Ibi carnem macerat, Ibi pugnans superat Vim ardoris. 0811904a Dum sic Christo militat, Turbam fratrum incitat Ad aeterna; 0811904b Quibus ipse praefuit, Apta loca petiit Ter quaterna. 0811905a Eja, pater pauperum, Noxas dele scelerum, Ignem quo tartareum Evadamus; 0811905b Tuis fer auxilium, Ut post hoc exsilium Tecum Dei filium Videamus. 0811906a Ora pro tuorum Statu filiorum In conspectu summi regis; 0811906b Ut nos a peccatis Mundans perpetratis Donet esse dextrae gregis. 0812000 De sancto Albano. 0812001 Eja gaudeas caterva ovanter, eja. 0812002a Pange sonora Domino cantica, illius enarra et magnalia. 0812002b Ex toto corde, ex tota virtute, ex tota anima Christo jubila. 0812003a Qui est sanctorum vita, virtus, gloria, praemium, corona. 0812003b Cujus pietas larga comit aurea Albanum laurea. 0812004a Cujus praecellens gratia expurgavit ejus crimina. 0812004b Ejus et cornu per saecla exaltavit in magna gloria. 0812005a Cum enim percepisset diva munera, 0812005b Sanctae religionis dona mystica, 0812006a Aspernens idolatram regem sprevit idola. 0812006b Et cum jam duceretur mortis ad supplicia, 0812007a Prece fugans flumina, Per fluvii glareas sicca transivit semita; 0812007b Pari quoque gratia Grata fontis munera terra produxit arida. 0812008a Post haec inclita, Albane pater, opera Linquens haec terrestria, Scandis cum gloria coelorum dindima. 0812008b Te nunc petimus, patrone, prece sedula, Qui es nostra gloria, Solve precum votis servorum scelera. 0812009a Exora pro gente Anglica et pro ejus pace aeterna 0812009b Et nobis tibi supplicibus vitae vera impetra gaudia. 0812010 Ibi sonat jugiter Alleluja. 0812100 De sancta Alda. 0812101a Plebs fidelis laetetur, Aldae psallat praeconia 0812101b Festumque festivetur, Exstat digna memoria. 0812102a Haec est virgo tota decora, mente casta, corpore pudica; 0812102b Stella rutilans ut aurora, operibus penitus coelica. 0812103a Turma salutet humilis, Nam hanc laudant coelestia; 0812103b Ave, virgo laudabilis, Alda repleta gratia. 0812104a In te diffusa clementia Christi fuit, qua gloriaris; 0812104b Elegit te sua gratia, Throno suo nunc coronaris. 0812105a Prole quondam nobilis Fideque clarior, 0812105b Supra modum humilis, Cunctis benignior. 0812106a Una quinque prudens Ex virginibus, 0812106b Caritate pollens Et virtutibus. 0812107a Sponsa sponso grata, Pulchra, formosa, 0812107b Hocque consecrata Es gloriosa. 0812108a Mater pauperum, afflictorum Solamen et vera spes reorum, 0812108b Preces pias sume servorum Servans ab insidiis malorum, 0812109 Post hanc miseriam Coeli des gloriam. 0812200 De sancto Alexio. 0812201a Haec est dies digna cultu, In qua de mundi tumultu Dei fruiturus vultu Conscendit Alexius; 0812201b Legi mentis repugnantem Legem membrorum calcantem, Quem et hostem superantem Traxit Dei filius. 0812202a Namque manens impollutus, Natum virginis secutus, Postquam literis imbutus, Copulatur virgini; 0812202b Quam suppressa voluptate Christi fervens caritate Monita virginitate Reliquit certamini. 0812203a Hunc nobilitas ornavit Naturae, quam superavit Ejus et plus decoravit Mente morum claritas; 0812203b Despecto fuco decoris Vani fastuque tumoris, Crucem ferre salvatoris Quem cogebat caritas. 0812204a Qua devictus abnegavit Semetipsum, conculcavit Mundum, carnem subjugavit Servire spiritui. 0812204b Cum renuntians nativo Solo motus flatu divo Dominatur sensitivo Pauper appetitui. 0812205a Annis decem septem junctis Exsul et ignotus cunctis Acriter dolore punctis Degebat parentibus; 0812205b Per imaginis laudari Vocem cum coepisset, mari Se commendans ignorari Vult mutatis gressibus. 0812206a Hinc latens tot annis actis Domo patris dormit, tactis Stupore perpensis factis His parentum mentibus. 0812206b Aeger non remansit unus, Quin reduxit voti munus, Tangens hoc dum fertur funus Ejectis daemonibus. 0812207a Aeternorum jam possessor, Beatissime confessor, Sis pro nobis intercessor Apud regem gloriae; 0812207b Quo dignetur liberare Culpis vinctos et salvare Tuae vacantes praeclarae, Tam dulci memoriae. 0812208a Christe, da, quem veneramur Et quem laudare conamur, Ut vestigia sequamur Spretis vanitatibus. 0812208b Mente pia deprecamur, Mundi curis eruamur Condigneque compungamur Pro nostris reatibus 0812209a Sicque nostra praesens vita, His terrenis irretita, Hic expediatur ita Virtuosis actibus, 0812209b Ut a viciis mundati Moribusque decorati, Veste carnis spoliati Jungamur coelestibus. 0812300 De sancto Alphego. 0812301 Ad haec colenda gaudia, 0812302a Quae Alphegi triumphalis adornat victoria, 0812302b Mellifluae trinitati persolvamus cantica. 0812303a Cujus fidei clara assumens insignia 0812303b Ad nihilum redegit maligni molimina. 0812304a Dum fortis patiendo mortem ad usque suam odivit animam, 0812304b Ut vitam in aeternam mortis jure calcato custodiret eam. 0812305a Omni plenus gratia multa dedit insignia Virtutum verbi semina spargens semper in credula carnalium corda. 0812305b Sed plebs veri nescia agens mente lapidea Sancta Dei famina spernit ac omnimodam prorumpit in iram. 0812306a Stat martyr ovans, Jesum adorat, cujus vicem gerebat, pro illo mori gaudebat. 0812306b Oves commendat Christo servandas sanguine sternens viam, qua graderetur ad vitam. 0812307a Passus obscura carceris antra, vincla, dira tormenta, 0812307b Saxorum inter vulnera sanctam coelo reddidit animam. 0812308a Quid ergo saevis, invida pestis, pestis antiqua, 0812308b A moriente Chisto devicta atque calcata? 0812309a Virtus hunc sustollet ad gloriam, te invidia trahit ad poenam. Ecce quam laeta cantat haec turma martyris alma 0812309b Trophaea dignam Christo dans doxam, qui tulit palmam. Ecce nunc, quem murmur non fregerat, aeternaliter vivit et regnat. 0812310a Per haec tua felicia, pater, rogamus gaudia, 0812310b Quae hodie omnifica tibi cessit potentia, 0812311a Aufer a nobis meritam mali auditus sententiam, 0812311b Qua confundentur superba omni cesante superbia, 0812312 Et fac nobis perviam regni coelestis januam. 0812400 De sancto Amando. 0812401 Gloriosi Amandi, eja, 0812402a Sacerdotis annua solemnia Celebremus celebri laetitia. 0812402b Ex illustri natus est prosapia Sanctus puer, Dei plenus gratia. 0812403a Literarum adamavit studia, Mundi hujus spernens lenocinia. 0812403b Suspirabat ad aeterna gaudia, Electorum imitans vestigia. 0812404a A serpente liberavit Ogiam Signo crucis adhuc puer insulam. 0812404b Pastorali decoratus infula Declaratur per multa miracula. 0812405a Conservavit puerum a daemone, Quem perdere volebat in flumine. 0812405b Nautas salvat de mortis angustia Commotaque praesul sedat maria. 0812406a Plagis caesus fixusque patibulo Fur salvatur ipsius oraculo. 0812406b Verbum vitae gentibus anuntians Revocavit ab errore miserans. 0812407a Lepram mundat, curat paralyticos, Caecos, claudos sanans ac phreneticos. 0812407b Admiranda ejus sunt insignia, Quae referri non possunt per omnia. 0812408a Vitae tandem intrare felicia Post laborem meruit palatia. 0812408b Jam Amandus adamanda gaudia Cum electis possidet et praemia. 0812409a Nobis ergo per ejus suffragia Pia Christi succurrat clementia, 0812409b Ut mundatis a peccati macula Porta coeli fiat nobis patula. 0812410 Et cum sanctis post vitae pericula Gaudeamus per aeterna saecula. 0812500 De sancta Anna. 0812501 Testamento veteri Anna fuit genita Et de stirpe regia. 0812502a Haec matrona nobilis Diu fuit sterilis In magna tristitia. 0812502b Cui fructum contulit Et sic luctum abstulit Divina clementia. 0812503a Patriarchis edita, Anna, luce praedita In perenni gloria, 0812503b Deprecamur, inclita, Ut per tua merita Nobis detur gratia. 0812504a Anna, parens Labe carens, Rubens rosa Speciosa Florens inter lilia, 0812504b Matrem Christi Genuisti, Tua prece Nos a nece Tuearis noxia. 0812505a Ecce lucis officina, Aegris spes et medicina, Tua proles et regina In coelesti patria, 0812505b Ipsa cunctis jam praelata Per te sumens haec precata Nostra fiat advocata In Dei praesentia. 0812600 De sancta Anna. 0812601a Hac in die plebi piae Praesens esto Annae festo, Christe, fons laetitiae; 0812601b Eximia o Maria, Pulso maesto adsta presto, Dum cantatur hodie. 0812602a Anna ignorante Heli Se commendans Deo caeli Samuelem peperit, 0812602b Pater mittens Annae natum Cum chirographo ad cognatum Raphaelem reperit. 0812603a Anna Rachuelis nata, Septem viris viduata, Tobiae conjungitur, 0812603b Quo potito jure dato Piscis corde concremato Nam daemon depellitur. 0812604a Harum Anna in figura Viri sui carens cura Dolet, quod sit sterilis, 0812604b Vir redit ex inspirato Dei coeli de mandato Et fit inde fertilis. 0812605a Benedictus Annae fructus, Nam multorum solvit luctus Pariendo filium, 0812605b Qui antiquum inimicum Stravit reos et vocavit Ad coeli palatium. 0812700 De sancta Anna. 0812701a Adest venerabilis Annae dies bonae, Lux multum amabilis Tam piae matronae. 0812701b Haec Joachim homini Dei uxor data, Matrem gignit Domini Viro fecundata. 0812702a Pulchra generatio Castae caritatis, Sterilis opprobrio Carens cum beatis. 0812702b Ipsius memoria Erit immortalis, Certantium praemia Vincens in tot malis. 0812703a Vir bonae mulieris Se novit beatum, Non sic de adulteris, Quae maculant stratum. 0812703b Haec Deum timentium Sors et pars est bona, Cujus est consortium Inter Dei dona. 0812704a Gratia est etiam Uxor super gratiam Sanctam pudorata, 0812704b Quae habitu sobria Est et verecundia Tacita sensata. 0812705a Non ex tortis crininibus, Auro, gemmis, vestibus, Sed fide ornata, 0812705b Sanctificatione Atque dilectione Ei sociata. 0812706a Haec est illa coeli cella, De qua exit maris stella His, quos umbra tenuit. 0812706b Quae compescat mundi bella Et nos servet a procella, Nam mare intumuit. 0812800 De sancto Ansuero. 0812801a Pangat chorus laetabundus Nova laudum dramata, 0812801b Nam ad coelos mittit mundus Per tormenti stigmata 0812802a Novas rosas et formosas, Florentes virtutibus, 0812802b Nunc Ansuerum, testem verum, Cum suis comitibus. 0812803a Zelo Christi pugnant isti Pro fide non segniter, 0812803b Hi periti sic attriti Pugnaverunt fortiter. 0812804a Lapidati, cruentati Sistunt in certamine, 0812804b Sic prostrati coelo dati Sunt, eorum animae. 0812805a Furit fremens paganorum Gens et atrocissima, Quae contrivit sic sanctorum Crudeliter corpora. 0812805b Angelorum mittit chorum Christus de coelestibus, Qui sanctorum tollit horum Animas corporibus. 0812806a Quod cernentes circumstantes Currunt ad interitum, 0812806b Ut cum sanctis possint tantis Possidere meritum. 0812807a Quorum prece nos a nece Post haec transitoria 0812807b In eorum juvent chorum Gaudere cum gloria. 0812900 De s. Antonio Eremita. 0812901a Inter choros supernorum Adsint chori monachorum Ad laudem Antonii, 0812901b Sit laus concors nunc eorum, Sit solemnis nunc amborum, Dies haec est gaudii. 0812902a Hunc Aegyptus virum profert, Et hunc mundo Christus offert In exemplum populi, 0812902b In aetate puellari, Sed in virga regulari Mare transit saeculi. 0812903a Vitam solitariam, Summam et eximiam, Primus demonstravit 0812903b Vita fulgens eminus, Plures ad se protinus Fratres advocavit. 0812904a Hic Elias pari motu Cibo panis, aquae potu Contentus et pallio, 0812904b Zelo legis roboratus Pharaonis equitatus Mergit legis fluvio. 0812905a Doctos vincit, reges monet, Fratres docet, ut vox sonet Ad Dei magnalia; 0812905b Hostes pellit, morbos sanat Et ex ejus lingua manat Dei laus et gratia. 0812906a Ejus beneficio Salutem instructio Multis operatur, 0812906b Mundum replet germine, In coelorum culmine Tandem sublimatur. 0812907a Latet lumen in laterna, Joseph agnus in cisterna, Sed praevisor omnium 0812907b Ossa servat Elisaei, Ut arderet amor Dei In corde fidelium. 0812908a O quam dignum, quam acceptum Apud Deum est adeptum Honoris fastigium, 0812908b Junctus sanctis eminenter Quo nos juvat affluenter Virtutum suffragium. 0812909a Ergo laudes Antonio Chorus clamet egregio Mente prona, 0812909b Surgat sursum affectio, Gaudens poscat haec concio Dei Dona. 0812910a Et tu, pater, sic adesto Tuo gregi semper praesto Mente semper sedula, 0812910b Et in mundo nos conducas, Et a mundo nos educas Victuros per saecula. 0813000 De sancto Antonio. 0813001 Canentes salvatori laudes, resonemus gratias, 0813002a Famulo qui suo vitam dedit Antonio, 0813002b Viveret qua semper gaudens aeterno gaudio. 0813003a Gaudet nunc in coelis, in terris calicem bibens Domini, 0813003b Dominum qui nudus secutus, suppressus crucis oneri. 0813004a Ut levius scanderet, spreverat cuncta transitoria, 0813004b Ne retro deprimerent virtutum alas auri pondera. 0813005a Hic Domini jugum tulit ab infantia et imitans Joseph pallium Aegyptiae herae reliquit manibus. 0813005b Hic stabilem fide servat innocentiam, dum visitans Paulum, quae vidit, horrentia fugat verbis non manibus. 0813006a Hic lupam sequitur viam nesciens, qua Paulum quaerere veniret; 0813006b Sed Deo creditur, quonam ducatur, ut meliorem se sentiret. 0813007a Comperto itaque Paulo conversatur, visis gestis melioratur, muneribus spiritualibus ditatur. 0813007b Et corvus adest, prandium praeparatur, medius panis integratur, militibus Christi annona duplicatur. 0813008a Duplicati ut salvemur et corpore et spiritu, hunc deprecemur: 0813008b Pater, senex reverende, tu nos defende, tuere ab igne gehennae. 0813009 Tu nobis subsidio sistas in praesidio toto venerabilis aevo. 0813100 De sancto Arigio. 0813101a In honorem beati praesulis Concinamus vocibus, modulis, Cujus festum hodie Dat diem laetitiae. 0813101b Hic vir prudens fuit Arigius, Cunctis mitis, satis egregius, Praesulatus apice Stans urbis Nivernicae. 0813102a Dum tenuit sedem Nivernicam, Acquisivit plebem non modicam Deo, perquam fidem catholicam Augmentavit. 0813102b Quendam suo virum officio Stantem, mersum flumine Nervio, Nutu Dei sic voluntario Suscitavit. 0813103a In Ligeris positus flumine Post obitum sine regimine Cereorum solito lumine Decoratur. 0813103b Ascendendo contra ripariam De Nivernis venit Disesiam, Qua corpore ditans ecclesiam Tumulatur. 0813104a Iste sanctus fit tanti nominis, Sic amicus divini numinis, Quod per illum macula criminis Relaxatur. 0813104b Summum ergo precemur Dominum, Ut obtentu ejus precaminum Remissio nobis peccaminum Tribuatur. 0813200 De sancto Arigio. 0813201a Exsultemus jubilando Cum vocis melodia 0813201b Arigii celebrando Festiva solemnia. 0813202a Sorde carens fuit plenus Spiritali gratia, 0813202b Mundo parens alienus Ab omni lascivia. 0813203a Sine remis aquae cursum Scandens in riparia, 0813203b De Nivernis venit sursum Ac fulgens ecclesia. 0813204a Ergo laudes demus isti Cum cordis laetitia, 0813204b Et pro nobis regnum Christi, Ubi pax et gloria, 0813205 Interpellat jugiter. 0813300 De sancto Balsemio. 0813301a Lux surgit annua, Quae dat melliflua Nobis remedia, 0813301b Prece continua Captent occidua Tanta suffragia. 0813302a Cum poena stabilis Non sit sed labilis, Parens coelestia, 0813302b Homo passibilis Fit invincibilis Divina gratia. 0813303a Qui Deum metuit, Illum non terruit Ulla nequitia, 0813303b Nec ei nocuit, Dum sibi floruit, Mundana gloria. 0813304a Et quanto gravior Atque rabidior Exstat saevitia, 0813304b Tanto constantior Atque securior Fit ad supplicia. 0813305a Unde Balsemius, Martyr eximius, Relicta patria 0813305b Mori vult carius Quam sit ulterius In hac miseria. 0813306a Galliam properat, Ibique reserat Diva mysteria, 0813306b Mortem accelerat Ensemque tolerat Pergens ad gaudia. 0813307a Hinc de miraculo, Quod fit in populo, Stupet gens impia, 0813307b Nam hoc spectaculo Caput in patulo Fert manu propria. 0813308a Tunc corpus rapitur, Puteo truditur, Sed super omnia 0813308b Spiritus tollitur Coeloque ducitur Spernens terrestria. 0813309a Puella flebilis, Caeca sed nobilis Et regis filia, 0813309b Patri amabilis, Currit credibilis Quaerens auxilia. 0813310a Martyr extrahitur, De faece tollitur Superans lilia, 0813310b Odor egreditur, Balsamum vincitur Mira fraglantia. 0813311a Lympha prosiliit, Virgo se liniit Fide non dubia, 0813311b Ad lumen rediit, Patrem repetiit Pulsa moestitia. 0813312a Sicut remedio Dulci tripudio Gaudet vicinia, 0813312b Sic de martyrio Cum patrocinio Gaudet ecclesia. 0813313a Hinc unanimiter Colit et dulciter Ejus solemnia, 0813313b Ut queat pariter Frui perenniter Christi clementia. 0813314a Cum idem arbiter Dabit aequaliter Omnibus praemia, 0813314b Et nos alacriter Clamemus jugiter Pium Alleluja. 0813400 De sancta Barbara. 0813401a Novae laudes harmoniae Coeli clangant hierarchiae Pro Barbarae victoria, 0813401b Quae processit ut aurora, Solem prima lucis hora Noctis ducens de scoria. 0813402a Flos ex ramo pullulavit, Qui radicem suffocavit, Nata patris conamina 0813402b Praesidisque Marciani Cordis furias vesani Vincens et cruciamina. 0813403a Clauditur et custoditur Turri, dupla quae vestitur Fenestrula lucifera; 0813403b Una, petit, ut addatur, Ut sic trinitas discatur, Mens hominum salvifera. 0813404a Pater gladium minatur, Fugit, ut non occidatur, Pro tunc electa puritas; 0813404b Fons et marmor signo crucis Signis fulgent, dono lucis Carceralis obscuritas. 0813405a Perquam moerens consolatur Et ad bella confortatur Poenarum imminentium, 0813405b Genitor in eam stridet, Dum subsannat et deridet Deos et deas gentium. 0813406a Ut non nubat, clam abscedit, Crine tracta dolens redit Ad genitoris atria; 0813406b In locustas grex pastoris Commutatur proditoris, Videns miratur patria. 0813407a Verberata demammatur, Vincta nervis perforatur, Usta martello tunditur; 0813407b Sanat Christus vulneratam,Vestit angelus nudatam, Gentis error confunditur. 0813408a Hanc demum dum decollavit, Patrem fulmen coeli stravit Mittens Cocyti glareis, 0813408b Et sic granum trituratum Est invectum depuratum Coelicolarum areis. 0813409a Qua transacta tempestate Vestis fulget claritate, Quae non formidat tineam. 0813409b Stolam sanguine rubratam Gestat, nive dealbatam, Aureolam virgineam. 0813410a Sub qua laudes citharizat, Agno carminum hymnizat Novorum resonantia, 0813410b Coram quo pro nobis munde Plenam phialam effunde Precum, virgo, fraglantia. 0813411a Posce nobis adjuvamen Et instaura sublevamen In stadio pugnantibus, 0813411b Bravium ut consequamur Et coronam mereamur Promissam triumphantibus. 0813500 De sancta Barbara. 0813501a Laetabundus Barbarae resonet chorus, Alleluja; 0813501b Quam jucundus De Jesse produxit thorus, Res miranda. 0813502a Tam formosa claruit, Quod velut resplenduit Sol de stella. 0813502b Christum solem induit Per fidem, in qua fuit Semper clara. 0813503a Nec donis nec precibus Nec diris terroribus Fit corrupta, 0813503b Sicut Christus voluit, Eundem excoluit Pari forma. 0813504a Petit indulgentiam Pro suis et veniam Valle nostra; 0813504b Genitoris impio Decollatur gladio Carne sumpta. 0813505a Ad coelum deducitur, Pater ejus uritur, Gens pagana cernitur Esse caeca. 0813505b Ad sepulchrum fugiunt Virginis, qui sentiunt Dolores, dum audiunt Haec praedicta. 0813506a Perpetrans scelera, Deposce munera Hujus, ne damneris, gens misera. 0813506b Ostendit ubera Pro teque verbera Huic, quem genuit puerpera. 0813600 In Receptione capitis S. Barbarae. 0813601a Surge, turba, manu sona, Corde gaudens ore tona, Triplex sit harmonia, 0813601b Christum laudans in Barbara Dispar sed concors cythara Resultet melodia. 0813602a Haec est enim luminare Late fulgens et praeclare, Ortum Nicomediae, 0813602b Cyclum tenens angelicum Polum calcat antarticum Sita polo gloriae. 0813603a Relegato gentis more Expurgatur sacro rore Salutis atque spei, 0813503b Tangit petram, cedit petra, Protrahente geometra Eheu fugam fidei. 0813604a In vultum spuit idolis, Servos Jovis, Martis, Solis Maledictos praedicat. 0813604b Instaurari pater binam Lucem jubet, illa trinam Trinitati dedicat. 0813605a Vidit pater et intendit, Trinitatem comprehendit, Quam virgo significat; 0813605b Furit intus, extra fremit Nec furorem intra premit, Sed interim explicat. 0813606a Piae proli nequam parens Poenam parat irae parens Et se probat impium; 0813606b Orat virgo, cedit murus, Dum in eam pater durus Evaginat gladium. 0813607a Virgo fugit, pastor caecus Patri monstrat, unde pecus In locustam vertitur. 0813607b Deprehensa, coartata Martiano praesentatur, Flagellis atteritur. 0813608a Tunc punitur latus flamma, Fuste caput, ferro mamma, Nudatur in publico. 0813608b Dum incedit inconfusa, Cunctos latet circumfusa Vestitu deifico. 0813609a Videns judex mente cadit Atque victus patri tradit Natam ad exitium; 0813609b Furens pater fracto jure Legis simul et naturae Germen necat proprium. 0813610a Caesa caput fusa prece Ense patris spreta nece Virgo vitae nascitur, 0813610b Paricida discedente Et ad vallem revertente Ira Dei panditur. 0813611a Coelum tonat, fulgur micat, Saevit aër et dimicat In actorem sceleris; 0813611b Ferit, findit, urit, terit, Ictus cadit, ustus perit, Sepultus in inferis. 0813612a At matyri dextra Dei Diadema speciei Dat et regni gloriam; 0813612b Ibi amans, quod amavit, Atque tenens, quod speravit, Nobis oret veniam. 0813700 De sancto Bartholomaeo. 0813701 Alle cantabile sonet chorus cantorum et subjungat dulcibile luja, 0813702a Nunc recivica tinnula voce melodiamata 0813702b Dans aurea pro infula Bartholomaei splendida. 0813703a Lux, doctor Indorum, praeelectus apostolus, mundum spermate ornans, 0813703b Senator, qui pollet generosa sub laurea angelicâ curiâ. 0813704a Nam Indiam hic ingressus mox daemonium Astaroth ligaverat. 0813704b Ordine posthinc et pulchro regis filiam sanavit lunaticam. 0813705a Hoc accensus stupore Rex Polymius lavacra 0813705b Petit alma baptismi, gens sua tota et ampla. 0813706a Hujus vultus insignia virtutum magnalia nigrifer enarrat Berith timens Christi militem, quo jubente horridus sua fregit Astaroth abscindenda idola. 0813706b Hunc tanta patrantem bona apostolum Domini Astrages mandat impius, rex frater Polymii, caesum diu fustibus sanctum caput sub ense tendere ad jugula. 0813707a Tali morte glorifica 0813707b Coelos qui celsus petiit, 0813708 Prece mundet nos a crimine et ad superna perducat regna. 0813800 De sancto Bartholomaeo. 0813801a Jubilemus, fratres mei, Votiva laetitia 0813801b Beati Bartholomaei Colentes solemnia. 0813802a Quem doctorem dum sortitur Tenebrarum patria, 0813802b Verae lucis insignitur Sacramentis India. 0813803a Ibi verbis et exemplis Multa plebis milia 0813803b Lucrifecit fusis templis Et eorum gloria. 0813804a O praedicanda, Quae divina gessit manus Per eum, miracula. 0813804b Silent infanda, Quae solebat dare vanus Astaroth, oracula. 0813805a Incendi se daemonium Clamat per pseustitium, Tace, pestis, Dei testis Inquit, damnatissima. 0813805b Aeger ad haec convaluit, Grates, quantas valuit, Agens Deo Et cum eo Turba devotissima. 0813806a Deprecatur Rex pro nata Morbo Polymius Lunatico vexata Moxque laetatut sanata. 0813806b Hoc affinis et remota Cum rege pariter Provincia permota Baptizatur paene tota. 0813807a Rex Astrages de germani Fide dolens et immani Succensus insania 0813807b Sanctum sibi praesentari Jubet atque fustigari Securum ad omnia. 0813808a Hinc ad ictus et ad poenas Cumulando dat habenas Tyranni nequitia, 0813808b Sed ad poenas et ad ictus Christi miles stat invictus Adjutrice gratia. 0813809a Post vivus decoriatur Ad summa ludibria, 0813809b Ad extremum decollatur Complendo martyria. 0813810a Ergo coram assistentes Et trophaei recensentes Hujus natalitia, 0813810b Praesens ipse visitare, Serve Dei, nos dignare Paterna clementia. 0813811a Eme nobis apud Deum, Beate apostole, Prece pia, 0813811b Ut cantemus ante eum Perennes coelicolae Alleluja. 0813900 De sancto Basilio. 0813901a Felix mater, militans ecclesia, concentu jocundare 0813901b Praesuli, quem triumphans vexit ad arcem coelico jubare. 0813902a Almum nunc Basilium, qui claruit velut columna candens, 0813902b Pneumatis ceu lilium Effrem justo, sursum ab imis scandens. 0813903a Arianorum ecclesiam injuste captam reddi Christianis, 0813903b Contactu baculi palam imperavit resolutis januis. 0813904a Diaboli mancipium abjurans ultro fidem orthodoxam 0813904b Ob carnis exitium lucratus ad vitam non ad noxam. 0813905a Abhorrendum facinus, quod hoc designabat confiteri, 0813905b Scriptum clemens Basilius defunctus jam efficit aboleri. 0813906a Decumbens ad interitum demum naturae Joseph contra jura 0813906b Judaeum, arte medicum, lucrifecit en Deo mente pura. 0813907a Per sacri fontis lavacrum, quo praesul benedictus hunc intinxit, 0813907b Mox mundi linquens barathrum aulam coelestem floride depinxit 0813908a Vocis, cordis neumate, eja te, pater sacer, o Basili, 0813908b Patri, nato cum pneumate nos socia, precamur Evae filii. 0814000 De sancto Blasio. 0814001a Laetetur ecclesia fidelium, 0814001b Exsultet pro gloria plebs martyrum. 0814002a Quam adeptus inclitus est hodie Blasius, 0814002b Non deceptus coelitus in promissionibus. 0814003a Deum timuit credens illi sedulus, ob hoc ipsius non est merces evacuata. 0814003b A Deo non recedens spe, misericordia divina mente solatur oblectata. 0814004a Caritate Dei succensus corde mundo coelitus est illuminatus. 0814004b Armatura tali defensus demonstratur animo nunquam conturbatus. 0814005a Ob ejus merita virtutum praecellentia extollat plebs pia imbutum hunc prudentia, spernit gloriam, fugit plebem noxiam, petit ermum, 0814005b Ut tempus redimat diebus malis, faciat virtutes mirandas in rebus claris effandas, mansueti fere cernuntur mansuescere ad imperium. 0814006a Obsequii feris pro solatio redditur cum medela pia benedictio, redeunt sic alacres ad arva. 0814006b Deprehensus tali ex miraculo trahitur ad praesidem, laetus ex oraculo mystico offerendus hostia. 0814007a Incredulos convertit docendo, debiles reficiens curando. 0814007b Redarguit praesidem dementem, sustinet fustibus se caedentem. 0814008a Ter in carcerem truditur. diris ungulis suspensus equuleo vexatus. 0814008b In lacum aquae mittitur mirisque modis sub ipsius corpore densatur. 0814009a Tandem capite truncatur, cohortem secum plurimam consortem 0814009b Fecit meriti et mercedis boni, summi ac perennis doni. 0814010a Laetatur nunc in Domino, contemplatur praemia justorum, majestatem Dei. 0814010b Nobis precum suffragio deposcat eximium solamen vultus nostrae spei. 0814100 De sancto Cerauno. 0814101a Coeli coetus civium, Gaude, plebs fidelium Cerauni praeconium 0814101b Pangit, pontificium Consecutus ovium Corda fovit omnium. 0814102a Felix tu, Parisius, Ceteris jucundius Festiva solemnia, 0814102b Pastor hic egregius Fuit et propitius Tibi missus gratia. 0814103a Vita fulgens inclita, Gratia paraclita Pontifex eligitur, 0814103b Fides, fama, merita Testantur, quod merita Dignitas conceditur. 0814104a Aegris fert remedium Moestisque solatium Divina clementia; 0814104b Ingens malum dentium Torquens ora gentium Pacificat gratia. 0814105a O pater piissime, Pastor clementissime, Pelle nostra noxia; 0814105b Precamur, dulcissime, Sis consolator animae Coeli ferens gaudia. 0814200 De sancto Claudio. 0814201 Confessoris incliti, Fideles, concinnite Claudii solemnia. 0814202a Lux illuxit gratior, Orbi celebratior Canora symphonia. 0814202b Cujus rubens oritur Fulgor, hostis scinditur Ardor aegris, Sirius 0814203a Neque coelum lumine Laevo tristat, limine Panso nitet lucifer. 0814203b Cedunt ignes fulminis, Praesagi cum praesulis Jam natale rutilat. 0814204a O nomen beatius, Astris luculentius, Fama pollens strenua, Vota sonant annua; 0814204b Priscis vigens saeculis, Reverendum populis, Pubis morbis effera Plausu fremit libera. 0814205a Haec sunt laudi tuae, Claudi, Pergunt claudi, vetant claudi Preces clara lumina. 0814205b Sed inanes lugent manes, Post immanes cursus manes Supervectus sidera. 0814206a O professor sacrae legis, Dum incultos saltus legis, Repubescit senium. 0814206b Ut sol terris incaluit, Rorem ridens ver impluit, Prata fundunt lilia. 0814207a Apes insidunt floribus, Aether mugit clangoribus, Hoc silvae frondent foedere, Hoc strepit campus murmure 0814207b Sic infectum eluitur Scelus, flammis exuritur Spiritus sancti concio, Auctore recto conscio. 0814208a O catervae spes vivida, Arma viperae lurida Insonti manu contere, Amnes sulcet Stygios. 0814208b Ut infracti revirescant Servi, flores nec arescant Saeviente solstitio Messes per Eliseas 0814209 Resoluto spiritu Gloriemur exitu. 0814300 De sancto Claudio. 0814301a Ad coeleste gaudium Curiae sanctorum Clangat cor quaerentium Deumque deorum Christum, regem omnium. 0814301b Plebs citharizantium, Status seniorum, In verbo virentium Coetus angelorum Laudet Dei filium. 0814302a Laudetur in Claudio Bonitas divina, Fiatque religio Tota coelestina In tali tripudio. 0814302b Mentalis devotio Non fiat supina, Claudii auxilio Cedit Proserpina A sancto coenobio. 0814303a Hanc rege naviculam, Bone naucleari, Viduam pauperculam Salva in hoc mari Lecythum, farinulam. 0814303b Ut Christi tuniculam More militari Inscissam tu regulam Serva modo pari, Claudi,dele maculam. 0814304a O Claudi, qui corpore Hoc in orbe reservatus Praeserva nos a languore Venenosi flatus Per tua miracula. 0814304b Per te mersus aequore Fuit suscitatus, Candidior ebore Artus restauratus, Christo laus per saecula. 0814400 De sancta Clotilde. 0814401a Ad honorem summi regis Gaudeat ecclesia 0814401b Sancta matris et reginae Recolens solemnia. 0814402a Haec illustris Chilperici Quondam regis filia 0814402b Lota sacro fonte Christi Lactis ab infantia. 0814403a Sub profani Gondebaudi Nutrita custodia, 0814403b Carne crevit fide pollens Vitae per insignia. 0814404a Corpore pulchra, Prudens, elegans, venusta, Prae cunctis egregia: 0814404b Pulchrior mente, Quam virtutum decoravit Specialis gratia. 0814405a Inerant ejus animo Sanctitatis studia, Pietatis et divini Cultus exercitia. 0814405b Larga precibus pauperum Solvebat stipendia, Donis ejus egenorum Respirat miseria. 0814406a Mox ut tantae claritatis Auribus insonuit Regiae majestatis Fama, fit ejus dilecta. 0814406b Arrhis sponsae delegatis Salve, inquit nuntius, Eximiae dignitatis Haeres et consors electa. 0814407a Quem praefecit regem Deus, Te salutat Chlodovaeus Mittens haec exenia. 0814407b Tui gaudet in amorem, Te exoptat in uxorem, Suscipe sponsalia. 0814408a Illa stupet et miratur Ac spe magna praestolatur Dei beneficia; 0814408b Res est inquit peregrina, Fiat voluntas divina, Quae disponit omnia. 0814409a Post haec operante Deo Cum thesauri copia 0814409b Datur regi Chlodovaeo Conjugalis socia. 0814410a O quam felix haec regina, Per quam credit gens ferina Rex atque militia, 0814410b Membra caput imitantur Et cum rege baptizantur Plus quam tria milia. 0814411a Sacram quibus unctionem De supernis meruit Prece pia, 0814411b Quae Francorum legionem Primitus instituit In latria. 0814412a Potus fontis vinum sapit Ad illius commutatus Suspiria. 0814412b Sed saporem solus capit, Domus Dei qui sectatur Fabrilia. 0814413a Testis est felicitatis Carnis redolentia, 0814413b Quod jam regnet cum beatis In perenni gloria. 0814414a Qui devota venerantur Clotildis celebria, 0814414b Ejus ope consequantur Sempiterna glaudia. 0814500 De ss. Cosma et Damiano. 0814501a Gaude, Cosam, cum germano Fratre tuo Damiano Regnans in coeli sedibus, 0814501b Oro te corde non vano Sed debito voto plano, Adesto postulantibus. 0814502a Gaude, Damiane, frater Cosmae, cujus fuit mater Timens Deum Theodora. 0814502b Merum fundens merus crater, Ne nos Satan voret ater, Serves et suscipe vota. 0814503a Gaude, Cosma, nam medicus Fuisti scientificus Sanans morbos et languores, 0814503b Physicus et chirurgicus, In omnibus veridicus, Non quaerens lucrum sed mores. 0814504a Gaude, Damiane, datum A Palladia non gratum Tibi fuit, sed jurata 0814504b Te tunc fecit inclinatum, Ut juratum esset ratum, Quae tunc fuit Comae grata. 0814505a Gaude, Cosma, videns Deum, Nocte nam credebas reum Damianum propter ova, 0814505b Sed ne moveres in eum Ob tumulum funereum Tibi dantur certa nova. 0814506a O vos fratres uterini, Passi pro Christo benigni Poenas multas per Lysiam, 0814506b Facite nos simus digni, Muniri trophaeo signi Crucis merendo gloriam. 0814507a Tu cum germano, Cosma, prece fac Damiano, 0814507b Digni reddamur Meritis quoque perficiamur. 0814600 De ss. Cyriaco, Largo et Smaragdo. 0814601a Gloriosi Cyriaci martyris 0814601b Triumphum voce canamus consona. 0814602a Qui juxta Domini praeceptum tortores non timuit corporum, 0814602b Dum Christum noluit negare coronamque fidei perdere. 0814603a Sed fundatus in stabili ecclesiae petra Christo, non, inquit, sacrificabimus idolis. 0814603b Nosmet ipsos offerimus spontaneam Deo gratam in odorem suavitatis hostiam. 0814604a Et nos Largum, Dei fortissimum militem, paribus collaudamus. 0814604b Et Smaragdum, paris constantiae fidei, martyris Cyriaci comites. 0814605a Qui in Christo solidati ut athletae nobiles jugulum porrigunt tortoris feriendum gladio. 0814605b Certi sui praemii pro Christo sui sanguinis prodigi facti sunt, in coelis regnaturi perpetim. 0814606a Te ergo supplici voce precamur, pontificis summi, levita Christi, sancte Cyriace, ut nos precibus tuis semper commendes Domino. 0814606b Vos quoque patriam nobis coelestem, Smaragde et Large, post hujus carnis vincula impetrantes pristinam, facite interesse gaudiis 0814607 Sanctorum. 0814700 De sancto Dalmatio. 0814701a Postquam vergit nox obscura Dieique patent jura Sordis pulsa rabie, 0814701b Arma lucis assumamus, Ut obstare valeamus Fautori superbiae. 0814702a Caritate radicati, Radicati vel fundati, Quae bimembris dicitur, 0814702b In praedicta sic probati, Quod eidem simus grati, Cujus festum colitur. 0814703a Dignas laudes exsolvendo, Dulce melos depromendo Summa cum laetitia, 0814703b Nam fidelis indagator Christi crucis atque lator Fuit ab infantia. 0814704a Documentis claruit, Sanctitate polluit Beatus Dalmatius, 0814704b Disponente flamine Praesulis regimine Fungitur lucidius. 0814705a Rutenensi civitate Verbum Dei plebi datae Praedicans sumopere, 0814705b Praeceptorem exsequendo, Quae docebat faciendo Summi Dei munere. 0814706a O quam felix, quam excellens, Tam praeclarus, tam praecellens Fuit in ecclesia, 0814706b Qui gerebat postestatem Conferendi sanitatem Fugandi daemonia. 0814707a Dum pro fide vigilaret Et rebelles expugnaret, Plectus a gentilibus, 0814707b Coelum scandit laureatus, Agni stolis adornatus Una cum martyribus. 0814708a Alme martyr strenue, Pro nobis assidue Posce regem gratiae, 0814708b Ut hanc post miseriam Consequamur gratiam Sempiternae gloriae. 0814800 De sancto Demetrio. 0814801a Gaude, turba coelestium, Plaude, turba terrestrium, Et totalis vis cordium Flammescat uberius, 0814801b In hac valle miseriae Et in terris Pannoniae Ex alta stirpe Graeciae Nascitur Demetrius. 0814802a Qui semen Christi doctrinae Et formam legis divinae, Cautelam tristis ruinae, Sparsit Thessaloniae; 0814802b Cujus precum praesidio, Nestor fultus in stadio Liaeum ense obvio Prostravit egregie. 0814803a Insignitus imperio Maximianus proprio Nestorem jubet gladio Ferire inaniter; 0814803b Demetrius in carcere Vulneratus in latere Pro Dei patris munere Transit laudabiliter. 0814804a Supra tumbam dum prostratur Leontius, visitatur Et a morte liberatur Athletae praesentia; 0814804b Reliquias deferentes Danubii saevientes Undas scindunt spe gaudentes Ejusdem clementia. 0814805a Cujus tumba madidatur Oleo, quo solidatur Languens, si quis anxiatur Doloris incendio. 0814805b Demetrius adoptatus Et in coelis coronatus Noster nunc sit advocatus Coram Dei filio. 0814900 De sancto Dionysio. 0814901a Alludat vox ecclesiae Voci coelestis curiae Hujus diei gratia, 0814901b Lux ista lux est gratiae, Qua primum lumen Graeciae Refulsit in ecclesia. 0814902a Gratum lumen, lux ignita, Qua resplendent infinita Coelo luminaria, 0814902b Hic est Areopagita, Cui pro pago urbs est sita In coelesti patria. 0814903a Ad hanc urbem sic devenit, Nam de pago Romam venit, Pervenit Lutetiam, 0814903b Huc directus hic advenit, Hic destruxit, quam invenit, Idolorum copiam. 0814904a Hic fundata domo Dei Deum colit, offert ei Idolorum spolia; 0814904b Credunt gentes et in rei Novitate fervent rei, Cadit idolatria. 0814905a Sed non latet civitas Supra montem posita 0814905b Nec lucernae claritas, Cum non sit abscondita. 0814906a Furit ergo vir profanus, Quem misit Domitianus, Ut sanctorum cesset manus, Cessent et prodigia. 0814906b Prodit miles veteranus Et cum eo sacra manus, Vincta pedes, juncta manus, Omnes ad supplicia. 0814907a Nihil obsunt seni poenae, Nil catasta, nil catenae, Nihil crates ferrea; 0814907b Mitigantur truces ferae Et, dum cogitur ardere, Friget virtus ignea. 0814908a Missa Christi celebratur Et a sene dum cantatur, Angelorum plebs laetatur Et Christi praesentia. 0814908b Carcere debilitatur, Sed a Christo confortatur, Dum ab eo sibi datur Salutaris hostia. 0814909a Pane vitae vegetatur Et lictori praesentatur Gladioque consummatur Laetus de victoria. 0814909b Martyr caput amputatum Manu portat, ne truncatum Sit a trunco separatum Sed sint plena gaudia. 0815000 De sancto Dionysio. 0815001a Vas electum Graeciam Paulus ac Boëtiam Et Athenis etiam Docens petit. 0815001b Quem dum nil effeminat, Sed cursum ingeminat, Fidei, quem seminat, Fructum metit. 0815002a Credit Dionysius, Ductor fit Elisius, Venit hinc Parisius Fidem ferens. 0815002b Propter hoc decernitur Sua mors, sed spernitur Martyr morte sternitur Vitam quaerens. 0815003a Victus hostis ejulat, Lictor sanctum jugulat, Ille caput bajulat Jam desectum. 0815003b Corpus Christi pugilis Feminae pervigilis Cura est et humilis Tumba tectum. 0815004a Hic in Gallis latuit Caesari sed patuit, Quem transferre statuit, Pia fraude. 0815004b Res succedit prospere, Huc defertur propere, Urbs ergo summopere Nostra gaude. 0815005a Et nos per macarium Domini sacrarium Ad coeli cellarium Inducamur. 0815005b Et Christi convivio Spreto mundi devio Tanto duce praevio Perfruamur. 0815100 De sancto Dunstano. 0815101 Hodierna 0815102a Resonent gaudia virtutum praeclara 0815102b Sphaera beato Dunstano collata. 0815103a A matris utero deitatis praeventus gratia 0815103b Extra mundum, extra mundi mentem transivit omnia. 0815104a Salvatoris monita audiens salubria ejus ad vestigia cum beata sedebat Maria. 0815104b Unde ardentissimo flagrans desiderio patriam continua suspirabat amoris lacrima. 0815105a Sacerdotis honore praeditus angelicam 0815105b Egit vitam signis a puero conservatam. 0815106a Lumen exstinctum non natus reparat, 0815106b Virga daemonum effugat catervas. 0815107a Hic templi suprema 0815107b Transcendit opera 0815108a Et angelico ducatu clausam intrat ecclesiam, apostolica fultus praesentia suscepit arma futuri praesaga, tergentem machinam prece levat sola. 0815108b Hostis invidos conatus verbere dato vacuat, cithara non arte percussa consonam reddit symphoniam in viri gloriam, novi regis prima, illius extrema. 0815109a Voce diva agnovit tempora. ************** Supernos psallentes spiritus et vota 0815109b Factori psallentes audivit talia: Kyrie eleison, Christe eleison. Numquid sua jam miscet cantica. 0815110a Dunstane, vivens in saecula, pro servis exora, 0815110b Qui te collaudantes devota persolvunt jubila 0815111 Ac pro universa per orbem diffusa Christi ecclesia. 0815200 De sancto Ebrulpho. 0815201a Laetabundus Ebrulpho decantet chorus Alleluja, 0815201b Opem cujus deposcat hac die sacram Voce pia. 0815202a Angelus apparuit Matri et exposuit Pariturae 0815202b Pueri originem Et gerendae ordinem Vitae purae. 0815203a Hic ex Francis genitus Belvaci est editus Ortu clarus; 0815203b Annis puerilibus Sacris fulsit moribus Christo carus. 0815204a Fredegundis monitis Propriisque meritis Abbas factus, 0815204b Carnem suam domuit, Jugiter exercuit Pios actus. 0815205a Per hunc beneficia Plurimis eximia Dantur Dei gratia Operante. 0815205b Caecis lumen redditur, Claudus recte graditur, Daemon hoc ejicitur Exorante. 0815206a Exutus pallio Carnis convivio Laeto pascitur in patria; 0815206b Ipsius precibus Nos suis civibus Jungat rex Christus in gloria. 0815300 De sancto Eligio. 0815301a Eligentis et electi Nomen habens formam recti Tenuit Eligius; 0815301b Prior Deus hunc elegit Et electus se collegit In Deum ardentius. 0815302a Opus cudens hic fabrile Contemoplatus est subtile Summi fabri studium, 0815302b Deum videns in factura Rerum legit in figura Figuli vestigium. 0815303a Regi formans vas ex auro Certum sumpsit ex thesauro Et pondus et pretium, 0815303b Auri pondus duplicatur, In hoc vase rex miratur Pondus et ingenium. 0815304a Sanctitate vir insignis, Dum virtutum claret signis, Pontifex eligitur; 0815304b Temporalis faber regis, Ab aeterno rege gregis Pastor instituitur. 0815305a Sed se fabrum et pastorem Per doctrinam et amorem Exhibet fidelium, 0815305b Verbo faber, pastor vita, Via currens expedita Consummavit stadium. 0815306a Pater nulli peregrinus, Peregrinis tuis sinus Aperi clementiae, 0815306b Qui non negas opem brutis, Auge nobis spem salutis, Medicinam veniae. 0815400 De sancta Elisabeth. 0815401a Dies sancta corruscavit, Quam decenter illustravit Novi fulgor sideris, 0815401b Hac in die jubilemus Et recentem honoremus Arcam sancti foederis. 0815402a Nata regis Hungarorum, Nupta ducis Thuringorum, Ortu, dote nobilis, 0815402b Non in fastum est erecta Elisabeth sed dejecta Permansit et humilis. 0815403a Corde pia, verbo lenis, Aegris dabat et egenis Opem fusis opibus, 0815403b Sibi parca, sibi rara, Sibi tenax et avara, Sed larga pauperibus. 0815404a Viduata morte viri Non permisit se vinciri Nuptiali copula, 0815404b Nec in carnis servitutem Inquinavit juventutem In secunda vincula. 0815405a Nunc dotata summo duce Permansura gaudet luce Sponsi fruens osculis; 0815405b Hujus precens nos absolvant A peccatis et evolvant De mundi periculis. 0815500 De sancta Elisabeth. 0815501a Plebs devota jucundetur, Elisabeth declaretur Laudibus memoria, 0815501b Quae amore flagrans Dei Exhibebat soli ei Laudes et praeconia. 0815502a Omni hora hunc honorans Sprevit mundum ac implorans Ejus beneficia, 0815502b Dum vir solvit jura legis, Fit haec sponsa summi regis Ejus plena gratia. 0815503a In re mundi novercatur, Paupertate gratulatur, Vanitatis nescia; 0815503b Stupet mundus et miratur, Dum leprosis famulatur Quondam regis filia. 0815504a Deo servit nisu toto, Castitatem firmat voto Et fit viris invia; 0815504b Corpus ejus dum humatur, Crescit fructus, nam rigatur Deitatis pluvia. 0815505a Elisabeth, lapsae genti Sublevamen deposcenti Desuper irradia; 0815505b Fac vincamus hostem, mundum, Ne demergat in profundum Nos peccati noxia. 0815600 De sancta Enimia. 0815601a Nube carnis interrupta Proles regis incorrupta Laudetur Enimia, 0815601b Nox et dies celebretur, Mens informis reformetur Ex ejus memoria. 0815602a Propter Christi paupertates Fugit reges et primates Habitu sub pauperi, 0815602b Fugit nostra Sunanitis Adoniam virgo mitis Regis juncta lateri. 0815603a Ei pater sponsum quaerit, Sed puellam lepra ferit Divino judicio; 0815603b Quae libenter stat ad poenam, Ut exspectans agni coenam, Laeta de convivio. 0815604a Ubi re non in figura, Sed ab hostibus secura Convivat ecclesia. 0815604b Demum angeli sermone In hac lota regione Sana fit Enimia. 0815605a Vallis quondam sterilis Vim persentit virginis, Facta modo fertilis; 0815605b Sola nam praesentia Morbos et daemonia Fugat virgo nobilis. 0815606a Reddit Murcae filium, Spei suae gaudium, Destinatum tumulis; 0815606b Quidquid haec Enimia Fecit, sunt prodigia Satis digna titulis. 0815607a Nunc evasit vere mortem Et secundam tenet sortem Summis data sedibus, 0815607b Castitatis compta velo Sequitur agnum in caelo Virgo cum virginibus. 0815608a Post hunc currit ipso duce, Cernens ipsum plena luce Revelata facie; 0815608b Ibi civibus fortuna Deus est perpes et una Et aeternum hodie. 0815609a Et magna suspiria Magna sedant praemia Et depellunt taedium; 0815609b Brevis luctus abiit, Jugis risus subiit Atque tenet bravium. 0815610a Habes nunc denarium, Virgo, trahe filium Ad aeternam patriam; 0815610b Habes datum optimum, Fac, ut nostrum ultimum Jubilet victoriam. 0815700 De sancto Emmerico. 0815701a Laetabundus et canorus Regi regum noster chorus Agat hoc solemnium, 0815701b Et festivet confessoris Intus voto, voce foris Diem natalitium. 0815702a Laus jucunda, laus decora, Cum mens munda replet ora, Redundat et actio 0815702b Sed in triplo modulata Festo digna, Deo grata Nostra fiet cantio. 0815703a Confessorem sic miremur, Ut in eo veneremur Auctorem magnalium, 0815703b Huic potestas tribuatur, A quo totum gratis datur Illi ministerium, 0815704a Heinricus stirpe regia Sanctitateque praevia Clarus fuit et inclitus, 0815704b Sed illustrat natalia Praestantiore gloria Praeclara Christi servitus. 0815705a Vanis prorsus abdicatis Laboribus sanctitatis Totum se supposuit, 0815705b Calcat culmen potestatis Et cum visco voluptatis Opum spinas respuit. 0815706a Ex nocturnis factis claret, Quod nec navis diem daret Nec marceret otio, 0815706b Ardor sanctus nocte crescit, Vero sole nox clarescit, Resonat psallentio. 0815707a Hoc in aetate parvula Dat signorum initium, Quod Dei servis oscula Vertit in vaticinium. 0815707b Nam cuique tot oscula Patre notante tribuit, Quot annorum curicula Carnis fluxum continuit. 0815708a Sed soli septenarium Osculorum dinumerat, 0815708b Quem digno privilegio Virginitatis fecerat. 0815709a Orans secum dum tractaret, Quo se Deo commendaret, Quod quaerit alloquio, 0815709b Locus totus corruscatur Et coelesti reseratur Totius obsequio: 0815710a Castitas, inquit, praeclara Coelo digna, mihi cara, Castitatem offeras, 0815710b Hunc coelestis puritatis Sanctus hortus voluptatis Mihi florem proferas. 0815711a Haec sanctorum angelorum Habet contubernium, Flos decoris et odoris Habens privilegium. 0815711b Sed post mortem sanctum suum Christus magis mirificat, Cui mirandorum actuum Potentiam multiplicat. 0815712a Henricus in victoria Vere mortem absorbuit, Cui signorum frequentia Adauxit mors nec minuit. 0815712b In uno simul homine Quator signa perpetrat, Solvi reum a crimine Precibus suis impetrat. 0815713a Mortis delet scripturam Atque loricam diripit, Ferream ligaturam Frangens captivum eripit. 0815713b A culpis atque poenis Conradus liberatur, Lorica cum catenis Et charta dissipatur. 0815714a Henrice, supplicantibus Adesto suffragator Et peccatorum nexibus Obstrictis liberator. 0815714b In hac valle miseriae Nos respice gementes, Tuae consortes gloriae Nos effice gaudentes. 0815800 De sancto Erasmo. 0815801a Laudes Christo solvat laetas Omnis sexus, omnis aetas, Laus sit oris hostia, 0815801b Cum Erasmus, pater bonus, Pius pauperum patronus Transit ad coelestia. 0815802a Hinc praesul Antiochenus, Gratia divina plenus, Pietatis speculum, 0815802b Pastor gregis Christi fidus, Doctor legis, velut sidus Illustravit saeculum. 0815803a Prudens, castus et pudicus, Dei servus et amicus, Gratus erat moribus; 0815803b In desertum turbas fugit, Ibi mel de petra sugit Caput ornans floribus. 0815804a Inter coeli volat aves Cantus modulans suaves Spiritus dulcedine, 0815804b Inter lilias seu rosas Paradisi sponsas flores Florens solitudine. 0815805a Corvo pascitur Elias, Sanctus puer Jeremias Ad docendum mittitur, 0815805b Sic pascitur et vocatur Praeco regis, ut loquatur Verbum, quod committitur. 0815806a Evocatus vir apparet, Forti pugna miles claret, Signis et virtutibus; 0815806b Torquet Diocletianus, Succedit Maximianus Saevis cruciatibus. 0815807a Quorum rabies cassatur, Dum nec senit nec mutatur Bis ereptus vinculis; 0815807b Multi credunt, baptizantur, Multi passi coronantur Visis tot miraculis. 0815808a Tandem coelo est vocatus Gloriose coronatus, Gaudens reddit spiritum; 0815808b Unde supplices precamur, Ut salvari mereamur Per Erasmi meritum. 0815900 De sancta Esa. 0815901a Coeli sphaera volutatur, Esa virgo educatur Ex virtutum laribus, 0815901b Iris coeli demum facta, Miroscosmi spernit pacta, Christi juncta floribus. 0815902a Gentem fugat mundialem, Carnem purgat animalem Suis a squaloribus, 0815902b Tota mente preces serit, Corpus ejus lictor ferit Suis cum sodlibus. 0815903a Ejus corpus parillare Praesul Christi transfert care Dominici fratribus, 0815903b Nutu Dei ibi deget, qui implorant, hos tunc reget Lucis suae facibus. 0815904a Dulce decus virginale, Lumen Dei radicale, Purga a peccati sale Vocis tuae oraculo. 0815904b O Vienna, salutaris, Digna Deo nunc vocaris, Esae prece dum amaris Terso prius piaculo. 0815905a Rogitamus mente tota, Tu pro nobis funde vota, Ut peccati strage mota Nos illustret solis rota Depulsa omni nebula. 0815905b Felix virgo, sponsa Christi. Phoebo lucis tu arsisti, Ut fugata morte tristi Regnum vitae adipisci. Possimus in gloria. 0816000 De sancta Eulalia. 0816001a Psallat plebs egregia Et coelestis regia Praecelsum Alleluja. 0816001b Flos perennis gloriae Sponsum duxit hodie Coelestem Eulaia. 0816002a Nubens Dei filio Cum pudoris lilio Pulchra Sion filia 0816002b A rege sidereo Serta compta roseo Palmam fert et lilia. 0816003a Cujus vita speculum Radiat per saeculum Et per terrae spatia, 0816003b Quam replevit coelitus Virtus sancti spiritus Et divina gratia. 0816004a Haec virgo laudabilis Stirpe fuit nobilis, Et vita mirabilis Et mentis constantia, 0816004b Sub patre Liberio Et ejus imperio Dei ministerio Vacans ab infantia. 0816005a Colens Deum Propter eum Ad insani Sat tyranni Perfert tribunalia, 0816005b Hunc incusans Et recusans Blandimenta Per tormenta Ducitur Eulalia. 0816006a Virgo passa Flammis assa Cor obturat Et non curat Poenas, ignes, verbera. 0816006b Caro lenis Datur poenis, Fert invictus Amor ictus Et poenarum vulnera. 0816007a Liquescentis undas plumbi Ferunt virginalis lumbi Et olei incendia Patiuntur ferventia. 0816007b Patientem mox clientem Fert insignem crux post ignem, Quam post victa supplicia Christi vocat clementia. 0816008a Mea rosa Speciosa, Meus thronus Tibi pronus, O decora, Jam est, ora, Surge, veni, propera. 0816008b Haec post dicta Morte victa In columbae Forma mundae Se fidelis Virgo caelis Reddit petens aethera. 0816009a Cujus membra rigida Nix respersit candida, 0816009b Nos ducat purissima, Quo pervenit, anima. 0816100 De sancto Evurtio. 0816101a Summo regi regnantium Urbs Aurelianensium Laudes reddat jugiter, 0816101b Qui pastorem propitium Sanctum dedit Evurtium Valde mirabiliter. 0816102a Dum obit Desinianus Pontifex Aurelianus, Urbs praesule caruit, 0816102b Evurtuis mente sanus, Subdiaconus Romanus, Illuc casu paruit. 0816103a Cum a columba monstratur Trina vice, proclamatur Dignus in ecclesia; 0816103b Levita tunc ordinatur, Pastor inde consecratur Paracliti gratia. 0816104a Urbem igne succedente, Christum sancto deposcente Quiescunt incendia, 0816104b Templum Christi mox augente Humum quoque fodiente Auri patet copia. 0816105a Quam transmittens imperanti Scito casu non curanti Hanc cum duplo remisit, 0816105b Plebi tantum fabricanti Ac de bonis suis danti Consum purum dimisit. 0816106a Ecclesia consummata Cum honore dedicata Dotatur reliquiis, 0816106b In qua fuit celebrata A praesule missa sancta Cum suis obsequiis. 0816107a Dum hostiam consecravit, Manus hanc sanctificavit Condescendens coelitus; 0816107b Christus sibi revelavit Obitum, tunc subrogavit Praesulem divinitus. 0816108a Jesu, decus confessorum, Miserere miserorum Evurtii precibus, 0816108b Ut hic coetus famulorum In saecula saeculorum Regnet in coelestibus. 0816200 De sancto Felice. 0816201a Felix festum, felix dies, Quo Felici datur quies In aeterna gloria, 0816201b Urbe natus Scillitana Mundi sprevit atque vana Mundanorum studia. 0816202a Vitae pergens ad coronam Empuricas, Barcinonam Et Gerundam docuit, 0816202b Ubi captus et ligatus Fuit et incarceratus, Quia Christum coluit. 0816203a Fustibus caesus ac fractus, Per plactas omnes tractus Mulis indomitis; 0816203b Capite verso suspensus, Quixallensi mari mersus Molis superpositis; 0816204a Inde tamen liberatus Et ad terram reportatus Psallendo per maria, 0816204b Ab angelis est sanatus Et tormenta confortatus Ne timeret talia. 0816205a Deinde jussit majora Rufinus et sine mora Renovari vulnera, 0816205b Ungulis dilaniari Et a carne denudari Minutatim latera. 0816206a In Gerunda tumulatur Et in coelo sociatur Ceteris martyribus, 0816206b Gemma fulgens ante Christum Mundum clarificat istum Vita et virtutibus. 0816207a Ergo Felix, martyr sancte, Nos exaudi et duc ante Christum, Dei filium; 0816207b A peccatis nos emunda, Ne nos laedat mors secunda, Fac preces ad Dominum. 0816300 De sancto Fiacrio. 0816301a Lucernae novae specula Illustratur Hibernia, Corruscat Meldis insula Tantae lucis praesentia. 0816301b Illa misit Fiacrium, Haec missum habet radium, Habent commune gaudium, Haec patrem, illa filium. 0816302a Ad vitam solitariam Suspirans exit patriam, Faronem Meldis reperit, Cui suum votum aperit. 0816302b Hunc loco solitario Locat in solo proprio, Sic fit Johanni similis Cultor deserti sterilis. 0816303a Dum locum signant baculo, Novo nemus miraculo Tamquam caesum dejicitur, Humo non fossa cingitur 0816303b Sic viri sancti meritum Loci dilatat ambitum, Res innotescit feminae, Accusat dum de crimine. 0816304a Damnat opus malefici, Diffamat artem magici, Praesentandus hic praesidi Lassus insedit lapidi. 0816304b Lapis cedit nec caeditur, Petrae sedes insculpitur, O feminae nequitia, Petrae major duritia. 0816305a Orat, ne loci limina Immunis intret femina;. 0816305b Haec est causa, cur feminae Arcentur ejus limine. 0816306a Hic miseris refugium, Infirmis refrigerium, Peregrinis hospitium, Spes lapsis, moestis gaudium. 0816306b Vitam artat jejunio, Somno brevi, cilicio, Se dum occultat latebris, Mundo fit magis celebris. 0816307a Virtutum fulget titulis, Medetur caecis oculis, Polypo, fico, calculis, Febribus, morbis singulis. 0816307b Fidentem in Fiacrio Nulla laedit corruptio, Pia cujus devotio Purgat ab omni vitio. 0816400 De sancto Firmino. 0816401a Vocis cum camoena Plaudit mens serena, Dum scandit amoena Firminus coelestium; 0816401b Haec est dies laeta, Qua fortis athleta Christi morte spreta Vocatur ad gauium. 0816402a Hic dignus laurea Legens ex aurea Virtutum area Lilia cum rosulis, 0816402b Firmum vas fidei Sagena fit Dei Et piscatur ei Plurimos ex populis. 0816403a Sacri praesulatus Adeptus cacumen, Gratia ditatus Gratum reddit lumen. 0816403b Docet, quam sit stultum Et res quam profana, Falsum sequi cultum, Fabricare fana. 0816404a Alvernis praedicat Vir sanctus dyscolis Christoque dedicat, Quod aufert idolis. 0816404b Belvacum veniens Incurrit vincula, Sed Christus leniens Tollit pericula. 0816405a Solutus carcere Fidem disseminat Nec curans parcere Fructus ingeminat. 0816405b Ambianensium Animas ambiens Exit exsilium Ad Christum transiens. 0816406a Hunc vir profanus Sebastianus Per diras manus Decollat in carcere. 0816406b Ergo, Firmine, Zeli camine, Nos sine fine Fac cum Christo vivere. 0816500 De sancto Firmino. 0816501a Triumphanti cruore proprio Tuo, Sion, applaude filio, Ab hoc tandem carnis exsilio Respiranti. 0816501b Felix dies, felix martyrium, Quo paratur currenti bravium, Fesso quis et regni solium Exsulanti. 0816502a Vir illustris, Hispanus genere, Fide firmus, potens opere, Speciali virtutum munere Sublimatus, 0816502b Pastorali fungens officio, Miro gregi providet studio, Sacro Deum non minus otio Contemplatus. 0816503a Urbs Agensis per hunc credit, Sed et ipsa sancto cedit Belvaci perfidia; 0816503b Ubi tamen post certamen Poenae probat hunc examen Et agunt supplicia. 0816504a Sed exstincto mox tortore Vir beatus a squalore Liberatur carceris 0816504b Et assertor veritatis Gratis data donat gratis, Vitae forma ceteris. 0816505a Mens devota Deo vota Prodit, tamen per immota Caritatis studia 0816505b Clamat foris Vis amoris Et, quod celat os actoris, Pandit famae gratia. 0816506a Suam tandem Ambianis Profanatam Deûm fanis Firminus ingreditur, 0816506b Hic leprosis munda cutis, Caecis lumen, sermo mutis Ejus ope redditur. 0816507a Sic per eum seminatur, Unde Deo referatur Sanctae messis copia, 0816507b Nam diversi sexus, aevi Baptizantur mora brevi Tria fere milia. 0816508a Ubi nece pretiosa Cum cruoris sui rosa Migravit a saeculo 0816508b Et ad decus sepulturae Delibuto myrrha, thure Quievit in tumulo. 0816509a Quem cum dignis Christus signis Declaravit, Dum monstravit Locum solis radio, 0816509b Cum naturae Fracto jure Bruma risit Et emisit Rosam junctam lilio. 0816510a Ave, martyr venerande, Vitae nobis viam pande, Duc rogantes ad optandae Visionis gaudia; 0816510b Ut ab hoste liberati Resignemur claritati Et perenne trinitati Cantemus Alleluja. 0816600 De sancto Francisco. 0816601a Exsulta, Sion filia, Laudans inscrutabilia In Francisco consilia, Divina, mirabilia. 0816601b Qui mirus hic ingrediens, Mirificus progrediens, Securus hinc egregiens, Sanctus sanctos aggrediens. 0816602a Laudemus hunc laudabilem, Miremur admirabilem, Sequamur imitabilem, Precemur venerabilem. 0816602b In quo patris potentia Prolisque sapientia, Paracliti clementia Lucet in eminentia. 0816603a Haec signorum magnitudo, Prophetiae altitudo, Claritatis latitudo Probant efficacia. 0816603b Nam huic parent elementa, Coeli patent sacramenta, Pietati mens intenta Cummulata gratia. 0816604a Morbi varii curati Caecique illuminati, Mortui resuscitati Dant his testimonia, 0816604b Bruta suum mutant ritum, Aves verbo dant auditum, Solvit vinctis compeditum Ejus sanctimonia. 0816605a Sed quid signa desideras, Cur sanctum non consideras, Signatas qui fert litteras Bulla summi pontificis? 0816605b Quam Seaph tulit coelitus, Excepit vir angelicus Impressam carni coelitus Manu summi artificis. 0816606a Miles prius incredulus Palpans fit testis patulus, Papam cruoris rivulus Scaturiens certificat. 0816606b Cesset ergo dubietas Et aemula impietas, Nam testium nimietas Haec omnia ratificat. 0816607a O Francisce, pater pie, Cui luxit nox pro die, Sis lucerna nostrae viae Nunc et mortis articulo. 0816607b Sis protector filiorum, Informator quoque morum, Intercessor peccatorum, Tutor ab hostis spiculo. 0816608a Qui solaris ut adspectus Igneo in curru vectus Gazae fratrum es invectus Caritatis aestibus, 0816608b Fac nos tecum inflammari, Moribus te immitari, Ut tibi consociari Possimus in coelestibus. 0816700 De sancto Gabriele. 0816701a Proloquium altum rectiemus Gabrielis, ut nos incitemus, Ad amorem omnes vocitemus, Ad has laudes corda, ora demus: 0816701b Imperatrix, cujus imperio Tota gaudet coelestis concio, Tanta laus est tibi in filio, Quod humana non capit ratio. 0816702a Benedicta et venerabilis, Pia, prudens, decora, nobilis, Universis incomparabilis, Tibi numquam fuit consimilis. 0816702b Te creavit pater ingenitus, Obumbravit te unigenitus Fecundavit te sanctus spiritus Tu es facta tota divinitus. 0816703a Te creavit Deus mirabilem, Te respexit ancillam humilem, Te quaesivit sponsam amabilem, Tibi nunquam fecit consimilem. 0816703b Te beatam laudare cupiunt Omnes sancti, sed non sufficiunt, Nam tot laudes tibi conveniunt, quod laudantes omnes deficiunt. 0816704a Quia tamen caput es virginum, Et laus summa non habens terminum, Angelorum laudes et hominum Promereris post Dominum. 0816704b Cum humani sisteret generis Loqui praeco dignior caeteris, Vale dicit reginae aetheris, Cujus sedes manet in superis. 0816705 Vale, sancta sanctorum omnium, Laus et honor, decus fidelium, Aula Christi, domus, palatium, Deitatis reclinatorium. 0816800 De sancta Genovefa. 0816801a Ad te confugimus, Virgo, flos Franciae, Per teque poscimus Regis clementiae Misericordiam. 0816801b Offer, o domina, Ejus praesentiae Nostra precamina, Pacis et veniae Reportans gratiam. 0816802a Te diligentium Per sacra dogmata Interna mentium Et per charismata Clementer instruat, 0816802b Male credentium Per orbis climata Et malignantium Fraudes et schismata Potenter destruat. 0816803a Te sanctus pontifex Antisiodori Lapsorum opifex Sanctam Nanthodori Vidit per spiritum. 0816803b Te praesul villicus Electus meminit, Coetus angelicus Ob tuum cecinit Natalem inclitum. 0816804a Sanas hydropisim Devotis precibus, Lepram, parasylim, Et mutis faucibus Vocem restituis. 0816804b Sucurris ethnicis Febricitantibus, Caecis, lunaticis Et morbis omnibus, Vitam das mortuis. 0816805a Ergo, sponsa Dei, Genovefa pia, Tua licet rei Sacra subsidia Devote petimus. 0816805b Virgo magnanimis Nos pusillanimes Purgatis animis Redde unanimes Christo, dum vivimus. 0816806a Moetos laetificet, Errantes corrigat, Stantes firmificet, Jacentes erigat, Per te cunctipotens. 0816806b Per tua merita, Per matrem gratiae Remittens debita Det dona gloriae Nobis astripotens. 0816900 De sancta Genovefa. 0816901a Sanitati dat languentes virginis oratio, 0816901b Genovefa naufragantes salvavit in fluvio. 0816902a Revelatur monialis peccasse coram Deo, 0816902b Baptizatur Cellomerus submersus in puteo. 0816903a Vase dato ecce matri fit visus redditio, 0816903b O quam probat sanctam Dei ardentum curatio. 0816904a Ergo laudes Genovefae decantet haec concio, 0816904b Nam, qui poscit illam corde procul pulso vitio, 0816905a Sanitatis et gratiae gaudet beneficio, 0816905b Quod det nobis rex gloriae ipsius suffragio. 0817000 De sancta Genovefa. 0817001 Virtutes paschalis agni celebrent Christiani. 0817002a Sanctus sanctorum sanctam Elegit Genovefam, Quae docuit mores Peccatores. 0817002b Mortem vita patulo Fugat in infantulo, Cum per hanc mortuus Surgit vivus. 0817003a Dic nobis, o pia, Quis sic fecit talia? Potestas Christi viventis Ad sui laudem et bonum gentis. 0817003b Germanus est testis Et curia coelestis, Quod Christus fuit spes mea, Sed haec negavit quondam gens rea. 0817004a Credendum et magis soli Germano veraci Quam perfidorum Turbae mendaci. 0817004b Scimus Deum elegisse Genovefam vere, Per illam nostri, Rex, miserere. 0817100 In Translatione s. Genovefae. 0817101a Virgo venerabilis, Virgo prudens, humilis, Virgo, Dei filia, 0817101b Sponsa regis gloriae, Memento familiae, Regi reconcilia. 0817102a Veni, virgo, propera, Servos tuos libera Ad omni molestia; 0817102b Veni, ne tardaveris, Confer opem miseris, Dum quaerunt subsidia. 0817103a Adsis praesens opere, Quae praesens es corpore Hac jacens ecclesia; 0817103b Totum corpus vidimus, Jam nullus est Didymus, Apud nos sunt omnia. 0817104a Corpus totum oculis Sed et caput osculis Summa reverentia 0817104b Contrecati fuimus, Sic utrumque clausimus Sed in theca alia. 0817105a Virgo dilecta Deo, Hoc impetres ab eo, Ut concessa venia 0817105b Sanctis tuis precibus Cum beatis omnibus Vivamus in gloria. 0817200 In festo miraculorum s. Genovefae. 0817201a Virgo, gemma pretiosa, Virtuosa, luminosa, Fulget per miracula, 0817201b In aetate dum tenella Genovefa movet bella Hostis contra jacula. 0817202a Fide firma roboratur Et vi crucis coarmatur Virtutum ad opera, 0817202b Illi cedunt elementa, Ignis, aer et portenta, Quae pertubant aera. 0817203a Aer udus serenatur, Sicca tellus humectatur Virginis per merita, 0817203b Claudi, surdi, caeci, muti Sanitatem consecuti Gaudent ope praestitia. 0817204a Dat vindictam de profanis, Testis est Aurelianis Praesule de proprio; 0817204b Novit urbs Parisiensis Poenam parvis pro expensis Lapso capicerio. 0817205a Ignem sanat Stygialem, Omnem pestem corporalem Firmiter credentibus; 0817205b Ergo, virgo, nos exaudi Et devotos tuae laudi Salva tuis precibus. 0817300 In festo miraculorum s. Genovefae. 0817301a Cleri coetus Genovefae cantet laetus Alleluja, 0817301b Matri caecae Reddit visum sola prece, Res miranda. 0817302a Jam coelis sublimior Refulget splendidior Omni stella; 0817302b Throno coeli residens Regnat regna possidens Semper clara. 0817303a Mundi munda maculis Vitae sanctae populis Fuit forma, 0817303b Ejus pudicitia Non carnis spurcitia Fit corrupta. 0817304a Choris juncta superis Miseretur miseris Valle nostra, 0817304b Ejus prece pellitur Languor, mutus loquitur Voce sumpta. 0817305a Dum vacaret precibus, Anus plena fraudibus Raptis sotularibus Fuit caeca. 0817305b Sed, quos furtim detulit, Quia plorans retulit, Visum virgo contulit Benedicta. 0817306a Haec loca supera Lustrat et infera, Ubi clauditur gens misera. 0817306b O felix, propera, Duc nos ad aethera, Quo virgo regnat puerpera. 0817400 In festo miraculorum s. Genovefae. 0817401a Virginis egregiae Genovefae hodie Pangatur memoria, 0817401b Pro cujus miraculis Cantatur ab angelis In excelsis gloria. 0817402a Hic aetate tenera Vita vivens aspera Carnem domat propriam, 0817402b Quae facta sponsa Dei Semper assistens ei Frequentat ecclesiam. 0817403a Flens, orans assidue Restaurat matri suae Claritatem luminis, 0817403b Urbs a gente barbara Obsessa fit libera Per meritum virginis. 0817404a Probant calcis inventio, Viri de coelo missio, Reaccensi cerei. 0817404b Per hanc falsa revelatur Virgo, daemon effugatur Vase latens olei. 0817405a Caeci, surdi, claudi, muti Lepra, febri stant soluti, Cessant morbi genera; 0817405b Sed majus est, quod reversus Est ad vitam infans mersus Ejus ope supera. 0817406a In sepulchro dum jacuit, Lampas arsit nec minuit Ante corpus oleum, 0817406b Liquore cujus liniti Sanitati sunt redditi Omnes aegri per eum. 0817407a Latro supplicans salvatur, Rotoninus neci datur Non dans reverentiam; 0817407b Sacer ignis exstinguitur, Aqua tumens restringitur Per ejus praesentiam. 0817408a Ignis culpae, tumor cordis, Omnis, virgo, signum sordis Recedat prece tua, 0817408b Ut mundati servi tui In coelis possimus frui Tecum luce perpetua. 0817500 De sancto Geremaro. 0817501a Geremari annua Laude plebs dulciflua Celebret solemnia; 0817501b Laus a corde prodeat, Ut laudato placeat Laudantis melodia. 0817502a Ex Francorum genere, Claro clarus opere, Duxit hic originem; 0817502b Sacris datus litteris Suscipit a superis Morum plenitudinem. 0817503a Orbatus parentibus Satis locupletibus Locuples relinquitur, 0817503b Mundi temnens gloriam Rerum affluentiam Corde non amplectitur. 0817504a Jugo leni subjicit Christi se humiliter, Curas vanas abjicit Carnem domans jugiter. 0817504b A tumultu populi Esse cupit longius, Ut contemptor saeculi Coelo fiat proprius. 0817505a Per beatum Audoenum, Virum sanctum, Deo plenum Praecellenti gratia, 0817505b Sibi datur, ut precatur, Locus gratus exoptatus, Quo fiat ecclesia. 0817506a Vox de coelis est haec facta: Octo lustra sunt transacta, Ut Christus pro meritis 0817506b Suo caro Geremaro Destinavit et paravit Locum hunc, quem cernitis. 0817507a Ros locum hunc illustravit Et impressus designavit Ut geometri virgula Monachis habitacula. 0817507b In hoc loco mundus vixit, In supernis mentem fixit, Ut vitae summae pabula Obtineret per saecula. 0817508a O beate Geremare, Vir insignis, vir praeclare, Apud Christum Chorum istum Clementer concilia. 0817508b Ut fons summae pietatis Mundum mundans a peccatis Servos suos Atque tuos Mundet data venia. 0817509 Amen dicant omnia. 0817600 De sancto Germano. 0817601a Lux illuxit triumphalis, In qua cursus agonalis Evoluto spatio 0817601b Stola prima decoratur Et secundam praestolatur Germanus cum gaudio. 0817602a Mole carnis liberatur Et a Christo coronatur Regni diademate, 0817602b Jam adeptus, quod quaerebat, Clare videt, quod videbat Prius in aenigmate. 0817603a Celebremus diem istam, In qua suum agonistam Coronavit Dominus; 0817603b Finis fuit in agone, Sed honoris, sed coronae Nullus erit terminus. 0817604a Luctus labor et certamen Transierunt, sed solamen, Sed quies, sed praemia, 0817604b Quae nunc a te, Jesu Christe, Tuo dantur agonistae, Finis erunt nescia. 0817605a Jam illuxit, o Germane, Tibi clare illud mane, Quod non habet vesperum, 0817605b Cessat lucta, cessat luctus, Et ad urbem es perductus In qua nil est miserum. 0817606a In hac valle lacrimarum, In hoc loco tenebrarum, In hac solitudine 0817606b Suspirabas et plorabas Et ad lucem anhelabas, Quae caret caligine. 0817607a Invenisti fidum ducem, Qui te duxit ad hanc lucem, Dei patris unicum, 0817607b Qui de pugna redituro Et ad regnum profecturo Tibi dat viaticum. 0817608a Gaude, pater, et exsulta, Quia merces tua multa, Quia multa gloria; 0817608b Coelum tibi reseratur, Te recepto gloriatur Tota coeli curia. 0817609a Inter coeli senatores Collocaris, ut exores Christum, verum judicem, 0817609b Proni tibi supplicamus, Ne nostrarum sentiamus Hunc culparum vindicem. 0817700 De sancto Gerhardo. 0817701a Agrippinensis plantula Floruit in ecclesia, 0817701b Cujus odor in saecula Fraglat in coeli curia. 0817702a Hic vir Gerardus nomine, Praeclarus ex origine, 0817702b Orbem replevit lumine Fulgenti sanctitudine. 0817703a Hic literarum studia Secutus non inania 0817703b Ad virtutum insignia Spiravit ab infantia. 0817704a Fervens ejus devotio In virginali pectore 0817704b Non latuit sub modio Sed fulsit omni tempore. 0817705a Nam Dei providentia Mundus a labe criminum 0817705b Ascendit per humilia Sacerorum gradus ordinum. 0817706a Quam felix Leuca civitas, In qua grandis jucunditas 0817706b Tam reverendo praesule Adepto Deo consule. 0817707a Dum suscepit hic solium Tullense, crevit gaudium, Dei domus hospitium Fundavit dans edulium. 0817707b Oves gregis dominici Deducens corde simplici Pascebat cibo duplici Panis et verbi coelici. 0817708a Collatum tribus pabulum Recepit per miraculum, Pro aqua vini poculum Gustans arguit famulum. 0817708b Suae plaudunt praesentiae Campanae simul curiae, Templum purgat ingluvie Ad se natant reliquiae. 0817709a Absens vidit incendium, Praesens novit daemonium Divinumque collegium Consecrans oratorium. 0817709b Hinc farina non defuit Vel far, cum fames irruit, Dum pauper unus abfuit, Pro fratre Christus adfuit. 0817710a Hunc sanctum pater luminum Sua fovens clementia 0817710b Post notum vitae terminum Secum traxit ad gaudia. 0817711a Corruscant adhuc hodie Pastoris mirabilia, 0817711b Sum calculosis anxie Subvenit ejus gratia. 0817712a Nos Gerardi memoriam Agentes cum laetitia 0817712b Christus ducat ad gloriam Per ipsius suffragia 0817800 De s. Germano Antisiodorensi. 0817801a Moduletur vox amoena, Vox suavis, vox serena, Vox devotione plena Germani praeconia. 0817801b Haec sunt dona tua, Christe, Quibus praesul sanctus iste Vires Johannis Baptistae Vicit abstinentia. 0817802a O doctrinae fons abundans, Fons praeclarus, fons redundans, Rigans hortos et fecundans Totius ecclesiae. 0817802b O miranda virtus cunctis, Vitam quater dat defunctis Et expellit ab inunctis Actorem nequitiae. 0817803a Signo crucis sacrae manus Mutio resurgit sanus Et respondet Cassianus In sepulchro mortuus. 0817803b Laesae majestatis rei Supplicemus corde ei, Ut sit in conspectu Dei Tutor noster strenuus. 0817900 De sancta Gertrude. 0817901 Ave, Gertrudis, virgo grata, Ex regali stirpe nata. 0817902a Leprosos mundare non sprevisti Ob amorem Jeu Christi. 0817902b Caecis viam demonstrasti, Pauperes, nudos collocasti, 0817903a Quibus tu hospitia Dedisti suavissima. 0817903b O virgo, nunc fideliter Oraque suppliciter 0817904 Jesum Maria filium, Ut nobis donet hospitium In suo Palatio Cum aeterno gaudio. 0818000 De sancto Gotthardo. 0818001a Jubar lucis inoffensae Sidus spargit Altahense. Fugans umbram noctis densae Claritatis radio: 0818001b Lumen hoc plebs sequi debet Bavarorum, quod non hebet, Sed ad coelos iter praebet Ex hoc mundi stadio. 0818002a Ab hac gente ducens ortum Godehardus iter tortum Declinavit, coeli portum Quaerens ab infantia; 0818002b Demum litteris imbutus, Novum hominem indutus, Christi vias est secutus Vigili constantia. 0818003a Sumpsit post praeposituram Benedicti vestem duram, Sub qua quatuor in curam Abbatias recipit; 0818003b Cathedra mox nolens fungi, Somno per Mariam ungi Sese cernit et injungi Onus, quod rex praecipit. 0818004a Factus praesul templum fulsit, Mire daemones evulsit Perjuranti nec indulsit, Dum fraus morte patuit; 0818004b Morituram moriturus Abatissam praesul purus Dum praedixit, ordo durus Mortis hunc non latuit. 0818005a Quam sit certus hic propheta, In decano vitae meta Demonstravit sic impleta, Ut pater praedixerat. 0818005b Voto pectoris anheli Patriam quaesivit caeli, Quam Brunone cum fideli Petit, ut praefixerat. 0818006a Ascendenti coacendens Tu tuere nos defendens, Tuae super nos extendens Pietatis dexteram; 0818006b Bavaroroum flos insignis, Tu nos precibus benignis Junge coelo Deo dignis, Non ut gentem exteram. 0818007a Ne sit pes in cursu tardus, Nostra pretiosa nardus, Post se trahat Godehardus Prece nos ad aethera. 0818007b In odore nos suorum Currere det unguentorum, Ubi viget aeternorum Novitas post vetera. 0818100 De sancto Gotthardo. 0818101a Haec est sancta solemnitas, Laudetur sancta trinitas Pro Gotthardo praesule, 0818101b Aequetur inaequalitas, Consurgat omnis caritas Pro coelesti exsule. 0818102a Imitentur hunc mortales, Ut sint sibi commensales In coelesti patria, 0818102b In qua sistunt triumphales, Justi, sancti, immortales Per aeterna saecula. 0818103a Hic praesul stat in acie Dira constrictus macie, Ut veheretur spiritu, 0818103b Pallor manet in facie, Ut tempus adsit gratiae Sic tuti ab interitu. 0818104a Dies adsunt jubilaei, Ut solvantur omnes rei A quolibet facinore: 0818104b Pascha primus, penthecoste Finem dat, ut nos ab hoste Tutemus et a scelere. 0818105a Pie praesul, nos conserva Et in coelis coacerva Cum sanctis in gloria, 0818105b Alleluja decantemus, Sanctum virum collaudemus In aeterna saecula. 0818200 De sancto Gouluino. 0818201a Creaturae creatorem Venerantur, dum honorem Ejus sanctis exhibent, 0818201b Honor ergo, laus Gouluino, Quem dilectum Deo trino Ejus gesta perhibent. 0818202a Quem in terris sublimavit Christus signis et ditavit Multiformi gratia, 0818202b Quem amavit, quem ornavit Et cum sanctis coronavit In perenni gloria. 0818203a Cujus ortu dono Dei Fons immensae speciei Prope partum oritur, 0818203b Quo decumbens recreatur Mater, infans baptizatur, Aegris salus redditur. 0818204a A primaevo carnem arcet, Aqua paneque non marcet Adspirans ad gaudium, 0818204b Christi cultor verbo, vita, Virgo semper, eremita, Triplex vicit proelium. 0818205a Ventum, frigus nullus homo, Qua latebat, sentit domo, Quam non intrat femina. 0818205b Ejus prece debellavit Dux Evenus et prostravit Barbarorum agmina. 0818206a Tres campanas et totidem Auri cruces fecit idem De transmisso pulvere, 0818206b Ejus jussu Romae latus Se portantem morti datus Nullo pressit pondere. 0818207a Aletanis postulatus Contradicens est sacratus Manu papae propria, 0818207b Multa signa subticentur, Auditorum ne graventur Aures propter taedia. 0818208a Laboranti Christi vitae Dat in sero Christus vitae Perennis denarium, 0818208b Quem currentes sic sequamur, Ut per ipsum consequamur Sancto curso bravium. 0818300 De sancto Guillermo. 0818301a Gaude Sion sponsa Christi, Quae Guillermum peperisti Senescente gratia, 0818301b In occasu novum solem, In senecta nasci prolem, Signa probant varia. 0818302a Briocensis gentes soli Suo solvant vota soli Tota cum Britannia, 0818302b Glorientur in Guillermo, De quo digne magnus sermo Licet in ecclesia. 0818303a Ab aetate puerili Declinavit ab hostili Carnis petulantia, 0818303b Quam coegit obedire Legi mentis et servire Munda conscientia. 0818304a Miserorum miserator, Pietatis operator Erat manu propria, 0818304b Cum afflictis est afflictus, Caritate sic amictus Discumbit in gloria. 0818305a Vi compulsus exsulavit Nec impulsus declinavit A Dei justitia, 0818305b Ponens enim spem in Deo, Fidens erat quasi leo, Agnus patientia, 0818306a Sanctitatis argumenta Sunt virtutes et portenta, Quae fecit insignia, 0818306b Sancti corpus post bimatum Est inventum illibatum Mira cum fragrantia. 0818307a De Guillermo virtus manat, Febres curat, morbos sanat, Expellit daemonia, 0818307b Surdi, caeci, claudi, muti Sunt saluti restituti Per ejus suffragia. 0818308a O Guillerme, nova stella, Servos serves a procella Trina maris obvia, 0818308b Et ad portum nos salutis Applicare fac virtutis Tuae providentia. 0818400 De sancto Hermagora. 0818401a Plebs fidelis Hermachorae Gratuletur in honore, De quo Marci successore Gaudet Aquileïa, 0818401b Cujus consors Fortunatus, Nam cum illo coronatus Passione socia. 0818402a Gentem culpa veterem Reddens fide puberem Hermagoras mittitur, 0818402b Qui contemptis omnibus Poenis et tortoribus, Non minis, non precibus Nec terrore frangitur. 0818403a Quo precante Dominum Pro se et pro ceteris Fulget pater luminum In occulto carceris. 0818403b Pontianus igitur Lumen missum coelitus Videt et efficitur Templum sancti spiritus. 0818404a Fama lucis nuntiatur, Caeca lumen contemplatur, Fide patris liberatur Puer a daemonio; 0818404b Unde multi baptizati Manu sancti Fortunati Dant honorem trinitati, Credunt Dei filio. 0818405a Quem Sevastus nomine Seu se vastans crimine Pro Christi certamine Vinctum tradit carceri; 0818405b Ubi simul socias Sanctas reddunt gratias, Illatas injurias Adscribentes muneri. 0818406 Noctu quorum opere Diescit religio, Decollantur in carcere, Praefigurat gloriae. 0818500 De sancto Hieronymo. 0818501a Sion felix, gratulare, Coeli cives contemplare Pio mentis oculo, 0818501b Inter quos offertur unus, Large qui coeleste munus Dulci hausit poculo. 0818502a Suae flore juventutis Causa qui erat salutis Omnibus credentibus, 0818502b Diro verbere correctus, Liquit, quo erat illectus, Cunctis prorsus nutibus. 0818503a Paginam scripsit divinam, Linguas vertit in latinam Cardinalis inclitus, 0818503b Probra tulit subditorum, Censor quorum erat morum Adjutus divinitus. 0818504a Pauli sequax et baptistae, Caelibis evangelistae, Quis stupere sufficit, 0818504b Passiones, autumavit Dulces multum quas amavit Mens humana, refugit. 0818505a Tandem fit Bethlehemita, Pridem quamquam eremita, Translator verdicius, 0818505b Haeresum rictus obstruxit, Fidem sacram sic adstruxit Doctor hic magnificus. 0818506a Leo claudus mire ferus Custos fit aeselli verus Patris beneficio. 0818506b O quam miris fulsit dignis Post et ante mortem signis Domini auxilio. 0818507a Vitam alme rege pater, Carcer ne post ipsam ater Claudat nos, Hieronyme, 0818507b Sed deposce, collaudare Deum, tecum conregnare Propulsa formidine. 0818600 De sancto Hieronymo. 0818601a Cum fiducia pergamus Nunc ad thronum gratiae, Gratiam ut acquiramus Et condignas valeamus Deo laudes hodie Dare de Hieronymo; 0818601b Vita, verbo, qui monstravit Viam, quae ad patriam Tendit, qua praeambulavit. Ut sequamur, nos vocavit, Veram laeto gloriam Ut intremus animo. 0818602a Sacris cum virginibus Virgo hic Hieronymus In vase sumpsit oleum, Ut posset sic in gaudium Cum Domino intrare. 0818602b Virginum praefulgidam Portat nunc aureolam Cantans carmen, quod omnibus Non licet sed virginibus Dumtaxat decantare. 0818603a Dei vox intercidentis Hic flammam est libidinis Et vox cedros confringentis, Superbia ut hominis Deorsum inclinetur. 0818603b Vox revelans est condensa, Ut omnes dicant gloriam Gratia nunc pro impensa, Purgante culpae scoriam, Ut poenitens salvetur. 0818604a Lux sicut in meridie Adhuc sic lucet hodie Per vitam et doctrinam, 0818604b Ne quis in exsilio Sit sine lucis radio, Ut caveat ruinam. 0818605a Ergo lucem dum habetis, Vos in luce ambuletis, Ut lucis sitis filii, 0818605b Ut ad illam, quam optatis, Vitam veram venitatis De lumine Hieronymi. 0818606a De ligno fonteque vitae Reficit ecclesiam, Ob hoc omnes hunc adite, Refecti ut per gratiam Fiatis reviventes. 0818606b Atque deprecemur eum, Nam praesto est precantibus, Ut pro nobis oret Deum Hunc hymnum decantibus, Humiliter dicentes: 0818607a O pater amantissime, Praedulcis dux Hieronyme, In via fer auxilium, Ne mundi per exsilium Ruamus in pericula; 0818607b Sed tecum ut in patria Possimus frui gloria, Ubi tunc regem omnium Nos in decore inclitum Videbimus in saecula. 0818700 De sancto Hilario. 0818701a Ad illuminandum mundum Hilarium, virum mundum, Sanctum, justum et facundum Deus nobis praebuit. 0818701b In tenebris ambulantes Haereticos et errantes Veram fidem speculantes Fecit et edocuit. 0818702a In personis trinitatem, In utrisque paritatem, Deitatis unitatem Absque differentia. 0818702b Aenigmata prophetarum Et figuras scripturarum Verbis evangelistarum Concordavit omnia. 0818703a Miraculis decoratus, Dum vivebat vir beatus, Pictavorum praesulatus Functus est offficio. 0818703b Nobis suum juvamen det Hilarius et emendet, Emendatos nos commendet Dei patris filio. 0818800 De sancto Hippolyto. 0818801 Martyris Hippolyti, patroni, festa recolamus; 0818802a A quo Laurentius beatus Custodiae mancipatus Suae strictus est vinculis. 0818802b Qui cujusdam captivati Gemitu lumine privati Visum dedit oculis. 0818803a Hippolytus, adhuc paganus, Hoc viso fit Christianus Vanis relictis idolis; 0818803b In catholica informatus Lege, post haec baptizatus, Adhaesit Christicolis. 0818804a Postquam corpus sepelivit Laurentii, tunc introivit Domum suam propriam; 0818804b Dedit servis et ancillis Pacem magnis et pusillis Communicans familiam. 0818805a Militibus ergo vocatis Et pro eo destinatis Ad mensam sedens capitur; 0818805b Decius hunc captum videns Prae ira dixit subridens: Numquid hic magus efficitur? 0818806a Quo peractis Caesar verbis Blandis instat et acerbis Minisque Hippolyto; 0818806b Sed nec Caesaris tormenta Revocant nec blandimenta Eum a proposito. 0818807a Nam quo magis tormentatur, Eo magis inflammatur Christi amoris incendio. 0818807b Non timet temporalem mortem, Ut aeternae vitae sortem Possideat cum gaudio. 0818808a Hic in morte judicatus Et ad equos alligatus Christo Deo confessus est; 0818808b Pro fide Christi a paganis Inhonestis ac insanis Martyrium perpessus est. 0818809a O martyr, miles Christi fortis, Hora incumbente mortis Armis tuae potentiae 0818809b In nos orphanos intende Et ab insidiis defende, Ut jus est militiae. 0818810a O gloriose Christi miles, Nos servos salva licet viles Ab inferni miseria, 0818810b Ut nos coelum introire Possimus tibique servire In coelesti curia, 0818811 Et licet immeriti Faciem Christi videamus. 0818900 De sancto Hugone. 0818901a Personemus solemni gaudio Hugonis laudes cum tripudio. 0818901b Qui ex primis ortus Burgundiae Nobilium celsa progenie 0818902a Resplenduit claris natalibus, Sed clarior fuit virtutibus. 0818902b Intrans claustra Cluniacensium Sprevit opes et mundi gaudium. 0818903a Factus abbas vocante gratia Tantam domum rexit industria, 0818903b Ut diffusa crescat virtutibus Cunctis paene Europae finibus. 0818904a Hinc in sede capitularia Cum sedebat, Christi praesentiam 0818904b Hildebrandus videre meruit, Qui post papa Romanus claruit. 0818905a Hic daemonem expulit precibus A Stephani papae conspectibus, 0818905b Sub sancti spiritus praesentia Fugavit Aeduae daemonia. 0818906a Tectus aeger ejus pellicea Mox exuit leprae contagia. 0818906b Hoc testatur factum Vasconia Multa sanctum colens frequentia. 0818907a Parisius Hugo decenderat, Qua Robertus aderat debilis. 0818907b Pius pater debilem precibus Relevavit turbis mirantibus. 0818908a Saepe vidit cordium abdita, Prophetiae novit abscondita. 0818908b Nunc coelorum sublimis gloria Nos adjuvet jugi clementia. 0819000 De sancto Jacobo. 0819001 Ad honorem et decorem Hujus festi nos modesti Deo demus gloriam, 0819002a Qui creator et salvator Rectis corde sine sorde Largitur victoriam. 0819002b Laudem Deo decantemus Et beati celebremus Jacobi memoriam, 0819003a Qui perfectus et electus, Qui peritus et fulcitus Omni sapientia. Quem videre voluit, Verum Deum coluit Pura conscientia. 0819003b Non abscondit hic talentum Nec ipsius est inventum In ore mendacium, In cunctis operibus Subvenit pauperibus Vitae dans solatium. 0819004a Tota vita non invite Deo servit nec protervit Mente vivens sobria, 0819004b Deo toto servit voto, Multa gentis saevientis Sustinet opprobria. 0819005a Sed nec poenis nec catenis Revocatur, quin sequatur Domini vestigia, 0819005b Templa frangit idolorum Et ad finem cor multorum Mollit per prodigia. 0819006a Hinc mucrone decollatur Et ad coelum invitatur Multa post miracula, 0819006b Sic a carne destitutus Verum solem est secutus, Agnum sine macula. 0819007a Martyr Dei, te precamur, Elabora, ne labamur, Cum injustis ne perdamur, Dele nostra crimina. 0819007b O beate Deo grate, Fer solamen et juvamen, Pande genti te colenti Paradisi limina. 0819008a Ubi salus et honestas, Ubi virtus et potestas, Ubi florum et odorum Omnis delectatio; 0819008b Ubi sine labe quies, Omni carens nube dies, Dies vernus sempiternus Cum omni solatio. 0819009 Ubi vitae certitudo, Mira semper pulchritudo, Ubi decor disciplinae, Ubi lucet sine fine Veri solis claritas. 0819100 De sancto Jacobo. 0819101a Gratulemur Et laetemur Summa cum laetitia, 0819101b Laetabunda Et jucunda Gaudeat Hispania 0819102a In gloriosi Jacobi praefulgenti victoria, 0819102b Qui scandens coelos hodie coronatur in gloria. 0819103a Qui dum esset in hoc mundo Tamquam maris in profundo Praedicans incredulis, 0819103b Fidem sanctae trinitatis Verus praeco veritatis Nuntiabat populis. 0819104a Quidam magus Hermogenes suum misit discipulum, 0819104b Ut temptaret apostolum qui convertebat populum. 0819105a Cum Jacobus Zebedaei Praedicaret verbum Dei, Philetus interfuit, 0819105b Falsa temptat asserere Et Jacobo resistere, Sed tandem dissiluit. 0819106a Et nimirum Dei virum Fallere non potuit, 0819106b Rationes Et sermones Cujus non sustinuit. 0819107a Jacobus plenus gratia Dat legis testimonia, In promptu tenet omnia. 0819107b Philetus stupens talia De Christo mirabilia Reveritur ad propria. 0819108a Cum esset in hospitio, A magistro fit quaestio, Quae sit Jacobi ratio. 0819108b Data fuit responsio, Quae esset praedicatio Vel sub qui testimonio. 0819109a Messiae incarnatio Et sub Pilato passio Sunt apostoli ratio, 0819109b Et Christi resurrectio, Mirabilis ascensio Sunt ejus praedicatio. 0819110a Dei dicit magnalia, Prophetarum praeconia Ducit in testimonia, 0819110b Et David vaticinia Sunt illi concordantia, Memoriter scit omnia. 0819111a Ut dicunt amici mei, Apostolus ille Dei Vere mortuos suscitat, 0819111b Saepe, cum sibi libuit, Claudis gressum restituit, Caecis visum suppeditat. 0819112a Tu, Philete, qui sic credis, Deos et idola laedis, Nunc te solvat apostolus. 0819112b Jacobus per vicarium Suum misit sudarium, Solutus est discipulus. 0819113a Tunc Philetus Vadit laetus Ad beatum Jacobum, 0819113b Baptizatus Et renatus Facit se discipulum. 0819114a Magus motus insania Vocat ad se daemonia, Per quorum magisteria Sua regebat studia. 0819114b Postquam venerunt daemones, Jussit eos Hermogenes, Ut caperent apostolum Et cum eo discipulum. 0819115a Quo cum irent daemonia, Jam sensere incendia. 0819115b Deficiunt imperia, Sic ululant clamantia: 0819116a Serve Dei, miserere, Profitemur, nos ardere Ante tempus incendii; 0819116b Apostole sancte Dei, Pie fili Zebedaei, Nunc egemus auxilii. 0819117a Sed vir plenus virtutibus Imperabat daemonibus, 0819117b Faciebat miracula, Sed quis narraret singula. 0819118a Huic est ostensa visio, Christi transfiguratio, Beato Petro socio Johanne fratre tertio. 0819118b Cum duobus discipulis, Segretatis apostolis, Deum conspexit oculis Transformatum in saeculis. 0819119a Cum esset in Thabor monte, Tres fecerunt sua sponte Tria tabernacula. 0819119b O quam beati oculi, Qui redemptorum saeculi Viderunt non per specula. 0819120a O gloriose Jacobe, Sis protector plebi tuae Per singula, 0819120b Dei natum transformatum Qui meruisti cernere Per saecula. 0819200 De sancto Joachim. 0819201a O virtutum vir perfecte, Pater virginis electae, Joachim, nos juva recte, Qui te rectum poscimus. 0819201b Isaias te radicem Praenotavit ut felicem, Unde virgam genitricem Floruisse novimus. 0819202a Obtulisti recta rectus, Recte Noe, vir perfectus, Et ut Moyses dilectus Deo et hominibus. 0819202b Abel te praefiguravit, Qui de ovibus, quas pavit, Meliores immolavit Inflammatis gregibus. 0819203a Clarens decimis oblatis, Spretus tebus grate datis, Sustinebas plus quam satis Infecundus prospere. 0819203b Haeres David, sancti regis, Et sanctorum priscae legis Tuis precibus nos tegis Velut agni vellere. 0819204a Jesus, proles tuae natae Nec non Annae, matris gratae, Replet nos suavitate, Flos regalis germinis. 0819204b Magnae stirpis radix Jesse, Sentiamus hoc prodesse, Quod te patrem scimus esse Gloriosae virginis. 0819205a Te rogamus voto pari, Laude digna singulari Nos in portu salutari Sistat tua gratia. 0819205b Vera mater orphanorum, Tu levamen oppressorum, Medicamen infirmorum, tanti patris filia. 0819300 De sancto Jodoco. 0819301a Laudes Christo persolvamus, Nos qui sancti celebramus Jodoci solemnia, 0819301b Pater nobis opem mittat, Cujus vita nos invitat Ad coeli palatia. 0819302a Rege natus et regina Coelos gliscit et divina Deitatis gratia. 0819302b Mundum sprevit et terrena, Mente quaerens Deo plena Paradisi gaudia. 0819303a Coetus noster hinc applaude, Hunc honora dignum laude, Qui vivit in gloria. 0819303b Sciant omnes et singuli Liquit gloriam saeculi Et patris imperia. 0819304a Regna fugit et patriam Ac subivit per Sauliam Pontini confinia, 0819304b Tunc sub duce requievit, Ibi Christo acquievit Et ejus servitio. 0819305a Huic se viro demonstravit, Quando panem impetravit, Deus vultu proprio; 0819305b Panis datus non ingratus, Immo cito reparatus Divino consilio. 0819306a Deo panem hic divisit, Deus naves huic remisit Plenas beneficio. 0819306b Victum cunctis vir erogat, Capit quisque, quantum rogat, Respondente copia. 0819307a Ruunt omnes cum gaudio, Sed vir Dei prae taedio Fessus linquit omnia; 0819307b Inde transit ad deserta, Deum sequens fide certa Fugit transitoria. 0819308a Lustra terens hic ferarum Non horrescit vim earum, Sedat quaeque noxia, 0819308b Manu sua cogit aves, Feri, lupi sunt suaves In ejus praesentia. 0819309a Opus fuit mirabile, Ala fallitur aquilae Prece viri saucia, 0819309b O quam pura genitura Fuit iste, Jesu Christe, Vitae vitans devia. 0819310a Vana spernens et levia, Manu tenens non devia Invia et non in via Fecit domicilia. 0819310b Romam vadens non moratur, Reverenti praesentatur Quaedam caeca, quae sanatur Prece justi praevia. 0819311a Hinc reversus ad altare Stans et debens celebrare, Dextram vidit consecrare Gubernantis omnia. 0819311b Clausus tandem in tumulo, Quantus fuit in saeculo, Caro probat miraculo Vitae viri conscia. 0819312a Quam cum male dux scrutatur, Dum superbit, dum inflatur, Morte turpi condemnatur, Sic a Deo castigatur Furentis insania. 0819312b Confessoris oratio, Cujus fuit haec ultio, Nos sanctorum consortio Jungat; Amen haec concio Sonet cum laetitia. 0819400 De s. Johanne Baptista. 0819401a Psallat chorus laetabundus voce cum melliflua 0819401b Vocis odas declamantis antra per hermitica. 0819402a Quibus tener latitavit urbis vitans ludicra, 0819402b Ne vel unquam os illius verba daret vacua. 0819403a Ibi sacer ille vixit mira parsimonia, 0819403b A quo panis longe fuit, vinum atque sicera. 0819404a Parvus erat illi cibus mellis arundinei, 0819404b Aqua sitim mitigabat ripis in Jordanicis. 0819405a Pannus asper membra texit voluptatis nescia, 0819405b Pilis camelorum tectus, zona strictus lanea. 0819406a Iste vatibus divinis cunctis excellentior 0819406b Atque salvatoris nostri praeco manifestior. 0819407a Nam quem longe prophetarent illi vaticinio, 0819407b Hic venisse jam testatus demonstravit digito. 0819408a Istum sanctum super omnes Deus honorificat, 0819408b Trinitas cui soli semet pandit et clarificat. 0819409a Natum lavat, patrem audit spiritumque conspicit, 0819409b Goriosus, cuicumque Deus sic se aperit. 0819410a Hic pro nobis deprecetur creatorem luminis, 0819410b Ut resolvat mentes nostras omni nexu criminis 0819411a Et in fine nos adscribat summi porta culminis 0819411b Et superni nos adjungat consodales agminis. 0819500 De s. Johanne Baptista. 0819501a Gratuletur mundus iste, Clara Johannis Baptista Recolens praeconia; 0819501b Ut adspectus illustretur Et affectus inflammetur, Ejus datur gratia. 0819502a Tu, puer, plus quam propheta Prophetarum quique meta, Legis consummatio; 0819502b Cum Josia zelo captus, Cum Elia coelo raptus Amoris incendio. 0819503a Signis mundo nuntiatus, Promens Christum nondum natus Datus es in gaudium; 0819503b Vita vivens angelorum, Ut lucerna populorum Monstrans Dei filium. 0819504a Inter natos mulierum Te commendat auctor rerum, Ut normam justitiae, 0819504b Patrem audis, lavas natum Et amborum cernis flatum In columbae specie. 0819505a Decus mundi, praeco Christi, Primus coelum promisisti Vere poenitentibus, 0819505b Novum regem advenisse, Novam legem attulisse Declarans credentibus. 0819506a Culpae tamen objurgator, Virgo martyr, praedicator, Vincens per martyrium; 0819506b Da vincendi facultatem, Ut per vitae novitatem Coeli detur praemium. 0819600 De s. Johanne Baptista. 0819601a Laetabundus, Babstista, te laudat mundus, Alleluja! 0819601b Regem regum Salutas in alvo matris, Res miranda! 0819602a Preco summi iudicis, Natus es de sterili, Sol de stella; 0819602b O lucerna luminans, Mundo semper rutilans, Semper clara. 0819603a Sicut sol das radium, Illustrasti saeculum Pari forma, 0819603b Neque solis claritas Neque tua sanctitas Fit corrupta. 0819604a Velut gigas exsultas Praecurrendo semitas Valle nostra, 0819604b Verbum vox altissimi Praecurris de sterili Carne sumpta. 0819605a Vates major homine Testis es de lumine, Plebs conversa desiit Esse caeca. 0819605b In Eliae spiritu Paras viam Dei tu Complens evangelica Haec praecepta. 0819606a Johannes, propera, Prece nos libera, Ne damnemur gens misera; 0819606b Monstra cum dextera Agnum in aethera, Hunc quem genuit puerpera. 0819700 In Nativitate s. Johannis B. 0819701a Praecursoris et babtistae Digne nos gaudere, Christe, Praesta natalitio, 0819701b Cujus multa adnotanda Et plurimum admiranda Docet generatio. 0819702a A sentibus procreatus Innuit, quod finis datus Est legi Mosaicae, 0819702b Quod loquelae subtractio Patris probat, quae filio Nato redit mirifice. 0819703a Lingua tacens finem legis, Loquens notat novi regis Gratiae initium, 0819703b Cujus se promptum monstravit Praeconem, cum exsultavit Matris intra gremium. 0819704a Hunc Johannem nominavit Angelus et indicavit Vocandum parentibus, 0819704b Quem Deus sanctificavit, In ventre praedestinavit Prophetam in gentibus. 0819705a Dominus dixit de eo, Quod non erat major eo Inter natos mulierum, 0819705b Iste Christum baptizavit Et digito demonstravit Tollentem sordes scelerum. 0819706a Hic Elias aestimari Sive Christus reputari Noluit, immo negavit, 0819706b Sed praeconem novae legis Et nuntium novi regis Se praemissum affirmavit. 0819707a Baptismi poenitentiae Primus fuit et gratiae Praedicator eximius, 0819707b Hic vitam, quam praedicavit, In deserto consecravit Vivendo austerius. 0819708a Cilicium fuit vestis, Aqua potus et pro escis Mel et locustas habuit. 0819708b Non arundo levitatis, Sed columna veritatis Cunctos constanter arguit. 0819709a Ejus os Deus posuit Ut gladium et acuit Ad reserenda vitia, 0819709b Ut velut missa sagitta Plebis penetraret ita Cordium duritiam. 0819710a Magne praeco veritatis, Tuae magnanimitatis Muni nos praesidio, 0819710b Ut hostibus superatis Sanctorum societatis Perfruamur praemio. 0819800 In Nativitate s. Johannis B. 0819801a Gabrielis vox jucunda Corda fecit laetabunda Justorum sterilium, 0819801b Elisabeth verecunda Dum de viro fit fecunda Post felix eloquium. 0819802a Non credenti Zachariae Verbo caeli hierarchiae Usus linguae tollitur, 0819802b Cui qua scribit nomen die Johannes est nati, pie Mox loquela redditur. 0819803a Puer hic de senibus Genitus parentibus Gratia superna. 0819803b Micuit hominibus Caecis peccatoribus Ut clara lucerna. 0819804a Lucifer, nuntius solis, Rutilans ab altis polis Zachariae filius, 0819804b Praeco, vox et testis Christi, Mundo lucem ferens isti Veritatis radius. 0819805a Johannes, vir tu cum stola, Sanctitatis forma sola, Vitae magisterium, 0819805b Speculum virginitatis Et exemplum castitatis Multorumque gaudium. 0819806a Qui sub annis teneris Intrans antra nemoris Gloriam vitavit, 0819806b Et in pannis asperis Norma casta posteris Vana declinavit. 0819807a Mel silvestre cum locustis Comedebat sine mustis Homo major homine, 0819807b Mentes hic illi minabat, Viam Christo praeparabat Salutari famine. 0819808a Tali vita relucebat, Quod ipsum turba credebat Esse Christum Domini, 0819808b Sed haec fama parum fixit, Dum se tantum testem dixit, Datum vero lumini. 0819809a Praecursori dominico Laudes reddat cum cantico Mens serena, 0819809b Ipsi digna praeconia Cantet atque solemnia Voce plena. 0819810a Tu baptista salvatoris, Tanti particeps honoris, Prece semper sedula 0819810b Fac, ut coelum conscendamus, Ubi tecum gaudeamus Per aeterna saecula. 0819900 In Decollatione s. Johannis B. 0819901a In praeconis et baptistae Expendatur dies iste Reverendo gaudio, 0819901b Ut sanctitas attollatur Johannis et confundatur Herodis praesumptio. 0819902a Venit enim plena malis Herodis dies natalis, Qua magnam coenam paravit, 0819902b Qua Herodiadis nata Diabolo agitata Placens omnibus saltavit. 0819903a Cui rex ait: Tibi dabo, Nec promissum retardabo, Quod volueris petere; 0819903b Tunc propter Herodiadem Johannes die eadem Tenebatur carcere. 0819904a Haec a matre incitata Sponsione sibi data, Quod haberet, quod peteret, 0819904b Non metuens scelus triste Regi dixit, quod babtistae Caput sibi traderet. 0819905a Rex ob hoc mente laetatur, Sed ficte vultu tristatur Coram discumbentibus; 0819905b Jussit tamen decollari Sanctum et puellae dari Caput coram omnibus. 0819906a Spiculator saltatrici, Saltatrix dat genitrici Caput, quod sic habuit; 0819906b Proh, Herodes, quam obscoena Est tui natalis coena, Quae sanguine maduit. 0819907a Corpus tamen auferentes Fideles et condientes Devote sepelierunt, 0819907b Sed postea plebs funesta, Ne fierent sancti festa, Ossa per agros sparserunt. 0819908a Ab Edissa civitate Caput Dei voluntate Receptum est et conditum, 0819908b Et digitum, quo monstravit Christum, illaesum servavit Ostensionis meritum. 0819909a O praecursor, praeconista, Lucerna, martyr, baptista, Pro nobis propitius 0819909b Ora Deum et implora, Ut nos trahat mortis hora Ab imo superius. 0820000 In Decollatione s. Johannis B. 0820001a Ad honorem tuum, Christe, Colimus sacra baptistae Johannis solemnia, 0820001b Tua virtus praedicatur, Miles tuus dum laudatur Potitus victoria. 0820002a Cujus gesta contemplando Et per singula mirando Stupendus efficior, 0820002b Inter natos mulierum, Ut testatur sator rerum, Non surrexit potior. 0820003a Lucifer aeternae lucis, Norma morum, praeco ducis, Dux ad regna coelica, 0820003b Angelus, sed non natura, Verum virtutum figura, Fallit fraus haeretica. 0820004a Sterilis hoc fecundatur, Christus alvo salutatur, Pater mutus loquitur: 0820004b Bonae spei adolescens Major et in bonis crescens Ultro silvis abditur. 0820005a Corpus domat jejunio, Vigiliis, cilicio; 0820005b Pro vino lympha potio, Locustae, mel refectio. 0820006a Pravorum mores corrigit, Gessus nutantes dirigit. 0820006b Virgo, decus castitatis, Moechum ducem corripit. 0820007a Fiunt hinc ritu sinistro Funesta natalitia, 0820007b Regem ducit ad jurandum Puellae lascivia. 0820008a O virtus justi mira, 0820008b O regis mens delira! 0820009a Obtruncatur ab incestis Decus pudicitiae, 0820009b Quod secatur, prorogatur Exemplar ecclesiae, 0820010a Quod non ni per aspera Justus scandit sidera; 0820010b Cujus decollatio Nunc fit nobis gaudio. 0820011a O baptista, Dies ista Cui psallit praeconia, 0820011b Fac nostrorum Peccatorum Detergantur contagia. 0820012a Spiritus sancti gratia 0820012b Cuncta pellantur vitia. 0820013a Gressus nostros, o lucerna, Rege ducens ad superna Paradisi gaudia, 0820013b Ubi pio gregi mixti Canamus in laude Christi Pium semper Alleluja. 0820100 In Decollatione s. Johannis B. 0820101a Cum Johannis sanctitatem Et Herodis feritatem Fraudes, dolos, scelera 0820101b Penso, sensus hebetatur, Cor pavescit, mens fugatur, Contremiscunt viscera. 0820102a Quis in isto non miretur Virtutis constantiam, Quis in illo non causetur Furoris instantiam? 0820102b Damnans adulterium Praeco pudicitiae In Herode vitium Arguit luxuriae. 0820103a Dum notati sceleris Notam vult abstergere, Poenam sentit carceris Punitus in carcere. 0820103b Verbum regi panditur, Verbum dignum gratia, Pro quo tamen trahitur Sanctus ad supplicia. 0820104a Ortus sui diem festum Rex commutat in profestum Praecursoris sanguine; 0820104b Namque dies prius festus Ex festivo fit profestus Hoc pollutus crimine. 0820105a O mensa mirabilis, Immo miserabilis, Qua non potus funditur Sed cruor effunditur. 0820105b Ut majori gaudio Condiantur epulae, Miscentur convivio Ludicra virgunculae. 0820106a Ludus placet, illi datur Petendi munus optio; 0820106b Praecursoris praestolatur Caput matris consilio. 0820107a Haec Johannis caput petit, Lictor illud ense metit Herodis imperio; 0820107a Rex hoc potu satiatur, Quem sitivit, debriatur Sanguine innoxio. 0820108a Vinum luxus et furoris Novum potum dat cruoris, Novus potus funditur; 0820108b Novum propinat liquorem Vinum nutans in cruorem, Dum cruor effunditur. 0820109a O Johannes, legis norma, Juris splendor, vitae forma, Totus plenus gratia, 0820109b Post istius fluctus maris Nos ad vitae salutaris Dirige compendia. 0820200 De s. Johanne Evangelista. 0820201 Laudes rex tibi pie canamus Christe, 0820202a Cujus sanguine gaudet ecclesia, Christianorum gloria, 0820202b Apostolorum sacra confirmata auctoritate per orbem. 0820203a Gaudent hodie tui famuli, Johannes quod dilectus tuus tecum manet in gloria, ut dies ista comprobat. 0820203b Tibi etenim magis voluit conjungi, deliciis mundi quam miseris et caducis ut homo mortalis uti. 0820204a Quis nos liberabit de morte perenni? Cur non imitemur facta tanti viri infelices et miseri. 0820204b Quis non obstupescet nomen tuum, Christe? Qui sic testes tuos provehis in orbe mirabili potentia. 0820205a Jesu bone, fortis, sancte, misericors, pie, 0820205b Verbum patris, vita mundi, ab alto respice. 0820206a Nostros vitae actus rege, Nobis miserere de tua sede, 0820206b Dum summus mortali in hoc corpore, Ad hoc natus es, Domine. 0820207 Ora pro nobis tu, Johannes, Dei athleta, in coelesti gloria. 0820300 De s. Johanne Evangelista. 0820301a Exsultemus Solventes Deo deorum Pia vota; 0820301b Quem dilexit Johannes manens in eo Mente tota. 0820302a Omnis homo studeat Ad Johannis gaudia Celebranda, 0820302b Cujus apud Dominum Sunt nobis auxilia Postulanda. 0820303a Hic post Christum abiit Derelictis retibus Navi spreta. 0820303b Linquens sponsam Dominum Castitate sequitur Praeelecta. 0820304a Hic est, qui recubuit Supra pectus Domini, Dum fit cena. 0820304b Hic est, qui perhibuit Christo testimonia, Quae sunt vera. 0820305a Cujus inter alia Virtutum insignia Quanta fuit gratia, Quam miranda! 0820305b Huic enim homini Ex praecepto Domini Virgo datur virgini Conservanda. 0820306a O felix aquila, Volans ad coelica Dona suscipis angelica. 0820306b Coelorum abdita, Prius abscondita, Tuo dogmate sunt cognita. 0820400 De s. Johanne Evangelista. 0820401a Christo laudes Decantet hic chorus psallens Die ista, 0820401b Qua Johannes Supernae mensae fratrumque Fit conviva. 0820402a Qui multis et maximis Claruit miraculis Hac in vita; 0820402b Patrem, navim, nuptias Seque liquit, Domini Sequens vias. 0820403a Carius hic ceteris Supra pectus Domini Cubans coenat; 0820403b Huic de cruce virgini Virgo mater filii Est commissa. 0820404a Fervens vicit oleum, Tonsus ad ridiculum Risit flagra. 0820404b Propter evangelium Subiit exsilium, Ferrum, vincla. 0820405a Virus fidens sorbuit, Hoc exstinctos eruit, Vir vita refloruit Et matrona; 0820405b Aurum hic de frondibus, Gemmas de silicibus, Fractas de fragminibus Fecit firmas. 0820406a Hunc vocat, visitat Christus, et hic intrat Vivus foveam, petit aethra. 0820406b Nunc te, Christe, nostra Vox rogant et vota Ipsi socia nos per saecula. 0820500 De sancto Joseph. 0820501a Gaude, Joseph, fili David, Quem tam magno decoravit Deus privilegio, 0820501b Ut sis suae matris custos, Consignatus inter justos Certo Dei nuntio. 0820502a Matri custos es donatus, Tu de regum stirpe natus Simul et pontificum; 0820502b Joseph, Jesu nutricius, Davidque consanguineus, Hoc genus magnificum. 0820503a Magnus honor Joseph datur, Cum Mariae desponsatur Genitrici gratiae, 0820503b Virginitatem tenuit Per ipsam clarus claruit In virtutum acie. 0820504a Joseph justus visione Nec non allocutione Solatur angelica, 0820504b Cui Christus obedivit, Unde Joseph acquisivit Magna dona coelica. 0820505a Joseph juste, Joseph pie, Joseph, defensor Mariae Atque dux coelestis viae, Impetres, ut omni die Vivamus christianiter. 0820505b Et a malo protegamur, Et hinc ire mereamur, Ubi luce coutamur Atque Dei perfruamur Facie perenniter. 0820600 De sancto Justo. 0820601a Adest dies gloriosa, Qua de valle lacrimosa Transferetur ad gaudia 0820601b Justus, puer qui novennis Columbinis volans pennis Penetrat coelestia. 0820602a Patre Justus ex Justino Natus ortu genuino Felix et Felicia, 0820602b Sanctitatis profert omen, Dum sortitur Justi nomen, Re justus et gratia. 0820603a Magnus Deus et sublimis Operatur in minimis Virtutum magnalia, 0820603b Fortitudo qua tenellis Leonibus et agnellis Praestatur victoria. 0820604a Nihil prorsus imbecille, Quod sustentat potens ille, Quo substitunt omnia; 0820604b Dat infanti robur viri, Minus doctis experiri, Quae vera scientia. 0820605a Cujus ope Justus fortis Non abhorret minas mortis, Non pavet supplicia; 0820605b Prophetia muneratur, Dum tot donis subornatur Et virtutum copia. 0820606a Ambianis in regressu Non declinat a congressu, Sed forti constantia 0820606b Caput offert insectanti, Nec est sibi vita tanti, Ut querat diffugia. 0820607a Caesa cervix orat patrem, Reportetur ut ad matrem Ad ejus solatia. 0820607b Tua virtus, Jesu bone, Quod sic certat in agone Novennis infantia. 0820608a Et tu, martyr pretiose, Quem vernantes ornant rosae Circumdant et lilia, 0820608b Interpella summum regem, Ut conservet suum gregem Et coronet gloria. 0820700 De ss. Justo et Pastore. 0820701a Laudes Deo persolvamus Dulci cum melodia, 0820701b Indefessi recolamus Ejus beneficia. 0820702a Intus mentem, corpus foris Mundemus spurcitia, 0820702b Justi simul et Pastoris Sunt haec natalitia. 0820703a Quam praeclara fuit horum Virtus et constantia, 0820703b Quos tyrannus tormentorum Non vicit saevitia. 0820704a Deo placens exstitisti, Tales viros quae tulisti Hispana provincia; 0820704b Urbs Complutum felix horum Fuit ortu puerorum Nec non et infantia. 0820705a Hic fuerunt enutriti Et a doctis eruditi Literarum studia; 0820705b Hi cum magna curatura Didicerunt Christi jura, Dia pleni gratia. 0820706a Ad hanc urbem vir insanus Cum venisset Dacianus, Percepta licentia 0820706b Christianos persequendi, Jussit sanctos comprehendi Trahens ad supplicia. 0820707a Affliguntur pueri Daciani miseri Diris jussionibus, 0820707b Tormentorum genera Membra terunt tenera Data cruciatibus. 0820708a Pastorem dum patitur Justus sic alloquitur In cruciaminibus: 082078b Pastor, si permanseris, Boni sociaberis Pastoris ovilibus. 0820709a Cui Pastor continuo: Juste, frater, annuo His assertionibus; 0820709b Re justus et nomine, Jam es in certamine Dignus coeli civibus. 0820710a Ex urbe pueri Pelluntur regia Tyranni miseri Mandante furia. 0820710b Capitis conteri Jussit sententia, Sic petunt teneri Regna perennia. 0820711a Caeduntur gladiis More bidentium 0820711b Vexati furiis Se persequentium. 0820712a Quam miranda fuit Horum germanitas, Quam non exterruit Poenarum feritas. 0820712b Non illis nocuit Ulla protervitas, Quos manu tenuit Divina bonitas. 0820713a Urbs Narbona, gaude cum filiis, Lauda Deum pro beneficiis, 0820713b Qui te suis ditando copiis Decoravit horum reliquiis. 0820714a Horum pete juvari precibus, Quorum supplex adstas conspectibus. 0820714b Ut jungaris sanctorum coetibus In supernis polorum sedibus. 0820800 De sancto Kanuto duce. 0820801a Pretiosa mors sanctorum In conspectu Domini, Quanta salus sit justorum, Sancto patet homini. 0820801b Qui in tanto se aptavit Christiano nomini, Quod se totum complantavit Veritatis lumini. 0820802a Invitatus in hac die Ad regis convinium, Universae carnis viae Sanctus tangit bravium. 0820802b Causa mortis definitae Rei dat judicium, Quod sit finis hujus vitae Vitale initium. 0820803a Pater regis et regis filius, Dictus dux, sed rex dici melius Vir justus potuit. 0820803b Se regebat rege nobilius, Foedus pacis servans fidelius, Ut res innotuit. 0820804a Hunc ad poenam innocentis Vel ad pacem persequentis Fideles ecclesiae. 0820804b Non vox flectit suggerentis, Nec jus movent justae mentis Preces aut pecuniae. 0820805a Salus erat suae gentis, Virtus recte incedentis Causa fit invidiae; 0820805b Zelus patet saevientis, Contra ducem invidentis Grassantur insidiae. 0820806a Erat sancto sanguine Junctus Magnus nomine, Nil in nequam homine Profuit propinquitas. 0820806b Ducem, decus Daciae, Circumcinxit acie Et sub pacis foedere Prodiit iniquitas. 0820807a Auctor doli duci soli Velle loqui simulat, Sanctus credit et obedit, Solus ei obviat. 0820807b Dum tractatur et causatur De regni regimine, Vulneratur, morti datur Martyr sine crimine. 0820808a Est indutus dux Kanutus Toga tincta sanguine, Nuptitalis vestis talis Est coelestis gratiae. 0820808b Vita vilis et exilis Transit per martyrium, Qua est vita acquisita, Quae non habet terminum. 0820809a Pretiosa mors Kanuti, Surdi, caeci, claudi, muti Sunt salvati, restituti Ejus patrocinio. 0820809b Hujus prece nos adjuti De salute simus tuti, Ne tradamur servituti, Daemonis dominio. 0820810a Martyr sancte, mortis tuae Agentes memoriam, 0820810b Nobis datus advocatus Tecum duc ad gloriam 0820811 Sempiternam. 0820900 De sancto Kanuto duce. 0820901 Diem festum veneremur martyris Ut nos ejus adjuvemur meritis. 0820902a Per prophetas in figura Praedicata paritura Plures parit sterilis, 0820902b Parit parens in pressura, Dolor partus prodit jura, Dum applaudit filiis. 0820903a Filii fide renati Ad certamen sunt parati Fidei constantia, 0820903b Supra petram solidati Non sunt morte separati A matre ecclesia. 0820904a Inter istos constitutus Christi miles dux Kanutus Recepit stipendia, 0820904b Regem regem prosecutus Stola prima est indutus Pro mortali tunica. 0820905a Adhuc vivens perituram Parvipendens permansuram Vitam quaerit opere, 0820905b Dat talentum ad usuram Et frumentum per mensuram Duplicat in tempore. 0820906a Tuta fides in talento, Designatur in frumento Firma spes et caritas, 0820906b Quarum crescit incremento Vino fovens et unguento Proximi miserias. 0820907a Iste Dei cultor verus, Cui favet plebs et clerus, De quo gaudet Dacia, 0820907b Non superbus sed severus, Pius, prudens et sincerus, Plenus Dei gratia. 0820908a Fide ficta suffocatus, A cognatis morti datus Complevit martyrium, 0820908b Hac in die est translatus, Cujus prece exoratus Deus det auxilium. 0820909a Ductor noster, dux Kanute, Nos transire cum virtute Fac per temporalia, 0820909b Te ductore cum te duce Perfruamur vera luce In aeterna gloria 0820910 In Jerusalem superna. 0821000 De sancto Kanuto rege. 0821001a Verbum bonum personemus, Dulcem melum jubilemus, Voto, voce nos aptemus Ad promenda carmina. 0821001b Ave, Martyr, flos Danorum, Gemma coeli, via morum, Sidus lucens, spes reorum, Aegris dans solatia. 0821002a Te de mundo sequestratum Et cruore purpuratum Angelorum adunatum Credimus collegio. 0821002b Haec res mira protestatur, Caecus visu decoratur Et infectus solidatur Leprae carens vitio. 0821003a In hac valle peregrina Bella movent intestina Mens et caro, his propina Salutis remedia. 0821003b Supplicantes servos vide, Malignorum vim allide, Roboratus nos in fide Duc ad vera gaudia. 0821100 De sancto Kanuto rege. 0821101a Pangat gaudens et concrepet ecclesia 0821101b Summi regis pia narrans magnalia. 0821102a Qui suis aeterna dat dilectis gaudia 0821102b Et rependit digna pro meritis praemia. 0821103a Hujus insignis rex Kanutus confortatus gratia 0821103b Atque invictae communitus fidei constantia, 0821104a Plebis non effugit saevientis milia, 0821104b Sed pro Christo tulit patienter omnia, 0821105a Ut in regis sempiterni ditaretur curia 0821105b Et perenni cum supernis frueretur gloria. 0821106a Fremit ergo in pudicum principem populi vesania, 0821106b Feritate tendens dira agmina fundere regalia, 0821107a Indomitos quia stricta edomabat justitia; 0821107b Nam regalis decet honor, ut diligat judicia. 0821108a Pedibus proturbat turmula ducem pium impia 0821108b Satagens potiri profana de duce victoria. 0821109a Sed magistri principis veri exsequens vestigia 0821109b Inter placida pacem suis commendat convivia 0821110a Traditore cum infido fida commiscens colloquia 0821110b Et indigno pretiosa condonans pariter munera 0821111a Et conviva mox iniqua rependit consilia 0821111b Et in regem plebis corda excitat ferocia. 0821112a Sed insignis agonista ad divina se confert praesidia, 0821112b Ubi sacra Jesu laudat et precatur percipiens mysteria. 0821113a Instat hostis, ut exurat ignibus sacraria, 0821113b Sed atlethae sancti faces exstingunt precamina. 0821114a Saxa volant dira et cruenta per aperta spicula, 0821114b Innocentis et cruore sancta resperguntur atria. 0821115a Inter crebra Christi testis rixus perstans vulnera 0821115b Ante divam ruit aram sauciatus lancea. 0821116a Spiritum ad mansura emittens tripudia, 0821116b Quo in sede jam felix triumphat florigera 0821117a Et laetatur inter candida Martyrum collegia 0821117b Laurea ditatus clari triumphi purpurea. 0821118a Sancte martyr, alme, clemens, exaudi, Kanute, precamina 0821118b Et noxarum dira tuis dissolve suffragiis vincula. 0821119 Ut in laudem redemptoris laeti jubilemus Alleluja. 0821200 De sancta Katharina. 0821201 Hac in die celebri Christo, regi gloriae, Sonet vox ecclesiae. 0821202a Katharinae laudibus Nostrae votis paribus Concrepent melodiae, 0821202b Junctam coeli civibus Votis atque vocibus Collaudemus hodie. 0821203a Exclamemus itaque Et accurrant undique Omnes Sion filiae, 0821203b Sit in Christi nomine, Quod pro tanta virgine Vox sonat laetitiae. 0821204a Haec in annis teneris Forma facta ceteris, Claris ut natalibus Sic effulsit moribus. 0821204b Mente juncta superis Sui decus generis Dignis et felicibus Condecorans actibus. 0821205a Haec tam digne Quam benigne Christo gratum Famulatum Impendit per omnia; 0821205b Hunc adorat Et exorat, Ipsi soli Digno coli Digna dat obsequia. 0821206a Christi legem, quam profatur, Nihil minus attestatur Operum per merita; 0821206b Hinc in eam excitatur Imperator et damnatur Potestati subdita. 0821207a Ferro caesa novo more Lac effudit pro cruore, Quod in ejus praeconia Superna fecit gratia. 0821207b Fecit et hanc inter chorum Deportari angelorum Ad Sinai fastigia, O res digna memoria. 0821208a O beata Katharina, O praeclara laude digna, Quae meremur, Ne damnemur Repelle supplicia. 0821208b Fonti summae pietatis, Qui nos lavet a peccatis, Nos benigna Prece digna Clementer concilia. 0821209 Quae timemus Et horremus, Excusa flagitia, Amen dicant omnia. 0821300 De sancta Katharina. 0821301a Odas hac in die laetas Christo canat omnis aetas Corde, voce, fidibus; 0821301b Omnem spectat ad aetatem Katharinae dignitatem Cumulare laudibus. 0821302a Haec est illa Costi nata, Cujus ortu decorata Gloriatur Graecia, 0821302b Haec est, quaemnam sibi datam Christo reddit dublicatam Oris eloquentia. 0821303a Scholis vacans, artes discens, Altiora concupiscens Studet evangelio. 0821303b Duo legens testamenta, Vitae videt alimenta Christum in praesepio. 0821304a Cibo dulci refovetur, Quo plus gustat, plus augetur Sanctum desiderium; 0821304b Cibo confortatur isti, Se confingens cruci Christi Currit ad martyrium. 0821305a Rex hinc terret, hinc blanditur, Haec nec timet nec lenitur Pro mentis constantia; 0821305b Hinc terrores ut favillae, Hinc res, servi vel ancillae Spernuntur ut vilia. 0821306a Sapientes superantur, Credunt Christo flammis dantur Sed non perit fimbria; 0821306b Carceratur virgo caesa, Visitatur, fit illaesa Superum praesentia. 0821307a Quam regina dum solatur, Ad certamen invitatur, Favet ovans, coronatur, certat die tertia. 0821307b A columha dum cibatur Virgo, rota fabricatur, Orat, nexus dissipatur, Sternitur plebs impia. 0821308a Tot triumphans in tormentis Ad superna cum ducentis Praemittit Porphyrium; 0821308b Impetrato, quidquid orat, Ferit lictor, lac irrorat Ferientis gladium. 0821309a Corpus coelitus sublatum Est in Sina tumulatum, Tumba manat oleum. 0821309b Sina signis illustratur, Coelum sibi gloriatur Addi sidus aureum. 0821310a Virgo, sidus honestatis, Dux et decus probitatis, Christi reos majestatis Christo reconcilia. 0821310b Vas virtutum, via morum, Flos odoris, odor florum, Nos tuere, nos coelorum Transfer ad palatia. 0821400 De sancta Katharina. 0821401a Rex, qui regnas sine fine, Da digne nos Katharinae Colere solemnia. 0821401b Haec regis Costi filia, Praepollens philosophia Et coelesti gratia, 0821402a Philosophos et peritos A Maxentio adscitos, Ut contra hanc disputarent, 0821402b Suis vicit argumentis, Probans, quod insanae mentis Exsistentes oberrarent. 0821403a Qui ad fidem Jesum Christi Conversi sunt omnes isti Spretis suis artibus, 0821403b Quo Maxentius audito Eos jubet tradi cito Praeparatis ignibus. 0821404a Et carceri mancipatur Virgo sancta, quam solatur Regina cum Porphyrio; 0821404b Quos monitis salutaribus Convertit ab erroribus Et daemonum servitio. 0821405a Quo tyranno revelato, Dolore sic duplicato Repletus insanie 0821405b Porphyrium decollari Et reginae amputari Mammas jubet impie. 0821406a Mox rotam jubet parari Et circumquaque armari Praeacutis gladiis, 0821406b Super quam dum elevatur Virgo, rota dissipatur Divinis incendiis. 0821407a Demum virgo decollatur Et lictoris irroratur Gladius lacte, sanguine; 0821407b Cujus corpus deportatum Ab angelis est humatum In Sinai culmine. 0821408a Ex ejus mausoleo Effluente oleo Cum minutis ossibus 0821408b Linitus efficitur Sanus et regreditur Sospes ejus precibus. 0821409a Ergo virgo Katharina, Fac, ut nos virtus divina Praesentes custodiat 0821409b Ab omni nota noxia Et in fine coelestia Adipisci faciat. 0821500 De sancta Katharina. 0821501a Hac clara die turma festiva da praeconia 0821501b Virginem concrepando Katharinam symphonia. 0821502a Quae fuit regis Costi clara stirpe nata in Alexandria. 0821502b Erudienda doctoribus est oblata reginae filia. 0821503a Audiens rex, quod sit plena virgo fide catholica, 0821503b Illi jussit, ut mandata cito relinquat coelica. 0821504a Sed regis despexit mandata, intrat virgo benedicta 0821504b Monens hunc, ut spernat idola vana nimis atque ficta. 0821505a Tunc rex magistrorum convocat agmina, 0821505b Ut haec sit illorum confusa doctrina. 0821506a Sed hi confunduntur per regis filiam 0821506b Atque convertuntur ad Christi gratiam. 0821507a Rotis fractis caput amputatur virginis, 0821507b Lac ex ejus carne fluxit loco sanguinis. 0821508a Cujus corpus per angelos in Sinai montem est deportatum 0821508b Et per ipsos est in tumba marmorea gaudenter collocatum. 0821509 Ex ipsa aegros oleum sanans manat. 0821600 De sancta Katharina. 0821601a Adest dies triumphalis, In qua sponsus immortalis Sponsae reddit praemia, 0821601b Prosequamur ergo digne Decertantis Katharinae Triumphos et proelia. 0821602a Alta virgo stirpe sata Christo fide consecrata Jussa sprevit regia; 0821602b Judex motus laniari Sanctam jubet et arctari Gravi sub custodia. 0821603a Victus ei denegatur, Sed de coelo ministratur Jugis alimonia, 0821603b Per columbam sustenatur, Angelorum animatur Ad pugnam frequentia. 0821604a Convocatos oratores Sua Christi confessores Fecit sapientia, 0821604b Virgo poenis non terretur, Stat virago, non movetur Promissorum gratia. 0821605a Scorpione laceratur, Prece rota dissipatur Et poenalis machina, 0821605b Triumphante Katharina Sua multi cum regina Respuerunt numina. 0821606a Tandem rege triumphato Et agone consummato Ferro subit aethera, 0821606b Pro cruore lac manavit, Sina corpus collocavit Angelorum dextera. 0821607a Sacrum tumba fert liquorem, Salutarem stillat rorem Et minuta ossula, 0821607b Aegris confert sanitatem, Virgo nobis sanctitatem Impetret per saecula. 0821700 De sancto Lamberto. 0821701a Pange, Sion, redemptori Sub alterni forma chori Gratiarum opera, 0821701b Dulcor piae symphoniae Melodorum organorum Grata solvat pignora. 0821702a Vocis a tripudio Non discordet actio Vitam gerens stabilem, 0821702b Oris enim aemula Purae mentis formula Sonum pignit habilem. 0821703a Celebremus hodiernam Diem, scandit ad supernam Qua Lambertus patriam, 0821703b Dum cruoris fuso rore, Dirae carnis de tortore Nactus est victoriam. 0821704a Qui clarus genere, Annis dum tenerae Viget infantiae, 0821704b Literis traditur, Rivis imbuitur Mirae scientiae. 0821705a Hinc se jugo divinitus Ardenscens Christi subjicit, Et in sacra radicitus Doctrina quia proficit, 0821705b Hunc orbatam pontifice Sedem ad Trajectensium Tanto functurum apice Cleri trahit suspirium. 0821706a Quo throni praesidio Sanctum Dei praesulem Hostium detractio Fugans facit exsulem. 0821706b Flagrum ergo coelitus Datum gerit patiens Et sordentes ambitus Vitat orbem odiens. 0821707a Riga monastici subitur ordinis, In quo multiplici jam septem terminis Virtute micuit. 0821707b Nec ultra tenditur spei dilatio, Priori redditur hic pontificio, Quod alter tenuit. 0821708a Per quem fides dum increscit, Et maligna vis algescit, Nefas ingens contra legem Per Francorum actum regem Molitur exstinguere 0821708b Hortans ipsum, ut a tali Thoro cedens illegali Caelebs sua cum uxore Vivat, ne sit in rubore Cohaerens atulterae. 0821709a Rem novit Alpaidis Et Dodonem perfidis Usa verbis inficit; 0821709b Qui frendenti jaculo Sanctum in oraculo Fossum caput trajicit. 0821710a Sic felici martyrio Mundi revincens aspera Martyr vectus cum gaudio Sacri coetus ad aethera. 0821710b Binis sertis coronatur, Quia carne triumphatur Et talentum contraditum Fit cum lucro repositum. 0821711a Cujus nos patrocinio Mentis piato vitio Sanctorum contubernio Sacra consignet unio. 0821711b Mortis ut post naufragia Polorum ad palatia Ducti diva praesentia Fungamur duce gratia. 0821800 De sancto Lazaro. 0821801a Summo cantu, digna laude, Bethania mater, gaude Lazari solemnio, 0821801b Gaude, mater, et laetare Filiasque fac cantare Una cum tripudio. 0821802a Sit vox laeta, cor mundatum, Sic est namque Deo gratum, Ut concordet voci vita. 0821802b Modulizent quoque nati, Qui futuri sunt beati Martyris per suffragia. 0821803a Cujus insistentes laudi, Christe bone, nos exaudi, Ut post vitae spatium 0821803b Per hunc, cui famulamur, Adipisci mereamur Immortale bravium. 0821804a Cujus laudes depromere Nisi divino munere Praemunito nulli datur, 0821804b Qui meruit resurgere Quatriduano funere Sicut scriptura testatur. 0821805a O inaudita pietas, Per quam divina bonitas Lacrimata 0821805b Sese fontem pietatis Et totius bonitatis Est testata. 0821806a Suscitatur Lazarus tumulo, Vinctus manus et pedes vinculo, Adepturus dignius praemium. 0821806b Gratulantur plures e populo Proclamantes viso miraculo, Redemptorem venisse gentium. 0821807a Admirantes hinc Judaei Timent, tremunt pharisaei, Statuunt consilia, 0821807b Ut occidant innocentem, Ne seducat totam gentem Mundi per confinia. 0821808a Discedit Lazarus, deserit patriam, Mare transit timet saevitiam Judaeorum. 0821808b Devenit ocius in Cypros insulam, Adepturus praesulis infulam, Flos sanctorum. 0821809a Praesulatu sublimatus Mundo vixit, Deo gratus, Tandem per martyrium 0821809b Est a Deo coronatus Et in coelo collocatus Ordine coelestium. 0821810a Summe martyr, hospes Christi, Quem totiens suscepisti Hospitem hospitio, 0821810b Hospitari mereamur Prece tua, te precamur, In coelorum solio. 0821900 De sancto Leonhardo. 0821901a Salve, mitis et benigne Leonharde, Deo digne, Tuis sacris actibus 0821901b Meruisti hic in terris, Ut cohaeres sis in coelis Cum coelicis civibus. 0821902a Normam regularis vitae Dilexisti, post hanc rite Diligenter vixeras, 0821902b Semper tibi Dei cultus In amore fuit multus, Cui benedixeras. 0821903a Quare benedictionem Suam et dilectionem Tibi dedit pariter. 0821903b Ut tu pius intercessor, Medicus nec non defensor Sis cunctis perenniter. 0821904a Caeci, muti, surdi, fessi, Ad te clamant et perpessi Multiplices labores. 0821904b Leonarde, sancte here, Per te medelantur vere Acri pellis horrores. 0821905a Vinctos atque captivatos, Compeditos, catenatos Invocatus liberas, 0821905b Ventos sedas et procellas, Hastas, equos, frena, sellas Bellatorum roboras. 0821906a Sed quid dicam, nemo valet Tua mira, quamvis mallet, Omnia describere; 0821906b Non est rhetor nec orator Tam facundus propalator Ea potens promere. 0821907a Ergo velle tu pro facto Sume, pater, et peracto Hujus vitae spatio 0821907b Fac, ut tibi servientes Semper tecum sint gaudentes In coeli palatio. 0821908a Hicque vincant nocitura Paupertatis et a cura Omni fiant liberi; 0821908b Eja, abbas reverende, Nostras preces nunc attende Ut reddamur aetheri. 0822000 De sancto Leonhardo. 0822001a Exsultet vox sonora, 0822001b Gaudeat mens devota. 0822002a Exsultantes jubilemus Leonhardi merita, 0822002b Qui mundana sprevit prorsus ambiens coelestia. 0822003a Malens Christo famulari pauper in ecclesia. 0822003b Quam in hujus mundi regum dives esse curia. 0822004a Ergo linquens Galliam 0822004b Intrans Aquitaniam 0822005a Consolatur regem flentem virtute divina, 0822005b Reddens sibi natam prolem cum sana regina. 0822006a At Leonhardo contulit almo Divina gratia, 0822006b Solvere captos diraque ferri Frangere vincula. 0822007a Hic Mariae, summi regis matris, ad memoriam 0822007b Suis digne stabilivit manibus basilicam. 0822008a Per occultae terrae venas undam de vizenna 0822008b In puteum consurgere fecit prece digna. 0822009a Leonhardus, quoad vixit, tonantis mandata 0822009b Custodivit atque fulsit signis et doctrina. 0822010a O beate Leonharde, magna sunt tua merita 0822010b Tu captivos fac solutos, qui te vocant mente tota. 0822011a Fuga morbos, pelle famem de Christi ecclesia, 0822011b Hostes tere, pacem prece tribue continua 0822012 Et fac nos tecum gaudere In coelesti curia. 0822100 De sancto Leonhardo. 0822101a Anni nobis circulus Renovat solemnia 0822101b In beati Leonhardi Celebri memoria. 0822102a Cujus actus inclitos Celebrat ecclesia, 0822102b Quo laetatur socio Supernorum curia. 0822103a Bonae puer indolis Dum praeclarae sobolis Eniteret gloria, 0822103b Paupertatem eligit, Mundi fastus negligit, Regnum et palatia. 0822104a In silvarum latebris Eremita celebris Dum latere voluit, 0822104b Signorum potentia Et doctrinae pluvia Velut lampas claruit. 0822105a Hic reginam aegrotantem Et in partu laborantem Sola prece liberat, 0822105b Rupem siccam rigat undis Fratribusque sitibundis Fontis venas reserat. 0822106a Captivis suffragium, Miseris praesidium, Agonista Domini, 0822106b Dum carnem attenuat, Orando continuat Saepe noctem lumini. 0822107a Quam sit vana spes mortalis, Quam beata spiritalis, In hoc vita claruit, 0822107b Qui, dum spernit lubrica, Est adeptus coelica, Quibus semper studuit. 0822108a O decus Franciae, Lux Aquitaniae, Gemma ecclesiae, Nox exaudi. 0822108b Mundemur maculis, Qui vocum modulis Damus praeconia Tuae laudia. 0822109 Sociemur tibi in patria, In qua suis est Deus omnibus omnia. 0822200 De sancto Leopoldo. 0822201a Regem regum veneremur, Scriptum cujus habet femur: Dominus dominantium, 0822201b Rumpens hostis potestatem, Quam tenebat ursurpatam Contra coetum peccantium, 0822202a Irritantis, quantum potest, Ad peccandum, sed id prodest, Firmiter resistentibus. 0822202b Redit saepe variatus Et recedit confutatus A vere poenitentibus. 0822203a Curam gerit infirmorum Versus hostem rex coelorum, Ne venena peccatorum Infundat ad lubitum. 0822203b Petenti mox dat vigorem Caritatis stillans rorem, Qui virtutis per odorem Virus vincit bibitum. 0822204a Rapax lupus dum conatur Ovem jugulare, datur Fides recta, qua fugatur Duri cordis caecitas. 0822204b Bibit Jesus de torrente Passionis peringente, Qua spem firmam sumit mente Timida mortalitas. 0822205a Liber hostis pravitate Leopoldus marchio Fide, spe cum caritate Resistebat impio. 0822205b Umbram fugit mundanorum Carnem sevans domitam, Christi currens mandatorum Diligenter semitam. 0822206a Sumpsit felix et in terra Prolem venustissimam, Pace fruens sine guerra Formam gessit optimam. 0822206b Major natu nec in tantis Tumescebat prosperis, Nec fortis instar gigantis Frangebatur asperis 0822207a Festinabat ad superna Multis stipatus meritis, Nec affectus creaturae Baronem impediverat. 0822207b Libens liquit Christi verna Cum pompis mundum solitis, Cum jam mentis visu purae Trinum et unum viderat. 0822208a Cibum coeli manducantes Plebem secutus credulam Eriguntur curvi, vadunt, Membra pridem immitia. 0822208b Tasiam inhabitantes, Disantem maris insulam, Leopoldi vix evadunt Miranda beneficia. 0822209a Est id verum nec occultum, Bonos praemiari multum, Ire malum nec inultum Propter stultum mundi cultum. 0822209b Ob tanti precatum viri Humiles cernuntur miri, Superbi manent deliri, Quis verum nequid audiri. 0822210a Licet justi nunc quassentur Et iniqui prosperentur, Justis salvis hi plectentur, Coram cunctis confundentur. 0822210b Vivet insons apud Deum, Quia credidit in eum, Mala cum vexabunt reum Vitae perdentem trophaeum. 0822211 O Maria, mater pia, Nobis via sis, o dia, Coeli ad palatia Leopoldi gratia. 0822300 In translatione s. Lucii. 0822301a Hodiernae lux diei Jam erumpit, currant rei Lucis sub praesidio, 0822301b Dux coelorum se confundi, Se fatetur sol obtundi Lucis hujus radio. 0822302a Hanc te lucem, Pater Luci, Te videntes huc abduci, Sensimus Selandici. 0822302b Roma mater te lactavit, Imbuens inthronizavit Summo tradens apici. 0822303a Mox in arcum versa pravum Fel comportat, ubi favum Alumno miscuerat. 0822303b In metallum deportatur, Sed post paulum revocatur Fortior quam cesserat. 0822304a Splendor uti lippum gravat, Depravatos plus impravat Praesulis constantia; 0822304b Ergo caput det oportet, Dat et gaudens, ut reportet Exoptata praemia. 0822305a Pudor caput hoc Romanis, Beltae quies, honor Danis, Huc hac die ducitur; 0822305b Felix dies tanti doni, In qua patris et patroni Translatio colitur. 0822306a Gaudet laeta Portuensis Hujus civitas immensis Tuta sub praesidiis, 0822306b Stat confisa solo dente, Se de peste protegente Telis et insidiis. 0822400 In translatione s. Ludovici. 0822401a Gaudiose Francia Diem hanc expendas, 0822401b Ad laudum praeconia Te totam extendas 0822402a Collauda cunctis saeculis Regem dominantem, 0822402b De Ludovici titulis Francos jucundantem. 0822403a Te prudenter mater edocuit, Ludovice, tibique praebuit Morum instructorem. 0822403b Qui te Dei per tibi tradita Diligenter divina monita Fecit amatorem. 0822404a Tu summo studio Peccatum odio Semper habuisti; 0822404b Tu te virtutibus Perficientibus Mente imbuisti. 0822405a Tu pro fide Christi Regnum reliquisti, Bis transisti mare. 0822405b Ibi te crudeles Christo non fideles Tractarunt amare. 0822406a Tibi capto perditus Liber praeda coelitus Cito restauratur; 0822406b Per te propter titulum Perfidiae cingulum Militiae negatur. 0822407a Tu quaerebas Pacem popularem, Tu fovebas Gentem regularem, Tu spernebas Pompam saecularem Mundanorum. 0822407b Te divitiae Non attraxerunt, Te deliciae Non allexerunt, Te malitiae Non inflexerunt Perversorum. 0822408a Per te plura Grandi cura Monasteria Sunt aedificata, 0822408b Per quae cultus Deo multus Fit in Francia Per te decorata. 0822409a Ob haec et alia Deo placentia Nunc coeli gloria Coronaris. 0822409b Quo tua gratia Nobis suffragia Salutis propria Largiaris. 0822500 De sancta Margareta. 0822501a Dulce melos Margaritae Chorus iste psallat rite, Cujus verae tibi vitae Redolent insignia. 0822501b Stirpe decens, fide clara, Virgo fuit Deo cara Et in fine placens ara, Gaudeat ecclesia. 0822502a Haec contempsit Olybrium, Equulei suspendium Et carceris supplicium Christi cincta cingulo. 0822502b Haec draconem superavit, Devorantem perforavit, Beelzebub conculcavit Freta regis annulo. 0822503a Haec perculsa coeli rore Impetravit a lictore Per spatium tantum horae Christo preces fundere. 0822503b Ergo, Christe, sua prece Nos peccati munda faece, Ut sic tecum spreta nece Valeamus vivere. 0822600 De sancta Margareta. 0822601a Virgo vernans velut rosa. Specialis, speciosa, Margarita pretiosa Margareta floruit. 0822601b Ex gentili stirpe nata. Genetrice mox orbata, Sub nutrice conservata Fidem veram coluit. 0822602a Cujus oves dum nutrivit, Nutrientem concupivit, Cujus forma insanivit, Fervidus Olybrius. 0822602b Sprevit opes blandientis, Sprevit minas saevientis, Nec his cessit nec tormentis, Dum torquetur gravius. 0822603a Nulla poena superatur, Sed in poenis gloriatur Et post poenas decollatur Et migrat ad gloriam. 0822603b A peccatis et a poena Nos absolve, Deo plena, Ut, qua fulget lux serena, Ducamur ad patriam. 0822700 De sancta Margareta. 0822701a Psallat chorus puellaris, Quia dies est natalis Margarethae virginis, 0822701b In odore unguentorum Ejus canat ante thorum Dulce melos carminis. 0822702a Haec de gentilibus Processit natalibus Velut rosa speciosa, Quae de spina nascitur. 0822702b Cujus ad honorem Suum signat decorem Lux jocosa, pretiosa Stella, quae progreditur. 0822703a Quam cernens Olybrius Amore mox ebrius Deos jubet colere Christumque relinquere. 0822703b Illa coepit spernere Praefectum et dicere, Deos nolo colere Nec Christum relinquere. 0822704a His praefectus provocatus Et furore inflammatus Praecepit tenellae Corpus torqueri puellae. 0822704b Sed nec in tanto dolore Christi valet ab amore Virgo separari, Sibi prompta immolari. 0822705a Tunc jubetur ustulari, Lampadibus accremari, Demum carcer praeparatur, In quo virgo reservatur. 0822705b In quo draco terrificus, Varius et flammificus, Hanc in ventrem deglutivit Sed cruce vincens exivit. 0822706a Plenum aqua vas portatur, In quo virgo colligatur, Quae a Christo visitatur Et a poena relaxatur 0822706b Haec videntes multi credunt Et ad fidem Christi cedunt, Truces tortores accedunt, Ense saevo cunctos caedunt. 0822707a Dehinc virgo generosa Gladio necatur, Ab angelis gloriosa Jam sede locatur. 0822707b Ergo cum laetitia Colentes praesentia Margarethae solemnia Decantemus Alleluja. 0822800 De s. Maria Aegyptiaca. 0822801 Laus Deo patri ejusque nato pariterque pneumati beato. 0822802a Laus ejus unica unaque est actio 0822802b Et agendorum par potestas et ratio. 0822803a Mundi redemptor, te nostra personent organa, 0822803b Sine reatu reorum qui tollis crimina. 0822804a Cujus benignitas Jerichonteam civem jam fecit alienigenam, 0822804b Ejus clementia nigram peccatis Mariam candidavit Niliacam. 0822805a Haec primo saeculi male blandis gaudiis applicat animum, 0822805b Porcorum convictu foedata revertitur ad patris gremium. 0822806a Templis excluditur dominicis, lacrimis rigat pedes virginis moerendo, lugendo semet cruciat damnans, quae gesserat. 0822806b Virgo puerpera gemiscentem miseram miserans poenitentem exaudit, emundat, lavat, expiat, aditum reserat. 0822807a Haec sunt solemnia, quae tu efficis, o patris sapientia, 0822807b Ove centesima, dragma perdita recepta tua gratia. 0822808a Post haec subintrat portum eremi procellis enatans saeculi, 0822808b A sene sancto quo visitatur et vitae ferclis saturatur. 0822809a Angelicis sublevatur orans a tellure manibus 0822809b Et coelicis sociatur coelo coeli civis civibus. 0822810a O Christe, rex celebris, leo fit funeris sacri tumulator, verna fidus, mitis ex effero. 0822810b Quam te decent talia solus miracula, qui in sanctis tuis, facis aurum conflans ex sabulo. 0822811a Quid David, tu scis tangens te quoque peccatrix, latro, Petrus et Matthaeus. 0822811b Quisnam emollit corda dura, quis indulget culpis gratis nisi Deus? 0822812 Rex regum, fili Mariae, inspira peccatorum nobis poenitentiam pro gratia dans gratiam. 0822900 De ss. Maria Jacobi et Salome. 0822901 Virgini pangamus laudes et suis sodalibus. 0822902a Anna dulcis profuit, Tres maritos habuit Et ex illis protulit Tres sorores. 0822902b Joachim primus sponsus Cleophas est secundus Et dux vitae Salomas Fuit ternus. 0822903a Die nobis, Maria, virgo prima filia, Tu mater Dei viventis, casta gaudens honore parentis. 0822903b Angelico teste Deum paris et caste. Surrexit proles bis bina Ex Maria, quae est secunda. 0822904a Credendum est, quod Salome Mariae filii sunt duo nati, qui sunt beati. 0822904b Scimus, septem processisse natos ex his vere. Tu nobis, Christe rex, miserere. 0823000 De s. Maria Magdalena. 0823001a Monti Sion dat virorem Ros Hermon et viror florem Fecundum in gratia; 0823001b Ad honorem Magdalenae, Roris hujus imbre plenae, Sollemnicent omnia. 0823002a Rigans montes gratiarum Ad convallem lacrimarum Ros coelestis effluit; 0823002b Ibi jacens Magdalena, Lacrimarum imbre plena, Christi pedes abluit. 0823003a Abluentis cor fecundat Et tergentis corpus mundat A culparum sordibus; 0823003b Mandat pacem osculanti Et unguentis abundanti Largus est muneribus. 0823004a Auster fugans aquilonem, Lux illustrans rationem In amorem perficit; 0823004b Grande signum pietatis, Mox purgatam a peccatis Sibi sponsam efficit. 0823005a Dulcis luctus, dulcis clamor, Dulcis magis ardens amor In tali connubio; 0823005b A dilecti nulla sorte Nec in vita nec in morte Laxatur obsequio. 0823006a Lugens adstat morienti, Sed congaudet resurgenti Ejus narrans gloriam, 0823006b Et regnantem confitetur, Dum in rupe profitetur Vitam solitariam. 0823007a Novis modis ibi rapta, Novis demum donis apta, Sponsi gaudet praemiis; 0823007b Ad hanc partem, quam elegit, Ducat nos, qui mundum regit, Ejus patrociniis. 0823100 De sancto Martiali. 0823101a Omnis mundus Laetabundus Ista digna recoli Recolat solemnia; 0823101b Lux festalis Martialis Rutilat apostoli Tui Aquitania. 0823102a Qui velut aurum ab Aquilone prodiit, Dum ex Hebraeis proles illustris exiit De tribu Benjaminea, Flos de radice spinea. 0823102b A summo fonte fontem baptismi meruit, Oleum et mel de petra sugens eruit, Dum Christi praesens opera Vidit, suscepit munera. 0823103a Mox sicut gressu sic et vita sobria 0823103b Petrae ac Petri sequitur vestigia. 0823104a Antiocho Et Romulo Dant Christum sacra labia; 0823104b Martialem Hunc et talem Doctorem sumit Gallia. 0823105a Lemovix, Genitrix Erroris et filia, 0823105b Petitur, Redditur Comes per bacteria. 0823106a Hospes unicam hospitis curat fugans daemonia, 0823106b Natus Nervae surgit foris, intus hominum milia. 0823107a Instans frangendis idolis Torquetur a multicolis, Fulminati recipiunt Vitam, fidem perfidia. 0823107b Vanis praeponens seria, Sponsum sponso Valeria, Fit rosa quia lilium, Fert non brevi caput via. 0823108a Sed poli vult centrum tangere Martialis tendens promere Universa. 0823108b Qui tot restituit mortuos Quot signipotens morbidos, Res stupenda. 0823109a His perpendatur, cetera Quam fuerint innumera. 0823109b Certa credantur vetera Per nova mira opera. 0823110a Transituro ex hoc mundo Apparens ut saepius Cum luce lux aeterna 0823110b Diem dat, qua de profundo Secum miles proprius Conscenderet superna. 0823111a Populi concurrunt cuncti Per eum Christo conjuncti Proprii apostoli ad novissima. 0823111b Quos dum admonet, repente Christo sibi occurente Coelos coelorum subit felix anima. 0823112a Gaude gens Aquitanica, 0823112b Tu praesertim Lemovica. 0823113a Martialem ore, Martialem corde Posce pium cum laude debita. 0823113b Clamet grex sodalis: Sancte Martialis, Gentem tuam et cunctos visita. 0823114a Martialis, apostoli Tui, Christe, Prece nostra omnia Guberna. 0823114b In te renatae soboli Dux assiste Donans frui gloria Aeterna. 0823115 Subjungant rerum singula: Sit Deo laus in saecula. 0823200 De sancto Martiali. 0823201a Gratiarum modulis Laetetur ecclesia, Rutilans oraculis Plaudat Aquitania Votis sumptis sedulis. 0823201b Lemovicis populis Divina clementia, Martialis titulis Conceditur gratia Ditata mirculis. 0823202a Dum Jesus, qui nos mundavit, In Judaea praedicaret, Martialem perlustravit, Ut Deo multiplicaret Novum gregem Domini. 0823202b Sic instructus non expavit, Sed ut fidem roboraret Se labori subjugavit, Ut elapsos revocaret De tenebris lumini. 0823203a Vitae pollet documentis, Consolatur in lamentis, Ritum pellit pravae gentis, Vivis probans argumentis Vivum Deum omnium. 0823203b Hic effulget miris signis, Hic compescit vires ignis, Viam monstrat vitae dignis, Gestis trahens nos benignis Ad Dei servitium. 0823204a Hic sodalis redemptoris Subsequens vestigia, Medela cuncti languoris, Cujus beneficia Rutilant feliciter. 0823204b Claudis gressum, caecis lumen Dant ejus suffragia Sanitatis pandit flumen, Membrorum contagia Sanat mirabiliter. 0823205a O vas puritatis, Pater pietatis, Decus Aquitaniae, Serva nos a carie, 0823205b Ut nos cum beatis Regno claritatis Fruamur et gloriae Post vallem miseriae. 0823300 De sancto Martiali. 0823301 Laude pia et jucunda, 0823302a Alme pater, jam coelestis Tibi chorus et terrestris Modulatur organa Voce praecelsa. 0823302b Ave princeps principatus, Promit odas decoratus Virtutum insignia Nostra caterva. 0823303a Laudat Christum creatorem, Sibi talem quod pastorem Praeelegit gratia Mente devota. 0823303b Laudum vota concinendo, Pia prece exsequendo Intonemus cantica Voce praecelsa. 0823304a Hunc Judaea, rosam spina, Dulcem uvam stirps amara Tribu Benjaminea Gaudet enixa. 0823304b Hic utroque cum parente Terno lustro jam volvente Baptismi remedia Suscipit laeta. 0823400 De sancto Martiali. 0823401a Purus puer Benjamita, Martialis, cujus vita Vivit in ecclesia, 0823401b Nobis fuit delegatus Et a Christo pastor datus Speciali gloria. 0823402a Hic duobus comitatus, Alter quorum suscitatus Petri tactus baculo; 0823402b Deum verum praedicavit, Qui pro nobis se mactavit Crucis in patibulo. 0823403a Verba signis confirmantur, Signa verbis conformantur, Virtutum potentia. 0823403b Sic ad Christum convertuntur, Infideles et sequuntur Ipsius vestigia. 0823404a Nervae natus vitae datur Et infirmi reseratur Luctus et miseria, 0823404b Daemon victus effugatur Et Arnulphi liberatur A tyranno filia. 0823405a Caecis visus restauratur, Salus aegris condonatur, Laetis cedunt tristia; 0823405b Quando jubet, mors recedit, Et ad corpus vita redit Fidei constantia. 0823406a Vitae verbis virgo credit, Dum se totam Christo dedit, Martyr fit Valeria. 0823406b Caput offert virgo Dei, Sese Deo, Deus ei Palmam pro victoria. 0823407a Amne mersus in profundo Tractus amnis est de fundo Daemonum praesentia, 0823407b Hildebertus, dux laetatur, Nam defunctus suscitatur Deo dans preconia. 0823408a O beate Martialis, Nos ab hostis serva malis, Tibi qui concinimus, 0823408b Ne fallaces ejus doli Nos a regno privent poli, Per te data petimus. 0823409a Ut immunis a piratis Portum petat nostra ratis, Mundi rege fluctibus. 0823409b Largus large largiaris, Plus largire, quam rogaris, Tibi famulantibus. 0823410a Christe, virtus et corona, Meritorum nobis dona Te munus in patria, 0823410b Spes et vita, sors bonorum, Pax et decus angelorum, Tibi laus et gloria. 0823500 De sancto Martiali. 0823501a Veneranda veneretur Celebrisque celebretur Haec tanta solemnitas, 0823501b Ex ardore caritatis Hac die jucunditatis Sit cunctis jucunditas. 0823502a Diem istam mors natalis Apostoli Martialis Dignam fecit gaudio, 0823502b Morienti vita datur, Qui vivens moriebatur Carnis desiderio. 0823503a O quam felix sanctus iste, Qui te vidit, Jesu Christe, Et Deum et hominem, Puer dono praeventus gratiae Et parentum simul et patriae Reliquit dulcedinem. 0823503b Christi vidit passionem, Illi post ascensionem Datus est paraclitus; Romam venit cum Petro praedicans, Sanctum Christi nomen magnificans, Hoc solo solicitus. 0823504a Huc egressus repedavit Sociumque suscitavit In Petri bacterio, 0823504b Aquitaniam ingressus Tullo praedicavit fessus Ex viae dispendio. 0823505a Sic Arnulphi curans natam A daemonio vexatam Sanam patri reddidit, 0823505b Hujus et oratio Principis in filio Mortis jura perdidit. 0823506a Hinc veniens Agedunum, Tres personas Deum unum Praedicabat gentibus, 0823506b Tres non tria dicens esse, Ut sic credant, est necesse Salvari volentibus. 0823507a Hic ministris idolorum Non compensator malorum Lumina restituit, 0823507b Quod a paralitico Accepit munifico, Egenis distribuit. 0823508a Plures illic baptizavit, Missus tandem festinavit Ad urbem Lemovicum, 0823508b A Susanna hospitatus Ejus prece non ingratus Curavit phreneticum. 0823509a Huic in carcerem detruso Et cum sociis incluso Lucis luxit radius, 0823509b Sacerdotes fulminatos Christo vitaeque renatos Reddidit propitius. 0823510a Fonte sacro renovantur Omnes simul et mundantur Et deorum exsecrantur Prorsus idolatriam; 0823510b A gentilium errore Christo nexu firmiore Valentem vitae valore Conjunxit Valeriam. 0823511a Morte digna morientem Ad inferos descendentem Dux iste ducis clientem Ad superos collocat; 0823511b Hinc convertit ipsum ducem, Pium modo, prius trucem, Et ad Christum veram lucem De tenebris evocat. 0823512a Et nec minus signum fecit Quando malignos ejecit Spiritus a flumine, 0823512b A daemone suffocatum Arcadium rursus natum Vitae ditat lumine. 0823513a Sic vir mirae sanctitatis Datus est humilitatis Exemplar et titulus. 0823513b Coelos non ingredietur, Quisquis non efficietur Sicut iste parvulus. 0823514a Iste legis nostrae murus Ad patriam progressurus Et coronam adepturus, Quo fuerat moriturus, Scire diem meruit. 0823514b Pastor bone, redemptorem Nostrum redde proniorem, Ut coelorum nobis forem Aperiat, qui pastorem Te nobis praeposuit; 0823515 Qui dulcem precum odorem, Qui gemitum et clamorem Pauperum non renuit. 0823600 De sancto Martiali. 0823601a Gaude stirpe, Siria, Plaudat Aquitania Martialis titulus, 0823601b Speciale gaudium Det Lemovicinium Ipsius miraculis. 0823602a Plaudat omni tempore Tanti viri corpore Fulgens urbs Lemovica, 0823602b Tam praeclaro socio Glorietur concio Felix apostolica. 0823603a Sanctitatis gratia Clarus ab infantia Christo puer jungitur, 0823603b Clarae puer indolis Exemplar apostolis Virtutis ostenditur. 0823604a Cum duobus sociis Martialis Galliis Praedicatum mittitur, 0823604b Morte rapto socio In Petri balterio Vita restituitur. 0823605a Ab Arnulphi filia Propulsat daemonium, Nervae Dei gratia Vitae reddit filium. 0823605b Ingressus apostolus Lemovicas liberat Populum, quem subdolus Hostis captivaverat. 0823606a Cessat idolaria, Praedicatur latria, Ducissa cum filia Credit et familia. 0823606b Templorum pontifices Indignati nimium Infligunt multiplices Poenas et supplicium. 0823607a Hostis laedit Praesul cedit, Suffert poenas Et catenas, Servatur in carcere. 0823607b Quod oravit, Impetravit, Lux illuxit, Carcer fulsit, Clausus exit libere. 0823608a Fulminantur Mortis rei, Suscitantur Nutu Dei Martialis precibus, 0823608b Cuncti credunt, Baptizantur, Deum verum Venerantur Parvi cum majoribus. 0823609a Hildebertus in profundo Mersus aquae fert a fundo Tractus vitae redditus Stupet ducis exercitus. 0823609b Ictu caesus ignis trucis Suscitatur cliens ducis, Decollator Valeriae, Protomartyris Galliae. 0823610a Igne sacro gens crematur Urbem replet, desolatur, Supplex orat et implorat Patris patrocinium. 0823610b Extra muros corpus latum Martialis sanitatem Munus praebet exspectatum, Cessat languor omnium. 0823611a Exit mater conspectatum, Super ignem linquit natum, Bullit unda, Caro munda Non sentit incendium. 0823611b Omnis morbus evanescit, Martialis nomen crescit, Sanitari Cuncti dati Dei laudant filium. 0823612 Martialis gaudium Det nobis coelestium. 0823700 De sancto Martiali. 0823701a Exsultemus sic in Deum, Ut mens tota sit in eum Directa per gratiam, 0823701b Lingua vitae se maritet, Ita quod omnes invitet Ad coelestem gloriam. 0823702a Martialem lingua sonet, Cujus prece nos coronet Rex in sua curia, 0823702b De quo apostolis dixit: Ni quis humilis ut hic sit, Non speret coelestia. 0823703a Hic cum Christo conversatus Virgo creditur oblatus, Se post servans virginem; 0823703b Benjamita lux illuxit, Quem Benjamin stirps produxit Excedentem hominem. 0823704a Lemovica, choris plaude Et in apostolo gaude Ore, corde, opere; 0823704b Totus dies celebretur Et in laudem integretur Pie et sumopere. 0823705a Martialis pro his oret Et ante Deum peroret, Ut aeterna fercula 0823705b Nobis gloriosus donet, Sed prius culpas condonet Per aeterna saecula. 0823800 De sancto Martiali. 0823801a Dissoluto carnis luto Angelorum subit chorum Martialis hodie, 0823801b Jugis ei lux diei Hodiernae, qua supernae Fit cohares gloriae. 0823802a De tenebris mundo luxit Lux celebris, cum produxit Stirps hunc Benjaminea, 0823802b Carne situs detestatur Carnis ritus et ornatur Corona virginea. 0823803a Mundum sprevit et decrevit Cultor aequi, Christum sequi Habitu sub paupere; 0823803b Ecce mirum vita virum, Ecce istum, de quo Christum Legimus asserere: 0823804a Coeli domo dignus erit Omnis homo, qui hunc quaerit Imitari parvulum. 0823804b Juxta Dei documentum Monstrat rei argumentum, Quod sit cunctis speculum. 0823805a Sic virtutum vas odorum, Vas complutum rore morum Et coelesti gratia, 0823805b Sic lucerna semper lucens, Ad superna nos reducens Per exempla praevia. 0823806a Hujus gestis virtus testis, Quae divinam medicinam Impertitur miseris 0823806b Muti fantur et sanantur Aegri cuncti et defuncti Redeunt ab inferis. 0823807a Libertatis status datur Captivatis, suffocatur Ignis succutaneus: 0823807b Huic statum primae sortis Post monstratum diem mortis Spondet rex aethereus. 0823808a Jesu pie, mundans unda, In hac die nos emunda Ab omni spurcitia 0823808b Atque prece tanti viri Mundos faece virus diri Transfer ad coelestia. 0823900 De sancto Martiali. 0823901 Coeli enarrant gloriam Dei, Alleluja. 0823902a Coelum nobis conlaetatur, Dum de coelo nobis datur Honor, virtus, gloria; 0823902b Gaudet terra, gaudet mare, Martiali laudes dare Gaudet Aquitania. 0823903a Totus illi det ducatus Laudes sine termino, Qui signum apostolatus Ejus est in Domino. 0823903b Verus hic Israelita Tribu Benjaminea, Quem conjunxit Petro vita Sanguinsique linea. 0823904a Ipso Christo praedicante, Petro Christi signum dante Baptizatus fuit ante Bonae spei parvulus, 0823904b Et quem sibi consecravit, Suo Christus pane pavit, Inde tantus emanavit Sanctitatis rivulus. 0823905a Ut fons illum vitae lavit, Hunc in fide solidavit Virtus apostolica 0823905b Inter verbi fundatores Praegustavit morum flores Et percepit mystica. 0823906a Quidquid benedictionis, Quidquid facti vel sermonis Suis Christus praestitit, 0823906b Postquam consors est susceptus, Totum puer est adeptus Et particeps exstitit. 0823907a Hi sunt testes tui, Christe, Per quos tibi mundus iste Servit et subjicitur; 0823907b Hi barba sunt Aaronis, Per hos templum Salomonis In altum erigitur. 0823908a Haec sunt ejus fundamenta, Haec vasa vel instrumenta, Hi leones aenei; 0823908b Hae bases, haec capitella, Haec plantatio novella, Christianae fidei. 0823909a Inter tales factus talis Bonus pastor Martialis Semen verbi spiritalis Sparsit in hanc patriam. 0823909b Inter istos enutritus Et ab istis est adscitus, Ut in novae legis ritus Instruat ecclesiam. 0823910a Gaude, tellus Aquitana, Quae de manu Christi grana Sumis apostolica; 0823910b Fecundata fruge multa, Gaude magis et exsulta, Civitas Lemovica. 0823911a Hic a Deo pastor datus Est virtute operatus Signa per innumera, 0823911b Jam sanans foris languores, Castigavit intus mores Et repressit scelera. 0823912a Ergo cleri lumen verum, Martialis, audi clerum Gregemque monasticum 0823912b Praesens poscit te caterva, Tu nos rege, tu nos serva Per hoc iter lubricum. 0823913a Multi morte resoluti Per te mundo restituti Vitaeque sunt redditi; 0823913b Sic nunc, palmes vitis verae, Fac in vite nos manere, Quae dat vitam palmiti. 0823914a Tu sol lucens in virtute, Tu spes plebis destitutae, Tu morum es formula; 0823914b Tu sal terrae, tu lux mundi, Tibi simus laetabundi Per aeterna saecula. 0824000 De sancto Martiali. 0824001a Lux praeclara, Lemovix, refulsit tibi Die ista, 0824001b Qua patronum Salvator invitat tuum Promens ista: 0824002a Veni, dilectissime Martialis, percipe Regis dona, 0824002b Te quina nam feria Vera cibi praemia Sunt parata. 0824003a Mors, fraus, luctus, gemitus Nullus ibi penitus, Sed pax multa, 0824003b Lux inaccessibilis, Flos immarcessibilis, Perpes vita. 0824004a Novum foedus pepigit, Plebem laetus colligit Patriarcha, 0824004b Quam die novissimo Commendat altissimo Prece pia. 0824005a Sedem petit propriam, Sacram fundit animam, Quae coelestem gloriam Scandit laeta. 0824005b Galli, Gothi, Guaxones, Aquitani celeres Accurrunt et supplices Complent jussa. 0824006a Praesens interfuit Jesus et patuit Coelum apostoli ad funera. 0824006b Chorus coelestium, Pneuma dragmaticum Palam canit ejus pro gloria. 0824007a Dele, pater, peccata Et corrige errata. 0824007b Prece redde sacrata Nobis loca beata. 0824100 De sancto Martiali. 0824101a Martialem Chorus noster laudet laetus, Alleluja. 0824101b Quem munivit Angelorum semper coetus, Res miranda. 0824202a Bonae puer indolis Missus cum apostolis, Sol de stella. 0824102b Benjamin hunc genuit, Velut rosa splenduit, Semper clara. 0824103a Doctus cum discipulis Praedicavit populis Pari forma. 0824103b Sideribus pulchrior, Caro nive mundior Incorrupta. 0824104a Martialis praedicat, Populus laetificat Valle nostra. 0824104b Comes suus moritur, Vivus restituitur Carne sumpta. 0824105a Sex mortuos suscitat, Idola praecipitat, Gens pagana crepitat Mente caeca. 0824105b Lemovicis civibus Stillat de coelestibus Confirmans virtutibus Haec praedicta. 0824106a Ergo benevolum Christi apostolum Posce precibus, gens misera, 0824106b Ut sternat zabulum, Gratiae rivulum Det, quem genuit puerpera. 0824200 De sancto Martiali. 0824201a Exsultet ecclesia, Jucundetur curia Supernorum civium. 0824201b Plaudat Aquitania, Nova fundat gaudia Plebs Lemovicensium. 0824202a Martialem gratia Corruscantem varia, Exemplar humilium, 0824202b Plaudat mente sobria Cum summa laetitia Populus fidelium. 0824203a Oranti piissime Virginis sanctissimae Gloriosum filium: 0824203b Pax tibi, carissime, Frater fidelissime, Dixit auctor omnium; 0824204a Quintadecimo die Te jungam militiae Militum coelestium. 0824204b Viso rege gloriae Plenus est laetitiae More resurgentium. 0824205a Convocatis fratribus Nuntiavit omnibus Transitus indicium. 0824205b Tanti patris precibus Da, Christe, supplicibus Paradisi gaudium. 0824300 De sancto Martino. 0824301a Velut topazion ex Aethiopia Martinum protulit olim Pannonia. 0824301b Hic altus Ticini a pueritia Juvenis trahitur ad tyrocinia. 0824302a Nondum tamen baptizatus Erigebat miseratus Fructos indigentia; 0824302b Die quadam Ambianis Appropinquans cum Romanis Fecit mirabilia. 0824303a Unde vestem Scindens testem Salvatorem habuit, 0824303b Et in nudo Amplitudo Caritatis patuit. 0824304a Sic vir Dei novo more Suo regem in decore Trabeatus conspicit, 0824304b Nam, quod dedit, vestimentum Fore regis ornamentum, Soporatus didicit. 0824305a Quo viso protinus Jam catechuminus Baptismo tingitur 0824305b Et Adae veteris Contemptor operis Novum amplectitur. 0824306a In occursum barbarorum Caesar pergens Romanorum Erogat stipendia, 0824306b Ad Martinum ubi venit, Donativum ille sprevit Statim cum militia. 0824307a Igitur Hilarium Adiit egregium, Pictavorum praesulem, 0824307b Qui repletus gaudio Cum ingenti studio Mundi fovit exsulem. 0824308a Tandem de cellula Potitus infula Pastor attollitur, 0824308b Quo plebs Turonica Sorte mirifica Ductore regitur. 0824309a Impar martyris nullius Confessoris laus istius Replet omne saeculum, 0824309b Prece loqui fecit mutos, A defunctis tres solutos Mortis rupit vinculum. 0824310a Dum offerret hostiam, Globus ignis micuit 0824310b Et ab ejus capite Longo crine claruit. 0824311a Ad extremum sibi vere Finem dixit imminere His, qui praesto aderant; 0824311b Tunc replentur omnes luctu, Ejus quippe quondam ductu Mundi luxum vicerant. 0824312a Hic lucerna sanctitatis, Zona strictus castitatis, Nocte transit media. 0824312b Poli sonat harmonia, Cum virginibus Maria Illi fuit obvia. 0824313 Da Christe veniam Miseris etiam. 0824400 De sancto Martino. 0824401a Confessorum flos Martinus, Pater prudens et divinus, Mundo lux apparuit, 0824401b Catechismo consignatus, Nondum tamen baptizatus Pietate claruit. 0824402a Partem vestis dat mendico, Deo placet sic amico Referenti gratias, 0824402b Quo divina celebrante Nutu dei obturante Operitur nuditas. 0824403a Super eum globus ignis Venit simul et insignis Lucis coruscatio, 0824403b Tanti viri sanctitatis Et perfectae bonitatis Vera demonstratio. 0824404a Ecce gaudent et contracti Visu, nervis sani facti Istius praesidio, 0824404b Aegros multos hic sanavit, Tres defunctos suscitavit Confisus in Domino. 0824405a Arianam sectam stravit, Fidem sanctam reformavit Per tot mirabilia, 0824405b Monachorum vitam pavit, Verbo Dei roboravit Ostendens magnalia. 0824406a: Tandem pater infirmatur, Coetus fratrum convocatur, Eorum memoriae 0824406b Commendando se decedit, Luctus et planctus succedit Immanis moestitiae. 0824407a Adsunt angeli gaudentes Spiritum ejus vehentes Usque thronum gloriae, 0824407b Iste regi Deo placet Neque laudem chorus tacet Coelestis militiae. 0824408a Pro defuncto litigatur, Hoc obtento Tours laetatur Dei providentia, 0824408b Ubi chorus monachorum Et in laudem populorum Abundat frequentia. 0824409a O quam dignum et laudandum, Vita, signis venerandum Poli tenent atria; 0824409b Ibi Deus hunc deorum Pro virtute meritorum Coronat in patria. 0824410a Virtus sanctae Trinitatis, Fac nos esse cum beatis Hujus per memoriam, 0824410b Ut nos laudem resonare Et perennem celebrare Valeamus gloriam. 0824500 De sancto Martino. 0824501a Quam pie sit recolendus, Quanta laude prosequendus Martinus in saecula, 0824501b Turonensis Gregorius Quae scripsit et Sulpitius, Testantur miracula. 0824502a Mundo prius militavit, Cui mox renuntiavit Fitque pater monachorum, 0824502b Demum invitus trahitur, Rapitur et efficitur Episcpous Turonorum. 0824503a Quos bonos novit, dilexit, Quos malos, pie correxit, Nullum cito judicans, 0824503b Adversantes sibi fovit Nec a statu suo movit A se nullum abdicans. 0824504a Ab ipsius infantia Crevit misericordia Cum eo, quod hinc patuit, 0824504b Quod de pallio partito Cum paupere Christum cito Tectum videre meruit. 0824505a Arbori fani casurae Opposuit se secure, Quae cecidit e converso, 0824505b Quasi conflictum indixit Flammae, vento dum restrinxit Incendium igne verso. 0824506a Aliud fanum prostravit, In quo quendam suscitavit, Quem plebs martyrem credebat, 0824506b Qui palam fuit testatus, Quod ut fur fuit necatus Nec cum sanctis quiescebat. 0824507a Hunc dum quidam appeteret Gladio, ut occideret, Divino nuto corruit; 0824507b Alter dum ferrum vibraret, Ut Martinum morti daret, Ferrum non comparuit. 0824508a Turbam defunctum ferentem Aestimans ritus nolentem Invitam stare compulit, 0824508b Sed cognita veritate Vir affluens pietate Impedimentum sustulit. 0824509a Nunc terrore, nunc foetore Nunc sub atroci colore Satan ipsum molestavit, 0824509b Sed vir sanctus signo crucis Et oratione trucis Hostis artes confutavit. 0824510a Quem Satan praecipitavit, Pia virgo visitavit Cum sanctorum agmine, 0824510b Costas fractas solidavit Linitas, quod apportavit In ampulla, unguine. 0824511a Maximum navem regentem Et secum ire nolentem Fluvius absorbuit, 0824511b Quem ab eo evocatum Et proficisci paratum Mox sanum restituit. 0824512a Deus, qui es mirabilis In sanctis et laudabilis, Tuam nobis da gratiam, 0824512b Per quam mala declinantes Et, quae bona sunt, sectantes Mereamur gloriam. 0824600 De sancto Martino. 0824601a Regem regum collaudemus, Cujus regis recensemus Militis solemnia; 0824601b Est rex regum, rex divinus, Ejus miles est Martinus Militans in gloria. 0824602a Hic in mundo militavit, Sed a mundo transmigravit Ad coeli palatia, 0824602b Ut se Christo praesentaret Et sub eo militaret In coelesti curia. 0824603a Duplex honor, duplex status Fuit illi praesulatus Simul et militia: 0824603b Vivo corde, mundo victu Fuit miles in conflictu, Praesul in ecclesia. 0824604a Inter sordes mundi situs Nulla tamen irretitus Fuit immunditia, 0824604b Sed se mundum custodivit Et in mundo se munivit Contra mundi vitia. 0824605a Fide firma loricatus, Spe coronae galeatus, Caritate praevia 0824605b Motus carnis debellavit Et omnino conculcavit Luxum cum superbia. 0824606a Hic de jure meritorum Non unius sed multorum Vivit in laetitia, 0824606b Dato nobis exemplari Nos cum turba militari Invitat ad praemia. 0824607a O quam summae pietatis Et quam mirae caritatis, Qui cum manu largiatis Erogabat omnia; 0824607b Pauper, nudus adest testis, Immo Christus rex coelestis, Quem Martinus parte vestis Palliavit media. 0824608a O quam firmum se probavit, Qui non mori formidavit Nec vivere recusavit Promptus ad obsequia; 0824608b Felix morte, felix vita, Vita felix fuit ita, Quod, dum vixit, inaudita Fecit mirabilia. 0824609a Artus febre fatiscentes, Moribundi et languentes Sunt saluti Restituti Per ejus suffragia. 0824609b Tres defuncti suscitati Et ad vitam revocati Nos excitant Et invitant Ad credendum talia. 0824610a O Martine, praesul bone, Pastor noster et patrone, Ora pro hac concione, Ut in coeli regione Tecum sit in gloria. 0824610b Praesens, Christe, creatura Te deposcit mente pura, Ut, dum vivit, sit secura Et post mortem des futura Perfrui laetitia. 0824700 De sancto Martino. 0824701a Vernat gemma Martinus, minister bonus, Alleluja, 0824701b Pastor mitis Nec regis recusans onus Prece pia. 0824702a Turonis praesidio Ejus et consilio Fuit tuta. 0824702b Trinitatis incola, Praesul fregit idola Foederata. 0824703a Spe firmatus constitit, Signo crucis restitit Arbor lapsa. 0824703b Hic partitus chlamydem Angularem lapidem Texit illa. 0824704a Quod Martinus jusserat, Mergus aquas liquerat Petens sicca. 0824704b Quos mors alligaverat, Praesul suscitaverat Prece fusa. 0824705a Vocavit per spiritum Deus civem inclitum, Spes cognovit obitum Praemunita. 0824705b Nocte praesul media Petiit coelestia Et vox per sublimia Est audita: 0824706a Martino justior Nec fide sanctior Nec par exstitit nec melior, 0824706b Qui vitro purior, Lacte candidior Cunctis floruit lucidior. 0824800 In Transitu s. Martini. 0824801a Jucundemur et laetemur Et in laude gloriemur Gloriosi praesulis, 0824801b Cujus digna fuit vita, Cujus mors est insignita Signis et miraculis. 0824802a Hic Martinus Christo teste Christum texit sua veste Adhuc catechuminus; 0824802b Mundi quidem miles erat, Sed a mundo, si quis quaerat, Mundus nihilominus. 0824803a Dives armis, dives cultu, Tandem veste, vita, vultu Pauperis induitur; 0824803b Monachus fit et abjectus, Sed nec mora, cum electus Monachis praeficitur. 0824804a Ab angelo librum dari Gaudet, dum vult celebrari Missam ab Hilario; 0824804b Aegri currunt et curantur, Tres defuncti suscitantur De mortis supplicio. 0824805a Jam virtute meritorum Archipraesul Turonorum Martinus eligitur, 0824805b Pastor pascit, servat gregem Et vivendi docet legem, Haeresis confunditur. 0824806a Dum offerret sacra digne, Viso super caput igne Miratur ecclesia; 0824806b Dant honorem sanctitati Torques coelitus allati, Ne sint nuda brachia. 0824807a Finem profert hic propinquum, Condatensem adit vicum, Ibi parat clericos; 0824807b Mergis imperat potenter, Sic fugarat hic frequenter Spiritus maleficos. 0824808a Inter manus tandem fratrum Valedicens more patrum Ponitur cilicio; 0824808b Diabolum prope videt, Sed vir sanctus hunc irridet Securus de praemio. 0824809a Angelorum sonat melos, Dum Martinus intrat caelos; Severinus audit cantum, Clerus stupet, quare tantum Dormitat Ambrosius. 0824809b Insistentes tuae laudi Nunc, Martine pater, audi Tuos servos, serve Dei, Res et summa nostrae spei Fac sit Dei filius. 0824900 In Translatione s. Martini. 0824901 Ad Martini titulum In vocalem modulum Prodeat devotio, 0824902a Fidei signaculum Fulgeat ad oculum Operis indicio. 0824902b Praesul, gemma praesulum, Culpae fit piaculum, Vitae reformatio. 0824903a Natus de gentilibus, Miles de militibus, De tribuno militum, 0824903b Vitae virtus inclitae Monachum in milite Exhibet emeritum. 0824904a Pallium cum gladio Brumae scindit medio, Ambianis Dominum Tectum videt pallio. 0824904b Pallii dimidio Tectus in vicario Laudat catechuminum Christus ore proprio. 0824905a Baptizatur, Ordinatur, Ad levitae Gradum vitae Meritis Hilarius 0824905b Hunc invitat, Sed hoc vitat, Nam laboris Quam honoris Onus ei gratius. 0824906a Baptizandum catechizat, Sed perventum non baptizat, Dum abest per triduum; 0824906b Redit, plorat, gemit, orat, Prece fusa mors confusa Vitae reddit mortuum. 0824907a Importune servus unus Sibi fune fecit funus, Martinum turba flagitat, Martinus illum suscitat. 0824907b Tantis signis vir insignis In pastorem ad amorem Cleri, plebis eligitur, Fugit, invitus rapitur. 0824908a Quidam dictus est defensor, Personarum extra mensor, Forma vilem et exilem Hunc indignum adstruit. 0824908b Lector abest, causa morae Puer legit pro lectore Et perversum hunc ex ore Hunc per versum destruit: 0824909a Tu destructor defensoris, A flagello destructoris Nos defendas Et impendas Gratiae solatia. 0824909b Tanti patris assecuti Patronatum simus tuti, Ut saluti Restituti Laetemur in gloria. 0825000 De sancto Mauro. 0825001a Mauri patris memoria 0825001b Celebretur cum gloria. 0825002a Tua, pater, clementia 0825002b Audi nostra praeconia. 0825003a Conregnans Christo Domino Jam vivis sine termino. 0825003b In hoc mortis ergastulo Subveni Dei populo. 0825004a O Maure, tua gratia Nostra pellat flagitia. 0825004b Bone pastor, prece pia Da nobis vitae gaudia. 0825100 De sancto Mauro. 0825101a Maurus pater inclitus Adsit nobis coelitus Vitae dans solatium, 0825101b Qui calcavit penitus Hic in carne positus Omne mundi gaudium. 0825102a Hic de claro semine, Flos de pulchro germine Senatorum prodiit, 0825102b Duodennem puerum Sanctus pater tenerum Benedictus nutriit. 0825103a Carnis domat vitia Florens pudicitia, Fide, vita, moribus; 0825103b Sic patris vestigia Semper sequens praevia Refulget virtutibus. 0825104a Hujus ab imperio Presso pede fluvio Mersum salvat Placidum; 0825104b Claudis recte pergere, Loqui mutis, cernere Caeco dedit lucidum. 0825105a Tribus vitam mortuis, Aegris atque fatuis Sanitatem praebuit; 0825105b His virtutum floribus Vernans coeli civibus Digne jungi meruit. 0825106a Jam fulgens in gloria Tua, Maure, gratia Nos infunde jugiter, 0825106b Nostra rege tempora, Nostra serva corpora, Mentes, corda pariter; 0825107 Ut post mortis tristia In superna curia Vivamus perenniter. 0825200 De sancto Mauro. 0825201a Laetabundus decantet fidelis coetus Alleluja; 0825201b Sanctus Maurus ad coelos ascendit laetus, Res miranda. 0825202a Mente datus humili, Stirpe fulsit nobili, Sol de stella; 0825202b Cujus carnem puritas, Cor ornavit pietas Semper clara. 0825203a Sicut Petrus liquido Currit pede solido Pari forma, 0825203b Nec pes ejus fluvio, Nec mens ob hoc vitio Fit corrupta. 0825204a Aegris opem contulit Et languorem expulit Valle nostra, 0825204b Tres a morte liberat, Quos haec sibi traxerat Carne sumpta. 0825205a Sic in mundo claruit, Cujus clara respuit, Quae scriptura docuit Esse caeca. 0825205b Jam cum sanctis omnibus Regnat in coelestibus, Qui complevit actibus Haec praedicta. 0825206a Infelix propera, Maurum considera, Hunc sequi stude, gens misera. 0825206b Quae docet litera, Fac bona opera, Quo duce vivas in aethera. 0825300 De sancto Mauro. 0825301 Beata nobis gaudia dent Mauri solemnia, 0825302a Cujus laus eximia Fulget in ecclesia Per orbis omnia. Confinia. 0825302b Tanti patris gratia Nostra pellat vitia Collata venia Prece pia. 0825303a Dic nunc harmonia Concordi melodia: En Maurus luce socia Conscendit ad regna coelestia. 0802503b Angelus dulcia Haec praedixit nuntia: In coeli gaudet curia De mundi sic raptus malitia. 0825304a Ergo laudum praeconia Canamus eia Per haec sacrata jam festalia. 0825304b Sancti Mauri vestigia Sequamur praevia, Cujus nos regant patrocinia. 0825400 De sancto Mauro. 0825401a Nostri patris et pastoris, Melanii confessoris, Dignas laudes cordis, oris Nostra pangat concio; 0825401b Sanctitatem cujus signa Plura signant, cum his signa Circa corpus thura digna Coelesti mysterio. 0825402a Virgo mirae sanctitatis, Pater magnae pietatis, Jugis custos honestatis Mundo, Deo placuit; 0825402b Vitam duxit monachalem, Nactus sedem cathedralem, Gerens curam pastoralem Vita, verbo docuit. 0825403a Hunc vocavit rex Francorum, Per quem status clericorum Restauratur, idolorum Evanescit vanitas; 0825403b Christi cultus ampliatur, Fides nostra roboratur, Divulgata condemnatur Haeretica pravitas. 0825404a Evae morbus dissipatur, Paraliticus curatur Monachusque liberatur Expulso daemonio; 0825404b Prope mortem infirmatus Per hunc puer est sanatus Et contractus relevatus Curato Syagrio. 0825405a A defunctis revocavit Hunc, quem daemon suffocavit, Gentes multas baptizavit Ad istud indicium; 0825405b Sanctus morsum a serpente Liberavit et repente Medicina nil valente Curat Eusebium. 0825406a Propter vatem rex laetatur, Aqua Satan effugatur, Pari cura recreatur Virgo quaedam alia 0825406b Aede sacra, quam fundavit; Longe ante quam notavit, Ista die evolavit Ad coeli palatia. 0825407a Sancti plures et praelati Sunt a Deo ad beati Exsequias destinati Praestantes obsequia; 0825407b Ad urbem, quam ante rexit, Christo duce navis vexit Clerum, corpus et reflexit Cursum Vicenonia. 0825408a Propter plura malefacta Vincti fures prece facta Evasere turri fracta, Et fiunt rupta vincula; 0825408b Ad sepulchrum jam delatus Vivit puer matri datus, Ecce visus est donatus, Mox post pedum oscula. 0825409a Curans caecos, surdos, mutos, Quavis parte destitutos, Qui das vitae morti datos, Qui dissolvis catenatos Expellens daemonia; 0825409b Fac, precamur, tua prece, Ut peccati pulsa faece Post labentis vitae cursum Gloriemur rapti sursum In perenni gratia. 0825500 De sancto Nicolao. 0825501a Christo regi cantica Vocum per discrimina Eja pangat musica. 0825501b Cujus ex potentia Prodeunt miracula Sibi non insolita. 0825502a Qui replevit maxima Nicolaum gratia Strictum adhuc fascia. 0825502b Nam inter crepundia Quarta, sexta feria Semel suxit ubera. 0825503a Felix pueritia Senectutis opera Gessit facti nescia. 0825503b O beata parcitas, Quae virtutum culmina Nicolai nuntias. 0825504a Patris fugat crimina Dantis prae inopia Scortum fore filias. 0825504b Quas vir Dei miserans Auri dando pondera Traxit ab infamia. 0825505a Haec inter opuscula Sumpsit voce coelica Praesulatus culmina. 0825505b O Myrrea civitas, Felix es in saecula, Tanto patre praedita. 0825506a Cujus per miracula Bina bis per climata Pollens satis rutilas. 0825506b Nautas namque liberat, Quos tempestas valida Quassans paene merserat. 0825507a Plebem fame tabidam Verbo, cibo sublevat Per frumenta praestita, 0825507b Quae mensura propria Dantibus in patria Sunt reperta integra. 0825508a Solvit maleficia Medens aconitida, Quae Diana finxerat; 0825508b Milites per somnia Minitando plurima Jugulari improbat. 0825509a Puerum cum situla Notum facta aurea Mersum servat ab unda. 0825509b Latrones exterritat, Ut sublata referant, Unde sumpta fuerant. 0825510a Plura sunt insignia Fide gesta vivida, Quam referri valeant. 0825510b Quae per eum gratia Vivum gessit supera, Gessit et post funera. 0825511a Cujus tumba desudat Oleum, quod morbida Membra reddit vivida. 0825511b Morte cujus inclita Dies haec tripudiat Anni per curricula. 0825512 Ipse nobis conferat Per sua suffragia Sempiterna gaudia. 08255a08b Juvenes immeritos Subire pericula Necis prudens liberat; 0825600 De sancta Odilia. 0825601a Virgo mater Salvatoris, Incorrupta vi pudoris Produxisti speculum, 0825601b Cujus diaphanitate Nec non mira claritate Illustratum saeculum. 0825602a Inde multos illustrasti Microcosmos, quam creasti Caecam, per Odiliam, 0825602b Patris fide separatam, Cura matris reservatam Diligentis filiam. 0825603a Extra terram destinatur, Ab Erhardo baptizatur Et repletur gratia, 0825603b Reformatur vis visura, Deo dante regressura Plaudet tunc Alsatia. 0825604a Vernans tali flore grato Castitate decorato Nutrit hanc Bavaria, 0825604b Ibi crescens in virtute Replens terramque salute Dogmata per varia. 0825605a Haec est illa, quae cassavit Maximam hanc et probavit Minime veridicam, 0825605b Dialecticae privata Quae fatetur non renata Monstrans hanc per physicam. 0825606a Haec praedigna ducens signa Spernens semper et maligna Vehitur in patriam, 0825606b O quam in terra res praedira Frater obit patris ira Sibique dat obviam. 0825607a Vitam ejus nam spernebat Pater, tumens cor levabat Baculum exitii, 0825607b Caedens eum violenta Manu mente non retenta Complet opus vitii. 0825608a Soror videns fratris mortem Lacrimosam plorans sortem Patris moesta crimine, 0825608b Delens prece patris noxam Nobis impetretque doxam, Coeli claudi lumine. 0825700 De sancta Osmana. 0825701a Plebs fidelis jubila, Longe pellens nubila Sordis et spurcitiae, 0825701b Fulget in ecclesia Stella stillans dulcia, Osmana, flos gratiae. 0825702a Coelestibus flosculis Vernans a cunabulis Hausit virgo gratiam, 0825702b Sacrae manens indolis Reliquit cum idolis Parentes et patriam. 0825703a Sponsa Christi sedula, Sanctitatis aemula, Spe perennis gloriae 0825703b Sola cum ancillula Stricta vixit cellula Finibus Britanniae. 0825704a Dum se Christo dedicat, Splendor lucis emicat Jubar gerens saeculo, 0825704b Venator hanc indicat, Dum salvatum praedicat Aprum a venabulo. 0825705a Signis jam non infimis Effulgens quam plurimis Scandit coeli thalamum, 0825705b Unde mittat intimis Nostri coetus animis Charismatis balsamum. 0825800 De sancto Ottone. 0825801a Gratulare, sponsa Christi, Quae per fidem genuisti Virum tanti nominis, 0825801b In quo pater gloriatur Et virtutes operatur, Gaude, mater nobilis. 0825802a Plaude manu, voce clama, Antistitis per te fama Crescat et memoria; 0825802b Crevit enim ante Deum, Qui beatum fecit eum In coelesti gloria. 0825803a Vita cujus et doctrina Quasi stella matutina Lucet in perpetuum; 0825803b Per te flagrat haec lucerna, Praebens iter ad superna, Deus exercituum. 0825804a Auro fecit effulgere Vasa templi, quae fuere Vasa contumeliae, 0825804b Dum convertit ab errore Pommeranos et squalore Gentilis perfidiae. 0825805a Non in vase nec sub lecto Constituta sed in tecto Procul sparsit radios; 0825805b Caritate rutilabat, Veritate fulminabat Terrens adversarios. 0825806a Ecce Joseph fortunatus, vir accrescens et probatus In conspectu principis; 0825806b Hic aperte declaratur, Qua virtute dirigatur Via viri simplicis. 0825807a Otto, prudens et fidelis Dispensator qui in caelis Certo gaudes titulo, 0825807b Ibi fruens coelibatu Nos absolvas a reatu Mortis et periculo. 0825808a Praebe pias, pater, aures, Qualescunque sume laudes, Doctor celeberrime; 0825808b Funde preces apud Christum, Ut instauret chorum istum Paci saluberrime. 0825900 De sancto Pancratio. 0825901a Honoremus hodiernum Diem, regnum quo supernum Petiit Pancratius, 0825901b Solis veri coetu junctus Et sanctorum laude functus Perenni sacratius. 0825902a De Trojanis ortum duxit, Cujus vita mundo luxit Ex patre Clodoveo; 0825902b Obit pater, cujus rerum Hunc haeredem fecit verum Hinc cum Dionysio. 0825903a Manens Romae paucis annis Fidem spretam a tyrannis Capit ab Eusebio, 0825903b Eruditus verbis sacris Fontis datur post lavacris A papa Cornelio. 0825904a Fide Christi confirmatus Fert per mortis cruciatus Ultro se martyrio, 0825904b Egit Diocletianus Nil cum verbis, hunc insanus Caedi jubet gladio. 0825905a Cruor postquam funditur, Scrobe corpus conditur, Octovillam nuntius Dei spondet citius Peste liberari. 0825905b Inquirit Hilarium, Novisset martyrium Si quem passum pridie Sub rege perfidiae, Vult hunc tumulari. 0825906a Terrae corpus commendatur, Ubi Petrus memoratur Latuisse cedulo, 0825906b Quo in loco sancti multi Digno satis sunt sepulti Quisque suo tumulo. 0825907a Ecclesiam cereis, Vasis ditat aureis Suam vir insignis. 0825907b Spiritibus animum Hujus morti traditum Aufert hic malignis. 0825908a Mortem viro proximam Qui videbat animam Divitis monstravit, 0825908b Et confractum puerum Rota membris tenerum Vitae revocavit. 0825909a Hic puellam suscitavit, Quam mors dira subjugavit Missione tunicae; 0825909b Deploraret cum tribunus Desperatum natae funus Vitam donat unicae. 0825910a Furtum Petri dum rimatur Rex Francorum, sciri datur Per sanctum Pancratium, 0825910b Jusjurandum in altari Fur dum jurat, aridari Suum sensit brachium. 0825911a Viso signo condemnatur Fur, per regem veneratur Sanctus cum muneribus 0825911b Jugo pressi boves cadunt, Salvis membris sed evadunt Plaustri cum oneribus. 0825912a Per tres dies in ardore Stillat caput cum cruore Mirandum spectaculum, 0825912b Templum Romae Lateranum Dum crematur per profanum Barbarorum populum. 0825913a Per tot signa sublimatus Coelo fulget honoratus Perenni memoria. 0825913b Adsis nobis, o Pancrati, Ut in coelo Christo grati Collocemur gloria. 0826000 De s. Paulo Eremita. 0826001a Vitis palmes exstas verae, Vitae palmam qui sincere Cunctis praetulisti, 0826001b Eremizans filiorum Clarum sidus, iter morum Pater exstitisti. 0826002a O Paule, aula coeli situs, Desertae per te vitae ritus Inchoatur primitus, 0826002b Cui junctus, unctus fruebaris, Hosanna, manna gratularis Imbui divinitus. 0826003a Dignis digne dignum Nobis iter signum Datur per Antonium, 0826003b Qui quaerit benignum, Cujus laude dignum Canamus praeconium. 0826004a Amborum maceratis Genibus prostratis Se convenerantes Signum pacis dantes. 0826004b Exhausti vi frugali Refecti vitali Pane Deo dante, Corvo ministrante, 0826005a Visu cordis erecti Admirantes dilecti Donum, quod clarescit. 0826005b O dulce convivium, Quo deserti civium Mens pia pinguescit. 0826006a Sanctam post collationem Factam et orationem Antonio meante Pauloque Vale dante Petit assueta atria. 0826006b Sic dum cellae confinia Adiret, in sublimia Cernit patris beati Mentem inthronizati Tolli polorum atria. 0826007a Vestigia replicans, Funus agonizati Humare desiderans, Sed virtus fatigati Succumbit in labore. 0826007b Leonum suffragio Laetatur sibi juncto, Qui sine contagio Obsequuntur defuncto Sepulto miro more. 0826008a Veste palmarum foliis connexa, Qua tegebatur inclitus, complexa. Antonius solemnibus Hac utebatur laudibus. 0826008b Catervam tui nominis gregatam Conserva in hoc statu illibatam, O pater, tuis precibus Nos junge coeli civibus. 0826100 In Conversione s. Pauli. 0826101a Sonent plausus laetabundi, Plausus dulces et jucundi Virginis ecclesiae, 0826101b Agnum enim de leone Et pastorem de praedone Christus fecit hodie. 0826102a Admiranda redemptoris, Praedicanda salvatoris Virtus et clementia, 0826102b Hunc agnorum fecit ducem, Qui parabat agnis crucem Et mortis supplicia. 0826103a Spina, cui suas vestes Affixere falsi testes Et lictores Stephani, 0826103b Jam columna templi viva, Palma, vitis et oliva Cedros aequat Libani. 0826104a Mansuescit lupus rapax Et fit agnus et vas capax Olei laetitiae, 0826104b Vas illimi plenum auro, Plenum gemmis et thesauro Verae sapientiae. 0826105a In hoc vase reponuntur, Hac in arca recluduntur Secreta coelestia, 0826105b Hic abyssus abyssorum Et hic coeli sunt coelorum, Cuncta quoque media. 0826106a Saulus, hoc vas tam praeclarum, Caedis aduc et minarum Spirans in discipulos, 0826106b Ut inferret necem eis, Ibat missus a Judaeis Per urbes et populos. 0826107a Ecce venit vox de sursum, Quae divertit lupi cursum A mactandis ovibus: 0826107b Saule, quid me crucifigis, Quid me mactas et affligis In meis fidelibus? 0826108a Ad hanc vocem exturbatus Et ad humum jam prostratus: Quisnam, inquit, loqueris? 0826108b Ego Jesus Nazarenus, Quem tu ferox et effrenus In membris persequeris. 0826109a Durum tibi calcitrare, Durum tibi repugnare, Saule, contra stimulum; 0826109b Resipiscens esto fortis, Nam oportet pro me mortis Te gustare poculum. 0826110a Delegatur Ananias Ad monstrandum Paulo vias Et calles justitiae; 0826110b Pulsa nube falsitatis, Sumpta luce veritatis Fit doctor ecclesiae. 0826111a Verbum Dei jussus ferre Perlustrabat orbem terrae, Convertit Ephesios, 0826111b Thessalonas, Philippenses, Philadelphos, Colossenes, Galathas, Corinthios. 0826112a Hinc descendens ad Romanos, Impugnando ritus vanos Per fidem catholicam 0826112b Petro junctus in agone, Mortem passus sub Nerone, Arcem intrat coelicam. 0826113a Ergo cuncti gratulemur Et hunc diem veneremur Ob Pauli memoriam, 0826113b Ut nos Christus sua prece Emundatos omni faece Perducat ad gloriam. 08261a04b Ex Benjamin sumptum sacro Vas celatum ex argento Regis ministerio. 08261a13a Pelle nubem falsitatis, Redde lucem veritatis, Paule, nostris cordibus. 08261a13b Sis protector, sis defensor, Tuo gregi sis praecessor Ad coelestem patriam. 0826200 In Conversione s. Pauli. 0826201a Ad honorem regis justitiae Gratuletur matris ecclesiae Devotio. 0826201b Paulus nobis fit vox laetitiae, Cujus reis reddit spem veniae Conversio. 0826202a Synagogae Saulus obsequitur, Instat, furit atque persequitur Servos Dei. 0826202b Dum velamen observat literae, In hoc laudant, quod agit temere, Pharisaei. 0826203a Putans legis tenere stadium Vendicare vult sibi bravium Cursu caeco. 0826203b Sic dum cursum transcurrit sceleris, Clamat: Saule quid me persequeris, Summus praeco. 0826204a Clamat pater misericordiae, Sic confringit vas contumeliae, Vas erroris. 0826204b Jesus noster vas frangit luteum, De fragmentis vas reddit aureum, Vas honoris. 0826205a Saulus cadit, Paulus erigitur, Novus homo conscius nascitur Angelorum. 0826205b Sensum Sauli Christus excarcerat, Fit dux Christi, qui prius fuerat Dux malorum. 0826206a Persecutor Christi fidelium Jam respirat ad evangelium Doctor verus. 0826206b Visu clauso carnalis hominis Soporatur gremio virginis Rhinocerus. 0826207a Ananiae domo recipitur, Squammae cadunt et lumen redditur Oculorum. 0826207b Veritatis dum lumen recipit, Confortatur et cultum despicit Judaeorum. 0826208a Synagogae sic ritum abdicat, Christum colit, quem natum praedicat Ex Maria. 0826208b Sed non credit gens implacabilis, Quam obfuscat indissolubilis Versutia. 0826209a Paulus magis instat et instruit, Opportune obsecrat, arguit, Importune, 0826209b Ut de malis electos pariat, Crucifixi regnum pronuntiat Non commune. 0826210a Fame, siti, verbere, vinculis Affligitur, sed tot periculis Stat securus. 0826210b Sic pro Christo capite plectitur, Pro sanguine lactis elicitur Liquor purus. 0826211a Ergo, Paule, doctor egregie, Qui pro regno coelestis patriae Sic vicisti, 0826211b Servos tuos in hac miseria Laborantes dignos fac gratia Jesu Christi. 0826300 De sancto Paxentio. 0826301a Christo laudes haec caterva nunc personet cum dulci melodia, 0826301b Celebrando solemnia Paxentii, quae stat cunctis annua. 0826302a Dies namque adest, in qua olim dira pertulit pro Christo supplicia 0826302b Et ad beata transivit regna, quem Christus mira coronavit gloria. 0826303a Haec sunt genera tormentorum saeva, quae pertulit fortis athleta: 0826303b Flammas, verbera asperrima ferasque, carceris antra turbida, 0826304a Et pondera ferri, quae facta sunt ut cera liquida, 0826304b Acutique ferri fixuram, et si quae sunt plurima. 0826305a Luce remota linguaque abscissa, mente robusta, 0826305b Voce jucunda ait contemnendo jussa regia: 0826306a Tu, inquit, o inique, devictus quaenam ultra poteris submittere mihi tormenta? 0826306b Non in me quaeras posse habere, si non ita feceris, quod ex ense peream vita. 0826307a Percussus visa est ut columba ejus anima 0826307b Pergere beata ad aeterna coeli gaudia. 0826308a In quibus felix nunc gaudens regnat et refulget in aeternum luce perpetua. 0826308b Cujus, o Christe, prece benigna servos tuos in celsam duc coeli patriam. 0826309a Quo laetantes una secum per secula decantemus voce clara Alleluja. 0826309b Molestia nec lacrima invenietur in illa, pax in ea erit summa, 0826310 Et jucunditas aeterna; hanc cingant cuncta creata atque renata. 0826400 De sancto Petro. 0826401a Petro psallat laetabundus Noster coetus et jucundus Prorumpat in gaudium, 0826401b Nostri chori dulce melos Laude digna pulset caelos Petri pro victoria. 0826402a Psallat voce plebs jucunda, Gens a faece mundi munda Exsultet in gloria; 0826402b Laudes pandat vox sonora, Pangat orbis et canora Reboet harmonia. 0826403a Post accepta Christi dona In mandata Christi prona Dispergantur agmina, 0826403b Christi donis jam imbutus Romam Petrus adit tutus, Cujus delet crimina. 0826404a Prius polis plena dolis Christum pura mente colis Patroni praeconio, 0826404b Christi cultrix, Roma, gaude Ac Patroni digna laude Laetare praesidio. 0826405a Plebs fidelis veneratur Petrum, Simon cruciatur Livoris incendio, 0826405b Et oppugnans Petrum magus Per inane fertur vagus Daemonum ludibrio. 0826406a Sed ad saxum fractis costis Prece Petri ruit hostis, Dira fugit legio; 0826406b Morte Magi Nero gemit Ac athletam Christi premit Crucis in supplicio. 0826407a Dirae spernens jura mortis Petrus gaudet victor fortis Crucis in patibulo; 0826407b Regis minas spernens trucis Diros premit hostes crucis Munitus signaculo. 0826408a Quem absolvit verus agnus, Ferus damnat hunc tyrannus Injusto judicio; 0826408b Agnum trahunt lupi truces, Tortor dirus parat cruces Neronis imperio. 0826409a Crucem videns salutavit Sic: Crux ave, per quam lavit Christus orbis scelera; 0826409b Olim ara damnatorum, Spes et scala nunc justorum, Crux, salve fructifera. 0826410a Crucifixus obit laetus, Desolatus plangit coetus Pro patris absentia, 0826410b Gratulatur rex insanus Et cum rege dira manus Fera fremunt gaudia. 0826411a Jam relicta mundi mola De secura certus stola Migrat ad coelestia; 0826411b O coelestis rector aulae Et cum Petro sancte Paule Nostra dele vitia. 0826412 Nostrum, Petre, salva chorum, Sordes tolle delictorum Tolle quoque noxia. 0826500 De sancto Petro. 0826501a Pasce, Petre, oves Christi, Quas in cura suscepisti, Nam a Christo ter audisti, Ut sis pastor ovium. 0826501b Tu es petra fundamenti, Tu columna firmamenti, Firma robur nostrae menti Tuum per praesidium. 0826502a Claves coeli, Petre, geris, Nomen Petri promereris, Dum de Christo confiteris, Quod sit Dei filius. 0826502b Plenitudo potestatum Tibi datur et est ratum, Quidquid ligas, est ligatum Omni vinclo firmius. 0826503a Quidquid solvis, est solutum, Quod tueris, hoc est tutum, Ad solius Dei nutum Frenans moderamina. 0826503b Ergo nostri miserere Et ope precis sincerae Solve culpas et tuere Devotorum agmina. 0826600 De ss. Petro et Paulo. 0826601 Dies ista, dies laeta, Laetos facit absque meta Pro sanctorum gloria. 0826602a Petrus petram sequens Christum, Vilem mundum spernens istum Mundi spernit gaudia. 0826602b Lupus rapax olim Saulus, Mitis agnus fit mox Paulus Visitantis gratia. 0826603a Firmat gressus Petrus claudi Nec adscribit suae laudi Sed Christi potentiae; 0826603b Firmat Paulus verbum vitae, Docte docet gentes rite Semitam justitiae. 0826604a Aegros umbra Petri sanat, Ima levat, alta planat Pastoris officio, 0826604b Malesanos Paulus mores Sanat, pandit fructus, flores Ex legis commercio. 0826605a Damnat Petrus simoniam, Nam mentitum Ananiam Neci dat et sociam; 0826605b Damnat Paulus caecitate Magum plenum, pravitate Suamque malitiam. 0826606 Cruce Petrus gloriatur, Ense Paulus coronatur Corona justitiae; Rex laudetur gloriae. 0826700 De ss. Petro et Paulo. 0826701 Summa summi luminis lumina, Alleluja, 0826702a Petrus re ac nomine, Paulus verbi flumine Tubae movent geminae Jacob castra. 0826702b Jesu comparticipes, Principum sunt principes Hi Sion municipes Super astra. 0826703a Duces missi ut promissi, Israeli claves caeli, Mundo luminaria, 0826703b Sion montes, Helim fontes, Gemmae regis, manna gregis, Sponsi duo labia. 0826704a Olivae gratiae, Candelabra gemina, 0826704b Misericordiae Viri solvunt crimina. 0826705a O patres, o matres, O pia ubera, Mundo necessaria. 0826705b O Petre, o Paule, Primi clementia, Nos replete gratia. 0826706a Petre, tuos duc ad petram, Paule, sedem ad quietam, Ubi demus Et cantemus Cantica continua. 0826706b Petre, vide ut visus es, Paule, trahe ut tractus es, Ambo prece Nos a nece Rapite perpetua. 0826707 Amen dicant omnia. 0826800 De ss. Petro et Paulo. 0826801a Clari duces nostrae spei Nocti praesunt et diei Duo luminaria: 0826801b Petrus diem Judaeorum, Paulus noctem paganorum Morum ornant gratia. 0826802a Coelum terris patefiat, Ut sic terris notum fiat Istorum felicitas, 0826802b Ut mens nostra jucundetur Et jucunde celebretur Eorum solemnitas. 0826803a Super thronum majestatis Igne pleni caritatis Seraphim conjubilant, 0826803b Senis alis supportati Concinentes trinitati Laudibus invigilant. 0826804a Isti duo sunt olivae, Duae virgae directivae, Duae legis tabulae; 0826804b Duae tubae resonantes, Duae templum supportantes Columnae non tremulae. 0826805a Signa Petri, Pauli verba Nunquam vicit mens superba Quocunque certamine, 0826805b Petrus jussu magum stravit, Coelos Paulus penetravit Dei raptus flamine. 0826806a Demum palmam de Nerone Reportantes in agone Felicis victoriae, 0826806b Cruce Petrus, Paulus ense Pervenerunt ad immensae Principatum gloriae. 0826807a Horum trahat nos doctrina De terrenis ad divina, De poenis ad praemia, 0826807b Ut cum ipsis congaudentes Deo semper adhaerentes Laetemur in gloria. 0826900 In festo s. Petri ad vincula. 0826901a Alma virtus salvatoris, Laxa rete piscatoris Ad salvandas animas, 0826901b Duc ad portum cymbam Petri, Ne demergant fluctus taetri Hanc ad partes infimas. 0826902a Hic a petra Petri nomen Est adeptus trahens omen Inde firmi nominis, 0826902b Christum, verbum incarnatum, Clara voce Dei natum Testatur et hominis. 0826903a Inter primos hunc priorem Ceterisque celsiorem Rex coeli constituit, 0826903b Claves coeli reserandi Et in terra jus ligandi Solvendique tribuit. 0826904a Caeci, claudi deponuntur In plateis et feruntur Ad Petri praesentiam; 0826904b Quem ancillae vox prostravit, Post furentis non expavit Neronis amentiam. 0826905a Aegros umbra Petri sanat, A tam sancto tanta manat Virtutis potentia. 0826905b Nos illius Petri prece A peccati munda faece, Divina clementia. 0827000 De sancto Prejecto. 0827001a Gaude prole, Francia, Gaudeat ecclesia Corde, voce, cantibus; 0827001b Prejectus prae nimia Sanctitate praevia Gaudet in coelestibus. 0827002a Speciali gaudio Gaudet tota regio Et praesens collegium, 0827002b Majus omni pretio Cum honore nimio Habens ejus digitum. 0827003a Juxta patrem positus Prejectus, vir inclitus, In martyrum rutilat, 0827003b Propter quod praecipue Locus hic assidue Christo laetus jubilat. 0827004a Hic adhuc infantulus Christi cultor sedulus, Verbis ejus credulus, Ut monstravit opere. 0827004b Sanctitatis aemulus Caecis fuit oculus, Claudis spes et baculus In orbis itinere. 0827005a Mundum sprevit, in hoc crevit Semper virtus et quievit Ejus sub regimine. 0827005b Vulgo carus, malis ferus Bonis dulcis, non austerus, Expers omni crimine, 0827006a Omne genus paupertatis Hic immensae caritatis Suis fovet opibus. 0827006b Viduis et peregrinis Cibos dabat et benignis Affluens visceribus. 0827007a Hunc populum educavit Et, quod ore praedicavit, Semper adimplens opere, Ne possit illud spernere. 0827007b Regnum mundi abjiciens Et in Franciam transiens Ibi pro Christo moritur, Cum quo nunc ipse fruitur. 0827008a Servos serva, regnum rege Tu, qui cum coelorum rege Regnas, per quem in saecula Tot fiunt miracula. 0827008b Caecis visum reddidisti, Curvos sursum erexisti, Furiosis praestitisti Sensum prece sedula. 0827100 De sancta Radegunde. 0827101a Laudat laude speciosa, qui divina gratia 0827101b Liberatus a reatu tendit ad coelestia 0827102a Atque certa spe contendens despicit terrestria, 0827102b Quae sub sole vanitatum vanitas sunt omnia. 0827103a Decor laudis vitae modus, legis observantia, 0827103b Quae virtutum diversarum fit munificentia. 0827104a Nam ad hoc opitulatur elegans prudentia 0827104b Et dispensans agendorum causas temperantia. 0827105a Et quae sua sunt reddendi singulis justitia, 0827105b Fortitudo resistendi contra quaeque vitia. 0827106a Omnis aetas et uterque sexus salutaria 0827106b Deo speciosae laudis offert sacrificia. 0827107a Non conditionem ullam neque popularia 0827107b Cujusque professionis respuit officia. 0827108a Nemo prorsus est exceptus ab hac laudis hostia, 0827108b Qui vel mente legi Dei servit cum fiducia. 0827109a O beata Radegundis, cujus haec solemnia 0827109b Celebramus, mundi festum ejusque contagia 0827110a Declinavit et probrosae vitae lenocinia, 0827110b Carnem suam crucifigens cum concupiscentia. 0827111a In hac valle lacrimarum cuncta transeuntia 0827111b Aeternorum caritate reputavit vilia. 0827112a Habens gemitum pro cantu, hymnum in tristitia, 0827112b Congaudere cum electis meruit in gloria. 0827113a Quo nos quoque festinemus, ut post haec exsilia 0827113b Ipsa interveniente laetemur in patria. 0827200 De sancto Rainaldo. 0827201a Ex radice caritatis, Ex affectu pietatis Concinat ecclesia, 0827201b Psallat ore, psallat voto, Recensendo corde toto Reinoldi solemnia. 0827202a Corpus hujus nobis datum Per fideles est allatum Ab urbe Colonia, 0827202b Interventu spiritali Et ipsius corporali Fruimur praesentia. 0827203a Hic Heymone patre natus, Mundanorum sublimatus Opum affluentia, 0827203b Christum sequens praeceptorem, Mundi cordis amatorem, Fugit transitoria. 0827204a Mundi pompam abdicavit, Carnis aestum edomavit Jugi parsimonia, 0827204b Gradu fructus regulari Per virtutum sublimari Meruit insignia. 0827205a Claudos gressu roboravit, Caecis visum restauravit Prece salutifera, 0827205b Febri morbis imperavit, A defunctis relevavit Vitae reddens mortuum. 0827206a Aegra lues dum grassatur Et afflicta cruciatur Gens Rheno contigua, 0827206b Per hunc morbo destituti Sunt optatae consecuti Salutis remedia. 0827207a His dum haeres verae lucis Signis claret, Christi crucis In se ferens stigmata, 0827207b Dira morte cruentatus Scandit coelos laureatus Ascensu purpureo. 0827208a O Reinolde gloriose, Tui mortis pretiosae Dulcis est memoria, 0827208b Nos a mundi serva malis, Ne nos amor mundialis Mergat in flagitia. 0827209a Una voce, mente pari Nos honore singulari Te studentes venerari, Dum versamur in hoc mari, Exhibe suffragia. 0827209b Ne permittas spe frustrari, Quibus potes suffragari, Fac nos Christo praesentari, Ut hunc tecum contemplari Possimus in gloria. 0827300 De sancto Regulo. 0827301a Laudes tui praesulis Altisonis modulis Pange, chorus, inclita; 0827301b Recolamus pariter Recolenda jugiter Tanti patris merita. 0827302a Hic est ille Regulus, Cui dedit discipulus Fidei primordia; 0827302b Qui dilectus amplius Divina fecundius Est perfusus gratia. 0827303a Romam, caput urbium, Quaerens Dionysium A Mycenis venerat, 0827303b Cum quo vel cum ceteris Sociis itineris Arelaten properat. 0827304a Ubi pastor residens Signum vidit evidens De sanctorum gloria, 0827304b Quemque suo nomine Monstrant colla sanguine Columbarum varia. 0827305a Subrogato praesuli Curam tradit populi, Ut sequatur praevia Sanctorum vestigia, 0827305b Habens desiderium Horum per martyrium Mercari consortia In coelesti curia. 0827306a Virga fregit Et redegit In favillam Juxta villam Lauram gentis idola, 0827306b Sic per eum Est ad Deum Mox conversa Universa Patriae gens incola. 0827307a In asellum sancti viri, Qua subintret, quaerit diri Daemonis astutia, 0827307b Sed malignum mox fugavit Crucis signum, quo signavit Pede terram bestia. 0827308a Fores clausae reserantur Et captivi liberantur De carceris angustia Ad praesulis imperia. 0827308b Fons e terra salit vivus, Cujus large fluens rivus, Grata ministrat pocula Duratura per saecula. 0827309a Ora ranis claudit sanctus, Uni tamen data cantus Est soliti licentia Ob facti testimonia. 0827309b Locum sanctae sepulturae Ferae petunt et securae Cum populi frequentia Veniunt ad solemnia. 0827310a Pie pastor, summum regem Erga tuum placa gregem Et hunc chorum Famulorum Duc ad vitae pascua. 0827310b Offer illi pia vota, Mente fiunt quae devota, Ut te duce Tecum luce Fruamur perpetua. 0827311 Amen dicant omnia. 0827400 De sancto Remigio. 0827401a Laetabundus Remigio decantet chorus, Alleluja, 0827401b Regi regum Fidele qui legit lucrum, Res miranda. 0827402a Per virtutis meritum Depulit interitum Voce trina, 0827402b Depulit daemonia Ab obsessis valida. Vi divina. 0827403a Corpora debilia Sanat per suffragia Huic concessa. 0827403b Non obstabat caecitas Vis nec imbecillitas Indefessa. 0827404a Prophetarum socius, In miris apostolus, Valle nostra 0827404b Martyrum vestigia Sequitur per omnia Carne sumpta. 0827405a Leprosos purificat, Franciam corroborat, Per fidem quod desinit Esse caeca. 0827405b Claudis gressum reparat, Nova mira suscitat, Quae colit ecclesia Fide digna. 0827406a O patrone pie, Plebi miserere, Duc ad agalmata Coelestia. 0827406b Ubi cum sophia Laeta symphonia Decantemus Alleluja. 0827500 De sancta Scholastica. 0827501 Ave germana fratris electi, Ad mundi vana nesciens flecti. 0827502a Annis tennella, Cana profectu, Lucens ut stella, Fervens affectu Anhelas ad Dominum. 0827502b Haec transitura Spernis prudenter, Et ad mansura Currens ardenter Exemplar es hominum. 0827503a Coeli bona quaerens, In lacrimis serens Exultando metis; 0827503b Tenes Benedictum Tempestate victum Ut a Christo petis. 0827504a Monstravit haec virtus, Munditiae myrtus, Quam Deo placeres, Dum sic praevaleres Fratri tam electo. 0827504b Tu coeli districtrix Victorisque victrix, Cum fratrem compellis Tuo sic procellis Pernoctare tecto. 0827505a In specie columbae cerneris, Dum transiens ad coelum duceris De lacu faecis et miseriae, Tu nos Dei reforma gratiae 0827505b Inter coeli jam vernans lilia Tu miseris confer auxilia, Memor esto germanae sobolis, Eam prece junge coelicolis. 0827506a Virgo labe carens, Sponsa Christi clarens Velut aurora, 0827506b Paradisi civis, In quo laeta vivis, Sponsum tuum ora, 0827507 Ut a mundi nos immundo Pie liberet profundo Et in luce sedula Collocet per saecula. 0827600 De sancto Sigfrido. 0827601a Salve, gemma confessorum, Vas virtutum, praelatorum Speculum et gloria; 0827601b Salve pater orphanorum, Tu sanctorum doctor morum, Plenus omni gratia. 0827602a In deserto vastitatis Hortum plantat voluptatis Rex misericordiae, 0827602b Noctem fugat tenebrarum Per Sigfridum sole clarum Radiante Sueciae. 0827603a Imitator sacram Christi Viam nobis ostendisti, Quae ducit ad gaudia, 0827603b Hanc sequamur te petente, Ne cum ruit mors, repente Stringant nos supplicia. 0827604a Non est hic in mundo mundus Neque quem non trahat mundus, Caro vel daemonia; 0827604b Sed qui morbos omnes sanas, Sana nostras mentes vanas Procul pellens vitia. 0827605a Nos in hujus vitae via Ducas, pater, via dia, Quae ducit ad patriam, 0827605b Et post statum paupertatis Mereamur cum beatis Sempiternam gloriam. 0827700 De sancto Sigismundo. 0827701a Verbum Dei, verbum bonum, Mundae rei mundum donum, Summae spei summum bonum, Cuncta laudent saecula. 0827701b Per quod regis Sigismundi Cordis, oris actus mundi Cursu renascentis mundi Rutilant miracula. 0827702a Natus regis Gundebaudi Coeli regis instat laudi, Restat zabolinae fraudi Cultor innocentiae. 0827702b Functo patre rex levatur, Sicque suis dominatur, Ut rex mitis videatur Vir mirae clementiae. 0827703a Hostes instant, profugatur, Solo latet, tonsuratur, Dolo tentus trucidatur Mersus luto putei. 0827703b Signa produnt, translatatur, Febris, pestis effugatur, Morbus quilibet curatur Pro virtute fidei. 0827704a Martyr Christi, rex insignis, Cum uxore, natis dignis, Victis hostibus malignis Jam tenens coelestia, 0827704b Congaudentes tuis signis Per aquas et aestus ignis Fusis precibus benignis Duc ad refrigeria. 0827800 De sancto Sigismundo. 0827801a Clarus dies et decorus Nobis fulsit, psallat chorus Natali concordia, 0827801b Psallant omnes laetabundi, Ad beati Sigismundi Festiva solemnia. 0827802a Qui secutus Christum, ducem Novum novus miles, crucem Suis figit humeris. 0827802b Paupertatis intrat scholam Et regalem ponit stolam Spe divini muneris. 0827803a Rex ad bonum animatus, Ut sit regi regum gratus, Thebaeis martyribus 0827803b Offert pio voto mentis Regnum suum et nongentis Victum parat fratribus. 0827804a Cum vir bonus cedit malis, Super montem Verisalis Struit domicilium, 0827804b Spernit mundum, sitit Deum, Tandem Deus vocat eum Ad se per martyrium. 0827805a Morti datur, sed post mortem Sanctus in sanctorum sortem Transit Agaunensium, 0827805b Quibus vivus deservivit, Cum his et post mortem vivit In terra viventium. 0827806a In qua sanctis adaequatur Et beatus coronatur Martyr cum martyribus, 0827806b Nec indigne, quia datur, Ut pro Christo patiatur, Perfidis tortoribus. 0827807a Ob quo donis illustratur, Mira quibus operatur Virtute deifica, 0827807b Nam qui mundus hunc precatur, Votis suis non frustratur Per ipsius merita. 0827808a Sigismunde, martyr Dei, Ora Deum, ut nos rei Mereamur veniam, 0827808b Nos immundos mundi faece Duc mundatos tua prece Ad coelestem patriam. 0827900 De sancto Sigismundo. 0827901a Ad praeclara festa regis Currant oves Christi gregis Psallentes cum laetitia, 0827901b Cedant irae ceu cavilla, Surgant lyrae, surgant illa, Quae sunt absque moestitia. 0827902a Nam totius auctor mundi Per merita Sigismundi Illustrat Allemanniam, 0827902b Vox resultans sit sonora, Cantet, laudet sine mora Salvatoris clementiam. 0827903a Hic vir sprevit suam gentem In se videns hanc furentem Pro justis operibus, 0827903b Instat rite vigiliis, Maceratur jejuniis Intentus coelestibus. 0827904a Burgundones ut praedones Armigati Sibi Francos alliciunt, 0827904b Et variis obsequiis Obligati Sese Francis subjiciunt. 0827905a Novus Judas, Carpsta dictus, Nequitiae dolis victus Regem suum prodidit, Vinctum Francis tradidit. 0827905b Heu, quid fecit hic profanus, Qui injecit suas manus In Domini militem, Pietatis formitem. 0827906a Demum vinctus deducitur, Conjux, proles assequitur, Ense cervix abscinditur, Sic omnibus non parcitur, Clam puteo submerguntur. 0827906b Triennio latentia Corpora innocentia Divina providentia, Angelica praesentia Illic plerumque junguntur. 0827907a Vident Christi famuli Lampades ardentes, Currunt ibi populi Dona cupientes; 0827907b Caeci, claudi redeunt Sani, salientes, Alternatim veniunt Idem referentes. 0827908a Domino favente Angelus repente Dirigitur coelitus, Praecipitque reverendo, Patri dicto Venerando Hos extrahi funditus. 0827908b Tunc inviolata Corpora celata De puteo extrahunt, Atque Christo variarum Actiones gratiarum Cum laudibus referunt. 0827909a Turba videns talia Stupet et miratur, Quanta mirabilia Christus operatur. 0827909b Ad Agaunum deferunt Corpora sanctorum, Multi quoque deserunt Ritus idolorum 0827910a Febres sedant varias, Medentur miserias, Has praestant et alias Virtutes eximias. 0827910b Edax crepat vipera, Nam et regis opera, Per haec atque cetera Multi scandunt aethera; 0827911a Ubi lux est non mutanda, Canentium vox miranda, Laus varia, Pax gloria, Fulget vultus Deitatis Perpetuae claritatis. 0827911b Ad quem statum nos perducat Jesus Christus et inducat, Post exitum Det aditum, Ut cum sanctis coronati Simus atque laureati 0827912 In perenni gloria. Amen. 0828000 De sancto Stephano. 0828001a Mundus heri laetabuntur sub Christi praesentia, 0828001b Nunc recenti recitatur Stephani memoria. 0828002a Post aeterni temporale Regis natalitium 0828002b Celebremus triumphale Militis martyrium. 0828003a Heri chorus angelorum Prosecutus est coelorum Regem cum victoria, 0828003b Nunc coelestes gaudent chori, Praesentantes salvatori Stephanum cum gloria. 0828004a Protomartyr et levita, Clarus fide, clarus vita, Clarus et miraculis, 0828004b Proponebat verbum vitae Plebi minus eruditae Resistens incredulis. 0828005a Dissecantur cordibus, Strident in hunc dentibus Viperarum filii; 0828005b Falsos testes statuunt Et linguas exacuunt In verba mendacii. 0828006a Agoniza, nulli cede, Certa certus de mercede, Persevera, Stephane, 0828006b Insta falsis testibus, Confuta sermonibus Synagogam Satanae. 0828007a Testis tuus est in caelis, Testis verax et fidelis, Testis innocentiae; 0828007b Nomen habes coronati, Te tormenta decet pati Pro corona gloriae. 0828008a Pro corona non marcenti Perfer brevis vim tormenti, Te manet victoria; 0828008b Tibi fiet mors vitalis Tibi poena terminalis Dat vitae primpordia. 0828009a Plenus sancto spiritu, Penetrat intuitu Stephanus coelestia; 0828009b Videns Dei gloriam, Crescit ad victoriam, Suspirat ad praemia. 0828010a En a dextris Dei stantem Jesum, pro te dimicantem, Stephane, considera; 0828010b Tibi coelos reserari, Tibi Christum revelari, Clama voce libera. 0828011a Deponentes falsi testes Ante pedes Sauli vestes Saxa rotant saxei, 0828011b Gens ignara pietatis, Cur insontem lapidatis Assertorem fidei? 0828012a Ne peccatum statuatur His, a quibus lapidatur, Genu ponit et precatur Condolens insaniae. 0828012b In Christo sic obdormivit, Qui Christo sic obedivit Et cum Christo semper vivit Martyrum primitiae. 0828013a Martyr, cujus est jucundum Nomen in ecclesia, 0828013b Languescentem fove mundum Coelesti fraglantia. 0828100 De sancto Stephano. 0828101a Unus amor et una concordia, una est et caritas. 0828101b Unum Deus amat, dilecto unica singularis caritas. 0828102a Tantum ea, quae nectit unitas, servat caritas. 0828102b Quae dissipant lis et discordia, fugat caritas. 0828103a Martyria, eleemosynas, angelorum hominumque linguas probat caritas. 0828103b Manent tria: fides, spes, caritas; major horum exstat Deo coaeterna caritas. 0828104a Ut Christus nostram vellet gestare formam, suasit caritas. 0828104b Ut coeli claram Stephanus intret aulam , fecit caritas. 0828105a O Domine, o quem fecit nostra petere ima insita tibi caritas. 0828105b O Stephane, o quem dedit celsa scandere aethra impensa ejus caritas. 0828106a Credit cuncta, suffert universa atque sustinet cuncta caritas. 0828106b Non est vana, non ambitiosa, non quaerit sua lucra caritas. 0828107a Est ipsa et flamma et lampas, ignis, carbo, caritas. 0828107b Est pater, est et patris doxa, flamen sanctum caritas. 0828108 Monas-tria est caritas. 0828200 De sancto Stephano. 0828201a Alabastrum frangitur, Nardus odorifera Nostra curet vulnera, Quae late diffunditur; Nam sinapis teritur, Dum Stephanus patitur. 0828201b Dum regnantem inclitus Martyr Jesum praedicat, Excaecatos indicat Doctos legis penitus Et exosos coelitus Acta probans exitus. 0828202a Dum legis mysteria Caecis martyr aperit, Crassa multum operit Illis ignorantia, Tumens insolentia Et fervens insania. 0828202b Lapidei lapides In martyrem colligunt, Quod in ipsum dirigunt. In his nunquam desides Invenit impietas Populum aut praesides 0828203a Dum saevit injuria, Dum damnatur innocens, Evidenter edocens Monstrat innocentia, Quantum in angustia Prosit patientia. 0828203b O miranda caritas, Flexis orat genibus Pro persecutoribus; Has incessit semitas Via, vita, veritas, Calciata deitas. 0828204a Laqueus conteritur, Liberatur spiritus, Ad actorem coelitus Proprium revertitur, Optata spe fruitur, Dum carcer dissolvitur. 0828204b Obdormivit igitur Sempiterna requie, Dumque somnus hodie Laetanter recolitur Et odor respergitur, Alabastrum frangitur. 0828300 De sancto Stephano. 0828301a Adest nobis lux benigna, In qua tot et tanta signa Fecit et prodigia 0828301b Verus hic Israelita, Protomartyr et levita, Veritate praevia. 0828302a Domus supra petram sita, Sicut probat ejus vita Corruscans miraculis. 0828302b Superavit hic Judaeos Affirmans, quod unus theos Regnaret in populis. 0828303a Stephanus dum lapidatur, Genu flexo deprecatur Pro se lapidantibus; 0828303b Jesum vidit se vocantem A dextrisque Dei stantem Cum sanctis spiritibus. 0828304a Martyr fide stat securus, Suum Deo redditurus Inter ictus spiritum. 0828304b Stephane, sit tibi cura De nobis atque procura Cum supernis aditum. 0828400 In Inventione s. Stephani. 0828401a O athleta gloriose, Protomartyr pretiose, Nostrae laudes, nostrae prosae Fiant tibi gratiosae, Quas cantamus hodie. 0828401b Qui pro turba lapidante Corde rogas miserante. Intercede pro peccatis Apud fontem pietatis Et misericordiae. 0828402a Sanctus iste Pro te, Christe, Morti fuit traditus. 0828402b Mors illius Est ipsius Ad vitam introitus. 0828403a Fide vera, Spe sincera, Caritate praeditus, 0828403b Stat invictus Inter ictus Et hostiles fremitus. 0828404a Veritatis inimici, Contumaces et iniqui, Audientes contradici, Quod in lege sentiunt, 0828404b Virum damnant eloquentem, Virum justum et prudentem Et in virum innocentem Lapides projiciunt. 0828405a Vir insignis, Pro malignis Et indignis supplicas, 0828405b In quo mentis Condolentis Pietatem indicas. 0828406a Vir profanus In te manus Intulit maleficas 0828406b Ex hoc, quia De Maria Christum natum praedicas. 0828407a Pro nefandis inimicis: Parce precor, Jesu, dicis; Pro quibusdam exaudiris, Adimpletur quod requiris, Nam Saulus convertitur. 0828407b Res est nova, signum magnum, Lupus versus est in agnum, Persecutor Saulus ante Praedicator te precante Factus esse dicitur. 0828408a O Judaee, quare saevis, Poena levis, parva, brevis, Merces erit maxima; 0828408b Corpus potes fatigare, Tormentare, flagellare, Nil potes in anima. 0828409a Fac, quod dicis, vel fac pejus, Tibi noces, factus ejus Fornax purgatoria. 0828409b Ima mittat pro supernis Et pro bonis sempiternis Bona transitoria. 0828410a O Judaee insensate, Sicut lapis indurate, Venenate, non est mirum, Si diffundis virus dirum In virum innoxium. 0828410b Litem paras et certamen, Sed paratum est solamen, Coelum sibi reseratur Et in coelo contemplatur Stantem Dei filium. 0828411a A Judaeo lapidaris Et a Deo coronaris, Martyr prime martyrum: 0828411b Salvatorem tuum vides, Magnum tibi magna fides Praeparavit praemium. 0828412a Post pressuram torcularis, Quasi vinum deportaris Patris in cellarium. 0828412b Necem passus temporalem Faecem ponis corporalem, Purus intras dolium. 0828413a In supernis gloriaris, Trinitatem contemplaris, Hoc est summum gaudium; 0828413b Ergo, martyr venerande, Prosint nobis preces blandae, Prosit et obsequium. 0828414a Post praesentis vitae cursum Servos tuos trahe sursum Ad coeli palatium. 0828414b Ubi quies est perennis, Ubi dies est solennis, Pax jugis et otium. 0828415 Ubi vitae longitudo, Ubi tota multitudo Est vere laetantium. 0828500 In Inventione s. Stephani. 0828501a Sacri gleba corporis Longo lapsu temporis Viluit incondita, 0828501b Ferarum et avium Terraeque reptilium Morsibus exposita. 0828502a Nec avis nec bestia Nec terrae reptilia Praesumpsit contingere, 0828502b Quem occidit impia Gentis contumacia Obstinato scelere. 0828503a Sed in Caphargamala, Cui gens acephala Denegavit tumulum, 0828503b Quievit reconditus, Luciano cognitus Tandem per miraculum. 0828504a Incalati specie, Rosarum effigie Revelari decuit, 0828504b Qui quasi flos roseus Flagrans et purpureus Martyrio floruit. 0828505a Revelatus saeculis Cavet a periculis Tenebrosi temporis, 0828505b Corruscans miraculis Suffragetur famulis Sacri gleba corporis. 0828600 De sancto Suitberto. 0828601a Diem festum celebremus, Qui Suiberti congaudemus Spiritali gloriae, 0828601b Qui salutem praedicavit, Per quem fides germinavit In terra Germaniae. 0828602a Huc ab Anglis destinatus, Willibrordo comitatus Et decem discipulis, 0828602b Est eisdem praerogatus Et ad sacram sublimatus Digitatem praesulis. 0828603a Hoc adscribi debet isti, Quod professi fidem Christi Sunt Boructuarii; 0828603b Debellantes gentem talem Sedem Verdae cathedralem Subverterunt impii. 0828604a Sed Blitrudis intercessit, Et Pipinus huic concessit Verdam, quae est insula. 0828604b Ibi sacram vitam gessit, Ubi Deus hoc expressit Per multa miracula. 0828605a Per hunc aura temperatur, Per hunc aegris dispensatur Sanitatum gratia, 0828605b Cujus prece mereamur, Ut per ipsum provehamur Ad aeterna gaudia. 0828700 De s. Thoma Cantuariensi. 0828701a Salvatoris in honorem Patrem suum et pastorem Veneretur Anglia, 0828701b Ut in Thoma Christum laudet, Quae per Thomam Christi gaudet Assequi praesidia. 0828702a Caritate radicatus Ante mortis cruciatus Longa fert exsilia, 0828702b Impiorum cadit ense Et per ensem ad immensae Lucis intrat gaudia. 0828703a In virtutis argumentum Thomae firmat testamentum Cerebri dispersio, 0828703b Vicem chartae pavimentum, Cruor supplet attramentum Scribiturque gladio. 0828704a O miranda Dei dona, Dum torquetur in corona, Coronatur gloria, 0828704b Et assertor libertatis Exaltatur cum beatis In coelesti patria. 0828705a Sic per mortem vitae porta Reseratur et absorpta Mors est in victoria, 0828705b Rem audimus inauditam, Sanat dolor et ad vitam Mors est ostiaria. 0828706a Caeci, surdi, claudi, muti Laeti currunt assecuti Thomae beneficia. 0828706b Per hunc nobis, Christe, dones, Ut cum ipso nos corones In sanctorum patria. 0828800 De sancta Ursula. 0828801a Mente pura contemplemur, Voce laeta modulemur Praeclara solemnia, 0828801b Congaudendo decantemus, Conciendo collaudemus Virtutum insignia. 0828802a Coetus cautus virginalis In affectu foret qualis, Mentis cernat oculus; 0828802b Hinc ferventer imitetur, Reverenter veneretur Fide fultus populus. 0828803a Haec electa semina In virtutum germina Sparsit auctor saeculi 0828803b Tantarum propaginum In personis virginum Ad salutem populi. 0828804a Mundi hujus cuncta spernunt Et caduca vere cernunt Reputantes vilia; 0828804b Nil curantes hic paterna Adspirantes ad superna Haec undena milia. 0828805a Hortus florum hic amoenus Suavitate mira plenus, Fragrat odorifere, 0828805b Dum plectuntur et sternuntur Et cruore perfunduntur Rosae salutiferae. 0828806a Patri regis Ursula Ut fidelis famula Nunc concomitatur, 0828806b Jam praefulgens filia Offerens tot milia Coelo collocatur. 0828807a His praeclaris margaritis In conflictu sic attritis Digne das praeconia, 0828807b Urbs beata, in qua strata Sunt haec ossa purpurata, O felix Colonia. 0828808a Ex te namque derivatur, In quo nostra gloriatur Jam collecta concio; 0828808b Chorus noster jucundatur, Hic per te dum excitatur Mentium devotio. 0828809a Laudes ergo nunc resonent Pia corda ac intonent Voce plena; 0828809b Clama petens suffragia, Horum sequens vestigia Mens egena. 0828810a Sponsas regis honoremus, Ut eisdem conregnemus In coeli palatio. 0828810b In te, Jesu, collaetemur Et hoc praesta, ne privemur Perenni solatio. 0828900 De sancta Ursula. 0828901a Dulci voce resonet, Dulce melos intonet Die hac ecclesia; 0828901b Diem festum agimus, Virginum recolimus Sacrata martyria. 0828902a Harum prima Ursula, Nobilis et regia, Fulgens sanctimonia, 0828902b Cum in sponsam quaeritur, Sponsus sic protrahitur Sagaci prudentia. 0828903a Spatium triennii Et coetus virginei Expetit solatia, 0828903b Undena sunt milia Clara ex prosapia Data dotis gratia. 0828904a Quarum ad obsequia Undecim navigia Dat regalis copia, 0828904b Ursula tunc inclita Gaudens prodit abdita Haec eis mysteria: 0828905a Christum sponsum eligo Et mortalem negligo, Facite similia; 0828905b Laudat chorus virginum Reginae consilium, Spernunt mox conjugia. 0828906a Naves intrant concito, Vela tendunt subito, Fugiunt de patria, 0828906b Cedunt cuncta prospere, Unda, aura, tempore Dei providentia. 0828907a Flagrantes desiderio Pro praescito martyrio Veniunt Coloniam, 0828907b Hunnorum tunc gens perfida, Ursorum instar rabida, Infert his supplicia. 0828908a Armata ferro dextera Detruncant membra tenera, Sed vincunt patientia. 0828908b Madescit tellus sanguine, Pro tanto gaudet agmine Superna coeli curia. 0828909a O beatae virgines, Nostri sitis memores, Quod vestris interventibus Nobis sit propitius 0828909b Mitis sponsus virginum, Jesus, judex omnium, Donet piis gaudia Per aeterna saecula. 0829000 De sancta Ursula. 0829001 Exsultemus in hac die festiva, 0829002a Recolentes Domini magnalia, in sanctis quae operatur maxima. 0829002b Qui inter suae potentiae mira in virginum est maximus gloria. 0829003a Sua enim gratia mundi viluit virginibus pompa. 0829003b Atque contra praecepta regum restitit virginalis pugna. 0829004a Furit rabies vesana, devicta tristatur malitia. 0829004b Crudescit carne tenera, majora exquirit supplicia. 0829005a Sed tunc stat firmior caro virginea, 0829005b Cum multiplicantur poenarum genera. 0829006a Pro aeterna, quam exspectant a Deo, gloria 0829006b Laetantur mortalia affligi corpora. 0829007a Quia transitoria Et in motu subito labentia mundi gaudia 0829007b Ut flores decidua. Ex hac virginea sorte claruit Ursula sancta. 0829008a Cujus hodie celebramus solemnia; splendens inter alias ut lucifer inter minores stellas. 0829008b Virgo beata, fortiter ferens omnia nec mori recusans pro gloria, pro nobis Deum ora. 0829009a Ut tecum in aula exsultemus aetherea, prece perpetua 0829009b Pro sanctorum, virgo gloriosa, collaudemus Dominum gloria. 0829100 De sancta Valeria. 0829101a Ave virgo nobilis, Vita venerabilis, Praeclara Valeria, 0829101b Ave martyr inclita, Sanctitate praedita, Meritis eximia. 0829102a Ave patientium Pro Christo martyrium Virginum primaria, 0829102b Ave decus patriae, Splendor Aquitaniae, Lemovica gloria. 0829103a Ave parens monitis Martialis inclitis Praefulgentis gratia, 0829103b Ave clarens titulis, Coruscans miraculis, Vernans sapientia. 0829104a Ave caesa proprium Deferens eximium Caput inter brachia; 0829104b Ave, cujus anima Scandit beatissima Coelica palatia. 0829105a Ave, cujus precibus Sponsus tuus sedibus Sedet coeli curia; 0829105b Ave plena laudibus, Fac tuis supplicibus Vitae dari praemia. 0829200 De ss. Victorino et Floriano. 0829201a Eja laete jam cantemus Et ad mentem revocemus Martyrum certamina. 0829201b Victorinus fide plenus Tormentorum vicit genus Dei per juvamina. 0829202a Orbatus hic parentibus Relictis cunctis entibus Clam desertum iniit, 0829202b Quod Satan mox percipiens, Puellae formam induens Dulciter hunc adiit. 0829203a Cum quo sanctus heu peccavit, Mira poena castigavit Carnis petulantiam; 0829203b Post a plebe postulatur Et sic praesul consecratur Vitans arrogantiam. 0829204a Hinc tyranno praesentatur, Jubet is, ut suspendatur Lacum super putridum 0829204b Erectis sursum pedibus, Unitur coeli sedibus Sertum ferens floridum. 0829205a Carus Deo Florianus, Toto corde fide sanus, Sese sponte obtulit; 0829205b Fuste nempe tormentatur, Diris ferris laceratur Et constanter pertulit. 0829206a Super pontem collocatur, Collo lapis alligatur Ejus et submergitur; 0829206b In moerorem vergit risus, Cum tortorum crepunt visus, Rumor late spargitur. 0829207a Corpus en beati talis Aquila defendit alis A feris et avibus, 0829207b Laudat Deum nunc in caelis Miles prudens et fidelis Canticis suavibus. 0829208a Victorine, Floriane, Ne hic laboremus vane, Vos oramus supplices, 0829208b Et ut nobis cum beatis De thesauro majestatis Dentur dotes duplices. 0829300 De sancto Vigore. 0829301 Vigor viget hodie, Vigoris ut gratiae Docent privilegia, 0829302a Victa lege funeris Superis in aetheris Collaetatur curia. 0829302b Ex te nomen habuit Vigor, quia viguit Virtutum potentia. 0829303a Res respondet nomini, Praedicati termini Praedicatur gloria 0829303b Vivit hic in Domino, Cujus vitae termino Respondent principia. 0829304a Ventre necdum editus Nuntiatur coelitus, Quod sit sancti spiritus Illustrandus gratia, 0829304b Quem ornavit castitas, Ordinavit caritas, Illustravit bonitas Et magnificentia. 0829305a Reddit idem Vir per fidem Reddit vero Deo vero Paganorum milia. 0829305b Mater plorat, Sanctus orat, Et sic natus Suscitatus Redit ad vitalia. 0829306a Ter damnatur, Ter fugatur Serpens ille, Qui per mille Saevit artificia. 0829306b Mons crismatus Est sacratus In profani Loco fani Vigoris instantia. 0829307a Agrum sancti comes arat Vi, sed sanctus precem parat, Qua comitis vesania Morte damnatur impia. 0829307b Oves recto recluduntur Et quae laedunt non laeduntur, Avis resurgit mortua Sancti prece praecipua. 0829308a Te, beate pater Vigor, Os, lingua, mens, sensus, vigor Venerentur, Ut laetentur Tecum sine macula. 0829308b Sta devotis pro devotis, Qui te votis vocant doctis, Tu adesto Tuo festo Per aeterna saecula. 0829400 De sancto Vincentio. 0829401a Sacra Vincentii Mundus certamina Recolens hodie pura det carmina. 0829401b Levita nobilis hic in ecclesia Vice pontificis gessit magnalia. 0829402a Ad Hispanos Dacianus Tandem venit vir profanus Deos putans idola, 0829402b Ab hoc testis jam praefatus Cum fuisset sciscitatus, Verba risit subdola. 0829403a Huic cura Pati dura Propter Christum inerat, 0829403b Hic praecepta Fert inepta, Caesar quae statuerat. 0829404a Post stridores catenarum Horror urget tenebrarum Et robur equulei, 0829404b Saevit unguis cum furore Et resperso jam cruore Artus vernant nivei. 0829405a Virtutem pristinam In ferri machinam Martyr exhibuit, 0829405b Dum illam scandere Confossus verbere Ultro non timuit. 0829406a Rogi flagrans pars utraque Scintillabat usquequaque Membris patens omnibus, 0829406b Clade quoque repentina Sal vi ferit intestina, Sal injectum ignibus. 0829407a Traditur praeterea In obscura cavea Miles invictissimus, 0829407b Testa pungens frangitur Et sub illo spargitur, Ut jubet nequissimus. 0829408a Coelestem populum Capit ergastulum Resultans cantibus; 0829408b Fit fragmen testeum Gramen nectareum Versum in floribus. 0829409a Nuntiat anhelus lictor, Quod inclusus agat victor, Quod cum eo socii. 0829409b Factus praeses tunc exsanguis Torquebatur velut anguis Spe carens consilii. 0829410a Stratum, inquit, ocius vulnus recens foveat, 0829410b Nil in illud asperum, nihil durum lateat. 0829411a Inimicus hic deorum Requiescat in hunc thorum, Convalescat viribus, 0829411b Ut dolore renovato Poenas solvat iterato, Ne insultet legibus. 0829412a Igitur fulcro potitus Miles Christi redimitus Castra petit supera, 0829412b Quo rex pius ejus prece Sublevatos nos de faece Perducat post funera. 0829413 Amen nunc omnia Sonent canentia. 0829500 De sancto Vincentio. 0829501a Jubilantes coeli chori Christo psallant et victori Martyri Vincentio, 0829501b Levitarum sacro flori Voto, voce clariori Nostra psallat concio. 0829502a Clara ortus parentela Carnis, hostis, mundi tela Fugat cum victoria, 0829502b Vita signat Samulem, David manu, Danielem Doctrinarum gloria. 0829503a Praeco verbi fit Levita, Mente fervens, clarus vita, Vices gerens praesulis, 0829503b Inter turbas eremita, Jussa spernit felle lita Daciani consulis. 0829504a Lictor caedit, debacchatur Dacianus, laceratur Martyr in equuleo, 0829504b Cratem scandit, praeses furit, Prunae vernant, ignis urit, Lecto jacens ferreo. 0829505a Carcer, mare superatur, Corvus servat, occultatur Longo licet tempore, 0829505b Hoc thesauro spoliantur Valentini, dum foedantur Idolorum foedere. 0829506a Hunc patronum dignum laude Sibi datum sine fraude Castrensis ecclesia 0829506b Digne colit et adorat, Veneratur et implorat Ejus patrocinia. 0829507a Hujus rei tam insignis Veritatem rectis signis Christi pandit veritas, 0829507b Anus loquax reformatur, Caeci vident, claudis datur Et aegrotis sospitas. 0829508a Mira domus haec testatur, Quae Levitae fabricatur A devotis gentibus, 0829508b Tandem Christus, rex benignus, Cum structura sacrum pignus Dat praedicatoribus. 0829509a Clamet ergo praedicator, Et Castrorum habitator Exoret Vincentium, 0829509b Ut ad vitam ex hac valle Nos perducat recto calle Vitae post exsilium. 0829600 De sancto Vincentio. 0829601a O Vincenti, dum tormenti Poenam sentis in tormentis Manens tutus, 0829601b Stramentorum intrans thorum Exspirasti, quod optasti, Consecutus. 0829602a Corpus exanime, Quod in patibulo Victum est minime, Non sinit tumulo Carnifex reponi. 0829602b Immo continuum Scelus exagerat, Saevit in mortuum Et corpus imperat Avibus exponi. 0829603a Aves et bestiae Praebent obsequium Gratum custodiae Verentes noxium Tactum exhibere. 0829603b O mira novitas, A brutis noscitur In sancto sanctitas, Et judex fallitur Nec falluntur ferae. 0829604a Tandem suspensa Corpori mola Mandatur aequori Judicis mandato. 0829604b Quod natum litus, Sabulo repertum, Claudi in tumulo Meruit sacrato. 0829605a O Vincenti, qui vicisti, Miles fortis, miles Christi, Victor invictissime, 0829605b Ora Christum pro devotis, Ut salutem det aegrotis Corporis et animae. 0829700 De sancto Wenceslao. 0829701a Salve, pater optime, Christi martyr inclite, Salve dux Bohemiae, Wenceslae. 0829701b Tu de stirpe regia Nobili prosapia Natus in Bohemia, Wenceslae. 0829702a Bohemorum speculum, Coli tabernaculum Tu perlustras hodie, Wenceslae. 0829702b Plenus Dei munere Meruisti scandere Tua sanctitate, Wenceslae. 0829703a Te advocant hodie In valle miseriae, Wenceslae, 0829703b Ad te clamant miseri De fermento veteri, Wenceslae. 0829704a Audi voces te precantes, Nos commenda Domino, O Wenceslae, 0829704b Ut ingressum per saecula Suo det in solio, O Wenceslae. 0829800 De sancto Wilhelmo. 0829801a Ecce dies specialis Confessorum gloria, 0829801b Qua praefulget triumphalis Wilhelmi victoria. 0829802a Qua aeterna Christo duce Migravit ad gaudia 0829802b Sempiterna gaudens luce Ejus in praesentia. 0829803a Qui mente spirituali Clarebat per omnia, 0829803b Vita fruens temporali Adspirans coelestia, 0829804a Morum clero praestans forma Ut jubar ecclesiae, 0829804b Plebi vitae fulsit norma Ut fomes justitiae, 0829805a Lapsis vitae dans solamen, Spem reformans veniae. 0829805b Oppressorum relevamen De valle miseriae. 0829806a Hujus ergo prece pia Coelestis militiae 0829806b Nos adscribat vitae via Rex aeternae gloria. 0829900 De sancto Wilhelmo. 0829901a Ad honorem salvatoris Et Wilhelmi confessoris Psallat haec ecclesia, 0829901b Nos nunc illum venerari Ac ipsius imitari Oportet vestigia. 0829902a Hujus vita Deo grata Multis modis est probata Juge per supplicium; 0829902b Ornat virtus sanctum Dei, Sanctitatis ferunt ei Signa testimonium. 0829903a Caeci vident, muti fantur, Lepra fugit et fugantur Morbi cuncta genera; 0829903b Adhuc magis honoratur, Quod defunctis vita datur Ejus ope prospera. 0829904a Sana, pater, pia prece Nos a morbo, nos a nece Carnis delens vitia, 0829904b Ut te duce consequamur Vitae donum et ducamur Ad aeterna gaudia. 0830000 De sancto Wilhelmo Bituricensi. 0830001a Ecce venit lux optata, Lux jucunda, dedicata Salvatoris laudibus, 0830001b Qui Guillelmum sublimavit, Sublimatum coronavit In regnis coelestibus. 0830002a Hic est pater et patronus, Quem pastorem summe bonus Pastor nobis tribuit. 0830002b Qui benignum se rectorem, Pium patrem et doctorem Subditis exhibuit. 0830003a Hic virtutum aemulator Fideique propagator Verbum vitae praedicans, 0830003b Hic fidelis dispensator, Non avarus foenerator, Talentum multiplicans. 0830004a Hic est ille Deo carus, Verbo, vita, fide clarus, Dans salutem populis. 0830004b Quantus enim sit vir iste, Declarasti, Jesu Christe, Signis et miraculis. 0830005a Serve prudens et fidelis, Cujus merces est in caelis, Nostra sana vulnera; 0830005b Visitare servos velis, Ab antiqui hostis telis Nos ignitis libera. 0830006 Amen dicant omnia. 0900100 De ss. Trinitate. 0900101a Gloria tibi, trinitas, Cujus larga nos bonitas Illustravit gratia; 0900101b Tibi laus, decus, potestas, Te majestatis honestas Decet et victoria. 0900102a Tu ergo, factor omnium, Coelorum, terrae, marium, Vera sapientia; 0900102b Tu Deus admirabilis Ac incomprehensibilis Comprehendis omnia. 0900103a Tu virtus, magnanimitas, Mansuetudo, humilitas Tuque patientia; 0900103b Tu fortis, justus et pius, Mitis, clemens, propitius, Tu misericordia. 0900104a Tu lux lucem illuminans, Noctem, diem conterminans Signa per disparia; 0900104b Tu qui tempora momenta Mutas, per te elementa Se sunt complectentia. 0900105a Tu vita, via, veritas, Omipotens tu caritas, Fides, spes et gratia; 0900105b Tu turris fortitudinis, Unica spes solaminis Nobis in miseria. 0900106a Fons ergo tu bonitatis, Vultu cerne pietatis Vota te quaerentia; 0900106b Da veniam pro peccatis, Solve nostrae vetustatis Juga nos prementia. 0900107 O veneranda trinitas, O adoranda unitas, O vera clementia. 0900200 De ss. Trinitate. 0900201 Paraclitus increatus, Neque factus neque natus, 0900202a Patri consors genitoque, Sic procedens ab utroque, 0900202b Ne sit minor potestate Vel discretus qualitate. 0900203a Pater alter, sed gignendo, Natus alter, sed nascendo, 0900203b Flamen ab his procedendo Tres sunt, unum subsistendo. 0900204a Quisque trium plenus Deus, Nos tres tamen Dii sed unus, 0900204b Nam vera fides veneratur Tres, sed unum confitetur, 0900205a Dans usiae unitatem Et personis trinitatem. 0900205b In personis nulla prior, Nulla major, nulla minor. 0900206a Unaquaeque semper ipsa, Sic est constans atque fixa, 0900206b Ut nec se varietur Nec in ullam transmutetur. 0900207a Tu solamen in labore, Medicamen in languore, 0900207b Tu in arto liberator Et in lapsu relevator. 0900208a Da fidem, spem, caritatem, Da discretam pietatem, 0900208b Da contemptum terrenorum, Appetitum supernorum. 0900300 De ss. Trinitate. 0900301 O beata, veneranda trinitas felix, corde devoto et adoranda unitas. 0900302a Trinum in personis Deum unum in substantia, 0900302b Patrem, verbum, spiritum sanctum, gaude, omnis anima. 0900303a Haec enim divinitatis summa est felicitas, 0900303b In amplexu caritatis quod tres unit unitas 0900304a Amat pater amatque natus, amat spiritus sanctus, 0900304b Neque minor ipse amatus est ipsis amantibus. 0900305a Quid tam dulce, tam jucundum, quae tanta devotio, Quam amantis et amati et amoris unio. 0900305b Omnis gaude creatura, haec trium dilectio Te creavit, recreavit dato Dei filio. 0900306a En ex quanta et ad quantum caritatem conditi 0900306b In peccatis conversamur, sed non sumus perditi. 0900307a Nos amore suo unit haec felix unio, 0900307b Hoc amore satiari verbi principio. 0900400 De ss. Trinitate. 0900401a Pater, proles, sacrum flamen, Nostrae laudis sit juvamen, Finis et initium; 0900401b Qui sanctorum sunt solamen, Vita, splendor, pax, oramen, Mores et stipendium. 0900402a Hi sunt pares potestate, Pares in aeternitate, Uniformes unitate, Gubernantes omnia. 0900402b Pari gaudent bonitate, Pari pollent dignitate, Pari lucent claritate, Pares sunt in gloria. 0900403a Patrem nullus procreavit, Natum pater generavit, Sed ab his amor spiravit Et spirat aequaliter. 0900403b Amor natum humanavit, Per quem pater reparavit Hominem, quem sauciavit Ligni morsus graviter. 0900404a Hos distinctos in personis Sed in esse et in donis Idem esse credimus. 0900404b Tu nos, Deus, coeli bonis Et beatorum coronis Frui fac, exposcimus. 0900500 In Nativitate DN. 0900501a Omnes gentes, plaudite manibus, Deus enim datur hominibus, Natum Mariae pulsate precibus, Ut nos solvat a mundi nexibus. 0900501b Per hanc matrem venit laetitia, Qua deletur Evae tristitia, Osculatur pacem justitia, Terra dedit promissa gaudia. 0900502a Nutu patris Vis amoris Hortum matris Inflammavit; 0900502b Tellus rorem, Stella solem, Virga florem Germinavit. 0900503a Virgo virga designatur, Mundus florem admiratur, Per quem Christus figuratur, 0900503b Hac in valle tenebrarum Pater, salus animarum, Distributor gratiarum. 0900504a Fons signatus, porta clausa, Patet sine viri causa, Admiratur hoc natura. 0900504b Talis namque genitura Decet Deum, parit pura, Creatorem creatura. 0900505a Hic in sole collocavit suum tabernaculum. Visitavit ambulantem lux in nocte populum. 0900505b Consolati visa luce cognoverunt Dominum, Quem venturum exspectabant redemptorem omnium. 0900506a Virgo munda, virgo pia, Templum Die, coeli via, Dona nobis caritatem Et cum sanctis unitatem. 0900506b Decaecatum praesta visum, Redde nobis paradisum, Ubi finis est laborum, Plenitudo gaudiorum. 0900600 In Nativitate DN. 0900601 Adest nunc gloriosa solemnitas atque praeclara, 0900602a Qua pater in coelis supera regens agmina 0900602b Filium in terras propter salutem humanam 0900603a Misit, ut sumeret servilem atque mortalem formam, 0900603b Ut sub lege manens donaret mundo coelorum gaudia. 0900604a Angelico nuntio gravidantur Mariae viscera, 0900604b Pavens ac perterrita nunquam nosse se virum dixerat. 0900605a Ad haec nuntius illico protulit talia: Gaude, Maria, sancti spiritus altithrona mox superveniet gratia 0900605b Et virtute Die repleberis altissima. Tu sola placuisti mulier altissimo, stirps et origo Davidica. 0900606a Magnificat Dominum, postquam fuerat his verbis angeli monita. 0900606b Navitas Christi pastoribus voce nuntiatur angelica. 0900607a Sit Deo laus et gloria in excelsis, sit salus et pax in terris, gaudeat coelum, cuncta resultent agmina. 0900607b Coelestis axis Dominum multitudo glorificat et conlaudat supera demum remeantes ad sidera. 0900608a Deus homo factus hodie natus est ex virgine sancta Maria. 0900608b Hunc laudet cuncta per orbem plebs, cui tanta famulantur obsequia. 0900609a Sit Deo laus atque potestas, 0900609b Cum patre qui cuncta gubernat 0900610 Et cum spiritu sancto in aeterna saecula. 0900700 In Nativitate Domini. 0900701a Verbum, aeternaliter unigenitum, infinibile principium, 0900701b Patris lingua, calamus, sapientia, virtus, ratio perpetua, 0900702a Vigor lucis, aevum temporis, mundi mobilis rex stabilis, 0900702b Panis, quo gregis angelici vivunt cives theologici, 0900704a Ut dragmam requireret decimam, Lucernam accendit, tabernaculum in sole posuit, prodiit, quo flamma sui caloris testa duresceret hominis. 0900704b Ut ovem redimeret perditam, Pastor bonus fit agnus, ovis virginis, ros absque macula velleris, quo primae nos bysso stolae ut sponsam revestiat gloriae. 0900705a Se nobis pabulum parvulis, potum, lac, butyrum praebens et solidum cibum. 0900705b In favo est mel hominis-verbi in manna Emmanuel Israel veri. 0900706a Gustent Adae filii hunc suavem adipem tritici, bendictum seminis Abrahae granum. 0900706b Virus vomant colubri, desiderent fontem vivum cervi serpentis antidoto aenei hausto. 0900707a O magni consilii angelus, o pax, o veritas, ad gemmam in caeno venis e coelo. 0900707b Rex pie, nos dirige in arta, qua cursitas, via, gigas, vita, flos de virga Maria. 0900800 In Nativitate DN. 0900801a Infans verbum incarnatum, Intra carnem breviatum, Cordis chordam oris fatum Tangit laudis jubilo. 0900801b Expers paris en dat prolem, Stella maris profert solem, Virginalis lux splendorem Tegit carnis nubilo. 0900802a Signum rarum, grande mirum, Virgo gnarum ambit virum, Cum praeclarum claudit gyrum Finis et principii. 0900802b Virgo parens pandit typum, Virga arens profert ritum, Rore carens dum dat situm Prodeunti germini. 0900803a Solem gradus denus flectit, Dum humatus genus nectit Secum Deus ac compectit Hymnum et eximium. 0900803b Madet vellus coeli rore, Aret tellus miro more, Tumet alvus nova prole, Gaudet virgo virginum. 0900804a Alimentum clausis seris Intrat lacum Danielis, Cum ad fatum Gabrielis Verbum virgo concipit. 0900804b Rubus ardet sed non cedit, Fornax fervet sed non ledit, Virgo paret et non perit Puritas sed proficit. 0900805a In figura haec praejacta In Maria clarent acta Sicque prima surgunt pacta Quondam rupti foederis. 0900805b Altitudo inclinatur, Pax captiva nuntiatur, Fortitudo nam ligatur Vi puellae teneris. 0900806a Alma virgo, ergo natum Tuo jugo fac substratum, Reo nudo fac placatum Precis tuae munere. 0900806b Manna divum, quod cibasti, Fontem vivum, quem lactasti, Dulcem rivum, quem gustasti, Larga manu tribue. 0900807a Eja, portus salutaris, Solis ortus, lux stellaris, Duc per fluctus saevi maris Nutantem naviculam. 0900807b Naufraganti sis tutamen, Laboranti sis levamen, Exeunti sis juvamen Pergendi ad patriam. 0900900 In Epiphania DN. 0900901 Psalle, 0900901a Turba canora fratrum, nunc dulcia cantica 0900902b Melodemata Dominoque juga rhythmica. 0900903a Qui se natum patria Bethlehemetica declarat nova per sidera 0900903b Ac hodie mystica magorum munera fecit esse sibi congrua. 0900904a Gaude, Bethlehem, urbes inter electa, quae monstrans regis crepundia. 0900904b Hic Emmanuel, hic Jesus, vita nostra, salvabit propria agmina. 0900905a Quid, Herodes, tenera puerorum corpora mente mactas rabida? quos perimis, meliora tenent saecula. 0900905b Non per tua tempora fient vota pessima, sed proles aequivoca praeconata videbit crucis mysteria. 0900906a Judaea plebs indurata, perpetuo vulnerata, lacrimis dele jam patrata toties scelera. 0900906b Saxa crepant tremefacta, scinduntur vela divisa, Herode quaesita tu paras Domino funera. 0900907a Da miseris praemia indulgens debita, qui mundi geris delicta, carne satu viginea. 0900907b Salvifica corpora ac mentes ad astra porta, quo manent gaudia sine fine manentia. 0901000 De Epiphania DN. 0901001a Dies nobis laetabundus Luce clarus et jucundus Plenusque laetitia, 0901001b In qua Deus demonstrare Voluit et declarare Sua beneficia. 0901002a Primum dies admiratur Praesens atque conspicatur Domini miraculum, 0901002b Aqua Christum baptizavit Et in vinum se mutavit Per Mariae filium. 0901003a Hic in flumine Jordane Sancto praevio Johanne Baptizatur hodie; 0901003b Pater misit super eum Praedilectum vocans eum In columbae specie. 0901004a Magi Dominum venerunt Adorare, attulerunt Christo dona mysica: 0901004b Aurum regi, thura Deo Offernuntque coram eo Homini mortalia. 0901005a Sancte spiritus benigne, Summe pater, fili digne Manens in coelestibus, 0901005b Omnes velis te clamantes Et hunc diem venerantes Solvere criminibus. 0901100 In Epiphania Domini. 0901101a Regi regum omniscio Haec gratuletur concio Mera clangens harmonia Hac in die. 0901101b Digno sudans conamine Utroque psallat homine, Celebria sint gaudia Hac in die. 0901102a Novum nova jubar stella praedicat, Magis tribus indicat Cunas usque praevia Hac in die. 0901102b Reges regem trini trinum quaeritant, Donis tribus visitant Tria per mysteria Hac in die. 0901103a Quos polluit, qui corruit, Leviathae fallacia, Hos abluit ac induit Christus baptismi gratia Hac in die. 0901103b Quem famine non semine Sua concepit filia, In flumine nos crimine Lavet ignorans vitia Hac in die. 0901104a Nullum ptolemaica, Nullum turbet unitas, Emicat uranica Mundo plene trinitas Plena cum laetita Hac in die. 0901104b Voce sua promitur Genitor ac genitus, Alite innuitur Utriusque spiritus, Cedant certis dubia Hac in die. 0901105a Aqua mutans originem Vitis sapit propaginem Ac Heloi non nescia Lyaeum fudit hydria Hac in die. 0901105b Hic Deus, Dei filius, Quem stella, magi, fluvius, Quem manifestat hydria, Nos jugi donet gratia Hac in die. 0901200 In Octava Epiphaniae. 0901201 Laus tibi, Christe, sponso sponsae, laus in te trinitati sanctae. 0901202a Quia mundi sator, salus es et reparator, 0901202b Rebus dans singulis tuae umbram imaginis, 0901203a Vi rationis cor signans angeli et hominis, 0901203b Ejus crystallum indurans, hujus testam solidans. 0901204a Tu fons benigne, finis aeterne, origo rerum, clausula operum, 0901204b Corde parentis unicus natus es fratres habere nos dignatus; 0901205a Ut consors naturae humanae des homini divina sapere, 0901205b Et lucis particeps divinae cor hominis non laedant tenebrae. 0901206a Quam pater tecum, per te in pneumate voluit, fecit, fovit machinam, creatae, formatae distinguis, pingis speciem variam. 0901206b Tibi conjungens corpus ecclesiae, palmites viti, membra capiti, sordentem, marcentem tu fide mundas spiritum, vegetas. 0901207a Hanc, flos stirpis Jesse, unctus oleo ungis laetitiae 0901207b Septeno chrismate, quod in Jordane columba intulit. 0901208a Cujus timoris vox super aquas, ut mentes terreat fluctivagas. 0901208b Vox in virtute est pietatis moralis regula gravitatis. 0901209a Scientiae sacrae dogma vox est in magnificentia. 0901209b Vox Domini fortitudo, cedros confringit in Libano. 0901210a Vox scindit consilii flammas incendii, voce intellectus movet Cades desertum Dominus. 0901210b Vox de sapientia cervis dat pascua; his, quibus descendit, Deus-homo ascendit gradibus. 0901211a Pax mundicordis, Christe, miserator noster, egens, lugens, mitis, pauper. 0901211b Tu mali temptantis dimitte debita, tu panis da velle regnum patris. 0901212a Te solem de stella ortum in thure, auro, myrrha monstrat stella gentium dominum, regem mortalium. 0901212b In vinum converte aquam et legem in gratiam, pro figura veritas, pro jugo tu haereditas. 0901300 De sanctissimo Salvatore. 0901301a Enti simplicissimo Corde devotissimo Referamus grates 0901301b Immensas quotidie, Quod dat locum veniae Et suos sequaces 0901302a Solatur miraculis, Quibus a piaculis Rei emundantur, 0901302b Credunt et schismatici, Quibus arreptitii Penitus sanantur. 0901303a Ex Christi imagine, Fixa a propagine Hebraeorum, manat 0901303b Liquor suavissimus, Aegrotis meditivus, Nam plerosque sanat. 0901304a Primo paraliticum Et caecum, post omnium Imbecillitati 0901304b Medetur salubriter, Omnes unanimiter Reddens sospitati. 0901305a Animae et corporis Turba multitudinis Ad Archimandritam 0901305b Nempe currit subito, Ut lavetur baptismo Atque bonam vitam 0901306a Promittit proficere, Semper Christo credere; Omnibus sed lotis 0901306b Eorum synagoga Statim fit ecclesia Ob honorem dotis 0901307a Jesu Christi Domini, Salvatoris optimi; Hunc dovoto corde 0901307b Rogemus attentius, Ut delicti eminus Nos trahat a sorde. 0901308a O salvator omnium, Salva cunctum populum, Nobis quoque dona 0901308b Sanitatum copiam, Rerum abundantiam, Coeli nobis dona. 0901400 De divina Sapientia. 0901401a Veni sapientia, Gratiarum gratia, Amor amans omnia, 0901401b Doce nos te noscere, Trinum Deum credere Et vere diligere. 0901402a Consolatrix hagia, Reos nos concilia Errantes per devia, 0901402b Nos fove, nos visita, Nos rege et excita, Salva tua plasmata. 0901403a O lux beatissima, Luce nos clarissima Reple et illumina, 0901403b Cujus influentia Vivunt, vigent omnia, Coelica, terrestria. 0901404a Lava nostra vitia, Relaxa flagitia, Solve vincla noxia, 0901404b Flecte nos ad veniam, Praebe indulgentiam Renovans per gratiam. 0901405a Da ad te clamantibus Et in te credentibus Locum in coelestibus, 0901405b Dei sapientia, Nobis sis propitia Dans aeterna gaudia. 0901500 De ss. Nomine Jesu. 0901501a Nomen jure sublimatum, In excelsis adoratum, Nomen summae gloriae, 0901501b Gabrieli revelatum Et in terris nuntiatum Genitrici gratiae. 0901502a Haec octavo die natum, Circumcisum more patrum, Salvatorem nominat, 0901502b Universo publicatum Mundo nomen hoc beatum Credentes salvificat. 0901503a In hoc lucet trinitas Splendor atque unitatis, Hoc coelum laetificat; 0901503b In hoc fulget honor patris, In hoc patet decor matris, Hoc fratres glorificat. 0901504a Hoc est nomen salutare Et solamen singulare, Quod succurrit tristibus; 0901504b Hoc nos decet honorare, Benedicere, laudare Semper laetis mentibus. 0901505a Hoc est melos praedicatum, Dulce mel est in vocatum, Servat ab insultibus; 0901505b Jubilus est cogitatum, Nomen mire formidatum Malignis spiritibus. 0901506a Ecce nomen gratiosum, Fructuosum, virtuosum Prae cunctis nominibus, 0901506b Vultum Dei gloriosum, Speciosum, amorosum Ostendit hominibus. 0901507a Nomen pulchrum in decore, Summe bonum in valore, Intus sapit dulciter; 0901507b Summe potens in vigore, Summe celsum in honore, Delectat feliciter. 0901508a Ergo pastor animarum, Bone Jesu, et earum Lumen indeficiens, 0901508b Propter nomen tuum carum Taetrum chaos tenebrarum Obstrue nos muniens. 0901509a O reformator cunctarum Nationum humanarum, Vita mortem auferens, 0901509b Restaurator ruinarum, Virtutum angelicarum Teipsum sis largiens. 0901600 De Transfiguratione DN. 0901601a Adest dies celebris, Quo lux luxit tenebris Christus in monticulo; 0901601b Thabor, Hermon gaudeat, Dominum suscipiat Verae pacis osculo. 0901602a Hic est lumen luminis, Menti lucens hominis Intus sua gratia, 0901602b In qua istud radiat, Tenebras mens nesciat Cuncta pellens vitia. 0901603a O lux serenissima, Christe, salus optima, Nostris fulge sensibus, 0901603b Quidquid exstat horridum, Menti nostrae noxium Nostris aufer cordibus. 0901604a Te praesente stabiles, Te absente debiles Sumus et in omnibus; 0901604b Ergo manum porrige, Mala nostra corrige Illustrans virtutibus. 0901605a Ut post hanc miseriam Ducas nos ad patriam Mansuram perenniter, 0901605b In qua tibi filio, Patrique paraclito Decantemus jugiter. 0901700 De Transfiguratione DN. 0901701a O beata orbe toto Veneranda trinitas, O felix corde devoto Adoranda unitas. 0901701b Trinum in personis Deum, Unum in substantia, Patrem, verbum, spiritum, Gaude, omnis anima. 0901702a Haec enim divinitatis Summa est felicitas, In amplexu caritatis Quod tres unit unitas. 0901702b Amat pater, amat natus, Amat sanctus spiritus, Nec minor amor amatis Nec ipsis amantibus. 0901703a Quid tam dulce, tam jucundum, Quae tanta devotio, Quam amantis et amanti Et amoris unio. 0901703b Omnis gaude creatura, Haec trium dilectio Haec trium dilectio Dato Dei filio. 0901704a Heu ex quanta et ad quantuam Caritatem conditi In peccatis conversamur, Sed, ne simus proditi, 0901704b Nos amori tuo uni, Et haec felix unio Det amore satiari Verbi in principio. 0901800 In festo Transfigurationis. 0901801a Eja modo jubilemus, Laudes Deo decantemus, Dies est laetitiae, 0901801b Christus, natus summi patris Et Mariae piae matris, Transformatur hodie. 0901802a Vultus ejus alteratur, Ut sol splendens illustratur Et vestitur candidis; 0901802b In quo lucet Patris forma Et divinitatis norma Omnibus spectabilis. 0901803a Vates magni adducuntur, Tamquam testes assumuntur Christi regis gloriae, 0901803b Manifeste demonstratur, Voce Patris declaratur Principibus curiae. 0901804a Hic est, inquit, meus natus, Pro salute vobis datus, Quo mihi complacui, 0901804b Nutu cujus acquiescent Coelum, terra, quae non cessent Parere auditui. 0901805a Coeli cives tremuerunt, Voce hac se prostaverunt, Cedunt lucis radio, 0901805b Mox erexit procumbentes Et evexit contrementes Refovens alloquio. 0901806a Hi dum visum levaverunt, Jesum solum spectaverunt Claritate praeditum; 0901806b Peroptabant toto nisu, Quod perceperant in visu, Trahere in habitum. 0901807a Petrus cupit frui bono, Gratulatur tali dono, Quod est sine macula; 0901807b Bonum, inquit, est hic esse, Faciamus indefesse Tria tabernacula. 0901808a Cor in bonum traxit totum, Christus postquam fecit notum, Quis sit status patriae; 0901808b Quia corpus reformabit Et in se configurabit Hanc massam miseriae. 0901809a Christe, dona finem bonum, Quod est super omne donum, In coelesti patria, 0901809b Ut ex toto transformemur Et in aevum gloriemur In aeterna gloria. 0901900 De corona spinea. 0901901a Diadema laude plena Nunc adora, nunc honora Jesu Christi spineum, 0901901b Mens devota, ejus lota Cum cruore ex amore Fuso tis in pretium. 0901902a Cerne verbum incarnatum, Tibi natum, tibi datum, Pro te passum, immolatum, Ne putrescas scelere. 0901902b Pressor nimis cum emungit Spina sacrum caput pungit, Sua membra nos perungit Cruor fluens propere. 0901903a Sic adjutus, sic solutus Noli nimis esse tutus, Certa forte sic imbutus Virili certamine; 0901903b Age grates majestati, Redde vices caritati, Memor esto tanti dati Nec unquam obliviscere. 0901904a Salve crux, clavi, flagella, Spongia, lancea, spina, Vela, chlamys et columna Armis et cum reliquis; 0901904b Arma tua nunc adoro, Christe Deus, et hoc oro, Ut in domo et in foro His defendas clipeis. 0902000 De Sudario DN. 0902001a Ave, Christi sudarium, Verae mortis indicium, Nostrum adauge gaudium, Mentis tolle fastidium. 0902001b Tu es, sanctum sudarium, Jesu Christi sacrarium, Suae mortis praesagium, Te reliquit rex gentium. 0902002a Omnes, qui huc adveniunt Et te videre cupiunt, Signum mortis prospiciunt, Quo fontem vitae sitiunt. 0902002b Tu thesaurus angelicus, Te custodivit angelus, Te monstravit mulieribus Ad monumentum flentibus. 0902003a O pretiosum linteum, Corpus tegens virgineum, Decorasti marmoreum Summi regis mausoleum. 0902003b Jesu Christe, rex omnium, Qui hoc sacrasti pallium, Nostrum absterge vitium Et da perenne gaudium. 0902100 De Hasta DN. 0902101a Veneremur hodie Hastam regis gloriae Nimis virtuosam, 0902101b Lanceam terribilem Et nobis amabilem, Nimis pretiosam, 0902102a Clavos quoque ferreos, Fixos est sanguineos, Quo mundus expavit; 0902102b Sancta Christi passio Nostra est redemptio, Limbus exsultavit. 0902103a O beata lancea, Quam Christi praesentia Tam pio cruore 0902103b Cum guttis sanguineis Victis tot opprobriis Sacrat in honore. 0902104a Dei clavos aureos Simul et sanguineos Omnes adoremus; 0902104b Super hos in manibus Et in sacris pedibus Simul deploremus. 0902105a Haec pro nostra gloria Dei sapientia Voluit portare, 0902105b Ut mundum despicere, Deo grates agere Discamus, amare. 0902106a Sic post hanc miseriam Ad coelestem patriam Per sanctam victoriam Palmam deferemus, 0902106b Ut tunc Christi stigmata Cum clavis et lancea In aeterna gloria Semper honoremus. 0902200 De Sindone DN. 0902201a Plaude, coeli hierarchia, Nova sonet harmonia Novo ducta cantico: 0902201b Huic concordans in hac via Laudes promat ecclesia Linteo dominico. 0902202a Joseph fratres devestitum Vendunt, mittunt in Aegyptum Pro sominii crimine; 0902202b Luget Jacob devoratum Cernens Joseph vestimentum Tinctum hoedi sanguine. 0902203a In Eliae pallio Et Samsonis spolio Sindon praemonstratur; 0902203b Byssi stola cingitur, Christus lino tegitur, Sepulchro locatur. 0902204a Exit cibus de edente, Favus mellis de jacente Et dulcedo de forti; 0902204b Raab sub lino abscondit, Quem virgo pannis involvit, Christum tradendum morti. 0902205a Tegunt patrem Sem et Japhet, Quem Cham ridet, dum sic jacet, Nudat Noe racemus; 0902205b Veste nudum crucifigunt Judaei, quem sepeliunt Joseph et Nicodemus. 0902206a Sindon, per quam gaudia Felix jam ecclesia Sumens exaltatur, 0902206b Montem nubes operit, Deum sindon contegit, Homo sublimatur. 0902207a Aurum latet occultatum, Sidus jacet obumbratum, Granum tegit palea; 0902207b Radix Christus dum marcescit, Ramus homo tunc virescit Salva Dei idea. 0902208a Gaude, felix Sabaudia, Gaude, tota ecclesia, Novae laudis gloria; 0902208b Artus fracti solidantur, Aegri currunt et curantur Virtutum frequentia. 0902209a Rea, pete suffragia, Clama, voca auxilia, Plebs egena. 0902209b Deo laudes pro lintheo Christi demus vestigio Voce plena. 0902210a Tua morte suscitatos, Bone Jesu, et redemptos Prece semper credula 0902210b Apud curam Dei patris Cum precibus tuae matris Commenda per saecula. 0902300 De sancta Cruce. 0902301a Salve lignum crux vitale, Salve signum triumphale, Inter ligna nullum tale Fronde, flore, germine. 0902301b Crux vexillum summi ducis, Pacem portans, porta lucis, Vera salus est in crucis Signorum munimine. 0902302a Crucis signum salutare, Gens redemta, venerare Et in cruce gloriare, Cruce facta libera. 0902302b Signa frontem et cor signa, Sunt haec crucis signa digna, Per quam cedit ars maligna Et potestas infera. 0902303a Consecrator crucis, audi, Servos crucis nos exaudi Insistentes tuae laudi Crucis beneficio. 0902303b Quos seduxit Eva malo, A periclis et a malo Nos tuere in hoc salo Crucis beneficio. 0902400 De sancta Cruce. (A Trinitate usque ad Adventum feriis sextis.) 0902401 Ave crux alma, Arbor amanda. 0902402a Per saecula celebranda, Captivis dulcis optanda. 0902402b Praefulgida, veneranda, Redemtis semper colenda. 0902403a Quae fuisti dignissima Dulcia gestare Christi membra Ex virgine castissima Matre sumpta. 0902403b Per quam venit certissima Hominum libertas, salus, vita Redemptio gratissima, Vere perfecta. 0902404a O Margareta Coelestis lucida Ac pretiosa, 0902404b Solvisti vincla Captivis, perdita Per te sunt salva. 0902405a Mors est mortua, Sunt tartara morsa, Cum te carnea Ornaverat forma Gratia dominica. 0902405b Coeli gaudia Reserasti clausa Et virentia Paradisi prata Redidisti pervia 0902406a Natura o ligni mira, Per quod victoria est victa 0902406b Et tyrannica Potestas penitus destructa. 0902407a Radix dulcissima, Fer coeli gaudia, 0902407b Nosmet a ruina Protege, libera Momenta per omnia. 0902408a Te turba Christiana Habeat munimina 0902408b Ad hostis inimica Propellenda jacula. 0902409 Salve, crux sancta, praecelsa. 0902500 De sancta Cruce. 0902501a Signum Christi triumphale, Spes et nostra gloria, 0902501b Lignum vitae et regale, Nos protege ac salva. 0902502a Lupus ut astutus non submergat inferis, 0902502b Polo sine dolo reddas piis angelis. 0902503 Ut conformes simus beatis in plenitudine gratiae. 0902600 De sancta Cruce. 0902601 Salve lignum 0902602a Sanctae crucis, spes nostra et victoria, 0902602b Salus, vita, corona et victoria. 0902603a O crux praeclara, quam impia tremunt tartara; 0902603b In qua rex Christus emaculat mundi crimina. 0902604a O benedicta, in qua laxantur delicta. 0902604b Per te humana pacantur et coelestia. 0902605a Te cuncta per orbem dulce canit ecclesia. 0902605b Venerans, adorans pia sternit officia. 0902606a Cujus ultima licet et vilia simus membrella, 0902606b Votis omnibus tua mysteria pangamus sacra 0902607 Nunc et per omnia saecula. 0902700 De sancta Cruce. 0902701 Magnificate 0902702a Dominum mecum et exaltemus nomen ejus in id ipsum. 0902702b Qui ascendit in palmam, apprehendere fructus ejus dulces. 0902703a O altitudo atque profundum crucis purpuratae in Christi sanguine! 0902703b Quae coelo terram reconciliat suprema contingens et ima penetrans. 0902704a Haec sursum corda stipite suo levat, quo exaltatus est per ipsam ad se trahens omnia. 0902704b Ut toto corde, tota anima, tota fortitudine diligatur nos in finem diligens. 0902705a Sed quia vere diligitur Dominus, cum servus ut sese diligit conservulos, amicos et hostes pariter, 0902705b In ligno transverso sacri patibuli docemur expansis manibus crucifixi dextros et sinistros amplecti. 0902706a Hoc signo consignati famuli clareamus conformes Domino, 0902706b Ut jugiter in nobis ferveat ipsius et fratrum dilectio. 0902707a Cujus ne tepescat ignis coelicus, 0902707b Ligna duo crucis en colligimus, 0902708 Per quae panis coquatur, quo Elias verus pascens pascatur. 0902800 De sancta Cruce. 0902801 Victimae paschalis crucem adorent Christiani, 0902802a In qua Christus sustulit Mortem et post detulit A poenis inferni peccatores. 0902802b Mors tenebat populum, Sed per hoc patibulum Populus mortuus regnat vivus. 0902803a Crux Christi praevia, Crux est coelorum via. Lignum Christi morientis Dat gloriam hujus resurgentis. 0902803b Angelus est testis Sudarii et vestis; Triumphavit Christus cruce, Per quem mundus vivit in hac luce. 0902804a Credendum est, ut hoc signum Adest vitae lignum Et super ligna omnia dignum. 0902804b Scimus Christum sustulisse Mortem crucis vere Et terna die vitam habere. 0902900 De sancta Cruce. 0902901a1 O crux, ave, frutex gratus, Coeli flore fecundatus, Rubens agni sanguine; 0902901b Ave lignum triumphale, Inter lignum nullum tale Fronde, flore, germine. 0902902a Per te mundo vita redit, Ignis, grando, daemon cedit, Vincla, morbi fugiunt; 0902902b Sacramentis das virtutem, Robur, pacem et salutem, Te qui colunt, sentiunt. 0902903a Salve, lignum mundo suave, Semper vale, semper ave, Tot florens virtutibus; 0902903b Tu nos, crucis consecrator, Signa Thau, vitae dator, Dans vexillum frontibus. 0902904a Juxta crucem compassuri Cum Maria da maturi Stemus in angaria, 0902904b Et post hujus vitae cursum Cum Maria laeti sursum Perfruamur gloria. 0903000 In Inventione s. Crucis. 0903001 Laudamus te, rex ex Maria genite sempiterne, 0903002a Cujus crux est salus nostra, 0903002b Cujus mors est vita nostra. 0903003a Tu victima et hostia factus es crucis ara; 0903003b Mortis porta morte tua per crucem est obstrusa. 0903004a Exstincta sunt venena tuo sanguine Leviathan; 0903004b Siccata Babylon jam per te flumina sulfurea. 0903005a Christe redemptor, muni famulos crucis signo; 0903005b Adversos fuga, tuos releva et exalta. 0903006a Novit Constantinus, quid posset crux tua, Christe Jesu; 0903006b Novit et Heraclius, dum cadit Cosroë, hostis tuus. 0903007a Sensit Danubius, te Deum esse verum, 0903007b Infectus veneno serpentis teterrimo. 0903008 Jesu tibi sit gloria et laus. 0903100 In Inventione s. Crucis. 0903101a Veneremur hodie Crucem regis gloriae Per laudis praeconium, 0903101b Per quam salus oritur, Cum mors nostra moritur Et hostis dominium. 0903102a Inter spinas lilium, Cerne Dei filium Cruentatum sanguine; 0903102b Nam in ligno ponitur, Sacer sanguis funditur, Quo lavamur flumine. 0903103a In praesenti saeculo Cum crucis signaculo Adjuva nos, Domine, 0903103b Ut vivamus liberi A fermento veteri Et a necis fulmine. 0903104a Ave crux vivifica, Te virtus dominica Dotavit sublimiter, 0903104b Dum te grato tempore Christus suo corpore Portavit humiliter. 0903105a Fili patris unice, Arcum crucis inspice Memor tui foederis, 0903105b Ut ejus inventio Salvet a supplicio Infernalis carceris. 0903200 In festo Paschatis. 0903201 Virginali thalamo dum processit filius, Unde nos redimeret, non habebat melius. 0903202a Leges occuluerat atque vaticinia Tandem patefieri volens evangelia. 0903202b Dat salutem languidis, dat pacem et gaudia, Quorum ad interitus patebant suspiria. 0903203a Vagit infans artus in cunabulo, Parvo lactis satiatus pabulo. 0903203b Super astra regnat in coelestibus, Qui dat escam bestiis et avibus. 0903204a Mundus intrat lavacrum, Destruit simulacrum, 0903204b Per aquam et spiritum Signat item genitum. 0903205a Planum iter et apertum Tendens vadit in desertum, 0903205b Hic tentatur, ne tentemur Sed a malo liberemur, 0903206a Quoscunque terra parturit. Fons panis sitit, esurit Non corporis edulium Sed salutem fidelium. 0903206b Traditus a discipulo Capi, ligari vinculo Nec flagellari renuit, Qui mori sponte voluit. 0903207a Christi resurrectio, Ad coelos ascensio, O pia consolatio, 0903207b Fit nostra redemptio, Salus et protectio, Pax et reparatio. 0903208a Per fraudis osculum Et fellis poculum Redemit saeculum, 0903208b Nos ergo sedulum Canamus modulum Sed non ad oculum 0903209a Sequens historia Narrat haec omnia Per evangelia; 0903209b Nos ergo mutua Dantes tripudia Psallamus eia 0903210 Alleluja. 0903300 In festo Paschae. 0903301 Arva splendent coelestia, Elegit Dominus nova bella. 0903302a Audet miscere proelia Draco cum Messia, Vincitur morte scelus, Surge, sepulte meus, Mea vita. 0903302b Mors mortis, pulchre moreris, Mundi nefas tollis, Jesu coeleste decus, Rex et pontifex meus, Salus mea. 0903303a Dum obis, lumen verissimum orbis, plangit virgo theotocos, plangit virgo theologos, tuas, o munde, noxas, vulnera. 0903303b Dum mortem perimis, hostia patris, tellus tremit, sol nigrescit, pavet umbras centurio, chaos antiquum, mundus trepidat. 0903304a Vincla, carcer, verbera, Spineum diadema, Alapae, blasphemiae, Sputa, crux, clavi, acetum, Fel, lancea necant ipsum Sathan. 0903304b Velum templi scinditur, Saxa dura finduntur, Monumenta panduntur, Multi sancti suscitantur, Victorem laudant in urbe sacra. 0903305a Stupuerunt inferi Jubar adventus Christi, Sed exsultarunt agmina Animarum in orco clausa: 0903305b O lux Abrahamides, Hebraeorum prisca spes, Quanta tenuit te mora, Tandem solve tuorum vincla. 0903306a Nonne tu percussisti hostem superbum, triumphasti draconem magnum, libertas publica? 0903306b Invenit, pastor bone, te Magdalena, cum apostolis nos, dux bone, duc in Galileam. 0903307a Da nobis felicem propitiationem in finem, propitiatio nostra. 0903307b Da membris post mortem fessis et animabus requiem, requietio nostra. 0903308a Et regni gloriam videre, ubi cum palma coelestis Hierusalem in aula 0903308b Tui tecum festo perenni milites regnant, fave, rex gloriae, et exaltetur, 0903309 Domine, semper victrix dextera tua. 0903400 Feria IV. Paschae. 0903401 Adest namque Pascha Christi nobis venerandum, 0903402a In quo ipse resurrexit, 0903402b In quo cuncti adoremus. 0903403a Deum videlicet patrem ac unigenitum simul Dominum Jesum Christum, 0903403b Qui nostram propter salutem carnem sumi voluit et pro nobis incarnari 0903404a Ex benedicta virgine casta, matre Maria. 0903404b Atque peregit valde stupenda magnalia. 0903405a Ipse est Deus verus atque homo, qui cum patre cuncta gubernat. 0903405b Ipse est salus vera atque virtus, qui cum patre cuncta largitur, 0903406a Regens gubernansque continens et salvans solus cum patre simul sanctoque spiritu, 0903406b Personis in tribus venerantes unum dicamus: nostra, Deus summe, terge probra. 0903407a Jam debitas hodie, rex, laudes gratas respice, 0903407b Quem modulando tua plebs reboat nunc devota. 0903408 Te sempiternum viventem per saecula. 0903500 In Octava Paschae. 0903501 Sempiterno 0903502a Devote depromat regi Christo pneumata 0903502b Candidata turma vocibus nunc supera. 0903503a Quem supera splendida laudant, polus, mare solumque cum gratia. 0903503b Plebs candida studeat cum sanctis dogmata pangere angelica. 0903504a Laude celsa valeat jubilo vocis personare famina 0903504b Trinum atque regnare et unum credendo ubique per saecla; 0903505a Ante mundi virtute principium divina vitae portas perenni resplendere cum potenti sua sapientia; 0903505b Luce alma creata gubernare per saecla, patris doxam manere poli alta in qua est salus et laus aeterna. 0903506a Altithrone nunc dominator, petimus te, salute pro nostra qui venisti ad infima 0903506b Cruore et proprio nos redemisti jam conterens zabuli machinamenta callida, 0903507a Hic et in aevum conservare nos semper, conspectui ut tuo possimus adsistere sine macula. 0903507b Qui cubiculo aeternali coelestique latitas, dignare audire supplicantum praeconia, 0903508 Ut in perpetuum carmina omnibus, amen, personare valeamus cum sanctis dulcia. 0903600 In Ascensione DN. 0903601a Sursum corda sublevemus Et triumphum personemus Salvatoris hodie, 0903601b Quem coelestis hierarchia Dulci laudat symphonia Titulo victoriae. 0903602a Nam infernus spoliatur, Paradisus reseratur Crucis cum victoria; 0903602b Libertati captus datur, Orbis totus gratulatur, Gaudet coeli curia. 0903603a Victor surgit, animatur, Planctus matris commutatur, Conresurgunt gaudia; 0903603b Regi praeda copulatur, Coelos scandit, exaltatur In paterna gloria. 0903604a O quis cibus angelorum, Quae sunt festa supernorum Regis in rosario, 0903604b Quo regina coeli porta, Per quam mundo lux est orta, Cernitur cum filio. 0903605a Pie Jesu, forma mores, Pelle pestes et errores, Nos videre coeli flores Da post haec exsilia. 0903605b Dulcis Jesu, supplicamus, Ut te laeti videamus Cum Maria gaudeamus Et sanctis in gloria. 0903700 In Ascensione Domini. 0903701 Adest dies celebris, Coelum Christo petitur, Sedens gens in tenebris Redemptorem sequitur, Caput nostrum dextera Patris cinctum laurea Supra cuncta sistitur. 0903702a Ecce, patri loquitur, Populum, qui sequitur, Fluor mei lateris Solvit domo carceris, Nobiscum associa, Quos potenti gratia Eduxi ab inferis. 0903702b Salve, unigenite, Fateor, quod dedi te In lumen gentilium, Fert pater ad filium. Istos libens capio, Illis bonum cupio, Quos tenet exsilium. 0903703a Omne, quod vis, facio, Tam brevi in spatio Tua sancta passio Solvit omne saeculum; Da locum ubilibet Et manducet quilibet, Quod parasti, ferculum. 0903703b Ego cum spiritibus Exsultans fidelibus Grates tibi refero Praedilecto filio; Illusisti daemoni, Subvenisti homini Crucis beneficio. 0903800 In Ascensione DN. 0903801a Paracliti sancti consolationem piam 0903801b Exspectamus, sanctam repromissionem tuam. 0903802a Peracta ascensionis sancta solemnia, 0903802b Qua regressus es in coelum nube vectus clara, 0903803 Pollens laude aeterna. 0903900 De Spiritu sancto. 0903901a Veni, pie consolator, Mundi cordis habitator Et fidelis mediator Christi et ecclesiae, 0903901b Sanans omne, quod sanatur, Salvans omne, quod salvatur, Sacrans omne, quod sacratur, Doctor omnis gratiae. 0903902a Sacramentis dignitatis Simul et diversitatis Munus addis nobis gratis Precibus non pretio. 0903902b More justi donatoris Fuga trini mercatoris Munus manus, munus oris, Munus ab officio. 0903903a Omnis virtus tuum donum, Gratis donans omne bonum, Per quae malis te patronum Nobis gratis efficis; 0903903b Nos excusas, nos defendis Et allegas et praetendis Corpus aegrum nostris mendis Apud iram judicis. 0903904a Tu benignus spiritus Postulans medullitus Et pro nobis gemitus Das inenarrabiles. 0903904b Hoc est tuum gemere Nos gementes facere Et pro culpis fundere Preces lacrimabiles. 0903905a Est insulsum, quod mens orat, Si non preces hic saporat, Frustra loquens os laborat, Verba si non hic colorat, Nuda sunt et arida. 0903905b Hic amarum cor dulcorat, Quod ignorat, quod implorat, Docet, donat, sicca rorat Dubiaque certiorat, Ignit corda gelida. 0903906a Reple fructu vitae ligni, Ure, quidquid est maligni, Signo crucis nos insigni, Timent hujus signum signi Nationes exterae. 0903906b Igne pius ignis igni, Quos fecisti tibi gigni, Fac, ne noti, ne praevigni Simus sed haeredes digni Filiique dexterae. 0904000 Feria VI. Pentecostes. 0904001a Veni, sanctum neuma, veni, Igne corda nostra leni Tuo et examina. 0904001b Veni sancte consolator, Mundae mentis habitator, Mundans nos illumina. 0904002a Pectus nostrum fac decorum Et disrumpe delictorum, Quae nos premunt, vincula; 0904002b Igne tuo mentes ure Nostras, ut sic tibi pure Fiant habitacula. 0904003a Patris, verbi sanctum flamen, Esto nobis consolamen In hac valle misera, 0904003b Consolari nos dignare, Sensus nostros inflammare Flamma salutifera. 0904004a In nos tuum des ardorem, In nos mittas et amorem Dei atque proximi; 0904004b Amor fratris, amor regis, Hic est summa sanctae legis Et praecepti maximi. 0904005a Isto reple nos amore, Ut psallamus mente, ore Tibi, sancte spiritus; 0904005b His nos alis fac volare Ad superna et calcare Mente mundum penitus; 0904006 Te credentes, Te colentes Consolare coelitus. 0904100 De sancto Spiritu. 0904101a Mundi renovatio, Cunctorum creatio, Regimen justitiae, Jubilus laetitiae, Entium primordium, Finis et exordium, Veni, sancte spiritus, 0904101b Ignis volabilitas, Aquae fluxibilitas, Aeris spiratio, Terrae fecundatio, Omnia in singulis, Salus in periculis, Veni, pater pauperum. 0904102a Coelum per te vehitur, Movetur et regitur, Ut fide contegitur, Gratia tu praevia Plana quaeque devia, Gravia fac levia, Consolator optime. 0904102b Gelu mortis teritur, Spes et vita quaeritur, Pax aeterna seritur In te confitentibus, Sauciatis mentibus, Lassis et egentibus In labore requies. 0904103a Vita nos vivifica, Salute salvifica, In coelis clarifica, O lux beatissima. 0904103b Viam coeli petimus Indigni licet simus, Quam habere nequimus Sine tuo numine. 0904200 De Corpore Christi. 0904201a Gaude Sion, mater ecclesia, Nova tibi resurgunt gaudia, Quae nunc patent in Eucharistia Pretiosa. 0904201b Pretiosi corporis Domini Nunc unio fit sacro sanguini; Haec est dies humano semini Fructuosa. 0904202a In hac die panis efficitur Verum corpus, vinum transponitur In sanguinem, hoc non ambigitur Christianis. 0904202b Hoc est, de quo coena apostolis Data fuit, sed falsis dyscolis Fit damnamen, Judaeis frivolis Et paganis. 0904203a In hac die nox luce premitur, Exit verum, falsitas demitur, Regnant nova, vetustas tollitur Nubilosa. 0904203b Tantum sacrum non vident oculi, Ne fruentes horrescant singuli Sacerdotes nec non et populi Re mirosa. 0904204a Caro cibus, sanguis fit potio, Christus verus exstat et unio, Fractione nec fit divisio Rei sectae. 0904204b Corpus uno vel mille fruitur Nec ab illis sumptu consumitur, Tam a bonis quam malis capitur Sed nec recte. 0904205a Exstat salus digne fruentibus, Sed damnamen est abutentibus, Sic est impar vita fruentibus Sacramento. 0904205b Hoc est manna traditum patribus Et angelis et viatoribus, Panis nunquam mittendus canibus Abs fermento 0904206a Jesu, vere qui panis diceris, Miserando condole miseris, Qui fideles quondam ab inferis Rapuisti. 0904206b Ut jungamur fine cum superis, Exaudi, nam probitiaberis, Ne damnemur, quos poenis miseris Redemisti. 0904300 De Corpore Christi. 0904301a Sacrosanctum corpus ave Jesu Christi, tu persuave Nobis es edulium; 0904301b Ave Jesu, verbum suave, Dei patris, per quod a vae Coetus fit fidelium. 0904302a Lumen coeli, splendor patris, Nos illustra prece matris Tuae pastu coelico; 0904302b Verum corpus ave Christi, Tu nos cruce redemisti Sanguine non modico. 0904303a Esto nobis medicamen, Virtus, victus, lux, levamen Et vitae communio, 0904303b Jesu salve, salve Christe, Tuorum sanctorum siste Nos in contubernio. 0904304a Ecce tibi laudes damus, Venerantes te rogamus Te tibique canimus; 0904304b Salve dulcis et benigne, Salve cuncta laude digne, Tibi benedicimus. 0904305a Vere tu delectas sensus Omnes pastu dansque census Meritorum omnibus; 0904305b Parce nostris jam peccatis Et da nos te nosse satis Et vigorem sensibus. 0904306a Jesu, nunc sis exoratus, Quod nos et nostri conatus Semper tibi placeant; 0904306b Ut a te non separemur, Sed crescamus et salvemur Sancti tui moneant. 0904400 De Corpore Christi. 0904401a Salve corpus Salvatoris, Vas dilectum, vas amoris, Vas divinae gratiae; 0904401b Vas perenne, vas ornatum, Virginali ventre natum Arte sapientiae. 0904402a Salve thronus trinitatis, Solium divinitatis, Electorum gloria; 0904402b En abyssus hic sophiae Atque summae hierarchiae Majestas plenaria. 0904403a Dei splendor et figura Est hic patris genitura, Speculum sine macula; 0904403b Nam hic plena deitas, Corporali habitans Et manens praesentia. 0904404a Hic primum principium, Ens cunctorum entium, Qui firmavit aethera; 0904404b Qui mensura, pondere, Numero, libramine Condit cuncta cetera. 0904405a Quis unquam mortalium Tam ingens prodigium Explicare potuit? 0904405b Mari, ventis imperans, Cuncta solus ordinans, Quem virgo parturiit, 0904406a Terram palmo qui concludit, Mica panis hic includit, O Deum mirabilem! 0904406b O quam large te exponis, Promptus malis atque bonis Praebens te esibilem! 0904407a Cujus unquam cor pensavit Plene aut excogitavit Tam alta mysteria: 0904407b Mundum continens pugillo Signo tectus sic pusillo, O mira clementia! 0904408a O majestas infinita, Vis amoris inaudita, Amandi materia; 0904408b Sedens super Cherubim, Thronos atque Seraphim Excolendus latria. 0904409a Ex quo, per quem omnia, Una manu clauditur, Nobis factus hostia Digitis contingitur 0904409b Cujus, quaeso, valeat Os aut ac lingua promere, Quod Deus hic lateat. Sub tantilla specie? 0904410a O Dei dignatio, Quis mirari sufficit, 0904410b Quod tua plasmatio Te in verbo conficit? 0904411a Salve, corpus reverendum, Cum stupore contingendum, Amoris incendium; 0904411b Amor tuus amor fortis, Parem non habens consortis Sic amantis nimium. 0904412a Quo affectu trahebaris, Quo amore vincebaris, Cum tantum delectabaris Esse cibus hominum 0904412b Nam te totum exhausisti Atque nobis impendisti, Supra modum dilexisti Traducem mortalium. 0904413a Quis pro tali caritate Te amat in veritate, Jesu, Dei salutare, Fac nos vere te amare Hic et in perpetuum; 0904413b Caro Dei, et non sinas Sion muros et ruinas Sine nobis reparari, Fac ad illam nos quadrari Virtute coelestium. 0904414 Grates tantae caritati Nos agamus sic amati, Omnis homo omni hora Hoc adora, hoc honora Corpus divinissimum. 09044a01a Salve corpus, vas dilectum, Vas amoris, vas confectum Igne divinae gratiae. 0904500 De Corpore Christi. 0904501a Verbum patris incarnatum, De Maria nobis datum, Ab antiquis figuratum Veneremur hodie, 0904501b Per quod patres visitavit Nosque pane vitae pavit Pastor verus, summus David Coelestis militiae. 0904502a Ave panis angelorum, Esca, cibus viatorum, Ab hoc mundo profectorum Dux exorbitantium. 0904502b Ave donum summi patris, In altari natus matris, Consecratus verbo fratris, Doctor ignorantium. 0904503a Ave corpus benedictum, Panis specie amictum, Hujus vitae ut conflictum Vincamus in latria. 0904503b Supplicamus, o charisma, Ut peccati tollas schisma, Mundanorum post sophisma Vivamus in patria. 0904600 De Corpore Christi. 0904601a Divinum mysterium Semper declaratur, Et mens infidelium Tumens excaecatur, Firma spes credentium Fide roboratur 0904601b Fides est summopere Credere in Deum, Panem sanctum edere Et tractare eum, Qui dicebat: sumite, Hoc est corpus meum. 0904602a Panis prius cernitur, Sed dum consecratur Corpus tunc efficitur Christi, sic mutatur: Quomodo convertitur? Deus operatur. 0904602b De vino similiter, Si sit benedictum, Ex tunc est veraciter Christi sanguis dictum, Credamus communiter, Verum est non fictum. 0904603 Nobis celebrantibus Tale sacramentum Et cunctis credentibus Fiat nutrimentum, Omnibus negantibus Sit in detrimentum. 0904700 In Dedicatione ecclesiae. 0904701a Gaude, virgo mater ecclesia, 0904701b Christo quae nuptiali copula 0904702a Domino dote foederaris sempiterna, 0904702b Decoris stola et immortali gloria. 0904703a Haec est illa a finibus terrae veniens regina 0904703b Voluptatum terrenarum deserendo illecebras. 0904704a Ut Salomonis verba audiat magnifica, 0904704b Vitae monita pie sectando sublimia. 0904705a Haecque illa aureo virtutum amictu decorata 0904705b Dei dextrae adsistens regina, cujus ab intus gloria. 0904706a Quam Deus alloquendo: audi, inquit, filia, 0904706b Domum patris abnega, mundo abrenuntia. 0904707a Ut serveris actu et mente virginea. 0904707b Placet decor, placet speciositas tua. 0904708a O admiranda, o praedicanda Dei gratia; 0904708b O largitatis, o pietatis abundantia: 0904709a Humana Christo in sponsam copulatur anima! 0904709b Jam inquam unum, non duo Christus et ecclesia. 0904710a Semper regnatura cum ipso in coeli gloria 0904710b Fruens jucunditate felici jam in saecula, 0904711 Cum Deus erit in omnibus omnia. 0904800 In Dedicatione ecclesiae. 0904801a Adest dies jubilaeus, In quo summus pater Deus Suae donum gratiae 0904801b Mundo dedit salutare, Ergo, Sion, gratulare De dono laetitiae. 0904802a Gaude coelum, terra plaude, Jucundare digna laude De Christi clementia, 0904802b De supernis innovata, Nova prole fecundata Nunc mater ecclesia. 0904803a Haec est illa civitas Jerusalem beata, Johannis praesagio Jam praefigurata. 0904803b Haec est in diluvio Summi regis archa, Quam in mundi fluvio Novus patriarchia 0904804a Suo cruore roseo Rite fecundavit, Qui te sacro latere Jugiter manavit. 0904804b Nos a peccatis omnibus Vere liberavit Et coelesti patriae Nos aequiparavit. 0904805a1 Ergo Jesu, rex coelorum, Tuam catervam hominum Rege sine termino, 0904805b Ut migrantes de hoc mundo Gloriemur de jucundo Angelorum domino. 0904900 Prosa Dominicalis. 0904901 Qui coelorum contines regna, 0904902a Dolentum qui consolatio comprobaris unica, 0904902b Umbrosae qui fles Jerusalem ruitura moenia, 0904903a Nosmet a ruina vera petimus libera. 0904903b Praevenire tua nostra tribue lamenta. 0904904a O anima miserrima hoc lamento signata, 0904904b Quae diem transitoriam hic celebras deflendam. 0904905a Malis absconsis time ventura temora, 0904905b In die poenas ne perferas aliena; 0904906a Ne vallo circumdata, depressa angustia requiras latibula; 0904906b Ne terrae consternata, lapidibus vacua ipsis, gemas misera. 0904907a Visitationis quia praesentis inscia 0904907b Delectationes tuas sequeris avida. 0904908a Exclama: peccavimus, reatum cognoscimus, detur gratis venia. 0904908b Ad te jam confugimus, a malis eruamur, refugium, Domine, 0904909 Te da, demus ut gratias per cuncta saecula. 0905000 Tempore pestilentiae. 0905001a Jubilemus pia mente, Voci corde concinente, Trinitatem collaudantes 0905001b Patrem prolemque precemur, Sanctum pneuma veneremur Laudis melos concrepantes. 0905002a Omnes una proclamemus, Summum Deum imploremus, Misereri ut dignetur. 0905002b Cor gravatur, cor languescit, Jam gens moeret et plangescit, Pestis morsum dum veretur. 0905003a Aura laedit, furit pestis, Morbus urit, nulla maestis Spes salutis redditur, 0905003b Mare fluit mixtum felle, Jam tempestas, jam procellae, Plebs ubique premitur. 0905004a Si pro malis irascaris, Tempus est, ut revertaris, Pie Jesu, miserere. 0905004b Leo lustrans oves quaerit, Nisi praesis, ovis perit, Bone pastor, nos tuere. 0905005a Terra, mare, firmamenta, Quaeque parent elementa Tuo facta numine, 0905005b Mare novit te calcantem, Dum te sentit ambulantem, Factor fertur flumine. 0905006a Cuncta sistunt te jubente, Non moventur sed repente Redduntur pacifica, 0905006b Toto nisu, tota cura Omnis laudat te factura, O virtus almifica. 0905007a Auras mitte nobis laetas, Pestes prece procul pelle, 0905007b Transfer nos ad vitae metas, Ne nos turbent tot procellae. 0905008a Olim culpa nos ligati Respirantes cedimus, 0905008b Corde moesto flagellati Tibi soli credimus. 0905009a Lex antiqua transgressores Conversos eripuit, 0905009b Tuae legis abusores Pie dum corripuit. 0905010a Joab Abner prosequente Et hunc armis insequente Prece datur venia, 0905010b Joab vitam consecutus Nocte viam transit tutus Per montis cacumina. 0905011a David in prophetico Vita datur termino Pro delicto gravi, 0905011b Tersum fugit facinus, Dum fatetur vocibus Inquiens peccavi. 0905012a Ezechias reddit fletum Et peccatum est deletum, Statim ut poenituit, 0905012b Fletum fecit et profecit, Sibi Deus hinc adjecit Annos et constituit. 0905013a Mitis Esther piae mentis Pro salute suae gentis Assuerum adiit, 0905013b Hinc fit salus Mardochaeo, Crux aequatur Aman reo, Qui suspensus periit. 0905014a Virtus Judith, de supernis Diva dum illuminat, 0905014b Caput aufert Holofernis Et captivos liberat. 0905015a Mater ergo summi regis, Tibi natus Christus verus, 0905015b Quos signavit umbra legis, Hesther tu, hic Assuerus. 0905016a Virgo natum intercede, Ut afflictos liberet, 0905016b Salvet hos a pestis caede, Quos pie redemerat, 0905017a Virgo mater, maris stella, Fons hortorum, verbi cella, Ne nos pestis et procella Peccatores obruant. 0905017b Eja, mater, terge fletum, Tempestatis seda fretum, Cor moestorum redde laetum, Jam preces subveniant. 0905018a Proles parcit, si peroras, Mater, ergo rumpe moras, Posce tuum filium, 0905018b Aura foeda, rumpens pestis Simul cadant, confer maestis Salutis auxilium. 0905019a Nostras tuus ipse natus Tollat poenas et reatus Nobis praestans consolamen 0905019b Sui regni sempiterni, Ubi cives sunt superni; Personemu somnes Amen. 0905100 De Conceptione BMV. 0905101a Innovetur hac in die Vox fidelis ad Mariae Votiva solemnia, 0905101b Et in laudem matris Dei Mens prorumpat plena spei Dulci cum concordia. 0905102a Vinea in Dominica, Area ex Davidica Vitis est propagata, 0905102b Quae fructum dans fecundius, Florem effundit dulcius Coelitus irrigata. 0905103a Cujus suxit ex medulla Mundus mel et lac jam nulla Passurus nocentia, 0905103b Quam spiritus obumbravit Et eandem roboravit Sua cum potentia. 0905104a Sic suscitato pio germine Abrahae fidelis ex semine Verba per angelica, 0905104b Angelorum nacta imperium, Conscendit ad coelum empyreum Jam Dei domestica. 0905105a Exsultet polus Cunctis cum spiritibus Resultet tellus Suis cum militibus Et tu, ancilla Dei, ex tanta munificentia 0905105b Sanctis locata Sponsi in connexibus, Exsaturata Cupitis amplexibus, Gaude et lauda Deum, a quo haec sufficientia. 0905106a In sanatis et salvatis Per te tuae sanctitatis Argumenta probantur, 0905106b Nam morbosi manifeste Venerantes te a peste Multiplici curantur. 0905107a Tu igitur, virgo gratiosa, Speciosa paradisi rosa, Ab aegrotis animae damnosa Mox dignare effugare; 0905107b De Aegypto luti tenebrosa Et exosa valle lacrimosa Intra prata nos deliciosa Accelera sublevare. 0905200 De Conceptione BMV. 0905201a Candida virginitas, Consurgens aurora, Gloriosa veritas, Desuper irrora Gratiam, decora. 0905201b Splendida benignitas, Fervens omni hora, Radiosa caritas, Filium exora, Veniam implora. 0905202a Nam tui conceptio Fuit nuntiata, Angelico nuntio Annae lucidata, Cujus tu alloquio Es santificata, Ante sancta quam nata. 0905202b Verbi incarnatio Mire figurata Et grandi spectaculo Moysi monstrata, Divino consilio In te consummata, Nobis est vita data 0905203a Ex te orta veritas, Vera lux et via, Homo Deus agios, Salvator, Messia, Quem testatur deitas Vera prophetia Simeonis illa. 0905203b Et exorta castitas De saeculo dia, Et assumpta puritas Superis Maria, Collataque sanctitas Cum vera sophia Omnium regina. 0905204a Ubi tibi serviunt Chori angelorum Et in te prospiciunt Agmina sanctorum, Ave, canunt modulis, Regina coelorum. 0905204b Eja decus virginum, Gloria justorum, Spes vera fidelium, Venia reorum, Duc nos pot exsilium Ad regna polorum. 0905300 In Conceptione BMV. 0905301a Gaudeamus omnes in terminum Nostri luctus laudantes Dominum, 0905301b Qui ascendit in florem virginum, Tulit onus nostrorum criminum. 0905302a Haec est dies, quam fecit Dominus, Exsultemus, laetemur in ea. 0905302b In qua coepit fulgere cominus Progrediens stella de Judaea. 0905303a Jam sterilis Anna fit gravida, Cujus onus cunctis proficuum. 0905303b Haec est proles a Deo provida, Sacrarium de qua fecit suum. 0905304a Ut radium solis in nebula Creavit hanc salvator omnium; 0905304b Diu scitur ista puellula Ante suae carnis initium. 0905305a Navigantes quidam mari Salutis in dubio 0905305b Explorarunt se salvari Virginis auxilio. 0905306a Laeti fiunt prius maesti Sedanturque maria, 0905306b Dum promittunt hujus festi Omnia solemnia. 0905307a Nos qui sumus in hac valle, Perditionis in calle Assistentes hodie 0905307b Tuae laudi, fraglans rosa, Nata spinis nec spinosa, Loca nos in requie. 0905308 Amen vox ecclesiae. 0905400 De Conceptione BMV. 0905401a Diem sacram celebremus, Odas laudis personemus Festivando laetius, 0905401b Qua beata mater Christi Est concepta, desit isti Murmur indiscretius. 0905402a Absit hic syllogizare, Lexis loram non laxare Debes neque derogare Theotocos honoribus. 0905402b Nonne rosam sine spina Quivit dare mens divina, Mundam luis a sentina, Carnis a squaloribus? 0905403a Fidelis Dei verna, De Christi da lucerna, Quod pater hanc ab aevo Perfecit sine naevo. 0905403b Non senserat piaculum Hoc Christi tabernaculum, Supremus quod dicavit, Prae cunctis hoc beavit. 0905404a Plures santificatos In matris alvo natos Scriptura sancta docet, Quos edere non nocet: 0905404b Sic fuit Isaias, Sic magnus Jeremias, Johannes er baptista, Praeclarus praeconista. 0905405a Sed amplius hic egit In matre, quam elegit, Supremus hanc compegit Ex forma non infecta. 0905405b Qoud quivit, nam et licuit, Totaliter explicuit In matre, qui emicuit In mundo jam praefecta. 0905406a Credo, regem mortis legem Hic laxasse, praeservasse Matris suae formam; 0905406b Quod et pium est et dium Confiteri, nec id reri Quid contra legis normam. 0905407a Approbatam, revelatam Matris conceptionem 0905407b Recolamus et credamus Sic ejus unionem, 0905408 Ut virgo nos Maria Hic protegat in via Et mundi post certamen Nos sumat; omnes dicant Amen. 0905500 In Nativitate BMV. 0905501 Ecce solemnis diei canamus festa, 0905502a Qua saeculo praesens fit gemma potens et nobilis Maria, 0905502b Regalibus exorta parentelis, theotocos inclita. 0905503a Haec egressura de germine Jesse tempore prisco praedicta est virgula, 0905503b Ut flos ex ejus radice procedens turbida mundi absolveret crimina. 0905504a Istam venturam veterum parentum linguae prophetiis plene testabanter coelitus ac praecinuerant alma oracula. 0905504b Quae virgo manens paritura foret unicum morte filium spiritaliter conceptum qui contraderet mundo remedia. 0905505a Quae Davidis genita stirpe clara generosi nominis fert insignia. 0905505b Salomonis creditur haec propinqua sed majori praedita sapientia. 0905506a Haec de regibus generis clari sumpsit exordia, 0905506b Et haec eadem regis aeterni mater castissima, 0905507a Ejus qui ante tempora fuerat atque saecula, 0905507b Qui angelos et homines junxerat pace placida. 0905508a Illius nobis adesse cuncti precamur auxilia, 0905508b Per quem tam gravis destructa paci concessit discordia. 0905509a Illius hoc nobis acquirat genitrix sancta, quam sonant gaudia, 0905509b Atque suum nobis placatum faciat natum per cuncta saecula, 0905510a Ille nobis cuncta ut dimittat pleniter delicta 0905510b Et aeterna clemens tribuat ornarier corona. 0905511a O nunc, coelorum domina, famulorum vocibus mota, quae deposcunt, aure suscipe benigna 0905511b Et nos tuo munimine tuearis sedule, donec nosmet regna dones scandere superna. 0905600 In Nativitate BMV. 0905601a Novum vas est Elisaeo Allatum, quod sal in eo Mittat summus opifex; 0905601b Auro tectam omni parte Mira fabrefecit arte Arcam primus artifex. 0905602a Templum Dei consummatum Legitur et consecratum In mense Septembrio, 0905602b Ita clarum, sic electum Nusquam opus est perfectum Mundi ab exordio. 0905603a Virgam siccam fronduisse, Vellus rore maduisse, Ignem rubum non ussisse, Sacra prodit pagina; 0905603b Ista cuncta sed et plura, Quae commemorat scriptura, Quando legis, parum cura, Quia sunt velamina. 0905604a Totum quod est honestatis, Virtutis et claritatis In scripturis positum, 0905604b Ad honorem tuum, pia Virgo mater, o Maria, Esse scimus editum. 0905605a Sedes Deo praeparata, Fiscella bituminata, Matris alvo consecrata, Nata mundo hodie; 0905605b Manna nostrum tu servasti, Quo nostri sunt patres pasti, Sed et nos, dum sumus casti, Pascimur quotidie. 0905606a Arca tu es deaurata, Domus bene columnata, Porta viris obserata, Soli Deo pervia. 0905606b Rite tu vas Elisaei, Rite domus dicta Dei, Qua curantur omnes rei Sumentes praesidia. 0905607a Illustri de stirpe nata, In salutem nobis data, Flecte natum precibus, 0905607b Esse sui cohaeredes Ut possimus, ubi sedes Multae in coelestibus. 0905700 De Praesentatione BMV. 0905701a Gaude, virgo gloriosa, Ave, paradisi rosa, Salve, decus virginium, 0905701b Hebraeorum stirpe nata, Peccatorum advocata, Angelorum gaudium. 0905702a Infans patri obedisti Et asylum introisti, Ubi Deum coleres, 0905702b Conternantem te litasti Et in templo protelasti Donec viro nuberes. 0905703a Legem tibi statuisti, Quam devote perfecisti Vivens regulariter, 0905703b Mane Deum exorasti Ex exinde laborasti Libens et hilariter. 0905704a Noctu quando dormitasti, Corde simul vigilasti Nunquam vacans otio, 0905704b O quam felix et beata, Tibi frugi, Deo grata Fuit haec devotio. 0905705a Per quam cunctos praetulisti Ac per illam meruisti Invenire gratiam, 0905705b Quam amisit protoplastus, Qui in paradiso fastus Intulit miseriam. 0905706a Redde ergo, mater Christi, Gratiam, quam invenisti, Peccatori valde tristi Impetrando veniam. 0905706b Salva cunctos poenitentes Matrem Dei te credentes Et corruptam non fatentes Sed infantis filiam. 0905707a Te laudantes intuere, Innocentes contuere, Peccatorum miserere Et rebelles fac parere Gubernanti omnia; 0905707b Ut quicunque te collaudant Contra pneuma non delinquant, Creatorem non offendant, Redemptori laudes pangant Per aeterna saecula. 0905800 In Praesentatione BMV. 0905801a Audi, Maria, nos, Templum deitatis, 0905801b Audi, Maria, nos Nantes in peccatis. 0905802a En praesentata es Templo trima hodie, 0905802b Per quinos gradus pres Ascendisti propere. 0905803a Gaudia nova Sunt orta, Haec dum sistitur; 0905803b Orbis, hinc ova, Quod porta Coeli panditur. 0905804a Nos custodi, virgo, A peccatorum fluctibus 0905804b Mundi hujus, virgo, Nos orna virtutibus. 0905805a Ave, potens hic patrona, Corruscans miraculis, Ave, reorum matrona, Comparata liliis. 0905805b Non hic simus viatores In valle miseriae, Praesenta nos peccatores In asylum gloriae. 0905900 In Annuntiatione BMV. 0905901a O tempus temporum Desiderabile, Quo Deus omnium Hoc ave habile Mittit in saecula, 0905901b Attendens misera Humani generis Et damnabilia Antiqui seminis, Et aufert omnia. 0905902a O felicissima, Ave quae suscipit, Virgo purissima Salutem peperit Commune omnium. 0905902b Mater et filia Virgo efficitur, Vim per haec talia Natura patitur Dei per spiritum. 0905903a Lingua quae poterit Plene depromere Vel quis retexerit De textu literae Dona haec gratiae? 0905903b O virgo virginium,Tu de coelestibus Advocas Dominum, Quem das terrestribus Pro dono veniae. 0905904a Felix puerpera Quae fructu uteri, Ea, quae vipera Humano generi Struxit, tu disjicis. 0905904b Sacri plenarium, Quae zyma scoriae, Mortis initium, Per natum gloriae In vitam redigis. 0905905a Digne laudabilis Cunctis fidelibus, Praeadmirabilis Cunctisque gentibus Et peramabilis. 0905905b Nunc tuis laudibus, Virgo purissima, Pie instantibus Mente piissima Adsis placabilis. 0905906a Ut sit propitius Te venerantibus Jesus credentibus, Ut tecum siderum Jungamur civibus. 0905906b Christe, qui tua hac Matre et filia Ponis sub gratia Salutem hominum, Hinc tibi gloria. 0906000 In Annuntiatione BMV. 0906001a Gaude, virgo, stella maris, Quae parentem virgo paris Mundo ferens gaudia; 0906001b Sine patre facta parens, Munda caro labe carens, Coeli plena gratia. 0906002a Gaude, rubus, sedes facta Deitatis, sed intacta Carnis per incendia; 0906002b Virga Aaron supra morem Parit fructum, parit florem Virga Jesse regia. 0906003a Gaude, thronum summi regis, Foederantis arca legis Continens mysteria; 0906003b Spiritalis urna cibi, Domus, in qua domum sibi Fecit sapientia. 0906004a Gaude, terra, quae per rorem Germinasti salvatorem Simul cum laetitia; 0906004b Fons hortorum, clausus hortus, Favus stillans, vitae portus, Porta coeli pervia. 0906005a Gaude, virgo, mater Dei Singularis, tantae rei Servans privilegia; 0906005b Nova stella novum solem, Novam virgo profert prolem, Lactans patrem filia. 0906006a Gaude, sola spes lapsorum Gaude, decus angelorum, Hominum laetitia; 0906006b Nato pio, mater pia, Mediatrix o Maria, Nos clemens concilia. 0906100 De Visitatione BMV. 0906101a Ave lucis fundamentum, Fidei positio, Te signavit firmamentum Factum in principio, 0906101b Maria, illuminata Per duo luminaria, Carne Christi humanata Cum deitate socia. 0906102a Gratia sic fecundari Plena te castam voluit, Sicut aqua abundari Orbem Deus disposuit. 0906102b Dominus est vere tecum Autoritate regia, Quia tibi soli secum Subjiciuntur omnia. 0906103a Benedicta tu vocaris Sola in mulieribus, 0906103b Divis quia tu dotaris Prae ceteris muneribus. 0906104a Benedictus fructus tui Ventris, vita sufficiens, Qui nobis dativus sui Sit salus indeficiens. 0906104b Et tu Christo praesentata Tuis fave supplicibus, Trinitate tu placata Nostris assiste precibus. 0906200 De beata Maria V. (Tempore Nativitatis DN.) 0906201 Salutata coelitus Mater fit divinitus Passa nil puerpera. 0906202a Stilla, dulcis mamma, filio, In quo salus nec in alio Spes est ulla miseris. 0906202b Non in aula nec in solio, Hic, hic vagit in praesepio Infans terror inferis. 0906203a Foenum jacet, strictum fascia, Verbum patris, plenum gratia, Pacti memor foederis. 0906203b Cerne stellam, audi, filia, Num tui nati sit gloria Tam canora superis. 0906204a Hic est ille, hic revera Risus Sarae, cum de sera Isaac suscipitur. 0906204b Dona date fide mera, Hic est, gentes, in quo vera Vobis salus mittitur 0906205a Serva, mater, ad cunabula Pascens agnum intra stabula Te pascentem suaviter; 0906205b Mater, inquam, sine macula, Laudi preces jungant saecula Te cantando jugiter. 0906206a Gemma coeli, porta veniae, Tuae florem pudicitiae, Placa regem gloriae; 0906206b Quos antiquae fraus astutiae Morti dedit et miseriae, Duc ad portum gratiae. 0906300 De Compossione BMV. 0906301a Gaude, turba fidelium, Mentis colens martyrium Ejus, quae dedit filium In mortem pro miseris. 0906301b Sed gaudendo compatere Matri desolatissimae Cum digna gratitudine Effectu pietatis. 0906302a Nati condolet sic poenis, Ut congaudeat redemptis Ex fervore caritatis, Cui non est similis. 0906302b Datur mater discipulo Cum maximo mysterio, Joannis sub vocabulo Quivis venit fidelis. 0906303a Gratias tibi, domina, Quod mater facta es nostra, Sub cruce salutifera Filio cooperans. 0906303b Age sic grates filio Pro tam grandi sacramento, Tuorum ut devotio Semper hinc sit jubilans. 0906400 De beata Maria V. (Tempore paschali.) 0906401a Mundi renovatio Tenuit primordia, Cum ex matris gremio, Qui creavit omnia, Prodiit fons luminis, Mundus ergo virginis Celebret solemnia. 0906401b Ignis almi pneumatis Igniat praecordia Jam redempti plasmatis Tua per suffragia; Virgo, spes fidelium, Et per tuum filium, Renovantur omnia. 0906402a Coelo tu serenior, Angelis sublimior, Cunctis amabilior; Vallis nostra floruit, Dum grandescit virginis Alvus expers criminis, Nostrum ver intepuit. 0906402b Gelu mortis solvitur, Verus sol exoritur, Quo surgente panditur Vita, quam restituit Nobis cum victoria Resurgens in gloria, Quem Maria genuit. 0906403a Viam praebet facilem Se ostendens humilem, Qua exitiabilem Quis evadet gladium. 0906403b Vita mortem superat, Nam Christus nos reparat, Qui nobis jam praeparat Paradisi gaudium. 09064a01a Prodiit fons luminis, Natus almae virginis, Cujus haec solemnia. 09064a01b Ignis almi pneumatis Igniat praecordia Ut redempti gratias Persolvamus debitas Conditori omnium Qui per suum filium Renovavit omnia. 09064a02a Coelo qui serenior. 0906500 De beata Maria V. (Tempore paschali.) 0906501 Jesu Christi matri laus sit Gloria dicta Jesu. 0906502a Gratiarum actio, Laus et jubilatio Pro nobis mortuo Quondam, nunc vivo. 0906502b Solus nobis obiit, Sed non solus revixit Multos sed conduxit Regno divo. 0906503a Laetemur hinc omnes Christo conresurgentes Et matri tanti victoris Devoti simus omnibus horis. 0906503b Gaude nunc, Maria, Virgo clemens et pia, Congaude Christo viventi Piisque votis nostris consenti. 0906504a Vicit, regnat, imperat Immortalis vere Jesus, quem nobis Dona videre. 0906504b Jesu, fili virginis, Nostri miserere, Tibi matrique Fac nos placere. 0906600 De gaudiis BMV. 0906601a Gaude, virgo gratiosa, Verbum verbo concepisti; 0906601b Gaude, tellus fructuosa, Fructum vitae protulisti. 0906602a Gaude, rosa speciosa,Vernans Christo resurgente; 0906602b Gaude, mater gloriosa, Christo coelos ascendente. 0906603a Gaude, fluens deliciis, Nunc rosa juncta lilio; 0906603b Emunda nos a vitiis Et tuo junge filio. 0906700 In Assumptione BMV. 0906701 Gaude eja, unica columba, speciosa sponsa, superno regi consociata. 0906702a Beata semper Dei genitrix, pia virgo Maria, 0906702b Precamur, alma, preces exaudire digneris et nostras. 0906703a Praeclara dies nobis instat, quam temporum affert orbita revoluta. 0906703b Haec solemnitas est hodie et festivitas nostra merito veneranda. 0906704a Celebremus eam lingua vocifera, gratulemur in ea corde pio Dominum laudantes, mente pura, 0906704b Ut delicta nostra tergat manu sua summa pia gratia, nostra conserventur et corpora custodita. 0906705a De gente fera nos libera Normannica, quae nostra vastat Deus regna. 0906705b Senum jugulat ac juvenum et virginum, puerorum quoque catervas. 0906706a Depelle, precamur, cuncta nobis mala; Converte, rogamus supplices, Domine, nos ad te, rex gloriae, es qui vita, pax, salus pia spes et firma. 0906706b Dona nobis pacem atque concordiam; Largire nobis spem integram, fidem simul veram, caritatem continuam concede nobis et perfectam. 0906707a Sanctorum precibus nos adjuvemur ad haec impetranda, 0906707b De quorum passione gratulemur modo gloriosa. 0906708 Laus sit et par gloria trinitati quam maxima cuncta per saecula. 0906800 In Assumptione BMV. 0906801a Mater misericordiae, Stirpis puella regiae, 0906801b Primordium laetitiae, Humanae causa veniae. 0906802a Sedes sapientiae, Via penitentiae, Domus pudicitiae, Relevamen et solamen Miseris et tristibus, Medicamen, adjuvamen Lapsis poenitentibus. 0906802b Firmamentum, documentum Castis et humilibus, Supplementum, nutrimentum Cunctis indigentibus. Aliis virginibus Pulchrior in omnibus, Ornata monilibus. 0906803a Cantibus celebribus Cantanda fideliter, 0906803b Vocibus supplicibus Jucunda suppliciter. 0906804a Alma regina, Lux matutina, 0906804b Stella marina, Forma divina. 0906805a Imperatrix omnium, Firma spes credentium, Praemium, pretium, gaudium, Salus es fidelium, Janua coelestium. 0906805b Consolatrix supplicum, Prophetarum canticum, Unicum, mysticum, coelicum, Decus es angelicum, Promissum Davidicum. 0906806a Genus regale, Vas spiritale. 0906806b Templum virginale, Donum speciale. 0906807a Gemma castitatis, Flos virginitatis, Norma sanctitatis. Felix dicta, virgo pura Simul et puerpera, Maritalis thori jura Nesciens et foedera. 0906807b Jesum nobis placatura Semel petit aethera, Sine fine regnatura Mole carnis libera, Justis laus aeterna, Die hodierna Transcendens superna. 0906808a Lilium pudoris, Myrthus et honoris, 0906808b Sui genitoris Mater et pastoris. 0906809a Qua neque melior Neque felicior Mulier habetur, 0906809b Qua nulla prior Neque posterior Partu videtur. 0906810a Origo clementiae, Titulus prudentiae, 0906810b Speculum justitiae, Sedes sapientiae. 0906811a Fons virtutis nimiae, Dulcis et diligenda, 0906811b Per quam porta gloriae Fuit aperienda. 0906812a Per quam inclita Lux est edita, 0906812b Per quam reddita Vitae praemia. 0906813a Super choros angelorum Regnat exaltata 0906813b Maria, regis coelorum Genitrix beata, 0906814 Nimis honorata, Mater et beata. 0906900 In Assumptione BMV. 0906901a Sacra mundo fulget dies, Quam sacravit sacra quies Genitricis Domini, 0906901b Gaudeamus hac in die Commendantes nos Mariae, Gloriosae virgini. 0906902a Dies ista, dies laeta, Qua coelorum in secreta Natus matrem recipit, 0906902b Felix mater in egressu, Quia suo te consessu Natus dignam efficit. 0906903a In mandatis hoc habemus, Ut parentes honoremus Sintque nobis proximi; 0906903b Hujus memor est mandati, Hunc honorem qui dat matri, Ut sit consors solii. 0906904a O quam felix, quam beata Patris mater, nati nata, Quam felicis gratiae, 0906904b Cui natus dedit donum, Ut in suum ipsam thronum Exaltaret hodie. 0906905a Multa tibi dedit dona, Sed donorum est corona, Quod haec dies attulit, 0906905b Quae a mundo te solutam, Veste carnis reindutam Coeli thronis intulit. 0906906a Duplicatur en corona, Duplex tibi datur stola Carnis atque spiritus: 0906906b Ista quasi singulari Solam te vult gloriari Ille tuus unicus. 0906907a Gaudet chorus angelorum, Et consortes gaudiorum Fax nos esse, domina; 0906907b Fac gaudere tuos tecum Et ad pia vota precum Aurem piam commoda. 0906908a Felix sidus et regina; Per quam luxit lux divina, Nos in umbra respice; 0906908b Tende manum stratis humi, Fac, assumpta, nos assumi Beatorum requie. 0907000 In Assumptione BMV. 0907001a Pro matre Christi Maria Congaudeat ecclesia, 0907001b Pro societate sua Suspiret ad perpetua. 0907002a Matrem misericordiae Precentur Sion filiae, 0907002b Ut hac valle miseriae Cum illis sit in acie. 0907003a Per te, dulcis o Maria, Vincuntur multa proelia, 0907003b Ab incursu phantasmatum Custodis cordis sabbatum. 0907004a Per te pulsato vitio Malum habetur odio, 0907004b Tu scis amoris foedere Corda de terra tollere. 0907005a Per te salvantur omnia, Per te redditur gaudium, 0907005b Per te fugantur vitia Et his datur silentium. 0907006a Per te cuncta jucunditas Habetur et solemnitas, 0907006b Tu mater es et filia Parensque paris nescia. 0907007a Tu mater es fidelium, Consolatrix humilium, In te sit nostrum omnium Amor et ardor cordium. 0907007b Per te cives angelici Sint nostri semper medici, Qui nos curent a triplici Hoste nec sinant subjici. 0907008a Hostes omnes inficiunt, Quos possunt, et afficiunt, Sed hos omnes despiciunt, Qui frui tecum sitiunt. 0907008b O mater regis incliti, Pro dignitate meriti Fac nos tuo juvamine Vero repleri lumine. 0907009a Cantemus omnes hodie Cum ingenti laetitia 0907009b Laudes virginis Mariae, Quae laetatur in gloria. 0907010a Haec est regina virginum Transcendens culmen ordinum, 0907010b Excuset apud Dominum Nostrorum lapsus criminum. 0907011a Nos ad sanctorum gloriam Per ipsius suffragia 0907011b Post praesentem miseriam Christi perducat gratia. 0907100 In Assumptione BMV. 0907101a Angelorum ordinatrix, Peccatorum mediatrix, Sanitatum sanitas; 0907101b Dominarum dominatrix, Reginarum imperatrix, Sanctitatum sanctitas. 0907102a Patrem paris parens et filia, Tibi soli constat haec gloria, Gemma mortalium; 0907102b Ave mundi rosa mundissima, Fraglans rosa, rosa purissima, Reis remedium. 0907103a Mali naevum delevisti, Solem stella genuisti, Genitorem filia; 0907103b Morte mortem qui domando, Lacu faecis emundando Secum traxit omnia. 0907104a Moriendo mortem stravit, Ad inferna pervolavit, Vectes fregit inferos; 0907104b Suis ibi se ostendens Ad se traxit manus tendens Derelinquens miseros. 0907105a Ave, per quam salus datur, Ave, per quam solidatur Nostrum insoliditas; 0907105b Ave, per quam relaxatur, Ave, per quam pessumdatur Reatus enormitas. 0907106a Ave, mater regis justitiae, Fons salutis, origo veniae, Porta coeli, domus laetitiae, Deviantes reformans gratiae, 0907106b Ad te clamat claustralis concio, Quam asylum omnis professio Profitetur, nostra redemptio, Nostra salus, nostra salvatio. 0907107a Deprecamur, nos absolve Absolutosque confove Nos in coeli curia; 0907107b Ibi Christum collaudemus Incessanter et cantemus In excelsis gloria. 0907200 In Assumptione BMV. 0907201a Quae est ista, quae ascendit Transiens deserta, Quo tendit aut quid praetendit Floribus operta? Pape, furem non ostendit Opibus referta, Virgo singularis; O, praedo jam praedaris, Praeda factus virginis. 0907201b Haec est hostis Holofernis Mulier Hebraea, Quid Judaeos, Aman, spernis, Hester est Hebraea. Mardochaeo crucem sternis, Punieris ea, Singularis ferus O, rex est Assuerus, Hester magni nominis. 0907202a Haec est illa virga, Jesse Quam fert Isaias De radice natam esse, Cujus flos Messias; Passionis suae messe Stravit mundi vias, Fructu tricenario, O, cum sexagenario Atque centenario. 0907202b Haec est Sunanitis illa, Quae David servivit, Ista Jahel tam pusilla Sisaram contrivit, Haec est regina Sibylla, Quae regis adivit Salomonis regiam, O, cujus sapientiam Audit in sacrario. 0907203a Haec de manu Pharaonis Suum salvat masculum, Haec est vellus Gedeonis Rore ditans vasculum, Haec est veri Salomonis Singulare ferculum Et turris eburnea, Ha, tota resplendens aurea, Tota delectabilis. 0907203b Haec est, in quo se reclinat Rex, reclinatorium, Viatori, dum declinat, Haec est diversorium, Caput super hanc inclinat Non habens tugurium Rex aeternae gloriae; Ha, quam dulcis est memoriae, Mater tam laudabilis. 0907204a Haec est arbor inflammata Sed comburi nescia, Stella Jacob procreata, Veri solis nuntia, Porta semper obserata, Soli regi pervia, Sed et arca foederis Allata David humeris, Magno sublata jubilo. 0907204b Lunam tenet haec sub planta, Sole stat circumdata, Qualis exstat et quam sancta Tot habens charismata, Tot figuras, signa tanta, Tot habens aegnigmata, Quot sunt coeli sidera; Ha, quanta sit considera, Tu quisquis es in jubil 0907205a Istis suffulta flosculis, Istis malis stipata, Stat exuta periculis In portu laureata, Desideratis osculis Jam fruitur beata, Conjuncta trinitati; O, plaudant jam renati Ad verbum tam suave. 0907205b O jubilum, quo jubilat Mater nato unita, O quam praeclara rutilat Duplicibus vestita, Translator non sic ventilat, Fides allegat ita, Quod regnat jam cum Deo, O, carnis cum tropheo, Ergo dicamus: Ave. 0907206a Ave, Maria, gratia Plena, sit tecum Deus, Corruptionis nescia, Quam somniat Judaeus, Tabescat in fallacia Seductor Saducaeus; Nam vere resurrexisti, O, dulcis mater Christi, Reorum miserere. 0907206b Ave, Maria gratiae Mater, mundi regina, Mater misericordiae, Salva nos a ruina; Fons vitae, vena veniae, Venire tunc festina, Cum morti propinquamus, O, tecum valeamus Perpetuo gaudere. 0907300 In Assumptione BMV. 0907301a Lux illuxit festive celebris, Qua terrenis Maria tenebris Felix eripitur 0907301b Et aeternae lucis ad solium Juxta regem regina filium Mater assumitur. 0907302a Ad honorem matris et gloriam Ascendenti procedit obviam Christus alacriter, 0907302b Et agentes diem laetitiae Omnes cives beatae patriae Occurrunt pariter. 0907303a Affluentem castis deliciis Et vernantem rosis ac liliis Juvat adspicere; 0907303b Juvat arcam Dei cum canticis Ordinatis choris hymnidicis Sursum deducere. 0907304a Admirantur humilem virginem, Cujus omnem transcendit ordinem Praecelsa dignitas; 0907304b Nec est tristi locus invidiae, Nam ipsius congaudet gloriae Cunctorum caritas. 0907305a Recognoscunt, hanc esse feminam, Quae ruinam replens angelicam Coelos laetificat; 0907305b Mundus omnis hanc esse dominam Et reginam cunctis beneficam Sentit ac praedicat. 0907306a Eja Deo prae cunctis proxima, Quae cum eo regnas in anima Simul et corpore, 0907306b Claro tui conspectu filii Tecum frui fac nos exsilii Transacto tempore. 0907400 In Assumptione BMV. (Die III. infra Octavam.) 0907401a Salve, sancta Dei parens, Virga Jesse, flos non arens. Veri solis regia; 0907401b Forma vitae, fons virtutis, Porta lucis, spes salutis, Vallis nostrae gloria. 0907402a Mundi jubar, stella maris, Lux praefulgens singularis Jure privilegii; 0907402b Virgo gignens genitorem, Luna mundo dans splendorem De splendore filii. 0907403a Spes humani generis, Sanctitatis speculum, 0907403b Arca novi foederis, Novae pacis vinculum. 0907404a Per te, virgo, reformatur Dei pax et hominum, 0907404b Per te mundo salus datur Et medela criminum. 0907405a Per te cedit hostis victus, Coit vulnus et inflictus Olim dolor exsulat; 0907405b Cadit accusator fratrum Et in lacum missus atrum Draco magnus ejulat. 0907406a Virgo mater, mater Dei, Mater unigeniti, 0907406b Te laudamus, quamvis rei, Per te Deo geniti. 0907407a Ora patrem, ora natum, Nostrum tollat ut reatum Et clementer deleat, 0907407b Ut post onus servitutis Libertatis ac salutis Porta nobis pateat. 0907500 De Assumptione BMV. (Quinta die Octavarum.) 0907501a Vergente mundi vespere Sereno fusus sidere Coeli procedit radius, 0907501b Inducto carnis onere Sacro dependes ubere, Patris aeterni filius. 0907502a In Gedeonis vellere Et in rubi caractere Praesignaturus cernitur, 0907502b Cujus aperto latere Cedit velamen literae Et lex vetus exponitur. 0907503a Sacramenta novae legis In pressura Christi regis Et in crucis ludibrio 0907503b Planctum docet Jeremiae Et languores Isaiae Regis alti suspendio. 0907504a Virgo, sidus singulare, Virgo, mundi luminare, Christi profusa genibus, 0907504b Illi refer latus, lora, Spinas, clavos et perora Istis intercessoribus. 0907600 In Octava Assumptionis BMV. 0907601a Omnis coeli hierarchia Felix in theophania Gaudet ab initio, 0907601b Ubi crescit, dum Maria Illic scandit ex hac via, Jucundandi ratio. 0907602a Elevata est ab imis Arca Noe et sublimis Montes supergreditur, 0907602b Cujus odor fragrat nimis, Haec pro meritis opimis Praemiis perficitur. 0907603a Affluens deliciis Collectis divitiis Scandit de deserto, 0907603b Quae amicta variis Canit tympanistriis Dilecto reperto. 0907604a Thalamum secretiorem Virgo intrat ob decorem Universis praedita, 0907604b Virga, quae produxit florem, Sed naturae praeter morem, Refertur in abdita. 0907605a Regem mater dum adorat, Vice versa rex honorat Matrem omni gloria, 0907605b Sacrum flamen quam virorat, Civitatem haec explorat Et pertransit omnia. 0907606a Ter vocata coelitus Semel venit penitus Digne coronanda, 0907606b Unde plus quam primitus Gaudet ejus spiritus, O res praedicanda. 0907607a Arcae Dei jam translatae Patet in sublimitate Dignum tabernaculum; 0907607b Hesther ab humilitate Ducitur in caritate Regis ad cubiculum. 0907608a O quae ista est et qualis, Quae virtutum volat alis, Ubi est securitas; 0907608b Super terram non est talis, Cui supernaturalis Inest singularitas. 0907609a Laudes ergo alacriter Coeli demus communiter Nos reginae, 0907609b Ut cum ipsa similiter Conregnemus feliciter Sine fine. 0907610a Sed quae hodierna die Coelos adis hujus viae Consummato termino, 0907610b Quos adhuc psychomachiae Labor gravat, illos pie Recommenda Domino. 0907700 De beata Maria V. 0907701a Ave Dei genitrix, coelestium, terrestrium, infernorum domina. 0907701b Tu suavis universis, fructifera, suavitatem dans odoris virgula. 0907702a Ut fructus tui ventris Crescat in nobis, in misericordia uberi. 0907702b Participationis ejus in idipsum fac nos participes tieri. 0907703a O quam divinitatis obumbrat virtus, spiritu principali repleta, 0907703b Ejusdem spiraminis sub umbra tu nos protegas in pace perpetua. 0907704a Tu plena salutaris gratiae, quam inhabitat plenitudo deitatis. 0907704b Medicinam da mentis et carnis, ut inhabitet virtus spiritus in nobis. 0907705a Repleatur in bonis desiderium te colentium in laetitia 0907705b Ad gloriam nominis tui filii, cui laus, honor sit per saecula. 0907800 De beata Maria V. 0907801 Salve, nobilis puerpera, Exaltata super aethera, Sancta Maria. 0907802a Salve lux solaris, Fulgida stella maris, Virgo singularis, Dulcis Maria. 0907802b Verbo fecundaris, Patrem filia paris, Nec partu gravaris, Sancta Maria. 0907803a In quam tam mira genitura Nihil suum habet natura, Dulcis Maria, 0907803b Sed verum solem paritura Incorrupta manes et pura, Sancta Maria. 0907804a Solo nutu spiritali Paruit ordo natura, Regi regum novo jure, Ut in partu daemonstratur, Dulcis Maria. 0907804b Nam in aula virginali Repromissus Emanuel, Quem praesignavit Gabriel, Miro modo humanatur, Sancta Maria. 0907805a Nulla te infecit macula, Quae sanguine lavantem saecula Virgo generasti, Dulcis Maria. 0907805b Dura priscae legis fercula In lactea gratiae pocula Partu commutasti, Sancta Maria. 0907806a Coeli rorem, Campi florem Ex te accepimus, Dulcis Maria. 0907806b Novum lumen, Verum numen Per te adoramus, Sancta Maria. 0907807a Tu, virga castitatis, Profers florem aeternitatis, Dulcis Maria. 0907807b Decus virginitatis, Pollens flore divinitatis, Sancta Maria. 0907808a Nunc stipata coelitibus Manum tuis supplicibus Praebe in hoc exsilio, Dulcis Maria, 0907808b Ut, qui misere vivimus, Sub carnis mole gemimus, Supplica tuo filio, Sancta Maria, 0907809 Non nos velit derelinquere, Sed jam dignetur respicere, O Maria, Virgo pia, Matrum gloria. 0907900 De beata Maria V. (Infra Nativ. et Purific.) 0907901a Omnis ager scripturarum Tui ventris germen clarum, Virgo mater, redolet; 0907901b Omne semen aerumnarum, Quidquid Eva dat amarum, Ille fructus abolet. 0907902a Anus Sara dum fetatur, Domus Abrae collaetatur Matri diu sterili; 0907902b Aula coeli jucundatur, Quia salus ex te datur Mundo diu flebili. 0907903a O Maria, mater Christi, Rubus ille tu fuisti, Ignis quem non nocuit; 0907903b Ignem verbi tu gessisti, Corruptelam nec sensisti, Sic nos fides docuit. 0907904a Manna coelo pluit verum, Quando venit auctor rerum Virginis in uterum; 0907904b Qui cruoris sui merum Vitis vera dans sincerum Mutat ritus veterum. 0907905a Arens virga germinavit, Virgo feta terminavit Culpam primae feminae; 0907905b Pater verbum seminavit, Caro verbum generavit Sine viri semine. 0907906a Rore vellus inundatum Signat pneuma tibi datum Multiformis gratiae; 0907906b Arvum circa desiccatum Dat Judaeum jam privatum Conditoris facie. 0907907a Deus pater hoc juravit, Quod de fructu ventris David Regni thronum sedeat; 0907907b Vere fructus ventris David, Princeps pacis jam regnavit, Nunc captivus redeat. 0907908a Illud tuum mundum pectus, Quo quievit Deus tectus Humano sub corpore, 0907908b Salomonis erat lectus, Viris bonis circumspectus Nocturno sub tempore. 0907909a Ecce constat jam completum Isaiae magni laetum Illud vaticinium: 0907909b Virgo praegnans dedit fetum, Quo fugavit mortis metum Hostis et dominium. 0907910a Porta clausa te signavit, Per quam solus rex intravit Serato signaculo; 0907910b Hoc est lapis praemonstravit, Quo nil homo laboravit, Abscissus miraculo. 0907911a Virgo, templum deitatis, Plena summae pietatis, Nos indignos respice 0907911b Quo redundas praesta gratis, Ut in tuae claritatis Sorte simus, effice. 0908000 De beata Maria. 0908001a Ad laudem virginis, Quae sine labe criminis Est mater veri luminis, Cordis et oris conformemus cantica; 0908001b Quae Deum genuit, Ut rubus igne canduit Et virga Jesse floruit Non ex natura sed virtute mystica. 0908002a Matris praecelsae meritum Naturalem interitum Recludens vitae reseravit aditum; 0908002b Cujus votiva castitas Et singularis dignitas Humanum genus refecerunt perditum. 0908003a Tu carens carie, Obstaculum perfidiae, Tu restauratrix veniae, Quae sternis hostem, promotorem sceleris. 0908003b Virtus debilium, Tu salutis principium, Reductrix exsulantium, Quae neminem sperantem in te deseris. 0908004a Nunc vetus error siluit Noctemque lux praevaluit In tenebris erroris et miseriae. 0908004b Per te medela criminum Detur et salus omnium, Te collaudat coelestis culmen patriae. 0908005a Vellus vita madens gentium, Tellus rore carens arida. 0908005b Viro nulli patens ostium, Miro modo verbo gravida. 0908006a Efficeris puerpera, Claudis inter viscera Regem salvatorem saeculi. 0908006b Ut sol de coelo gignitur, Deus ex te nascitur, Summum sublevamen populi. 0908007a Te subdidit et condidit Mundum, coelos et aequora 0908007b Et moriens obediens Mundi sustulit facinora. 0908008a Te sponsus ecclesiae Vocat in meridie Clamans: veni, sponsa, propere. 0908008b In amore langueo, Tui carere nequeo, Digna, veni, coronabere. 0908009a Tunc vetitus Introitus Per te, virgo, cunctis panditur 0908009b Qui labitur Et sternitur, Per te coelitus erigitur. 0908010a Nobilis et inclita, Dono Dei praedita, Caritate subdita Cum salute genita Propaginis humanae, 0908010b Interpella filium, Ut post hoc exsilium Coeli refrigerium Det nobis, et vitium Relaxet mentis vanae, 0908011 Et cor virtutum repleat inane. 0908100 De beata Maria V. 0908101a Mirum fit oraculum Gabrielis ore, Coeli tabernaculum Terrae claudunt orae, Lucent virtutis honore. 0908101b Anna gerit flosculum Fusum fructus rore, Vesper fert crepusculum Lucentis aurorae Praegnans mirabili more. 0908102a Terra stellam genuit Vitandam fulgore, Virgo nata claruit Coelesti splendore Morbidos vigore Fons erumpens imbuit, Aridos liquore. 0908102b Tu virga, quae canduit, Virens in candore, Quae pubendo caruit Radicis humore, Vita puriore Nam nascendo splenduit Libani virore. 0908103a Res mira conspicitur: Sphaera puncto clauditur, Maximus minore; 0908103b Fons a stilla geritur, Sol a stella gignitur, Fructus est in flore. 0908104a Dulcor mari mittitur, Decor carni jungitur Humili pudore, 0908104b Ima summis, nascitur Rhinoceros, capitur Virginis amore. 0908105a Expavescit ratio: Purae fit purgatio, Deus est oblatio, Lege fit redemptio Pro legislatore. 0908105b Implens corda gaudio, Ora vaticinio, Senem docet unctio, Matrem nati gladio Transfigi dolore. 0908106a Mors distendit Sepulchri regiam, Dum extendit Sol stolam regiam, Terra tendit Ad solis regiam Cum decore. 0908106b Apprehendit Flos fructus gratiam, Jam impendit Ros mundo pluviam Dum ascendit Surgens ad gloriam Cum honore 0908107a Regni Dei Sceptrum, fons olei, Sol diei, Templum saphyrei, Nostrae spei Fac fructum provehi Cum fervore. 0908107b Jubilaei Lex, anni rorei Per te rei Merentur revehi, Sis lux rei, Sis splendor fidei Cum dulcore. 0908108a Verni floris Decor effloruit, Nostris choris Dulcor insonuit Nostri plausus. 0908108b Tu vas roris, En sanguis patuit, Veli poris Haerens qui latuit Velo clausus. 0908109a Laus, lux, lex, laetitia, Monstrant mirabilia Virginalis veli, 0908109b Vita, virtus, venia Praestantur et praemia, Vernat ara caeli. 0908110a Mens devota Promens vota Vigilet, Dulcis nota Cantus nota Jubilet Matri Dei. 0908110b Munda, lota Vita tota Rutilet, Ne commota Mens vel jota Ventilet Verae spei. 0908111a Arca, sanctuarium, Lex, templum, sacrarium, Tunc velo velata, Nunc sunt revelata. 0908111b Flos, rosa, rosarium, Virens viridarium Sit velum, ornata Virgine sacrata. 0908112a Jesu prelum, Sudor, ros sanguinis Ornat velum Mariae virginis In Ruthena. 0908112b Ergo zelum Praesentis agminis Duc ad caelum, Virgo, vi flaminis, Laude plena. 0908200 De beata Maria V. 0908201a O si mihi rhetorica, Vis tota philisophica, 0908201b Totus chorus Apollinis Sic adspiret, ut virginis 0908202a Digne promam praeconia, Quae mater est et filia Sui patris. 0908202b Hic res certant contrariae, Non obstat pudictiae Nomen matris. 0908203a Hic ratio deluditur, Hic argumentum fallitur, 0908203b Dum mater non corrumpitur Nec virgo partu laeditur. 0908204a Naturae lex convertitur, Vim majestatis patitur Deificae; 0908204b Qui vim naturae tribuit, Hanc immutare potuit Mirifice. 0908205a Obstupescit Mentium credulitas, Sensualis Deficit profunditas, 0908205b Dum tumescit Uterus, virginitas, Maritalis Ubi est fecunditas. 0908206a O vere prae ceteris Admiranda dignitas Virginis, quae meruit Gratiam divinitus, 0908206b Ut naturae veteris Solveretur finitas, Virgo ventre tumuit Impraegnata coelitus. 0908207a O felix puerpera, Singularis honoris, 0908207b Cujus exstant viscera Expertia doloris. 0908208a In partu non corrumperis, Post partum flore frueris Virginei pudoris. 0908208b Tu via viris invia, Thori virilis nescia, Es mater genitoris. 0908209a Tu castitatis speculum, Tu lilium candoris, Virtutum receptaculum, Tu balsamus odoris. 0908209b Tu nardus aromatica, Tu verbi Dei cella, Tu stella non erratica, Tu fluctuum procella. 0908210a Tu florum flos, Virtutum dos, Tu scirpea fiscella Propinans lac et mella. 0908210b Tu noctis lux, Caecorum dux, Tu claritatis stella, Tu optima puella. 0908211a Tu vas imbutum nectare Virtutum, sine compare Tu trinitatis templum. 0908211b Tu aequitatis semita, Humilitatis orbita, Munditiae exemplum. 0908212a Tu de stirpe Davidica Ex Jacob stella orta, Tu visio prophetica, Ezechielis porta. 0908212b Tu lilium convallium, Tu spes desperatorum, Humilium refugium, Solamen miserorum. 0908213a O Maria, Tu virtutum regina, 0908213b Vitae via, Tu mortis medicina. 0908214a Virga Jessea, Tu vellus Gedeonis, 0908214b Arens area, Tu rubus visionis. 0908215a Tu thurea, Tu myrrhea, Tu thronus Salomonis. 0908215b Tu mellea, Tu rosea, Tu fons salvationis 0908216a Per te stat lex, Te regum rex Monilibus ornavit, Ceu sponsam decoravit. 0908216b Tu vitae pax, Amoris fax, Tu reconciliatrix, Salutis reparatrix. 0908217a Hoc carmen tibi offero, O dulcis et decora, Pro me peccante misero Tu filium exora. 0908217b Tu mihi fac propitium Suprema mortis hora, Tu mihi fer auxilium Et veni sine mora, 0908218 O rutilans aurora. 0908300 De beata Maria V. 0908301a Salve, sanctarum sanctissima, 0908301b Ave, piarum piissima, 0908302a Stirps regia, Vitae via, Laus sanctorum, Spes reorum, Virgo Maria. 0908302b Tu solaris Stella maris, Clausus hortus, Vitae partus, Plena gratia. 0908303a Nam illa saeva Mulier Eva, Decipi digna Fraude maligna, 0908303b Jus subit mortis, Abstulit sortis Primae gaudia Carens patria. 0908304a Sed diram tulit mortem, Primam reddidit sortem Virgo Maria. 0908304b Conceptu sacro suo Miroque partu tuo, Plena gratia. 0908305a Namque regali Ac prophetali Stemmate orta Vitae fir porta Virgo Maria. 0908305b Quae sine viro Ordine miro Genuit Deum Hominem verum, Plena gratia. 0908306a Sed ut sol radio, Sic suo filio Virgo Maria 0908306b Pulchrior videtur, Castior habetur Plena gratia. 0908307a O qualis femina, Cunctorum domina, 0908307b Cunctorum domina Sesque salvifica. 0908308a Ergo tuorum Vota servorum Suscipe, pia Virgo Maria, 0908308b Dans prece pia Data venia Coelorum gaudia, Plena gratia. 0908400 De beata Maria V. 0908401a Ave speciosissima Virgo de stirpe regia, Coelicolarum domina. 0908401b Aveto fulgidissima Christianorum domina, Stella maris, o Maria. 0908402a O quantis digna laudibus Es virgo prae virginibus, 0908402b Quae perperisti filium, Spem et salutem omnium. 0908403a Mater misericordiae, Maria, vota suscipe Famulantis ecclesiae. 0908403b Dic sponso, dulcis domina, Misearetur vinea, Plantata Dei dextera. 0908404a Parvulas vulpes capiat, Captas vitare faciat, Ausu ne malo floridas Demoliantur vineas. 0908404b Maria, virgo nobilis, Mater inaestimabilis, Sollicita precamine Tuo lactatum ubere. 0908405a In aurem nati loquere, O decus pudicitiae, Dilectum placa precibus, Fer opem supplicibus. 0908405b Fac, ut post hujus transitas Mundi sollicitudines Saltandi det fiduciam, In Jerusalem superna, 0908406 O dulcis et pia, O Maria. 0908500 De beata Maria V. 0908501a Mundamini, mundamini Laudantes matrem Domini, Ut mundas mundae virgini Laudes solvatis hodie. 0908501b Honor sit summo numini Ejusque soli nomini, Quod praeparavit homini Tantae matronam gratiae. 0908502a Haec est illa mirabilis, Illa incomparabilis, Quae partus ineffabilis Novitatem exhibuit. 0908502b Haec est arbor perutilis, Sublimi fructu fertilis, Virgo, mater et humilis, Quae coeli regem genuit. 0908503a O vere nova novitas, Humilitas et dignitas, Fecunditas et castitas Simul florent in virgine. 0908503b O summe cara caritas, Begnitas et veritas, Humanitas et deitas Manent in Deo homine. 0908504a Per singularem filium, O singulare lilium, Ejecti in exsilium Reducti sunt ad patriam. 0908504b Tu es solamen cordium, Nostrae pacis exordium, Mundo praestans subsidium, Salutem et laetitiam. 0908505a Ave, felix puerpera, Beata tua viscera, Beata sunt et ubera, Quae lactaverunt Dominum. 0908505b Excelsa supra sidera, Morbos nostros considera Et sanare nos propera, Praedulcis virgo virginum. 0908600 De beata Maria V. 0908601a Salve, stella, mundi lumen, Salve, cella celans numen, Salve, decus gloriae; 0908601b Splendor rerum et cacumen, Vas sincerum, pons et flumen Aromatum gratiae. 0908602a O coelestis figuli Vas desiderabile, 0908602b Vas medelae saeculi, Vas decens, vas utile, 0908603a O Maria, gratia Plena sancti spiritus, 0908603b Dux in via praevia, Lux praefulgens coelitus. 0908604a Tu jucunda res et recens, Summe munda, summe decens, Summi regis regia; 0908604b Summum paris, summa parens, Expers paris, summe parens, Summe tu egregia. 0908605a Tu lacuna documenti, Sol et luna firmamenti Opportuna, firma menti Dux et lux laetitiae. 0908605b Schola morum, mons odoris, Fax amorum, fons dulcoris, Decor florum, flos decoris, Foedus amicitiae. 0908606a O virtutis vis et vita, Spes salutis, nos invita, Ut tecum coeli thalamo Fruamur dulci balsamo. 0908606b Ros et rosa gloriosa, Dulcis flagrans primula, Mel et melos, pande caelos Nobis prece sedula. 0908607a Corda, linguas sic instaures, Ut nos pingas et deaures Honestatis moribus; 0908607b Ut, qui damus tibi laudes, Gaudeamus, ubi gaudes Coeli cincta floribus. 0908700 De beata Maria V. 0908701a Mellis stilla, maris stella, Cujus dulcor vincit mella, Cujus splendor sidera, 0908701b Coeli scala, boni schola, Profers solem, virgo, sola, Virgo sed puerpera. 0908702a Virgo parens expers paris, Dum tu pares, Deum paris, Sed veste sub altera; 0908702b Paris patrem filia, Quem claudentem omnia Tua claudunt viscera. 0908703a Patet indicio Conversi nominis, Cur sis, annuntio, Praeclara feminis. 0908703b Ex tuo gremio Nascens fons luminis Splendet in medio Nostrae caliginis. 0908704a Verbi conceptio Nil habet criminis Nec flore proprio Vernare desinis. 0908704b In te fit unio Matris et virginis, In tuo filio Dei et hominis. 0908705a Verus homo, verus Deus Propter reos tamquam reus Carne crucifigitur; 0908705b Dum salvator condemnatur, Ut mors jure moriatur, Vita sponte moritur. 0908706a Et videtur ratione, Quod in isto sis agone Plus passa quam filius; 0908706b Suum corpus victimam Dedit, tuam animam Pertransivit gladius. 0908707a Sed resurgens leo fortis Aufert principatum mortis, Refert praedam inferi; 0908707b Plus compassa patienti, Plus consurgis resurgenti Quam sanctorum ceteri. 0908708a Placa nobis, o beata, Patrem, natum, parens, nata, Carnis pro flagitio 0908708b Ne mens ipsa flagelletur, Sed in nobis iteretur Christi resurrectio. 0908800 De beata Maria V. 0908801a Ave, maris stella, Mellis coeli cella, Praefulgens puella, Coeleste sacrarium. 0908801b Ave, vitae via, Mundi lux, Maria, Pura, prudens, pia, Virtutum armarium. 0908802a Tu mons justitiae, Flos temperantiae, Rivus prudentiae, Turris fortitudinis. 0908802b Tu radix veniae, Pincerna gratiae, Regina gloriae, Flumen dulcedinis. 0908803a Ave, vernans rosa, Gemma spiritalis, Cedrus gloriosa, Palma triumphalis. 0908803b Sponsa speciosa Sponsi specialis, Parens speciosa Prolis principalis. 0908804a Tu virga mystica Virgo concipiens, Virga fructifera Virgo parturiens. 0908804b Virgo melliflua Lactans et nutriens, Virgo perpetua Post partum permanens. 0908805a Tu mater optima, Quae culpas operis, Prece piissima Succurrens miseris. 0908805b Clavis clarissima, Quae coelos aperis, Post Deum maxima Spes nostri generis. 0908806a Felix, fecunda, Munda, jucunda, Mundans inunda, Mundis augens gratiam 0908806b Decens, decora, Fulgens aurora, Nobis implora Verae lucis copiam. 0908900 De beata Maria V. 0908901a Salve virgo, mater Dei, Per quam surgunt lapsi rei, Salve virgo virginum; 0908901b Salve, mater, vitae norma, Mater speciosi forma Prae filiis hominum. 0908902a Salve, virgo, de beata Stirpe Jesse virgo nata, Rosa spinae nescia; 0908902b Ut lilium inter spinas Sic florescit in reginas Virgo plena gratia. 0908903a Salve, virgo, fons hortorum, Quae nescisti viri thorum, Nato praebens ubera; 0908903b Patrem nescis facta mater, Mater prolis, cujus pater Matris nescit foedera. 0908904a Tu puella sola prolem, Sola paris stella solem De Jacob egrediens; 0908904b Tu figulum contra ritum Concepisti, vas politum, Vas laesuram nesciens. 0908905a Tu es vellus fusum rore, Rubus ignis in rubore, Florens Jesse virgula; 0908905b Tu es virga novo more Fructum promens salvo flore, Tu vatum oracula. 0908906a Tu es rosa, cujus nodo Latens fluxit miro modo Palliata deitas; 0908906b Rosa luce non marcescit, Lux in rosa non decrescit, Stat utrimque firmitas. 0908907a Virgo, decus castitatis, Per te nobis relegatis Redditur haereditas; 0908907b Tuo partu sumus parti, Quos subjecit laevae parti Primae matris pravitas. 0908908a Jure partus te non laedit, Cujus partum non praecedit Carnalis fragilitas; 0908908b Tuum partum lex naturae Stupet suo fracto jure, Dum parit virginitas. 0908909a Salve, mater, stella maris, Quae prae cunctis sublimaris In coeli palatio; 0908909b Tuos servos, virgo, serva, Ne nos hostis fraus proterva Demergat in vitio. 0909000 De beata Maria V. 0909001a Ad laudem virginis, Quam replet flaminis Potentia, Renovantur omnia, Quae deitas patravit. 0909001b Sub umbra numinis Ad instar fluminis Fit copia, In qua redit gratia, Quae saucia curavit. 0909002a Rubus igne claruit Nec comburi potuit, In virgine Sine viri semine Fecunditas laudatur. 0909002b Legis umbra pellitur Et de manna gignitur Vermiculus; Infidelis populus Ut hedera siccatur. 0909003a Vellus rorem, virga florem Jam concepit, quem excepit Gedeonis conchula. 0909003b Stella solem virgo prolem Generavit, quam signavit Prophetalis virgula. 0909004a Novum Deus aethere Miro facit opere: Vir nascitur nec rumpitur Virginea clausura, Sic matrem virginem Obstupuit natura. 0909004b Caput anguis aternitur, Sacro pede premitur, Subigitur, conteritur Ab humana factura; Plaudamus liberi De veteri jactura. 0909005a Creatorem creatura Veneretur et serviat auctori; 0909005b Deus homo regni domo Pulsum pomo restituit honori. 0909006a Fons de petra proruit, Latus agni patuit, Rivus inde profluit, Qui diluit veneficum cruorem. 0909006b Statua percutitur, Sine manu caeditur Lapis, mons efficitur, Virginitas hinc obtinet favorem. 0909100 De beata Maria V. 0909101a Salve, regina gloriae, Maria, stella maris, Solem paris justitiae, Quae lunae compararis. 0909101b Vitae dulcedo gratiae, Fons atquae salutaris, Mater misericordiae, Tu portus appellaris. 0909102a Summi regis palatium, Thronus imperatoris, Sponsi reclinatorium, Tu sponsa creatoris. 0909102b O pauperum solatium, Remedium languoris, Dignum Dei sacrarium, Vas aeterni splendoris. 0909103a O melle dulcior, Auro splendidior, Risu jucundior, Amore carior. 0909103b Nive candidior, Rosa fragrantior, Palma sublimior, Saphyro pulchrior. 0909104a Te laus harmonica, Te vox prophetica, Laudat et cantica, Lex evangelica. 0909104b Virgo Davidica, Dei angelica, Duc nos ad coelica Regna, spes unica. 0909200 De beata Maria V. 0909201a Salve, mater, coeli porta, Virgo florens et exorta David ex prosapia; 0909201b Ave, virgo, fructu plena, Ave, fulgens et serena, Mater es et filia. 0909202a Ave, virgo, prole laeta, Ave, gaudens et repleta Deitatis gratia; 0909202b Ave, virgo, stirpe florens, Ave, mater Christi, potens In coelesti curia. 0909203a Ave, mater sed intacta, Ave, cujus non est facta Homini societas; 0909203b Ave, quam non violavit, Ave, quam non dissipavit Hominis societas. 0909204a O Maria, stella clara, Quam non turbat res amara, Omni plena gratia; 0909204b O Maria, nos poscentes Fac admitti congaudentes In coelesti gloria. 0909300 De beata Maria V. 0909301a Mundi restauratio Fit ex mira gratia, Stupet mentis ratio: Virgo dulcis Maria E coelo salutatur Et verbo fecundatur; Quis persentit talia? 0909301b Conceptus mirabilis Naturae contrarius, Est partus laudabilis, Quid hoc festo sanctius? Aaron virga fronduit Nec radicata fuit, Quid hoc fructu dulcius? 0909302a Natus mirabiliter Contra naturalia Surrexit agiliter Et cum eo agmina Surrexerunt pariter Sanctorum coelestia Gaude, virgo Maria. 0909302b Nos a malis surgere Ad suprema erigi, Sursum quae sunt, sapere, Ad virtutes dirigi, Postules a filio Nobis hoc exsilio, Rosa juncta lilio. 0909303a Securam monstra viam, Ad coelestem patriam Quae ducit, hanc resera, Quam Eva praecluserat, 0909303b Ne maligni aemuli Illam et latrunculi Praecludant, quam mors tui Nati reseraverat. 0909400 De beata Maria V. 0909401a Consolatrix miserorum, Relevatrix infirmorum, Audi, clemens domina; 0909401b Tu spes sola peccatorum, Orta stella, lux caecorum, Ducum frangens agmina. 0909402a Maria dignior In Dei curia, In donis potior, Paris es nescia, Tu sol splendidior Coelorum gloria. 0909402b Proclives flectimur Statim ad vitia, In pugna vincimur Hostium varia, Heu, mater, morimur, Adde remedia. 0909403a Cunctis bonis te ditavit, Hortum tuum dum perflavit, Auster invisibilis; 0909403b Sic se terris irroravit Deus ex te, quam creavit, Natus ineffabilis. 0909404a Tu fons indeficiens Aridos reficiens, Mens est post te sitiens Lac et mel fluentem. 0909404b Nam corpus inficiens, Behemot decipiens, Mundus et deficiens Circum premunt mentem. 0909405a Tu pauperum praedium, Convallis humilium, Hortus es castorum; 0909405b Arx es poenitentium, Castrum militantium, Turris es victorum. 0909406a Tu piscina suavitatis, Humanatae deitatis Dulcis torrens aureus; 0909406b Paradisus voluptatis, Universae bonitatis Fons, rivulus, alveus. 0909407a Arca sacra foederis Et humani generis Pia mediatrix, 0909407b Expiatrix sceleris Et divini muneris Larga dispensatrix. 0909408a O dulce consilium, Largum beneficium, Novum privilegium, Virgo gravidatur. 0909408b O magnum mysterium, O mirum commercium, O pium connubium, Verbum incarnatur. 0909409a Rex in coelis rutilans Jacet in praesepio, Miseros assimilans Vagit matris gremio, Gaudens, homo, plora. 0909409b Agnosce puerulum, Amplectere socium, Virgo, lactans parvulum Injuriae nescium Pro fratribus ora. 0909500 De beata Maria V. 0909501a Exsul, surge, jam est hora, Patriae vitam explora, Ecce rutilat aurora Nova novae gratiae. 0909501b Nova pigmentorum cella Nova nobis pluit mella, Orta est ex Jacob stella, Cedit nox miseriae. 0909502a Dum in mari fluctuamus, Per hanc stellam dirigamus Cursum, ut sic attingamus Verae portum patriae. 0909502b Nostra venit advocata A patrono vero dat, Ut pro reis leges grata Alleget clementiae. 0909503a Haec verae lucis alumna, Nubes et ignis columna Lucet, quibus est aerumna Lutum, later, palea. 0909503b Virga de radice Jesse, Rege reos indefesse Et duc nos ad verum esse Ab hac mortis fovea. 0909600 De beata Maria V. 0909601a Virgo mater, gratulare, Digna Deum generare, Fac nos digne te laudare, Astra, solum, mare tibi desiderant jubilare. 0909601b Stirpe regis propagata, Dei mater illibata, Nostra clemens advocata, Per te via data, per te salus est reparata. 0909602a Speciosa coeli porta, Per quam justis lux est orta, Tuae laudi nos conforta, Corrige distorta, bona perdita praesto reporta. 0909602b Christi mater benedicta, Vero sole stans amicta, Nostra tolli fac delicta, Solvans inflicta, miseris medicina relicta. 0909603a De supernis auster flavit, Qui dum tibi obumbravit Ac te virgo fecundavit Quos sua plasmavit manus hos lapsos reparavit. 0909603b O mirande coelibatus, Ex te Deus incarnatus Est pro nobis immolatus, In cruce damnatus ob nostri damna reatus. 0909604a Infirmorum consolatrix, Captivorum liberatrix, perditorum reparatrix, Mundi salvatrix, animarum summa beatrix. 0909604b Resurgentem tuum natum Super coelos elevatum Ita nobis fac placatum, Ut per pneuma datum dimittat quemque reatum. 0909605a Jam in regno sublimaris, Nati vultum contemplaris, Ut regina coronaris, Nescia quippe paris prope regem digna locaris. 0909605b De torrente, voluptatis, Quo potaris cum beatis, Prece tuae pietatis Participes gratis faciat nos fons bonitatis. 0909700 De beata Maria V. 0909701a Flos de spina procreatur, Et flos flore fecundatur Fructum vitae proferens; 0909701b Inter spinas rosa crescit, Sed spineti dolum nescit Flos prae cunctis redolens. 0909702a Haec est Evae de radice Virga nata peccatrice Primo carens vitio, 0909702b Haec radicis noxam gerit, Sed in illa noxa perit Fecundata filio. 0909703a Haec est rosa delicata, Quae de regum ramis nata Nobis fert umbraculum, 0909703b Paranympho salutata, Pneumateque impraegnata, Christi tabernaculum. 0909704a Ave virgo gravidata, Rubo Moysi signata, Genitrix verbigenae; 0909704b Igne sacro inflammata, Per te simus, advocata, Coelici indigenae. 0909705a Tu es mater Salomonis, Digna sceptris et coronis, O regina gloriae; 0909705b Tu es vivus fons hortorum, Quem mens sitit infirmorum, O pincerna veniae. 0909706a O praeclara stella maris, Qua processit lux solaris, His intende precibus; 0909706b Quae per montem designaris, Unde lapis angularis Venit sine manibus. 0909707a Salve, virgo singularis, Tu quae digne dominaris In supremo solio; 0909707b Dona regis pretiosa Impertire, gratiosa. Nobis in exsilio. 0909708a Gaude, cujus ob dulcorum Cor liquescit per amorem Tuum, vernans lilium; 0909708b Auro fulvo decorata, Messiam es amplexata, Summi Dei filium. 0909709a Vale, florens et amoena, Ante ortum luce plena, Puritatis viola; 0909709b Vale virga aridosa, Fronde, flore germinosa, Proferens amygdala. 0909710a Vale semper et laetare Et quod digne te laudare Possimus in patria, 0909710b Dulcis virgo, te rogamus, Et sincere flagitamus Pro coelesti gloria. 0909800 De beata Maria V. 0909801a O beata beatorum Angelorum domina, O devote devotorum Laudanda per carmina. 0909801b O Maria, mater pia, Dita nos virtutibus, Ut frequenter te decenter Veneremur laudibus. 0909802a Fide voto, corde toto, Te precamur pariter, Ut invicti a delicti Labe simus jugiter. 0909802b Carcerati Evae nati Durae ure vincula Igne divo, agni rivo Lava prava singula. 0909803a Nobis datum ex te natum Placa verbo filium, Ne ruamus, ne perdamus Beatorum praemium. 0909803b Sed cum mundi gemebundi Desinit exsilium, Eruamur, nanciscamur Sanctorum consortia. 0909804a Fac nos omnes cohaeredes Christo in coelestibus, Apud ipsum sint mercedes Tibi servientibus. 0909804b Rege nos, ut transeamus Mundi transitoria. Ut perenni valeamus Tecum frui gloria. 0909900 De beata Maria V. 0909901a Ave regis binae legis Thronus candens ebore, Fortis Judith, quae confudit Holofernem robore. 0909901b O insigne decus digne Spiritu cum corpore, Virga Jesse coeli messe Floret sine tempore. 0909902a More miro sine viro Generans carbunculum, Ut saphirus pellis virus Omnem laedens saeculum. 0909902b O benigna, laude digna, Puritatis speculum, Dei templum, per exemplum Omnem docens populum. 0909903a Ave, suave, felix ave, Per quod plena gratia Jam conclave jugum grave Tulit ab ecclesia. 0909903b O sagena, vitae vena, Caritatis fascia, Trahens unum fers in unum Ima, summa, media. 0909904a Preces offer atque profer Castis cum uberibus Nato pectus, ut illectus Sacris tuis precibus 0909904b Cicatrices jam felices Patri po viantibus Repraesentet et intentet Vota pro supplicibus. 0909905a Ave porta coeli, torta Nece tui filii, Maris stella, de procella Transfer nos exsilii. 0909905b Coram rege sta pro grege, Ne massam flagitii Nostri taxet sed relaxet Ruinam judicii. 0910000 De beata Maria V. 0910001a O augusta generosa, Virgo stirpe regiosa, Pietate gratiosa, Nostra solvens vincula; 0910001b O Maria pretiosa, Toti mundo nominosa Et odore narduosa Sine carnis macula. 0910002a O beata, Deo grata, O serena, Deo plea, Nostris votis annue, 0910002b Ne nos tangat atque frangat Hostis ictus et conflictus, Nos a malis erue. 0910003a Nos ingratos fac beatos Tua, virgo, gratia Et iratum tuum natum Nobis reconcilia. 0910003b Veni, gemma, veni, rosa, Veni, dulcis Maria, Non fac moras, virgo dia, Vitae ob stipendia. 0910004a Tu es virgo aetherea Vivam vitem parturiens, Urna diceris aurea Voce manna suscipiens. 0910004b Tu es columna gemmea Decori mundi praevalens, Cui basis est aurea, Virtutes omnes retinens. 0910005a Ave, rosa luminosa, Paradisus tam frondosa In te primum eliquatur Fons, qui nunquam minoratur Et te primam inebriat. 0910005b Per te cunctis derivatur Et devotis propinatur, Sed et nobis inde datur, Dum mens pie delectatur, Ut fontem vitae sitiat. 0910006a O coelestis margarita, In sublimi throno sita, Per te reis detur vita, Nostris fulge cordibus. 0910006b Ut fulgore tuo tacti Gratiamque eo nacti, Juncti simus et compacti Paradisi civibus. 0910100 De sancto Achatio. 0910101a Psallat omnis regio, Dacantet cum gaudio Martyrum solemnia, 0910101b Celebremus hodie, Nunc dies est veniae, Dies est laetissima, 0910102a In qua sancti martyres Crucifixi sunt omnes Fere decem millia. 0910102b Qui pugnantes hodie Propter lumen patriae Mente invictissima, 0910103a A maligno judice Sunt perplexi vindice Propter regem gloriae. 0910103b Caesar nequam timuit, Signa magna ut vidit A Christi militibus. 0910104a Carcerati sunt beati Ad omnem poenam parati, Quae Christo illata est, 0910104b Seniores advenerunt, Adriano et dixerunt, Quaeque cogitaverunt. 0910105a Caesar in cathedra sedit, Praesentari sibi fecit Exercitum militiae, 0910105b Dicens: stulti, insensati, Immoletis, ut vivatis, Deo nostro Astaroth. 0910106a Tunc respondens Hermolaus: Summo Deo offerimus Immaculatam hostiam. 0910106b Jubet ergo Adrianus, Ut os ejus contundatur Silice durissimo. 0910107a Jubet illos spoliari, Caedi, spinis coronari Ac indui purpura. 0910107b Sindone sunt hinc signati, Crucifixi et potati Potu amarissimo. 0910108a Salve, pie Jesu Christe, Infans castae virginis, Tua prece nos a nece Aeternali libera. 0910108b Nos commenda tuo patri, Jesu, pastor inclite, Ut regnemus nos invicti Tecum super sidera. 0910200 De sancto Achatio. 0910201a Laetetur ecclesia Fundendo praeconia Sponsa sponso optimo, Jesu bono. 0910201b Qui sua clementia Ex consueta gratia Diem istum extulit Laudum dono. 0910202a Sane dies gloriae Dies hic laetitiae Qua coelesti curiae Luxit honor. 0910202b Haec dies Achatium Ducem peregregium Traxit ad martyrium Vivus odor. 0910203a Cum quo decem milia Sufferunt supplicia, Ut jubet saevitia Adriani. 0910203b Quem dum possent vincere, Inermes incedere Seque poenae subdere Non inani, 0910204a Sanctus monet angelus; Dictis parent ocius, Caesar saevit saevius Plenus ira. 0910204b Hos a suis separat, Eductos in Ararath Crucifigi imperat. O res mira, 0910205a Fiunt signa omnia Velut in hac feria, Qua in ligno moritur Mundi vita. 0910205b Christe portans scelera, Da in mundi vespera Esse nostra opera Sic polita. 09102a05c ########################################################################################################################################################### 0910300 De sancto Achatio. 0910301a Ad honorem invictorum Athletarum, qui coelorum Sunt adepti gaudia, 0910301b Omnis sexus, omnis aetas, Stadiales currens metas Surgat in laetitia, 0910302a Tuba vocis buccinando Et devote celebrando Martyrum solemnia, 0910302b Qui sic mundum contempserunt, Quod se Deo obtulerunt Juncta dena milia. 0910303a Quorum dux et principator, Legis sacrae propagator, Exstitit Achatius, 0910303b Quibus iter veritatis Simulacris exsecratis Monstravit sagacius. 0910304a Hermolai documento Simul hi se vestimento Rubricato induunt, 0910304b Cum praeceptis obedire Ac promissis assentire Regis saevi respuunt. 0910305a Hinc tyrannus Adrianus, Idolorum cultor vanus, Adunata acie 0910305b Jubet omnes praesentari Et in ejus collocari Judicandos facie. 0910306a Mox ut sensit Christianos Illos esse ceu vesanos Sprevit plenus furia, 0910306b Mandat flagris hos affligi Crucibusque post affigi Crudeli sententia. 0910307a Sicque de Edom venerunt, Dum torcular calcaverunt Pede tincto sanguine, 0910307b Atque cruce bajulata Phalanx ista Deo grata Parit fit certamine. 0910308a Nunc, Achati generose, Triumphasti qui famose De malignis hostibus, 0910308b Christum nobis fac placatum, Nostrum tergat ut reatum Adjunctis consortibus. 0910309a Quorum prece consequamur, Ut divinae perfruamur Visionis gratia, 0910309b Ubi dies luminosa, Ubi quies gaudiosa, Ubi pax et gloria. 0910400 De sancto Achatio. 0910401a Gratulemur Hoc in die sacro canentes Alleluja. 0910401b Adrianus Milia martyrum decem Crucifixit. 0910402a Terrae motus factus est, Quorum sunt in transitu Petrae scissae; 0910402b Et sol obscuratus est Hora sunt et tenebrae Sexta factae. 0910403a Tunc hi sancti martyres Christo sui memores Commendarunt, 0910403b Exclamantes: Domine, Nostras preces suscipe Pro devotis; 0910404a Sanitatem corporum, Ubertatem domuum Tribuendo, 0910404b Medicamen animae Et coelestis patriae Consolamen. 0910405a Et si sint in proeliis, Innocens visibilis Sit ac invisibilis Inimicus. 0910405b Diei jejunium Nostrae mortis unicum Claudat anni circulum Poenitenti. 0910406a Vox coeli sonuit, Devictis intulit: Vobis data sunt haec omnia. 0910406b Committunt spiritum Da, Chrsite, coelitum Nobis consequi consortium. 0910500 De sancto Achatio. 0910501a Catervatim augmentatur Felix cohors et laetatur In coelesti curia, 0910501b Cum movebat Adrianum, Imperatorem Romanum, Infernalis furia 0910502a In sanctum Achatium Spernentem palatium Et libare idolis, 0910502b Incarnatum amantem Verbum et recitantem Cum suis sociolis. 0910503a Hinc tyrannus hos precatur, Minis terret, si spernatur Ipsius et jussio, 0910503b Servi Christi villipendunt Blandimentum nec attendunt, Hos nec movit laesio. 0910504a Regis saevitia Christi supplicia Perfrui imperat 0910504b Horum corporibus, Diris tortoribus Illos commiserat. 0910505a Necantur decem milia Cum Christi passionibus, Tetatur mons Armenia Heu sanguinis in fluctibus. 0910505b Patri ritu exiguntur Cum Christo radiunculi Isti, quia non dicuntur Idolorum conservuli. 0910506a Nempe superficies Cruore contegitur, Lancearum acies Dum in hos configitur. 0910506b Tellus inebriatur Poculis sanguineis, Hierarchia laetatur Talibus confineis. 0910507a Spretis corporibus Ordinant animae Christi se manibus Et curant minime Tortorum vilia. 0910507b Per hos fatigantur Turbae carnificum, Qui, dum numerantur, Hunc implent numerum Triginta milia. 0910508a Hermolao antistite, Quo lavantur baptismate, Cum illis agonizante Pari voce et clamante Ad factorem omnium: 0910508b Heli, qui nos veneratus Est, illi nostri precatus Prosint in necessitatis Hora et calamitatis, Abrogent exitium. 0910509a O felix Armenia, In cujus provincia Barbarorum rabies 0910509b Clavo, flagris, lancea, Sente judeifera Cruentavit acies. 0910510a Hac in parte terrae motus, Sol obscurus est commotus, Et alia miracula Ostendit diecula, 0910510b Qua perculit verbigena, Qui lavit nostra crimina Cum prece horum sedula Per saeculorum saecula. 0910600 De sancto Adalberto. 0910601a O praeclara Adalberti Praesulis solemnia, 0910601b Haec in die ejus pie Agitur memoria. 0910602a Praesul iste per te, Christe, Nascitur de regia 0910602b Stirpe digna et benigna Regis de Bohemia. 0910603a Hic peccata indurata Cernens Romam petiit, 0910603b Ibi statim monachatum Poenitendo subiit. 0910604a Sed a totis patriotis Una voce poscitur. 0910604b Obedire et servire Ei dum promittitur. 0910605a Sed nil veri, sicut heri, Sic refutant praesulem, Boleslaum adit pium Polonorum principem. 0910605b Illic clerum ornat verum Et fundat ecclesias, Hinc Prutenis verbis lenis Serit Christi gratias. 0910606a Hinc per visum huic provisum Christi bibit calicem, 0910606b Lanceatus hic beatus Coeli petit apicem. 0910607a Nunc Poloni de patroni Tanti psallant gloria, 0910607b Hos in throno cum patrono Christi jungat gratia. 0910700 De sancto Adalberto. 0910701a Laudes dicat omnis aetas Deo patri semper laetas Cum dulci symphonia, 0910701b Simul quoque Jesu Christo, Qui est salus mundo isto Dans grata subsidia. 0910702a Qui elegit Adalbertum, Ut de spinis bonum fructum In terra Bohemia. 0910702b Dum hic puer it de scholis, Ut radius fulgens solis, Plenus Dei gratia, 0910703a Virgo transit viam ibi, Quae mox stratur tenta sibi Scolari insania, 0910703b Tacta veste virginali Puer plangit voce tali: Commisi mortalia. 0910704a Dum fit ipse episcopus, Dicit ei Jesus Christus Verba voce talia: 0910704b O mi praesul, dormis tantum, Judaeis venditus quantum Ergo fero qualia. 0910705a Plangens pastor Romam vadit, Summo coram patre cadit Gregis narrans vitia, 0910705b Resignata gregis cura Intrat claustrum, pati dura Cum magna laetitia. 0910706a Plebs patrem rogat redire, Sibi nolens obedire Obcaecata miseria, 0910706b Stupens gregis miseriam, Declinat in Hungariam Praedicans coelestia. 0910707a Ad Polonos inde vadit, Volentibus illis tradit Dona spiritalia, 0910707b Hinc Prussiae intrans partes Damnat dicens surdas artes Haec sunt infernalia. 0910708a Viam recusans salutis Genibus sanctum provolutis Gens occidit impia, 0910708b Sanctum corpus dum portatur. Salus aegris restauratur, Fir magna laetitia. 0910709a Unde gaudet Bohemia, Ejus colens solemnia Ut festa paschalia; 0910709b Sit laus patri et filio, Sancto simul paraclito In aevum. Alleluja. 0910800 De sancto Aegidio. 0910801a Gloriare, Graecia, Tuum enim Bohemia Veneratur filium; 0910801b Militans ecclesia Cum tota coeli curia Commendat Aegidium. 0910802a Dono sancti spiritus Mundo puer genitus Diffundebat gratia, 0910802b Felix et gratuitus Ingressus et exitus Migrantis in gloria. 0910803a Data veste pueri Salus reddit pauperi, Qui vestem induerat; 0910803b Indumentis uteri Pellit virus funeri Jam vitium liberat. 0910804a Mundum totum exuit, Fugit, callam construit In condensis veprium. 0910804b Cerva sanctum aluit, Cervam sanctus eruit A caede venantium. 0910805a Revelavit Dominus Huic Karoli facinus In missae mysterio, 0910805b Refert regi protinus, Cessat ejus gemitus Poena cum flagitio. 0910806a Servos, pater, visita, Quos vita praeterita Gravat mole criminum. 0910806b Per beata merita Nostra solvi debita Procures ad Dominum. 0910900 De sancto Aegidio. 0910901 Psallat laude competenti Chorus viro sapienti Condigna praeconia, 0910902a Supra petram qui fundavit Domum suam et firmavit Fidei constantia, 0910902b Quam nec hostis subintravit Nec flans tectum violavit Mundana lascivia. 0910903a O quam decens tabernaculum Quod sol verus luci speculum Luce replens optima, 0910903b Sancti spiritus aedificium Sanctum effecit Aegidium Colens cordis intima. 0910904a Intus cultor non latuit, Virtuibus sed patuit Se monstrans deifice. 0910904b Annis namque sub teneris Puer adjunctus litteris Profecit immodice. 0910905a Illo scholas repetente Quidam laesus a serpente Totus tumens cernitur, 0910905b Cui, quid det, non habente Tunicam dat, qua repente Tectus sanus redditur. 0910906a Vir arreptus a daemonio Sancti viri patrocinio Menti sanae redditur, 0910906b Expectato fine patrio Christo dato patrimonio Egenus progreditur. 0910907a Dum maris litus adiit, Navim videre contigit In mortis periculo, 0910907b Pro qua dum Christum petiit, Navis mox litus adiit Salvata cum populo. 0910908a Plebs gratanter adoravit Et in navi collocavit Sanctum sine pretio, 0910908b Et quos multo pererravit, Mox eosdem comparavit Fluctus brevi spatio. 0910909a Theodorae desperatam Sanitati reddit natam Receptus hospitio, 0910909b Terram fame desolatam Farre facit oneratam Junctus Veredemio 0910910a Post oblatum a populo Defunctum reddit saeculo Hoc adscribens socio, 0910910b In deserti latibulo Lacte pascitur sedulo Cervae beneficio 0910911a Pro nutrice vulneratur Et per vulnus vir vocatur Et a rege supplicatur Ejus patrocinio. 0910911b Crimen regis revelatur, Ut sit abbas exoratur, Illic claustrum exornatur Et fit congregatio. 0910912a Romam venit advocatus, Cypressino muneratus Inde reddit ostio, 0910912b Quod aquarum per meatus Mox ventorum regens flatus Appulit coenobio. 0910913a Post tanta beneficia Migravit ad coelestia Sancto cum tripudio, 0910913b Ubi Christus per omnia Cum sanctis est in gloria Et perenni gaudio. 0910914 Nos colentes praesentia Sancti viri solemnia Decantemus alleluja. 0911000 De sancto Aegidio. 0911001a Sonent hymni Deo digni In hac die tam insigni Clangore tubae ductilis, 0911001b Ad haec festa patris tanti Voce psallat incessanti Tam plebs quam clerus humilis. 0911002a Nam quid erit tam praeclarum, Quam ob virum Deo carum Laudes sonare gaudii, 0911002b Cum applaudit triumphalis Lux non mortis sed natalis Sancti patris Aegidii. 0911003a Tibi honor, Jesu Christe, Quo patrante sanctus iste Tanta pollebat gratia, 0911003b Ut infirmi sanarentur Et leprosi mundarentur Per ipsius suffragia. 0911004a Sanat hunc, quem serpens laedit, Solo daemon jussu cedit, Suum timens imperium; 0911004b Aegris salus restauratur, Mare tumens tranquillatur, Aestus quiescit febrium. 0911005a Gressu claudus stabilitur, Dum insigni insignitur Fidus Christi vernaculus; 0911005b In desertum solus fugit Et mamillas cervae sugit Ceu naturalis hinnulus, 0911006a Diu montis in speleo Latens soli vacans Deo, Sed inde multum doluit, 0911006b Ibi pie diffamatur, Per hunc noxa relaxatur, Quam rex abscondi voluit. 0911007a Virtus mira nihil mali Sub patrono potest tali Quemquam suorum laedere; 0911007b Sidus dulce confessorum, Tua prece nos justorum Fac consortes in aethere. 0911100 De sancta Agatha. 0911101a Exultemus, gaudeamus concordi laetitia, 0911101b Victor sponsus collaudetur in sponsae victoria. 0911102a Cujus cruce nova luce mundi nitent climata, 0911102b Cujus dono de maligno triumphavit Agatha. 0911103a Aevo recens, vultu decens Nitet pudicitia, 0911103b Expers sordis et immunis ab omni spurcitia. 0911104a O quam beata, cui fuit in agone virtus Christi socia. 0911104b Per quam triumphans ad coelorum sublimatur excelsa fastigia. 0911105a Erat in ejus animo stabilis constantia, 0911105b Et adversa sufferrebat multa patientia. 0911106a Furit in ejus corpore iudicis insania, 0911106b Tamen in tormentis leva- tur Christi clementia. 0911107a Deos spernit et eorum Ridet et sacrificia, Saevitiam impiorum Mente calcat non soluta. 0911107b Mammam tradit in tormentis, Dat maxillam et alapis Et corporis spernens poenas, Fide vincit omnes una. 0911108a O beata quam ad portum Tam ad lucis ducit partum Christus in custodia, 0911108b Carcer micat nova luce Et curatur Christo duce In Petri praesentia. 0911109a Dum oraret nec in vanum, Ecce quidam profert manum Ad ejus praesidia, 0911109b Statim salus datur grata, Cedunt umbrae luce data, Mentem mutant gaudia. 0911110a Ex ipsius tumba manat Sanitatis copia, 0911110b Quae furentes rogos sedat Per ejus suffragia. 0911111a Nos qui sumus in hac calle, Lacrimarum in convalle, Perpessi naufragia, 0911111b Gloriosa sponsa Christi, Quae jam sponso placuisti, Duc ad pacis gaudia. 0911112a Ipsa nobis mansionem Impetres a Domino Prece pia, 0911112b Ad quam ducas omnes pie Post mortis excidium Vitae via. 0911113a Tuum festum celebrantes Gaudeant per saecula, 0911113b Ut coronet eos Christus Post vitae curicula. 0911114 Amen dicant omnia. 0911200 De sancta Agnete. 0911201a Adest dies veneranda, Dies digne celebranda Toto cordis gaudio, 0911201b Universis admiranda Agnes est et honoranda, Si pensetur ratio. 0911202a A primaevo juventutis Tenet jura senectutis Vim transcendens corporis, 0911202b Nam ornamenta salutis Ac multiformis virtutis Donum praestant roboris. 0911203a Agnes agnum diligit Et amorem negligit Juvenis temptantis, 0911203b Dona, quae non porrigit, Respuens praeligit Amplexus amantis. 0911204a Hinc insanit, perturbatur, Tunc praefectus contristatur Nato timens proprio, 0911204b Ad lupanar ut ducatur, Jubet, et prostituatur Communi ludibrio. 0911205a Demandatur spoliari, Sed capillos condensari Virtus fecit coelica, 0911205b Veste tegit puellari Nec permittit violari Hanc manus angelica. 0911206a Miser Agnam tangere Dum vult, mortis verbere Juste flagellatur, 0911206b Sed indulto scelere Confert ei vivere, Pro quo molestatur. 0911207a Pater nato suscitato Redit pro se delegato Viro nefandissimo, 0911207b Corde judex effrenato Jubet Agnam festinato Foco dari maximo. 0911208a Aquam praebet vis amoris Exstinguentis stilla roris Fornacem tyrannicam, 0911208b Virgo nullius ardoris Actum sentit nec fervoris Virtutem vel modicam. 0911209a Laudes Agnae gratiosae Personemus gaudiose Voce plena. 0911209b A qua fertur gloriosae Simul et victoriose Mortis poena. 0911210a Nam ut agnus jugulata, Agno digne copulata Sponsae fulget gloria; 0911210b Dulcis Agnes, advocata Nostra sis, ut ad parata Perducamur gaudia. 0911300 De sancta Agnete. 0911301a Harmonia dulci pangat Carmen laudis plebs et clangat Vox in cordis jubilo, 0911301b Catervatim hymnizando, Sonorose concrepando Propulsato sibilo. 0911302a Creatori increato Patri, coaeterno nato, Pneumati paraclito, 0911302b Qui in sanctis gloriosus, Majestate virtuosus Claret actu inclito. 0911303a Plaude ergo laetitia Posttergata moestitia, Militans ecclesia, 0911303b Nuptiae venerunt agni, Tam praeclari regis magni, Omni cum facesia. 0911304a Tuae namque propaginis Ac Romanae originis Filia subarrhatur. 0911304b Agnes amoris foedere Agno, qui regnat aethere Et Deus adoratur. 0911305a Agnes fidem illibatam Servans seque coelibatam Offert in amplexibus, 0911305b In amore Christi fervens. Cosmum blandientem spernens Cum sibi annexibus. 0911306a Nam dum flore juventutis Scholas frequentat virtutis, Ut electum lilium 0911306b Nitet morum honestate, Fulget vultus venustate, Quod praefecti filium 0911307a Urbis Romae inflammaret Ejus decor, ut optaret Eam in conjugium. 0911307b Aurum, gemmas, margaritas Offert, spondet infinitas Res in dotalitium. 0911308a Haec ut caenum cuncta spernit, Desponsatam se discernit Christo nunc feliciter, 0911308b A quo nullis blandimentis Emollitur nec tormentis Illatis ferociter. 0911309a Vestimentis spoliatur, Ut se nudam vereatur Populum conspicere, 0911309b Sed capillis circumdatur Corpus totum es velatur Sicut muto vellere. 0911310a Mancipata lupanari Ab angelis consolari Meruit divinitus, 0911310b Stolam nive praenitentem, Stellis aureis fulgentem Affert ei coelitus. 0911311a Mox infamia fugatur, Nam lupanar illustratur Ut solari jubare, 0911311b Cujus lumen obstupescunt Juvenes et expavescunt Ingredi cum compare. 0911312a Adolescens dum iniquus, Fremens intrat impudicus, Necatur prostibulo, 0911312b Pro quo Agna dum precatur, Reviviscit, qui ploratur Mortuus in populo. 0911313a Plebs hinc furens Agnam magam Contestatur arte vagam Mancipari ignibus, 0911313b Haec oratione facta In flammis manet intacta Corpore ac vestibus. 0911314a Demum tortor saevus mergit Ensem in guttur, sic pergit Agnes cum victoria 0911314b Mox ad sponsi cubiculum, Ubi suum dilectulum Concernit in gloria. 0911315a Eja, sponsa, nunc agnosce Servos tuos et deposce Veniam peccaminum; 0911315b Ut consumpto cursu vitae Choris conjungamur rite Beatorum agminum. 0911400 De sancta Agnete. 0911401a Affluens deliciis Fertur sponsi brachiis Agnes sacratissima, 0911401b Per quam phalanx virginalis Sub Christi repausans alis Ornatur laetissima. 0911402a Haec aetate lascivante Charitate vera dante Praefecti spernit filium, Ac si sit mortis spiculum. 0911402b Nolens mundo consignari Nec hunc factis imitari, Carnem domabat petulam Dei se monstrans famulam. 0911403a Propter hoc arripitur Praefectus furore, Ad lupanar ducitur Virgo cum pudore, Jubet et illudere Spoliatam veste, Huic amator virginum Aderat pro teste. 0911403b Juvenis ingreditur Mentis ex ardore, Qui et statim moritur Patris pro moerore, Orat pia precibus Puellari more, Laeso vita redditur Virginis honore. 0911404a Pro peccatis precor reus, Tua prece ut et Deus Mihi condonet gaudii Tui participium. 0911404b Licet vita me ineptum, Tamen Deo fac acceptum, O Agnes, odoriferus Flos et decor virginum. 0911500 De sancto Alexio. 0911501a Gratuletur totus mundus, Omnis homo sit jucundus In festo Alexii, 0911501b Per quem quisque consolatur, Tribulatis nil negatur In poenis exsilii. 0911502a Cum parentes sic laborant, Pro haerede Deum orant, Datur eis filius, 0911502b Quo Romana plebs laetatur, Patris turba jucundatur, Vocatur Alexius. 0911503a Studiose ablactatus Sponsi pari copulatus Traditur conjugio; 0911503b Dum secreta petit thori, Huic convivit ut sorori, Fugit a connubio. 0911504a Sicque virgo viduatur Ut Maria, desolatur Mariti solatio, 0911504b Voluntate denudatur, Non ut Joseph venumdatur Longo usus spatio. 0911505a Tandem hic ad sua ivit, Quae sunt sua non quaesivit, A patre colligitur; 0911505b Praesens deest haeres Christi, Generosa sponsa tristi More hunc alloquitur. 0911506a Subtus gradum collocatur, Pater, mater hunc affatur Cognoscentes minime; 0911506b Valde fit opprobriosus, Vixit satis odiosus Propriae familiae. 0911507a Inaudita fama talis, Quantus sit aut sanctus qualis Ejus morte patuit; 0911507b Quibus signis coram patre, Coram sponsa, coram matre, Coram cunctis claruit. 0911508a O Alexi, his adjunctis Nobis vivis vel defunctis Cuncta mala pellito, 0911508b Ut in mundo sic laetemur, Quod a malis secundemur, Salvatorem flectito. 0911600 De sancto Alexio. 0911601a Corde laeto jubilemus, Plena voce consonemus, Qui beatum honoremus Et sanctum Alexium, 0911601b Qui mundana contemnebat, Deo totus adhaerebat, Nam non ficte requirebat Jesum, Dei filium. 0911602a Vere plenus caritate, Vitae florens castitate, Adornatus paupertate Mendicum fit socius; 0911602b Flores probant castitatis, Docent signa caritatis, Quantae jam sit dignitatis Iste vir egregius. 0911603a Eja, beate et bone, Miserere semper prone, Fac consortes nos coronae Coelestis militiae. 0911603b Per te Christus nos coronet, Per te vitam nobis donet Voxque nostra grata sonet Apud sedem gloriae. 0911700 De sancto Amando. 0911701 Voce praecelsa Christi clara magnalia 0911702a Pangamus cantica canentes sibi grata, 0911702b Digne qui sublimat electos super astra, 0911703a Perenni gloria ipsos juste decorans inter arva, 0911703b Qui fide ferventes cuncta mundi spreverunt peritura. 0911704a Horum inter collegia rutilans ut stella praesul lampat Amandus per saecla, 0911704b Cujus sacra solemnia omnibus colenda concelebrat fidelis caterva. 0911705a Hic dudum sacra fidei norma gentilis reformabat plebis corda 0911705b Et vitae dogma passim per arva serebat incessanter voce clara, 0911706a Suadens vana devitare saecla ob coeli regna nanciscenda. Daemonum fana sternens plurima 0911706b Fundabat diva monasteria. Hic centena hominum milia baptisimi sacra lavans unda. 0911707a Ave, praesul, claudis semita caecisque lucerna salvifica. 0911707b Ave, pastor, tuis tutela, famulis spes quoque certissima. 0911708a Tu devota prece Deo fusa mundo multa dedisti miranda. 0911708b Tu defuncta suspensi pro noxa furis membra fecisti vivida. 0911709a O qualis dixa nunc in alta poli regia, 0911709b Gaudens chorea cum superna carne posita. 0911710a Tibi, praesul, eja sonent mirifica organa, 0911710b Voce modulata concrepet haec aula jubilans 0911711a Melliflua melodia. Plaudit adstans turba te poscens, ut cuncta crimina, 0911711b Pater alme, tergas omnes cordis mundans maculas Et veniam obtineas. 0911712a Ut, qui tua voce tinnula festa colimus, praesul, annua, 0911712b Deposita carnis sarcina tecum fruamur jugi gloria 0911713a Atque continua cordis laetitia. 0911713b Exsultantes una tecum in gloria 0911714 Jucundemur in aula coeli lucida per saecula. 0911800 De sancto Ambrosio. 0911801a Delectemur ad festiva, Jucundemur ad votiva Ambrosii praemia, 0911801b Sic versetur laus in ore, Ne fraudetur cor dulcore, Quo degustet gaudia. 0911802a Hic a Deo praeelectus Adhuc infans est praeventus Felici auspicio, 0911802b Nam in cunis dum recumbit, Ejus dogma praeostendit Apum frequentatio. 0911803a Hinc scientia repletus Consul clarus est effectus Cunctis applaudentibus, 0911803b Sed a Christo designatus Praesul bonus est donatus Mediolanensibus. 0911804a Intus ardens caritate, Foris lucens honestate, Signis et eloquio 0911804b Errantem plebem perfidam Christo reddidit devotam Non absque prodigio. 0911805a Vim malorum superavit, Saevis morbis imperavit Nec non et daemonibus, 0911805b Sed vir tantae potestatis Non minoris pietatis Erat poenitentibus. 0911806a Nam peccantem, quem praecidit, Poenitentem mox univit Augustum ecclesiae, 0911806b Lapsus suos confitentes Pios reddit ac fidentes Hortans ad spem veniae. 0911807a Hujus fide est conversa Ariana gens perversa Totius Italiae, 0911807b Hujus scriptis illustratur, Illustrata solidatur Unitas ecclesiae. 0911808a Salve sancti vas amoris Et coelestis plenum roris Nobile per omnia, 0911808b Fac per mentis puritatem Contemplari trinitatem In una substantia. 0911900 De sancto Andrea. 0911901a Chori nostri jubilent regi symphonia, 0911901b Cujus coeli per orbem enarrant gloriam, 0911902a Rore verbifero ariditate rigida 0911902b Qui corda transformant velut nubes in maria. 0911903a In quis rutilans Andreas sidus cluit inter clara sidera 0911903b Et sterilia mentium dumis arva vertit in fertilia. 0911904a Qui semina passim spargit vitalia; Ast Aegeae vana prohibere tendit cultorem insania. 0911904b Apostoli sed non cedit constantia. Nam magistri Christi suam tollens crucem tenuit vestigia. 0911905a Quis rex, cujus habent et mori palmam agmina, 0911905b Nec esse mori sed fieri immortalia? 0911906a O quam ineffabilia virtutis sperata praemia! 0911906b O quam fortis patiendo atque miranda victoria! 0911907a Crucem ovans pie salutas amplecterisque mortem, virilis Andrea. 0911907b Quid desipis, quis hunc terrebit? optat torqueri, resipe, miser Aegea. 0911908a Vir felix, non terreri summi paracliti dant consolamina, 0911908b Qui crucem gradum facis ad coelos ascensus, relinquis infima. 0911909a Nam ab humo crucem, de cruce petis sidera, 0911909b Quo nos te precantes tua levent suffragia; 0911910 Ubi collaudemus Deum aeterna per saecula. 0912000 De sancto Andrea. 0912001a Psallat voce, votis amet Chorus noster et exclamet Jubilaeis cantibus, 0912001b Namque dignum est et bonum Apostolicum patronum Nos efferre laudibus. 0912002a Hic Andreas, Petri frater, Magnus doctor, magnus pater, Vir totius gratiae, 0912002b Uni parens jussioni Se conformat passioni Christi regis gloriae. 0912003a Rem conformat nomini Virilis vir Domini, Totus virtuosus, 0912003b Respondet vocabulo Praedicando populo Verbo gratiosus. 0912004a Crucis hic semper amator Et fidelis commendator Constans et intrepidus, 0912004b Ascendens in palmam crucis Lumen clarus poli lucis Sibi luxit coelitus. 0912005a Quidquid crucis est amarum, Dulce sibi atque carum Videns hoc prodigium, 0912005b Hinc sitivit, esurivit, Toto corde concupivit Crucisque supplicium. 0912006a Eam videns gaudio Exultans eximio Suscipi precatur, 0912006b Supervivens biduo Tempore continuo Populum hortatur. 0912007a Hic dum poena liberatur, Rogat, ne impediatur Ipsius martyrium; 0912007b Tandem tortum crucis poena Circumfulsit lux serena Sicque tradit spiritum. 0912008a O quam sanctus, quam devotus, Qui sic ardens erat totus In crucis praeconio; 0912008b Quam dicebat dedicatam Christi membris et ornatam Sanguinisque pretio. 0912009a Laudes ergo cum gratiis Christo pro beneficiis Persolvamus; 0912009b Conemur cum fiducia Ejus sequi vestigia Gratulantes. 0912010a Sed tu, pater pie, bone, Pastor gregis et patrone, Tuo patrocinio 0912010b Fac nos frui fructu crucis, Et aspectu verae lucis Cum perenni gaudio. 0912100 De sancto Andrea. 0912101a Laetabundus Andream collaudet mundus Alleluja. 0912101b Qui vocatus Mox Jesum est comitatus, Res miranda. 0912102a Hic divina gratia Fulsit in Achaia Quasi stella, 0912102b Idolatras plurimos Christo fecit credulos Fide clara. 0912103a Sicut Christus voluit, Verbum vitae docuit Pari forma, 0912103b Nec minis nec pretio Ejus praedicatio Fit corrupta. 0912104a Hunc in coelis angeli Laudant, gaudent populi Valle nostra; 0912104b Sunt conversi plurimi Hoc duce increduli Fide sumpta. 0912105a Hinc Aegeas temere Coepit hunc corripere Temptansque pervertere Mente caeca; 0912105b Quod Andreas renuit Crucemque sustinuit, Martyr esse meruit Per praedicta. 0912106a Andrea, propera, Prece nos libera, Ne damnemur ut gens misera. 0912106b Rogaque prospera, Det nobis munera Hic, quem genuit puerpera. 0912200 De sancta Anna. 0912201a Anna, pia mater, ave, Cujus nomen est suave, Anna sonat gratiam. 0912201b Ave, Jesse radix floris, Quae coelestis dat odoris Perennem flagrantiam. 0912202a Ave, parens stellam maris, Quam tu nuptam contemplaris Regis regum filio; 0912202b Ave, gemma mulierum, Clarum sidus, lux dierum, Alto fulgens solio. 0912203a Tu, quae sola meruisti, Esse parens matris Christi, Preces nostras suscipe, 0912203b Tu nos matri atque proli, Regi ac reginae poli Commendare non desine. 0912300 De sancta Anna. 0912301a Jubilemus in honore Matris Christi cum decore, Summi regis aviae, 0912301b Omni laude vere dignae, Piae, mitis et benignae, Excellentis gloriae. 0912302a Honorantes invocemus, Invocantes honoremus Venerandam angelis, 0912302b Anna mater, te laudamus, Tuum nomen invocamus Voce, corde, canticis. 0912303a Nomen tibi gratiosum, Anna, dedit pretiosum Tua natus filia, 0912303b Quam tu sine macula criminis Concepisti miseri hominis Advocatam dilectam. 0912304a Nemo, qui te veneratur, Orat frustra, sed donatur Magnis beneficiis, 0912304b Dono sancti spiritus Illustratur animus Et purgatur vitiis. 0912305a Esto nobis in adversis Consolatrix, ne demersis Dominentur vitia, 0912305b Sana morbos animorum, Terge sordes peccatorum Cuncta pellens turpia. 0912306a Orphanorum consolatrix, Miserorum reparatrix, Pia, mitis omnibus, 0912306b Fatigatos in labore Hujus vitae cum dolore Tuis salva precibus. 0912307a Reos solve, justos serva, Preces funde pro caterva Hic adstantis populi, 0912307b Tua prece fax devotos Et a culpa nos remotos Innocentes saeculi. 0912308a In hoc mundo nos tuere Et post mortem fac videre Jesum, natae filium. 0912308b Summo regi nos devoti Tuo laudes ac nepoti Solvimus in saeculum. 0912309a Carmen nostrum fac jucundum, Mens devota sit, cor mundum, Pura conscientia; 0912309b Aufer mala, quae molestant, Bona confer, quae honestant, Cordis innocentiam. 0912310a Rege mentes devotorum, Anna, tibi famulorum, Advocata sis moestorum Mortis in articulo. 0912310b Monstra nobis tunc placatum Regem, natae tuae natum, Ut cantemus carmen gratum Mentis cum tripudio. 0912311a Ecce corpus Jesu Christi, Cujus matrem peperisti In salutem mundo tristi, Adorandum populis. 0912311b Lege quondam praesignatum A prophetis nuntiatum, Et a missis praedicatum Universis gentibus. 0912312a Jesu, nostri miserere, Annae meritis tuere Hanc catervam, fac videre Temet ipsum, possidere In coelesti patria. 0912312b Tuum nomen invocamus, Christe Jesu, te laudamus, Annae meritis speramus Vitam, ad quam festinamus In aeterna gloria. 0912400 De sancta Anna. 0912401a Ave, mater inclita, Gratiarum stillula, Figurarum formula. 0912401b Ave, decus regium, Patrum et pontificum, Prophetarum gloria. 0912402a Te psalmi et cantica, Simul ornant coelica Angelorum organa. 0912402b Hierusalem properas, Viro laeta obvias, Anna, porta aurea. 0912403a Genarcha eximius, Joachim praecipuus Gaudet nova gratia. 0912403b Nazareth tunc nascitur, Templo Dei pascitur Pulchra Sion filia. 0912404a Compta super lilia, Nobilis Christifera, Digna Dei thalamo. 0912404b Stirps fulges Davida, Anna Aaronitida, Regnas coeli solio. 0912405a Nos patri cum filio Commenda paraclito, Pia ava veniae, 0912405b Ut nos mundet sedulis Peccatorum maculis Hysopo clementiae. 0912500 De sancta Anna. 0912501a Ave, Jesu, verbum patris Parentum nos tuae matris Salva sanctis precibus. 0912501b Ave, archa deitatis, Sta pro nobis cum beatis Tuis genitoribus. 0912502a Ave, splendor Dei patris, Nos associa beatis Mariae parentibus. 0912502b Ave, mater Jesu digna, Jesu Christo nos assigna Cum tuis parentibus. 0912503a Ave semper et in aevum, Christe, fuga quodque laevum Pro matris parentibus. 0912503b Ave, mater Jesu cara, Nobis vana fac amara Propter tuos parentes. 0912504a Ave, Christe, panis vitae, Fac vivamus tibi rite Propter matris parentes. 0912504b Ave mater salvatoris, Adsis nobis cunctis horis Cum tuis parentibus. 0912505a Ave, Jesu praeamate, Fac vivamus tibi grate Propter matris parentes. 0912505b Ave mater Jesu pia, Fac vadamus Dei via Cum tuis parentibus. 0912506a Ave, puer alme Jesu, Vitae pasci fac nos esu Propter matris parentes. 0912506b Ave, bona Jesu mater, Fac nos salvet summus pater Cum tuis parentibus. 0912507a Ave, clemens Jesu Christe, Nos coelorum regno siste, Propter matris parentes. 0912507b Ave, dulcis mater Christi, Fac nos regno Dei sisti Cum tuis parentibus. 0912508a Ave, Jesu, pro Maria, Joachim et Anna pia, Sanctis genitoribus, 0912508b A vae carnis nos tuere Et cum ipsis te videre Fac et sanctis omnibus. 0912600 De sancta Anna. 0912601a Ave, Anna, laude magna, Mater matris summi patris, O sublimis gloria, 0912601b Stirpe David procreata, Nos salvavit ex te nata Mater Dei Maria. 0912602a Nos credendo id laudare, In credendo plus amare, Fac, origo gratiae, 0912602b Unde coepit fides sana Et percepit mens humana Fontem sapientiae. 0912603a Virgo Dei procreatur, Per quam venit, qui solatur Omnes in martyrio, 0912603b Regis mater generatur, Per te Anna ablactatur Coelico cibario. 0912604a Multis multa haec largitur Salus vera haec partitur Omnibus fidelibus; 0912604b Virgo mater, Jesu bone, Omnes mortis in agone Aptate coelestibus. 0912605a Nos credentes, mater, audi, Assistentes tuae laudi Juva beneficiis, 0912605b Per quam scimus exaudiri, Fac nos omnes inveniri Tecum in deliciis. 0912700 De sancta Anna. 0912701a Sanctae Annae sonorus Exultet chorus, Alleluja. 0912701b Haec est Sara secunda, Partu fecunda, Res miranda. 0912702a Virgam Jesse produxit, De qua Christus illuxit, Sol de stella. 0912702b De Anna eximia Fulsit virgo Maria Semper clara, 0912703a Sanctis cunctis dignior, Ut sol stellis clarior Pari forma. 0912703b Anna amans coelica, Mundi spernit lubrica Et corrupta. 0912704a Gignens salutis fructum, Abstulit omnem luctum Valle nostra; 0912704b Ex prole, quam genuit, Sol verus emicuit Carne sumpta. 0912705a Sol Christus, irradia Nostra corda gratia, Nec sinas labe noxia Esse caeca. 0912705b Tua incarnatio Salvet nos et passio, Quae vatum praesagio Est praedicta. 0912706a Nunc ora, ut pia Mater et filia Succurrat tibi, gens misera, 0912706b Et te post tristia Ducat ad gaudia Haec, quae genuit puerpera. 0912800 De sancta Anna. 0912801a Gaude, concio fidelis, Laudans Dominum de caelis Pro sua clementia, 0912801b Mundo quippe morienti Succurrit ope potenti Donans vitae gaudia. 0912802a Anna regum stirpe nata Joachimque sociata Concipit divinitus, 0912802b Infecunda fecundatur, Sterili conceptus datur Praesignatus coelitus. 0912803a Dulcem gignit Anna prolem, Quae produxit verum solem, Christum, regem gloriae; 0912803b O quam felix tam felicis Mater Dei genitricis, Matris omnis gratiae. 0912804a O quam felix, quam beata, De qua prodit illibata Virgo et puerpera, 0912804b Per quam vita mundo redit, Per quam pulsa mors recedit, Per quam patent aethera. 0912805a Anna dulcis, Anna pia, Cum dulci nata Maria Nos foveto jugiter; 0912805b Jesu, fili dulcis harum, Fax nos meritis ambarum Te frui perenniter. 0912900 De sancta Anna. 0912901a Luce lucens in superna, Lucis ductrix et lucerna, Claritatis gerula, 0912901b Felix Anna, de caverna Laci transfer ad superna Lucis nos vehicula. 0912902a Mundi jubar luminare Novum paris sine pare Sole plus illuminans; 0912902b Ex te duxit ortum clare Maris stella per hoc mare Spatiosum rutilans. 0912903a Orta stirpe de regali Super ortum speciali Gaudes privilegio, 0912903b Prole fulgens sola tali, Quali nulla de mortali Sexu vel collegio. 0912904a Cella vera tu coelestis, In qua trinitatis vestis Est ordita primitus; 0912904b Humus rei caro testis Exstat Christi, quam in festis Gestat jam coelestibus. 0912905a Carnem tuam carnem Christi Per Maria, quam tulisti, Recta probat linea, 0912905b Qua cum Deo contraxisti Genus omne ac vicisti Nata cum virginea. 0912906a Tu terminus tristitiae, Scaturigo laetitiae, Quae prolem benedictam 0912906b De gremio das gratiae, Matrem solis justitiae, Labe prorsus invictam. 0912907a Tua grandis est potestas, Tibi coeli dat majestas Matronatus gloriam, 0912907b Ad tranquillum, quos potestas, Ad fluentem, quos egestas Urget, trahe copiam. 0912908a Eja, mater, plena bonis, Gratiarum dita donis In praesenti pauperes, 0912908b Hujus cursum post agonis Triumphatum nos in thronis Loca bonis uberes. 0913000 De sancta Anna. 0913001a Omnis mundus Exsultet et sit jucundus Alleluja, 0913001b Nova festa Nunc adsunt sed diu gesta, Res miranda. 0913002a Anna nupsit nobili Joachim consimili, Soli stella, 0913002b Hi dilecti pariter Vixerunt feliciter Fide clara. 0913003a Tandem cuique visio Monstratur ab angelo Pari forma; 0913003b Crediderunt nuntio Nec horum devotio Fit corrupta. 0913004a Post haec Anna concepit Et Mariam peperit Valle nostra, 0913004b De qua Christus nascitur, Ejus lacte pascitur Carne sumpta. 0913005a Iste Dei filius Missus erat coelitus, Sed hunc plebs Judaica Damnat caeca. 0913005b Unde crucifigitur, Lancea perfoditur, Fecit haec delicta Plebs praedicta. 0913006a Jesu, nos adjuva, Cum matre Maria Transfer de valle hac misera 0913006b Ad coeli gaudia, Ubi cum avia Regnas et matre puerpera. 0913100 De sancta Anna. 0913101a Gaude, cunctis veneranda, Anna, mater et cantanda Superum concentibus, 0913101b Anna recte nuncupata Gratiosa, dono data A Deo mortalibus. 0913102a Ab aeterno praeelecta Et a regum stirpe secta Manu sapientiae, 0913102b Ex te nata stella maris, Virgo mater expers paris, Regina clementiae. 0913103a Tu immensae vas virtutis, Certam nostrae spem salutis Es ordita primitus, 0913103b Quae cum Deo contraxisti Genus carnis et tulisti Tanta dona coelitus. 0913104a O quam felix, quam beata, Tali prole foecundata, Parens matris gratiae, 0913104b Stupet omnis creatura, Laudum tibi litans thura Coram Dei facie. 0913105a His accedunt binae natae Et sex proles perbeatae, Viae Christi comites; 0913105b En in culmo septem spicae Atque vitis ex radice Surgentes tres palmites. 0913106a Vere celsus tuus status Et immensus potentatus In coelesti curia, 0913106b Quid non posses exorare, Tuum natum si rogare Tanta velis gloria. 0913107a Ergo mater Anna pia Tota stirpe cum Maria Jesum ora filium, 0913107b Quo sic eum veneremur, Ut in coelis collaetemur Post praesens exsilium. 0913200 De s. Antonio Eremita. 0913201a Veni, pater Antoni, Et spiritalis doni Nobis mitte radium, 0913201b Veni, pater pauperum, Medicina vulnerum Carnis atque cordium. 0913202a Consolator optime, Ignem pellis maxime Dando refrigerium; 0913202b Ardor, in quo requies Non est, fit temperies Per tuum solatium. 0913203a O virtus sanctissima Salusque citissima Tuorum fidelium, 0913203b Nam in tuo nomine, Quod nocet in homine, Cito fit innoxium. 0913204a Munda corpus sordidum, Irriga cor aridum, Sana, quod est saucium; 0913204b Flecte morbum rigidum, Ignem redde frigidum, Rege quod est devium. 0913205a Da devotis mentibus Ad te suspirantibus Sacrum septenarium 0913205b Et nobis post obitum Christi per intuitum Da perenne gaudium. 0913300 De s. Antonio Eremita. 0913301a Salve, pater venerande, Vita cujus imitandae Virtutis est formula, 0913301b Quam tam clare praetendisti, O Antoni, dum vixisti In Aegypti partibus. 0913302a Ubi Deo serviebas Mero corde et vincebas Daemonum versutias, 0913302b Infestatus et afflictus Non es motus neque victus Ab eorum furia. 0913303a Cedunt namque vexatores Victi, qui triumphatores Se sperabant fieri; 0913303b Parant fugam nil adepti, Consternati et decepti Tuam per industriam. 0913304a Tandem vitam strictiorem Es agressus nec horrorem Vasti spernens eremi, 0913304b In speluncis et cavernis A mundanis et externis Reprimebas animum. 0913305a Corus tuum biduanis Macerasti, triduanis Crebrisque jejuniis, 0913305b Postque carne resolutus Claritate es indutus In coelesti curia. 0913306a O Antoni gloriose, Vitae nostrae aerumnosae Pie fer auxilium; 0913306b Sicut tu vicisti mundum Et in Deo cor jucundum Tibi semper exstitit, 0913307a Ita Deus te precante Mundi fastum nobis ante Mortem donet vincere. 0913307b Per quod vultum deitatis Contemplemur cum beatis In perenni gloria. 0913400 De s. Antonio Patavino. 0913401a Gaude, felix sponsa Christi, Quae fecunda manens munda Mater es fidelium, 0913401b Prolem sanctam, quam nustristi Lacte mundo, pandis mundo Beatum Antonium. 0913402a Gaude, pater pauperum, Perfectorum operum Ex te floret filius. 0913402b Ecce patris gloria Et matris laetitia Sanctus est Antonius. 0913403a Augustino primitus Suberat, quem coelitus Sanctus vocans spiritus 0913403b Ad Francisci regulam, Paupertatis formulam, Mundo tulit penitus. 0913404a Felix hunc Hispania Profudit, Italia Potitur praesentia; 0913404b Major his tu, Padua, Qua nunc per miracula Corruscat assidua. 0913405a Consummatus brevitur Fruitur perenniter Regem regum omnium; 0913405b Pavor est errantium, Salus poenitentium Nova lex credentium. 0913500 De s. Antonio Patavino. 0913501a Ad honorem, Christe, tuum, Pangens chorus crucis suum Signo cor insigniat, 0913501b Nihil valet crux in fronte, Cum de cordis manans fonte Virus vitam vitiat. 0913502a Ad os ergo mittat manum Christi miles nec in vanum Aeram percutiat, 0913502b Laudes ergo promat laetas Et ignorans laude metas Voce vitam fulciat. 0913503a Ecce manus inimica Languet, Christus dum antiqua Renovat miracula, 0913503b Per abjecti cultus virum Pellens hostem procul dirum Et ipsius jacula. 0913504a Vere pauper et abjectus Sed insigne gessit pectus Nobilis Antonius, 0913504b Audax praeco verbi Dei, Quod alludens nomen rei Pandit evidentius. 0913505a Ortum traxit ab Hispanis Pauper dives non inanis, Per quem vitae datur panis Civibus Italiae; 0913505b Forma morum hic Minorum, Hortos rigat Italorum, Ut dicatur fons hortorum Puteus Hispaniae. 0913506a Quis est, qui se jam non spernat, Si, quae recta sunt, discernat, Cum spectores sui cernat Orbis reges fieri? 0913506b Ecce vides coronatum Antonium sublimatum, Quem vidisti minoratum Sacco tectum veteri. 0913507a O Antoni, o Antoni, Dono doni summi boni Absolutis a tributis Da salutis, da virtutis Culmen apprehendere. 0913507b Qui attolunt te devoti, Per te Deo fiant noti, Ut a malis liberentur Et cum justis jucundentur Juncti pari foedere. 0913600 De sancto Arnulpho. 0913601a Hodierna recolamus Arnulphi solemnia, 0913601b Pari voto persolvamus Et laudum munia. 0913602a Hunc gentiles genuerunt, Sed divina gratia 0913602b Baptizari meruerunt Spreta idolatria. 0913603a Baptizatur et filius, Sanctus enim Remigius Suscepit filiolum, 0913603b Informat eum literis Novae legis et veteris, Intimat et symbolum. 0913604a Commendat hunc Chlodovaeo, Honoratur hic ab eo Et cunctis palatii, 0913604b Nutu Dei sublimatur, Nepti regis copulator Lege matrimonii. 0913605a Sponsus sponsam deserit, Angelus hoc suggerit Dormienti, 0913605b Refert hoc Remigio, Datur benedictio Recedenti. 0913606a Loca sancta visitat, Vir defunctos suscitat Palatinus, 0913606b Caecos et illuminat, Daemones eliminat Peregrinus. 0913607a Urbs Ravenna gratulatur, Cum defunctus susciatur Raptus a daemonibus; 0913607b Alter jam efferebatur, Sed ad vitam revocatur Peregrini precibus. 0913608a Turonensis orat clerus, Hunc revelat pastor verus, Sacerdos eligitur; 0913608b Cedit serpens, surgit mersus, Ad sponsam sanctus reversus A servis occiditur. 0913609a Linquis solum, Petis polum, Felix martyr, hodie; 0913609b Placa Christum Diem istum Colenti familiae. 0913700 De sancto Augustino. 0913701a Ecce Patris et doctoris Praeclarique confessoris Fulget natalitium, 0913701b Hipponensis Augustini, Cujus fuit os divini Roris stillicidium. 0913702a Sit ejus festivitas Cunctorum jucunditas, Quia cunctis profuit, 0913702b Sed nobis potissimum, Quibus saluberrimum Canonem instituit. 0913703a Sero quidem baptizatus, Sed tunc digne flens reatus Se priorem exuit, 0913703b Usquequaque renovatur Sicque praesul consecratur, Quod invitus annuit. 0913704a Mox ergo non propria Sed Christi negotia Tractat et exsequitur, 0913704b Nec honorem perperam Sed opus et operam Praesulis amplectitur. 0913705a Timorate villicat, Manu, lingua praedicat Suique multiplicat Domini talenta. 0913705b Illa nummulario Tradit non sudario, Nec latet sub modio Facula detenta. 0913706a Fit doctrinae puteus Fideique clipeus, Fit malorum malleus Et zelotes latriae. 0913706b Donatum, Sabellium Confundit et Arrium, Satanae ternarium, Rivulos perfidiae. 0913707a Explicat obscuras Antea scripturas, Harum tritaturas Pandit et figuras Sensumque mysticum. 0913707b Salvatoris almos Sermones et psalmos Disserit, declarat Et utrimque parat Vitae viaticum. 0913708a Infinitorum Aestu laborum Pollet in pastoribus, 0913708b Mellifluorum Floret librorum Copia prae omnibus. 0913709a O quam fixe contemplatur, Dum matrona non spectatur Nec inde certificatur Unde gestit quaerere. 0913709b Moesta redit sed docetur, Quod, dum Deum contempletur, Visum sanctus non tenetur Ad ipsam reflectere. 0913710a In extremis dum laborat, Pro febricitantis orat Sospitate; 0913710b Aeger aegro suffragatur, Firma languor infirmatur Caritate. 0913711a Ejus corpus venerandum Dum Papiae collocandum Defertur ad Luitprandum, In via subsistitur; 0913711b Obsequentes non admittit Nec moveri se permittit, Donec villam rex promittit, Quae vicina cernitur. 0913712a O benigne Augustine, Forma sanctitatis, O divinae Fons doctrinae, Tuba veritatis, Stella claritatis, Matutinae 0913712b Audi chorum Famulorum Tibi concinentem, Sed suorum Delictorum Fasce fatiscentem, Serva tuam gentem, Spes tuorum. 0913800 De sancto Augustino. 0913801a Consors sono Patrono Decantet vita Alleluja, 0913801b Surda aspis Fit jaspis Ex Basan cita, Res miranda. 0913802a Ut audit sanctum mente Augustinus fit lente Sol de stella; 0913802b Quem fons sacer dum novat, Pia genitrix ovat Semper clara. 0913803a Turgens dogma vanescit, Error quivis liquescit Pari forma, 0913803b Ut dat verbum fidei, Haeresis Manichaei Fit corrupta. 0913804a Mandit cibum grandium, Fitque pars humilium Carne sumpta, 0913804b Triginta nec non mille Dictavit libros ille Valle nostra. 0913805a Coaequalem genitum Patri probat filium, Quo confutat Arrium Mente caeca; 0913805b Quia miser Arrius Fide stetit dubius, Crepuit hinc medius Post praedicta. 0913806a Dulcis Augustine, Finem culpae trinae Fer, ne damnemur gens misera. 0913806b Corde, verbo, opere, Munda nos propere Dans quem genuit puerpera. 0913900 De sancto Augustino. 0913901a Cum patribus et prophetis In coelesti gloria, 0913901b Quorum dicta recitavit Docens in ecclesia, 0913902a Verbum Dei manu, lingua, Cum magna constantia 0913902b Praedicavit atque scripsit Fultus Dei gratia. 0913903a Fortunatum condemnavit Cum sua versutia, 0913903b Fidem nostram conservavit Mira eloquentia, 0913904 Sicque complens vitae cursum In coelesti sede sursum Dormivit. 0914000 De sancto Augustino. 0914001a Dei regi confessorum Psallat chorus angelorum, Psallat et vox hominum, 0914001b Plebs et clerus ac praelati Psallant summae trinitati, Deo patri luminum. 0914002a Qui scriptos in libro vitae Facit ut in vera vite Christo vivant palmites, 0914002b Quos ut ferant fructus multos Colit, purgat minus cultos Rectos docens tramites. 0914003a O quam magna, quam profunda In electis, quam jucunda Dei sunt judicia, 0914003b Petri, Pauli, Augustini Lapsus, error sunt divini Arcandi indicia. 0914004a Augustinua dum sophiae Mundi servit, matris piae Sacra spernit monita, 0914004b Mundi rhetor parvipendet Christi fidem nec attendit, Quae sit Christi semita. 0914005a Mater deflet hunc errantem, Flentem Deus et orantem Audit vertens impium; 0914005b Ab aeterno praeelectum Vertit curvum in directum Sacrum per Ambrosium. 0914006a Sacro fonte qui ablutus Adam veterem exutus In novum convertitur, 0914006b Membrum Christi mox perfectum Per affectum et effectum Operis ostenditur. 0914007a Mundi spernit vanitatem, Solam Dei bonitatem Amat et amplectitur; 0914007b Sacris litteris imbutus, Christi sale delibutus Doctor clarus noscitur. 0914008a Dictat, scribit, docet recta, In lucem producit tecta Scripturae mysteria, 0914008b Fortis tyro veritatis Tyrannorum falsitatis Vincit magisteria. 0914009a Hinc ad sedem postulatur Praesulatus, infulatur, Dignus tanto culmine; 0914009b Felix pastor gregis Christi, Felix grex, qui meruisti Hoc regi regimine. 0914010a Nulli prorsus hic secundus, Quisnam corde sic profundus In Dei scientia? 0914010b Fructu vitae hic fecundus, In scripturis hic facundus Mira eloquentia. 0914011a Sacrosanctae Trinitatis Contemplator cum beatis Fruens nunc coelestibus, 0914011b Pastor, gregis memor esto, Sanstis nos in coeli festo Junge tuis precibus. 0914100 De sancto Augustino. 0914101a Augustini confessoris Sit in cunctis cleri choris Praeclara solemnitas, 0914101b Laude dignus est ingenti, Quem coelestis testamenti Sublimat haereditas. 0914102a Nomen habens ab augmento Vino replet et frumento Domini familiam, 0914102b Non inventus est aequalis Ad augendam spiritalis Mutui pecuniam. 0914103a O quam dignum laude virum, Qui conseptus est per gyrum Auri tintinabulis, 0914103b Ut sonora vox decoris Audiretur non tam foris Quam intus in populis. 0914104a Ejus aqua salutaris Stagna manant instar maris Ex cisterna putei, 0914104b Per sermones, homelias Commentorum morum vias Praeparat et fidei. 0914105a Ergo, pater Augustine, Tuae normam disciplinae Sequentes vernaculos 0914105b Juva semper, ut seramus Hic in terris, quos metamus In coelis, manipulos. 0914200 In translatione s. Augustini. 0914201a Corda sursum eleventur Et devote celebrentur Inclita solemnia 0914201b Nostri patris Augustini, Concinentes angelini Chori promant gaudia. 0914202a Tuba, cymbalis, organo Lyra, tibia, tympano Cythara, psalterio, 0914202b Rhythmo, prosa, dulci nota, Voce, voto, mente tota Sonet jubilatio. 0914203a Psalle, psalle, laeto vultu, Dic ex corde pio cultu: Salve, gemma praesulum, 0914203b Salve, tu sophiae crater, Regularis vitae pater, Sanctitatis speculum. 0914204a Salve, pater Augustine, Vas electum, vas divinae Capax sapientiae, 0914204b Vas infusum vena vitae, Vas profundens vinum vite, Vas coelestis gratiae. 0914205a Salve lux et dux doctorum, Malleus haereticorum Conterens perfidiam, 0914205b Tu decus theologorum, Tu mundi philosophorum Superas scientiam. 0914206a Quis poterit similiter Tibi congloriari, Quis sicut tu sublimiter Valuerit effari Scripturae mysteria. 0914206b Quis sensit te fidelius, Protulit utilius, Implevit efficacius, Reserans subtilius Quaestionum dubia. 0914207a Nunc in coelo constitutus Hoc ad plenum es imbutus, Quod hic praegustaveras, 0914207b Stola mentis es indutus Braviumque consecutus, Cursu quod intenderas. 0914208a Nunc in arce fulgens poli Pete, pater, tuae proli Gratiae subsidium, 0914208b Tu in polo nos in solo Fac ne belli vi vel dolo Supplantemur hostium. 0914300 De sancta Barbara. 0914301a Collaudemus salvatorem Omniumque conditorem Jesum unanimiter, 0914301b Cum quo regnat gloriosa Virgo, martyr pretiosa, Barbara perenniter. 0914302a Jubet pater, ut claudatur, Ne ipsius videatur Pulchritudo nimia; 0914302b Postulatur in uxorem, Sed ob Domini amorem Contemnit connubia. 0914303a Pater, cultor idolorum, Natam, contemptricem horum, Videns Christum colere, 0914303b Per capillos mox accepit Et flagellis fervens cepit Duris eam caedere. 0914304a Praesidi hoc intimavit Et ut gravibus rogavit Poenis hanc consumeret; 0914304b Post haec praeses advocavit Sanctam Dei et suasit Huic, ut Deos coleret. 0914305a Hanc spernentem denudari Et taurinis flagellari Nervis membra tenera 0914305b Praecepit, sed Deo grata Pro amato est parata Ferre quaeque aspera. 0914306a Virgo hinc incarceratur, Carcer claret, visitatur A Christo in carcere. 0914306b Qui benignis consolatur Verbis, per quem et sanatur Haec ab omni vulnere. 0914307a Ardentes ad latera Ejus apponuntur Lampades, hinc ubera Sua abscinduntur. 0914307b Ejus caput caeditur Malleis beatum, Alba stola tegitur Corpus denudatum, 0914308a Quam de coelo angelus Virgini portavit, Tandem pater impius Natam decollavit. 0914308b In morte specialiter Aliqua oravit, Cui Christus largiter Omnia donavit. 0914309a Desuper divinitus Ignis descendebat, Qui profanum penitas Patrem consumebat. 0914309b Martyrum praeconium Virgoque decora, Nobis in auxilium Sis in mortis hora. 0914400 De sancta Barbara. 0914401a O felix virgo Barbara, Ex stirpe regum genita, Te laudant coeli agmina. 0914401b Veni, consolare nos, Tibi servos gregatos, Virginum tu virgo flos. 0914402a Per divinam clementiam Vicisti potentiam Tui patris versutiam, 0914402b Qui te tormentis plurimis Compulit, ut idolis Libares sacrificiis. 0914403a Confortata in carcere Per angelum ab aethere, Dans tibi sertum gloriae 0914403b In passionis tempore, Te texit Christus hodie Stola innocentiae. 0914404a O beata Barbara, Mariae pedissequa In coelesti curia, 0914404b Fortis agonista es, Aeterna nobis vera spes, Nobiscum in agone stes. 0914405a Da tuis fidelibus In te confidentibus Bona temporalia, 0914405b Da in vitae vespera Aeterna nobis gaudia, Cum Christo regnans Barbara. 0914500 De sancta Barbara. 0914501a Ave, virgo, fons virtutum, Ave lumen, ave scutum Tibi servientium, 0914501b Docens iter coeli tutum Simulacrum surdum, mutum Contrivisti gentium. 0914502a Ave, gemma pretiosa, Ave stella, ave rosa De spina gentilium, 0914502b Miro vultu speciosa, Dioscori generosa Nata velut lilium. 0914503a Salve, virgo, o flos florum, Spernens cultum idolorum Jesum Christum sequeris, 0914503b Ubi cantus angelorum Audis luce beatorum Amicta prae ceteris. 0914504a In te splendor trinitatis, O speculum castitatis, Lucet sine termino, 0914504b Nos a diris salva fatis, Ut jungamur cum beatis Angelorum Domino. 0914505a Carismatum confer dona, Virginum flos et corona, Quae aetate tenera 0914505b Aurum linquens, patris bona, Suscepisti mente prona Tormentorum genera. 0914506a Dum nudata flagellaris, Virgo felix, et probaris Fluunt rivi sanguinis, 0914506b Et post luce circumdaris Carne tecta, mox sanaris Nutu sacri flaminis. 0914507a Zelo ardes dum amoris, Visitat cum coeli choris Te sponsus in carcere, 0914507b Ergo tui flos candoris In te rubet, dum stas foris, Nec visus marcescere. 0914508a Luce coeli illustraris, Dum in antro maceraris Fame, siti valida; 0914508b O quam dire laceraris Equuleo et cremaris Lampade praecalida. 0914509a Nequam pater te mucrone Suo ferit in agone Et mox reddis spiritum; 0914509b Alme Deus, Jesu bone, Participes nos coronae Fac post vitae exitum. 0914600 De sancta Barbara. 0914601a Hierarchia coelica Gaudet et angelica, Quod a Saracenica Facta sit Christicola, Sic scandens ad aethera, 0914601b Martyr, Christi vernula, Legis Dei aemula; Ut de spinis rosula, Sic haec veris primula Candens super sidera. 0914602a Felix Christi famula, Maximus quam satrapa Vana per consilia Verbaque subtilia Pervertere volebat. 0914602b Haec puella sentiens, Castitatem sitiens, Carni non consentiens Mundum sed abjiciens Se Christo committebat. 0914603a Hanc a fide precibus Nequivit revocare Et minarum faecibus Nec animum mutare Dioscorus, quam necibus Jussit judicare. 0914603b Virgo tunc ardentius Est fidem amplexata, Christo evidentius Adhaesit inflammata, Auscultans attentius Legis Dei mandata. 0914604a Clauditur ergastulo Privatur indumentis, Fricatur cilicio, Ustatur ferramentis, Caput cudit malleo Manus percutientis, Tali certans proelio Laetatur in tormentis. 0914604b Dira suffert verbera, Postremo flagellatur, Munda perdit ubera Et caput amputatur, Peractoris furia Statim recompensatur, Per fulmen ad tartara Gehennae transportatur. 0914605a Memorare, martyr Christi, Quod, dum mortem adiisti, Tormenta non timuisti, Sponsi vocem percepisti; Veni coronaberis. 0914605b Virgo Barbara serena, Pia fautrix, fide plena, Te implorat plebs egena, Quod cum agno sit in coena, Sedule quem sequeris. 0914606a Virgo, salus miserorum, Jam nunc consors angelorum, Tuum nos fac ante thorum Laudes promere justorum Spei cum fiducia. 0914606b Eja, mater contritorum, Corda tange filiorum, Fac ut preces nostrae chorum Pronae intrent angelorum Veniae cum gratia. 0914700 De sancta Barbara. 0914701a Gaude, virgo nobilis, Quae cum esses nubilis Respuisti conjugem, Barbara. 0914701b Tres fenestras statuis, Crucis typum digitis Sculpis venerabilem, Barbara. 0914702a Pedis signum proprii Imprimis, quo saucii Sumunt sanitatem, Barbara. 0914702b Oves et prodentis te Fiunt mox locustulae, Praefectum et patrem, Barbara, 0914703a Et tormenta varia Vincis, Dei famula, Barbara. 0914703b Post mortis victoriam Intras coeli gloriam, Barbara. 0914704a Tibi cuncti servientes Salva, nutri, protege, O Barbara. 0914704b Ut post mortem sint gaudentes Tecum coeli culmine, O Barbara. 0914800 De sancta Barbara. 0914801a Gaudet ecclesia, Fidem baptismatis Quod Dei filia Sub dono pneumatis Suscepit Barbara; 0914801b Clara progenie Quae orta creditur Ac pulchritudine Mira non laeditur Per hostis barbara. 0914802a Turris dum struitur Paternis jussibus, Haec virgo fruitur, Ut trinis precibus Fenestris gaudeat, 0914802b Designans mystice Patrem et genitum, Corde mirifice Sanctum paraclitum Amplecti audeat. 0914803a Idolis respuens Libare traditur Flagellis, relucens Curata, additur Christi vox coelitus: 0914803b Esto o filia Firma, quod tecum sum, Non horrens vilia Tormenta hostium Vincis divinitus. 0914804a Caput concutitur Mallei ictibus Et caro uritur Longis conflictibus, Praeses tunc imperat, 0914804b Sacrata ubera Lupinis dentibus Nervari, verbera Pleris praesentibus Augere properat. 0914805a Ast vis angelica Stola cum candida Contexit coelica Corporis pandida, Sponsi praeconium, 0914805b Rubet in facie, Fertur sententia Tyranni acie Patris praesentia Non pavens Dominum. 0914806a Cervicem cominus Ense tunc amputat, Sed illam Dominus Coelis approximat Hymnis angelicis. 0914806b Ejus nos hodie Passio protegat, Hostem invidiae Repellens conterat Viribus coelicis. 0914900 De sancta Barbara. 0914901a Gaude nova Hierusalem In te Deus, princeps Salem, Trino fulgens numine, 0914901b Christo novam desponsavit Sponso sponsam, quam dotavit, Fidei munimine. 0914902a Trinum Deum unum tamen Patrem, natum, sacrum flamen, Barbara asseruit; 0914902b Quod fenestris propalavit, Tres dum strui imperavit, Idola abhorruit. 0914903a Sed furore pater tactus, Hos dum natae sensit actus, Virginis interitus 0914903b Ense ferox machinatur, Sed per murum pandebatur Dei nutu exitus. 0914904a Pater manet aula clausus, Haec ipsius cavens ausus Arctius se abdidit. 0914904b Sed hanc pater insecutus, Quam opilionis nutus Absconsam mox prodidit. 0914905a Ob hoc pastor fit punitus, Locustarum sensit ritus Grex mutata specie; 0914905b Pater natam tunc invasit Flagellando, dehinc suasit Praesidis saevitiae, 0914906a Hanc tormentis cruciari; Martianus praesentari Sibi jubet virginem. 0914906b Hic dum eam contemplatur, Formam mirans perscrutatur Fidem et originem. 0914907a Haec dum Christum confitetur, Jussu praesidis torquetur Abscissis uberibus. 0914907b Circum terram fuit vecta, Stola fit fulgenti tecta, Hinc torta verberibus. 0914908a Sed hac poena consummata Est a patre decollata Sponso juncta coelitus; 0914908b Quem pro nobis exoretur, Ut a morte nos dignetur Salvare divinitus. 0915000 De sancta Barbara. 0915001a Pange festa gaudiosa, Laeto plausu gloriosa, Mater o ecclesia, 0915001b Linquens castra Babylonis, Sponsa facta Salomonis Est et Sion filia. 0915002a In inculta terra crevit, Quae laudare Deos sprevit, Vitis saluberrima; 0915002b Flore vultus relucebat, Quo smaragdum excellebat, Barbara pulcherrima. 0915003a Patrem habuisse fatur, Ut scriptura memoratur, Nomine Dioscorum, 0915003b Mundi rebus praepotentem, Vanos Deos sed colentem Juxta ritus temporum. 0915004a Turrim altam hic levavit, In qua caute conservavit Hanc praedulcem virginem, 0915004b Ne quis ejus laetabundam, Generosam ac jucundam Cerneret imaginem. 0915005a Post hoc volens agere Et decenter reddere Idolis mysterium, Voti sacrificium, Viae se subegit. 0915005b Mox hanc sanctus spiritus Adiens divinitus Suo dulci dogmate Lotam clam baptismate Sibi praeelegit. 0915006a Jubet ergo virgo grata, Recta fide solidata, Turris in cacumine 0915006b Fenestrarum ut structura Trina fiat sub figura Trinitatis nomine. 0915007a Pater ejus rediit, Hujus rei petiit Causam explicari; 0915007b Trinum Deum colere Sed in unum credere, Fert, in hoc signari. 0915008a Ergo pater taedio Tactus mox hanc gladio Cupit interire, 0915008b Fugit illa citius Montis antrum artius Temptans introire. 0915009a Demonstratur a pastore, Reperitur genitore, Occidenda ducitur; 0915009b Ensis ictum comminatur, Virgo palmam praestolatur, Mox ad coelum mittitur. 0915010a O amator Jesu care, Consolari hos dignare Propter tuam gloriam, 0915010b Quantumcunque angustati Mei dum sunt qui parati Agere memoriam. 0915011a Audit mox se impetrasse, Audit cuncta consummasse Per coelestem sonitum. 0915011b Audit fore se optatam Et a Christo invitatam Coeli ad introitum. 0915012a Ergo nos hic te laudantes Tibi demum fac adstantes, Martyr Christi Barbara, 0915012b Deum nobis fac placatum, Nostrum tergat ut reatum, Ne nos mergant tartara. 0915100 De sancta Barbara. 0915101a Consolare, munde tristis, Cum sis illustratus istis Barbarae suffragiis, 0915101b Quae, dum saeclo exstat nata, Christo semper fuit grata Cunctis beneficiis. 0915102a Jura stupent in natura, Quod paterna in figura Latent tot opprobria; 0915102b Paterna dum furit ira, Commovetur praefectura Barbara in filia. 0915103a Sponsus ei pollicetur, Ne voluntas excitetur Vivendi in saeculo, 0915103b Fugit prius, ne vocetur Nec non viro maritetur, De turris ergastulo. 0915104a Pastor pascens grege oves, Quam tu, Deus, semper foves, Hanc prodidit indice, 0915104b Oves in locustas versae Signo divino respersae Summi throni apice. 0915105a Dum carceri mancipatur, Plaga quaeque hinc sanatur Dei per antidotum, 0915105b Haec a patris ense secta Ad thalamum sponsi vecta, Inde complevit votum, 0915106a Flagitans, ut omnes sui Non aptentur poenis lui Viventes in saeculo, 0915106b Te gustando mecum frui, In fine vitae instrui Salutari poculo. 0915107a Ergo, virgo digne nata, Nobis in solamen data, Fac nos ire coelice, 0915107b Ut jungamur per te justis Habitantes nunc in istis Catervae angelicae. 0915200 De sancta Barbara. 0915201a Christi mira vis amoris, Admirandi est dulcoris Jesu Christi gratia, 0915201b Qua referta est electa Barbara, pro fide recta Superat martyria. 0915202a Trium typo fenestrarum Mentis lumen signat clarum Turris aedificio, 0915202b Nervis pater hanc taurorum Caedit, plagas hinc membrorum Perfricat cilicio. 0915203a Claudit carcer sic afflictam, Sed non solam sic relictam Rex coelests visitat, 0915203b Suae sponsae miseretur, Laesae plagisque medetur, Pugnae vires suscitat. 0915204a Sanam pater hanc miratur, Judicique praesentatur Evoluta carcere, 0915204b Laeta Christum confitetur, Falsos deos nec veretur Palam maledicere. 0915205a Nuda mox exagitatur, Usta face lacceratur Latera et ubera, 0915205b Christum sibi tunc praesentem, Albam stolam deferentem, Conspicit per aera. 0915206a Martyr sacra decollatur Impetrato, quod precatur, Pro suis cultoribus. 0915206b Hanc invitans praestolatur Christus, sponsam amplexatur Apparens in nubibus. 0915207a Digna laude triumphali, Nos a morte gehennali, Virgo victrix, libera, 0915207b Fac ut memor sit promissi Fides pia Jesu Christi Nostra sanans vulnera. 0915208 Amen dicant omnia. 0915300 De sancto Bartholomaeo. 0915301a Psallat clerus In laudem Bartholomaei Die isto, 0915301b Vir sincerus Dat Indis accessnm spei Duce Christo. 0915302a Astaroth apostulum Tacens sensit idolum, Causa latet, 0915302b Res a Berith quaeritur, Veritas asseritur, Sanctus patet. 0915303a Qui delens simulacra Per baptismi lavacra Gentes mundat, 0915303b Hinc purgatis sordibus In novellis cordibus Fidem fundat. 0915304a Fugat ille daemones, Quibus visis homines Christo credunt. 0915304b Invident pontifices, Lividi carnifices Sanctum caedunt. 0915305a Morbos verbo medicat, Regem Deo dedicat, Fidem veram praedicat Voce clara. 0915305b Astrages rex praecipit, Sanctum tortur recipit, Cujus hostes decipit Mors amara. 0915306a Justus extrahitur, Caesus attrahitur Vivoque pellis abstrahitur. 0915306b Mox plexus capite Jam regnat debite Mortis oblitus praeteritae. 0915400 De sancto Bartholomaeo. 0915401a Laudes regi sempiterno Festo chorus hodierno 0915401b Psallat melo dulciore, Nato regis praecentore. 0915402a Volo pater, psallit natus, Ut, qua tecum sum beatus, 0915402b Illic et minister meus Sit mecum, Bartholomaeus. 0915403a In me credens, me confessus, Post me regem est ingressus, 0915403b Princeps regni constitutus, Tulit crucem me secutus. 0915404a Pauper erat, volo dives Regnet inter coeli cives. 0915404b Opes pauperum meorum, Volo, sit regnum coelorum 0915405a Mitis erat et mansuetus, Possideat terram laetus, 0915405b Terram jugiter viventum, Terram nunquam morientum. 0915406a Lugens erat, consoletur, Flevit, rideat, laetetur. 0915406b Esurivit, saturetur, Sitivit, inebrietur. 0915407a Misericors comprobatur, Passis compatiebatur, 0915407b Clementiam sectabatur, Clementiam consequatur. 0915408a Mundus corde servus meus, Cernat me, qui Homo-Deus, 0915408b Noscat solum verum Deum Me Jesum et patrem meum. 0915409a Pacificus habebatur, Volo pace perfruatur, 0915409b Deo similis videtur, Dei filius vocetur. 0915410a Martyr perstitit fidelis, Merces ejus sit in caelis; 0915410b Merces martyrum meorum, Volo, regnum sit polorum. 0915411a Mecum sit electus meus, Quem elegi ego Deus, 0915411b Tecum gaudeat beatus, Mecum regnet coronatus. 0915412a Fac, benigne Dei nate, Fac in bona voluntate, 0915412b Cunctos bonae voluntatis Tecum esse cum beatis. 0915500 De sancto Bavone. 0915501a Tuum mundo toti, Bavo, Sed praesertim sit Gandavo Celebre solemnium, 0915501b Grex insignis de patrono Plausu mentis, oris sono Concinat praeconium. 0915502a Bavo, sanctitatis norma Gregi tuo es et forma Et vivendi speculum, 0915502b Tua vita, tui mores Et virtutum verni flores Omnem vincunt titulum. 0915503a Ut a primis laus taxatur, Quis non digne admiratur Virtutum primordia, 0915503b Vitae fastus, honor census, Quae pravorum mutant sensus, Erant tibi vilia. 0915504a Conjugali viduatus Thoro Christum sequeris, Per Amandum clericatus Apicem assequeris. 0915504b Apis sagax perfectorum Vitam, mores adspicis, Inde tibi vitae morum Favos dulces conficis. 0915505a Coetum fugis popularem, Fagus prius, post dat larem Silva vernans fluvio. 0915505b Sic abscondis civitatem, Sic lucernae claritatem Occultas sub modio. 0915506a Frusta fugis, nam veritas Dicit: in monte civitas Sita non absconditur, 0915506b Neque lucerna luminis, Plena munere numinis, Sub modio tegitur. 0915507a Tu civitas Christo sita, Monte pingui, quo munita Non times insidias; 0915507b Tu lucerna dans fulgorem, Quo das sciri et errorem Et hostis versutias. 0915508a Aurae flatum popularis Plus declinans, plus laudaris, Flatu tamen noninflaris In solido positus. 0915508b Qui de mundo te vocavit, In se petram te locavit, In se petram solidavit Sui dono spiritus. 0915509a Gandavenis sacer coetus, In adventu tuo laetus, Te collegit tuo fretus Ovanter consortio. 0915509b Tibi calla dum paratur, Virtus latens denudatur, Nam defunctus vitae datur Tuo patrocinio. 0915510a Ecce qui latere quaeris Cellae sub angustiis, Exaltari promereris Virtutum praeconiis. 0915510b Hoc rex ille potens, dives, Cujus in obsequio Militasti, suos cives Ditat beneficio. 0915511a Bavo, pater et patrone, Prece blanda Jesum mone, Tuos hinc servos eruat Et portu tuto statuat. 0915511b Jesu vita, Jesu bone, Mediante nos Bavone Eductos mundi fluctibus Coeli conscribas civibus. 0916000 De sancto Benedicto. 0915601 Magna laudum 0915602a Hymnorumque promamus voce solemni 0915602b Sancti patris Benedicti diem celebrem; 0915603a Cujus per orbem egregia clarent merita; 0915603b Qui mundi vana devicerat oblectamina. 0915604a Hic fide fretus, caritate praecipuus, 0915604b Rector modestus, doctor et apostolicus. 0915605a Qui pura munitus fide, ornatus aperte 0915605b Fulgebat in mundo lumen ut in candelabro. 0915606a Nunc perenniter additus candidis vitae pascuis, 0915606b Quibus gaudia redolent maxima cuncta per saecula, 0915607 Pro nobis semper imploret. 0925700 De sancto Benedicto. 0915701a Ad mirandum et laudandum Domini magnalia 0915701b Nos invitat atque citat Patris nostri gloria. 0915702a Hic est dictus Benedictus Nomine, plus gratia, 0915702b Quem instruxit et perduxit Ad se sapientia. 0915703a Dei verus et sincerus Cultor ab infantia 0915703b Urit, secat, vincit, necat Carnis in se vitia. 0915704a Domum patris, solum matris, Res reliquit patrias, 0915704b Sciens vere dissidere Christum et divitias. 0915705a Et cunctorum jam justorum Habens in se spiritum, 0915705b Ut sequatur, assequatur Christum, mutat habitum. 0915706a Fugit mundum ut immundum, Mundi fugit opera, 0915706b Eremita fit, ut vita Vivat magis aspera. 0915707a Reluctatur, cum temptatur Post volatum merulae, 0915707b Quem confligunt et affligunt Vepres et urticulae. 0915708a Hic Germanum Capuanum Promeretur cernere, Cum exuto carnis scuto Coelum scandit libere; Pater natum suscitatum Suscipit de funere. 0915708b Tumens unda transcunda Fidei remigio Mauro cedit, dum obedit Jubentis imperio Et ad patrem trahit fratrem Raptum de naufragio. 0915709a A profanis, ab insanis Virus vino jungitur, Vas signatur et quassatur, Liquor humi funditur. 0915709b Sanctus ferrum audit mersum Securis in fluvio, Quo precante stat ut ante Ferrum in manubrio. 0915710a Dum attente tota mente Solis spectat oculum, Mundus totus est admotus Ejus ad spectaculum. 0915710b Tandem pressus et defessus Febrium angustia Morti cedit et decedit, Migrat ad coelestia. 0915711a O confessor et consessor Supernorum civium, Audi vota mente tota Tibi supplicantium, 0915711b Et ad Christum chorum istum Tersa labe criminum Post praesentis non manentis Vitae tranfer terminum. 0915800 De sancto Benedicto. 0915801a Benedicti merita Ut reboet inclita Laus, tu mentes excita Prece pia. 0915801b Patribus cum ceteris Pater vere diceris, Tuis datus posteris Lux et via. 0915802a Tu Henoch dulcedine, Tu Noe regimine, Abraham cum semine Bendedictus. 0915802b Isaac obediens, Jacob multa praesciens Et Joseph proficiens Vere dictus. 0915803a Moyses es regulis, Josue miraculis Et David in populis Nominatus. 0915803b Salomon prudentia, Elias constantia, Elisaeus copia Faris datus. 0915804a Isaiae veritas, Jeremiae caritas, Danielis castitas, Te commendat. 0915804b Te prophetis conscium, Apostolis socium, Tuumque martyrium Mens attendat. 0915805a Tu confessor nitidus Tu es virgo candidus, Coelum scandens splendidus Victor fortis. 0915805b Nos tecum fac scandere Mundatos a scelere, Noli nos deserere Hora mortis. 0915900 De sancto Benedicto. 0915901a Benedicto psallat laetus Iste coetus, Alleluja. 0915901b Quem perfudit primo flore Miro more Lux divina. 0915902a Puer signis floruit, Quia pure coluit Creatorem, 0915902b Vas, quod casu fregerat, Prece munda reparat Ad vigorem. 0915903a Ad desertum evolat, Nudus crucem bajulat Salvatoris. 0915903b Ibi carnem macerat, Ibi pugnans superat Vim ardoris. 0915904a Dum sic Christo militat, Turmas fratrum excitat Ad aeterna, 0915904b Quibus dux ut patuit, Apta loca statuit Ter quaterna. 0915905a Eja, pater pauperum, Per te noxas scelerum Ignemque tartareum Evadamus; 0915905b Tuis fer auxilium, Ut post hoc exsilium Tecum Dei filium Videamus. 0915906a Ora pro tuorum Statu filiorum In conspectu Summi regis, 0915906b Ut nos a peccatis Mundet perpetratis Et det esse Dextrae gregis. 0916000 De sancto Benedicto. 0916001a Salve pater, salve pie, Auctor monachalis viae, Te collaudat in hac die Unitas ecclesiae. 0916001b Per te fides solidatur, Error omnis effugatur, Norma veri praedicatur Consonante gratia. 0916002a Tua dulcis est doctrina, Quia morum disciplina Fit verborum copula, 0916002b Flore mundum brevis aetas Spernit gaudens et secretas Partes petit eremi. 0916003a Mente, sensu, nisu toto, Corde, ore, voce, voto Se conjunxit Domino; 0916003b Latet prius in caverna, Mundi lampas et lucerna Juncta post candelabra. 0916004a O oliva pietatis, Guttam stillans honestatis, Medicina languidis, 0916004b Quae plantata secus rivos Fructus reddit tempestivos Domini in vinea. 0916005a Ecce lignum caritatis Liliumque castitatis, Flos obedientiae, 0916005b Quem delectat hujus fructus, Illi primi patris luctus Vertitur in audium. 0916006a Haec est domus Salomonis, Quae supernis freta donis Septiformis spiritus 0916006b Nulla frangitur procella, Quia puri cordis cella Christo fit hospitium. 0916007a Et quis valet promere, Quam sit dulcis onere, Quo portantur omnia; 0916007b Felix, inquam, anima, Quae sic gustat intima Verae lucis commoda. 0916008a O beate Benedicte, Tuis legibus addictae Opem fer familiae; 0916008b Pastor bone et fidelis, Qui cibaris nunc in caelis Angelorum pabulo, 0916009a Assistentes tuis festis Hierusalem fac coelestis Frequentare sabbata, 0916009b Et solutos hac arena Paradisi ad amoena Nos transferre satage. 0916100 De sancto Benigno. 0916101a Collaetetur fidelis concio, Nam reclusae quondam sub modio Benigni reliquiae Venerantur hodie. 0916101b Laetabundus exsultet Divio, Nam Benigni felix opinio Crevit multifarie Per partes Burgundiae. 0916102a Venit dies et tempus adfuit, Quo hic sanctus ut sol resplenduit, Qui quandoque suam retinuit Claritatem. 0916102b Tunc praecisum lignum spem habuit, Comam fecit et rursum floruit, Dum aegrotis multis restituit Sanitatem. 0916103a Polycarpus de coelo monitus Destinavit hunc hic antiquitus, Ut culturam deserat penitus Idolorum. 0916103b Dum hoc agit martyr solicitus, Catenatur ducique traditus Blandimentis pulsatur primitus Promissorum. 0916104a Sed despectis promissis omnibus, Nudis plumbo perfusis pedibus, Devorandus nefandis canibus Exhibetur. 0916104b Digitorum sub denis unguibus Contorquetur ignitis sudibus, Sed nequaquam justus pro talibus Commovetur. 0916105a Bina fuit perfossus lancea, Caput virga percussum ferrea, Ex quo quaedam columba nivea Prosilivit. 0916105b Sic frumentum depulsa palea Paradisi fertur in horrea, Atque ducat nos ipse postea, Cum quo vivit. 0916200 De sancto Berchtoldo. 0916201a Auge fidem, plebs devota, Gaude simul mente tota, Voci jungens opera, 0916201b Babylonis regna fuge, Sunt in quibus falsae nugae, Transi, curre, propera. 0916202a Beatorum intra forum Laude digna reple thorum, Vera Sion filia, 0916202b Aures Dei supra caelos Pulsans novum pange melos In sanctorum milia. 0916203a Salus enim sempiterna Jam Berchtoldum ad superna Statuit memoria, 0916203b Omnis rei conditorem Per beatum confessorem Laudet summa gloria. 0916204a Rex in coelis locum dedit Justus Dei quem insedit Intrans absque macula, 0916204b Talem colunt hi, qui volunt Possidere vitae verae Clara tabernacula. 0916205a O virtutis magnae bonum, Quia patrem et patronum Novimus in gratia, 0916205b Lumen solis expavescit, Ubi stella super crescit Multa coeli spatia. 0916206a Finis mundi vertit horam Sanctitatis in auroram Nova sub laetitia, 0916206b Vere Deus est fidelis, Qui mercedem sic de caelis Fudit in servitia. 0916207a Spem habemus illo die, O Berchtolde, pater pie, Tua sub praesentia, 0916207b Quando judex orbem cunctum Ad extremum ducet punctum Duplici sententia. 0916300 De sancto Bernhardo. 0916301a Salve, doctor veritatis, Mundo propinasti gratis Aquam sapientiae, 0916301b Nomen tuum est Bernhardus, Via tua quasi nardus Vim habet redolentiae. 0916302a Tantum patrem Claraevallis, Sacrum ducem recti callis Collaudat ecclesia, 0916302b Qui Deo multum devotus In hac vita fulsit totus Spiritali gratia. 0916303a Dux Bernharde monachorum, Summo regi paras thorum Mentis pulchritudine, 0916303b Peccati contemnis lutum, Et quod mirum est, virtutum Ambulas in culmine. 0916304a Tu pius et humilis, Pudicus amabilis Verbi nites radio. 0916304b Tu amas ferventius, Tu curris decentius Hujus vitae stadio. 0916305a Ad laudem altissimi Et salutem proximi A recto non devias, 0916305b Doctor mundo celebris Sedentes in tenebris Velut sol irradias. 0916306a Tu decus devotionis Et flos contemplationis, Lustrator coelestium, 0916306b Tu religionis norma, Non es absque Dei forma Creatoris omnium. 0916307a Tu carnis abhorres crimen, Gustatum nescis sanguinem Absorptus a spiritu, 0916307b Mulierem ut sentinam Spernis lecto jam vicinam Salutis intuitu. 0916308a Verecundus ut puella, Libenter manens in cella, Observans silentium, 0916308b Sororem mundo absorptam Facis vocatus ad portam Unam poenitentium. 0916309a Sol luna lucidior Et luna sideribus, Sic Bernhardus clarior Est Clarevallensibus. 0916309b Lux eclipsin nesciens Bernhardi est claritas, Ardor indeficiens Amantis est caritas. 0916310a Salve pater pie, Christi Qui habere meruisti Dei infusam gratiam, 0916310b Liquet hoc tuis in verbis, Quibus sanas velut herbis Laesam conscientiam. 0916311a O Bernharde, vas pudoris, Mala nostra pelle foris, Angelorum junge choris Subjectos discrimini. 0916311b Coeli residere thronis Fac ut terrae det colonis Thronus veri Salomonis, Virgo mater Domini. 0916312a Virgo mater verbi Dei, Fulcimentum nostrae spei, Fac nos obedire ei, Ne inveniamur rei Hora mortis asperae. 0916312b Virgo viri prece talis, Servi tui specialis, Da spem pugnae triumphalis, Tripudiare de malis, Da post mortem vivere. 0916400 De sancto Bernhardo. 0916401a Haec Bernhardi patris festa Sacri sacro plebs modesta Canat gaudimonio. 0916401b Is quis, qualis, quatus pridem Foret vita, gestis quidem Patet testimonio. 0916402a Nitet bino ex parente Claro clarus excolente Dominum per omnia. 0916402b Rufum dorso se gestantem Ejus matris en latrantem Praecinere somnia. 0916403a Infans natus jam docetur, Docet, latrat et medetur, Quosque sapientia; 0916403b Calet igne, digne castus Cassat astus, damnat fastus, Floret innocentia. 0916404a Vivat mundum, ad processus Se salubres dans, professus Jam fit in Cistercio. 0916404b Sopor raro intest ei, Pernox stat in via Dei Celebri commercio. 0916405a De terrenis nil exposcit, Sed, quaesursum sunt, dinoscit Lege fidus Domini, 0916405b Dulcor ipsi paupertatis Vita est, quam porro satis Suo censet homini. 0916406a Rigat fletu genas multo, Dum perorat in occulto Hilaris exterius, 0916406b Intra Claraevallis septa Abbas sacra mox incepta Satagit uberius. 0916407a Normam servat et servari Jubet claustri voto pari, Nullum demit gratia, 0916407b Hic plerisque infirmatis Sanitatem, tribulatis Laeta fert solatia. 0916408a Visum caecis, sed auditum Surdis praestat expeditum Et fugat daemonia, 0916408b Sane figit claudis gressum, Adstringentis sinit pressum Febris acrimonia. 0916409a Excellenti scripturarum Libros stilo divinarum Explet hic eximius, 0916409b Nexu carnis hinc laxatur, Fratres accit, commendatur His amor sublimius. 0916410a Orat et meretur Christi Regno justus pie sisti Post haec transitoria; 0916410b Ipsum ergo deprecemur, Ut sodales ei demur In coelesti gloria. 0916500 De sancto Bernhardo. 0916501a Fulget mundo lux solemnis, Quam decorat laus perennis Et jugis memoria 0916501b Hac in die, qua Bernhardus Dans odorem velut nardus Schematur in gloria. 0916502a Alvo matris adhuc clausus, Mundo novos dat applausus Catelli per somnium, 0916502b Illi Christus incarnatus De virgine quando natus Monstrat puerperium. 0916503a Fraudes vitat feminarum Ut praedones animarum Sectator hic virtutis, 0916503b Deo praebens coelibatum Se conservat illibatum Tempore juventutis. 0916504a Valefacit parentibus, Crine tonso cum fratribus Sanctum quaerit otium, 0916504b In exemplum sancti callis Adstruendo Claraevallis Nititur coenobium 0916505a Urbes horrens, castra, pagos Inter quercus atque fagos Vacat coeli curiae, 0916505b Cor succendit in amorem, Carnem tractat ad laborem, Martham jungit Mariae 0916506a Gulam frenat saporibus, Vestes carent splendoribus Sorde tamen dejecta; 0916506b Detestatus vanitatem Semper amat caritatem Paupertate subjecta. 0916507a Sanctitatis ob tenorem Praesulatus ad honorem Poscitur a populis, 0916507b Sed hac gemma singulari Non vult fratres defraudari Christus rex in saeculis. 0916508a Haereticos insectatur, Quos confutat, dum luctatur Publico certamine; 0916508b Fidem dictis roboravit, Libris claris, quos dictavit Venusto dictamine. 0916509a In argumentis virtutis Multa signa dat salutis Ac sensibus restitutis Expulit daemonia. 0916509b Ecclesiarum tyrannos Acres nimis atque magnos Per censuram reddit agnos, Jussa complent omnia. 0916510a O Bernharde, coeli cultor, Vitae nostrae sic consultor, Per te Christus, justus ultor, Offensarum sit indultor Largitorque veniae. 0916510b Ut in arce summa poli Sociemur vero soli, Regi regum, digno coli, In quo sistunt et assistunt Perennes deliciae. 0916600 De sancto Bernhardo. 0916601a Gaude caelum, terra plaude, Extra velum digna laude Revelata facie, 0916601b Christo psalle, qui dilexit Et in valle nos respexit Luctus et miseriae. 0916602a Patrem illum nobis dando, Qui vexillum praedicando Suae crucis extulit, 0916602b Verbo suavi, pio gestu, De conclavi multo quaestu Mundo palam retulit, 0916603a Quam sit bonus requirenti, Carnis onus contemnenti. Pius Jesus animae. 0916603b Bonam nardum longe sparsit, Per Bernhardum qui exarsit Vere dulcis flamine. 0916604a Ob virtutis incrementa Surdis, mutis fulcimenta Sanitatum praestitit, 0916604b Ad obsessis daemon cedit, Morbo pressis salus redit, Sibi par non exstitit, 0916605a In aetate successiva Qui tam late frequentiva Horum luce fulserit, 0916605b Quaevis Scylla tempestatis Fit tranquilla valde satis, Ubi praesens aderit. 0916606a In amoneum locum cellae Vino plenum mixto melle Regis introducitur, 0916606b Quo paratus bene mero Et armatus zelo vero In lucem progreditur. 0916607a Foris, intus margaritis Fit distinctus, blandus, mitis Gravisque precatibus, 0916607b Castus, prudens et pudicus, Paci studens, inimicus Solum fuit sordibus. 0916608a O Bernharde, pastor bone, Nos jam tarde in agone Confligentes respice, 0916608b Tua prece solve molem Et de faece duc ad solem Claritatis coelicae. 0916700 De sancto Bernhardo. 0916701a Dum coelestis figulus, Ut suis fidelibus Nectar propinaret, 0916701b Et ornatum moribus, Igne sancti spiritus Sibi vas dotaret; 0916702a Electus ex milibus Bernardus fidelibus Dignus reperitur, 0916702b Et ut aurum obrizum Ex virtute rutilum Patris expolitur. 0916703a Qui de loco gloriae Per fluenta gratiae Coelitus repletur, 0916703b Ut morbus fidelium Plurium ad pristinum Morsque relevetur. 0916704a Hic pluit virtutibus Corruscat miraculis Divae majestatis, 0916704b Scriptis et sermonibus Ex rivis coelestibus Sibi destillatis. 0916705a O misericordia Patris et potentia, O virtus divina, 0916705b Ut de vase luteo Velut ab empyreo Stillat medicina. 0916706a Talis a Christicolis Et veris coelicolis Digne veneratur, 0916706b Qui inaestimabilis Vultum pulchtritudinis Patris contemplatur. 0916707a Ergo, pater inclite, Preces nostras suscipe, Ut te veneremur, 0916707b Digne cum angelicis Choris et virgineis Tecum collaetemur. 0916800 De sancto Bernwardo. 0916801a O beata beatorum Angelorum gaudia, 0916801b Cum Bernwardus coeli chorum Intravit cum gloria. 0916802a Qui in terris fulget signis Et floret virtutibus, 0916802b Illum semper condecenter Veneremur laudibus. 0916803a Fide, voto, corde toto Hic adhaesit Domino, 0916803b Transit mundum hunc immundum Cum flore virgineo. 0916804a Carceratos, desperatos, Defunctos et languidos, 0916804b Exaecatos et vexatos Liberavit plurimos. 0916805a Dum translatae sunt beatae Bernwardi reliquiae, Tunc in fossa ejus ossa Redolerunt optime. 0916805b Hic contemptor mundanorum Possidet coelestia, Et collaudat angelorum Principiem in saecula. 0916806a Ergo factus nunc cohaeres Christo in coelestibus 0916806b Apud ipsum vota nostra Promove cum precibus. 0916807a Ut post hujus finem vitae Et post transitoria 0916807b In perenni mereamur Exsultare gloria. 0916900 De sancto Blasio. 0916901a Sancti martyris Blasii, Pontificis eximii, Pontificis eximii, 0916901b Hinc ex corde jubilemus, Semper quoque flagitemus Ejus patrocinia. 0916902a Qui natus in Sebastia De sublimi prosapia Oriundus patuit, 0916902b Morum tamen nobilitas Ac ejus vitae sanctitas Dignius emicuit. 0916903a Probat hoc eventus rei, Namque dum athleta Dei Persequentis rabiem 0916903b Fugit in montem Argei, Bestiae ministrant ei Postulantes requiem. 0916904a A morte salvat puerum, Lupum reducit iterum, Ut praedam restituat; 0916904b Suspensus in equuleo Gratulatur laetus Deo Aquae vim evacuat. 0916905a Clarior sole splenduit, Cum nube vox apparuit, Postremo decollatur; 0916905b Pro his et multis aliis Suis sanctis suffragiis Nostri misereatur. 0917000 De sancto Cassiano. 0917001a Gaude, felix Brixina, Recolens solemnia Cassiani martyris, 0917001b Cujus Dei gratia Fidei notitia Es imbuta monitis. 0917002a Praeclarus hic pontifex Et virtutum artifex Unctus sancto flamine, 0917002b Pugil invictissimus, Fide constantissimus, Fortis in certamine. 0917003a Praedicator inclitus, Martyr et eximius, Dulcis pastor ovium, 0917003b Fiedei catholicae Cultor et ecclesiae Tutor est fidelium. 0917004a Judicum sententia Datur ad supplicia, Dum non libat idolis, 0917004b Vincitur, confoditur, Ferro, stylis scinditur Suis a discipulis. 0917005a Expleto martyrio, Nactus vitae bravio Fruitur coelestibus, 0917005b Praesul urbis Sabionae, Nos agnosce, pastor bone, Coeli jungens civibus. 0917100 De sancto Castulo. 0917101a Jubar miri luminis, Sidus almi numinis, Clarae lucis radio Mundi clarens stadio, Vox sonora concrepet, Symphonia perstrepet Castulum zetarium. 0917101b Valens decus militum, Roseorum stipitum Martyrum flos purpurans, Vanis hic remurmurans Idolorum cultibus, Mansit in insultibus Fidei armarium. 0917102a Noscens belli seria David per mysteria Pergit ad imperia Summi regis strenuus, A terrenis vacuus Crucem tollit, sequitur Christum et amplectitur. 0917102b Casse virgis caeditur Et plumbatis laeditur, Pensus sic aggreditur Poenas ter equuleas, Granum linquit paleas Post tormenta varia Massa arenaria. 0917103a Tu virtutum largifer, Triumphalis armiger Protege nos, Castule, Ne crudelis hastulae 0917103b Laedat daemon callidus, Patronatus validus Det post transitoria Frui coeli gloria. 017200 De s. Christino cum fratribus. 0917201a Dies ista veneranda Pandit nobis celebranda Martyrum solemnia, 0917201b Exsultemus omnes rei Et cantemus laudes ei, Qui regnat cum gloria. 0917202a Laudes Deo fratres dabant, Dum se virgis vapulabant Pro Christo asperrimis, 0917202b Miserere personabant, Jesum Christum invocabant Corde cum suspiriis. 0917203a Hi de multis tacuerunt Et se nullos crediderunt Detestantes vitia, 0917203b Regi Christo adhaeserunt, Florem mundi calcaverunt Devitantes crimina. 0917204a Maltis fractis hi gaudebant, Plebis scelera deflebant Prece multifaria; 0917204b Se castigant et fatigant, Cibo milii se cibant Colentes paschalia. 0917205a Raro panem habuere, Carnes, pisces nunquam fere Tractaverunt manibus, 0917205b Aquam bibunt moderate, Quorum mentes decoratae Fuerant virtutibus. 0917206a Vigilia noctis prima Dum resonabant divina Horum laude pectora, 0917206b Adest manus inimica, Quae rabie impudica Fratrum tractat corpora. 0917207a Nummos ducis quaesierunt, Quos Meskoni remiserunt Barnabae obsequio, 0917207b Fustigatos conculcarunt Et postremo trucidarunt Gladii supplicio. 0917208a Quamvis gravem mortem passi, Fratres non sunt mente lassi Fortes in certamine, 0917208b Quos pro poenis tot inflictis Thronis ornat benedictis Rex aeternae gloriae. 0917300 De s. Christino cum fratribus. 0917301a Potens rector, verax Deus, Adsit dies jubilaeus, Fratrum est solemnitas, 0917301b Hic solent et omnes regi, Pastor adest suo gregi, Absit omnis levitas. 0917302a Laudes Deo dum clamabant, Tunc vicissim vapulabant Virgis non cum teneris, 0917302b Miserere decantabant, Benedictum invocabant Dominum cum lacrimis. 0917303a Hi de multis tacuerunt Et se stultos crediderunt Detestantes omnia, 0917303b Regi Christo adhaeserunt, Florem mundi non carpserunt Devitantes singula. 0917304a Maltis fractis hi gaudebant Scelus plebis et deflebant Prece cum assidua, 0917304b Se castigant et fatigant, Cibo milii se cibant Contemnunt pascalia. 0917305a Lymphae potus illis notus, Pes peccando non est motus, Quis audivit talia? 0917305b Fratrum mira caritas Dulcisque fraternitas Non quaerit quae sunt sua. 0917306a Supplicemus nunc subnixe, Ut immites cessent rixae Fratrum per suffragia, 0917306b In supremis ut locemur Et ad choros ordinemur Cum sanctis in gloria. 0917400 De sancto Christophoro. 0917401a Adoremus Deum fortem, Qui Christophorum consortem Fecit coelorum coetibus. 0917401b Bene magnum exquisivit Dominum, cum quo nunc vivit Liber ab hostis retibus. 0917402a Cujus dum consideravit Pavorem, quod deviavit Signum crucis fugiens, 0917402b Dereliquit tunc malignum Et levavit crucis signum, A quo laesus rugiens. 0917403a Eruditus fidem Christi, Qualiter serviret isti, Complevit et docuit; 0917403b Factus hominum est lator Et a flumine salvator, Quod multis prius nocuit. 0917404a Gerens parvulum expavit, Quique eum baptizavit In eodem flumine; 0917404b Hujus fidem praedicavit Et miraculis firmavit Plenus Dei lumine. 0917405a Ibat ferens utilia Et fructum fert ut milia Plura, quae sunt manentes. 0917405b Karitate circumdatus Dei muere repletus Convertit multas gentes. 0917406a Ligatus incarceratus A puellis est temptatus, Quos Domino conduxit. 0917406b Mortis poenas non expavit Sed Deo recuperavit, Quos Sathanas seduxit. 0917407a Nobilem ut militem Decet uti cassidem Est virgis vulneratus; 0917407b Oleum infundunt igni, Ut perdant dignum indigni, Sagittis est gravatus. 0917408a Per retrogressum jaculum Tyrannus perdit oculum, Christophorum vocavit, 0917408b Quaerens ejus auxilium Credens in Dei filium, Et eum sanavit. 0917409a Rex regum,orans, Domine, Audi in meo nomine Omnes te invocantes, 0917409b Sanctifica eos et eripe, Animas eorum suscipe, Qui salvas te amantes. 0917410a Tibi, sancte Christophore, Laudes decantent hodie Coetus catholicorum, 0917410b Ut feramur de profundis Hujus mundi maris undis Ad litus supernorum; 0917411a Xristi panem ut edamus, Ejus sanguinem bibamus Ante carnis exitum; 0917411b Yma stygis fac vitare Et cum superis regnare Tecum in perpetuum. 0917500 De sancta Clara. 0917501a Novae signo claritatis Sancta claret Clara, Sanctae sidus novitatis Nova lux praeclara. 0917501b A camino caritatis Francisci lux clara Fulsit omnis sanctitatis, Filia praecara. 0917502a Documenta vitae clara Doctor dedit Clarae, Quae complevit virgo clara Clausura praeclare. 0917502b Sponsa zelus in praeclara Novit declarare, Quod thalamo sponso cara Clausa debet stare. 0917503a Clara praeclara sanguine, Vultu praeclarior, Clara clarescit nomine, Moribus clarior. 0917503b Accincta fortitudine Mulier fortior, Clausa stat artitudine, Ut sit securior. 0917504a Radiosa claritate Lapsa de supernis Solem in immensitate Christum clare cernis. 0917504b Clara, plena caritate, Clara mundi spernis Summa fruens bonitate Ima non discernis. 0917505a Post dolorem ex amara Christi passione Fusa clares in praeclara Contemplatione. 0917505b Gaudens gaudes clari clara Christi visione, Opem nobis, dulcis Clara, Fer oratione. 0917600 De sancta Clara. 0917601a Rex per portum caritatis Intrans hortum castitatis Novum florem colligit, 0917601b Dum praeclaram rosam Claram, Mundo rara, sibi caram, Sponsam sibi eligit. 0917602a Haec signata necdum nata Icone praesagio, Fulsit clarens, ut sit carens Peccati contagio. 0917602b Nam timenti matri flenti De partus periculo, Nuntiatur, quod lex datur Per hanc nova saeculo. 0917603a Domo patris cura matris Divinis juncta nexibus, 0917603b In absonso Christo sponso Cordis vacat amplexibus. 0917604a Hinc Francisci documentis Adipisci studet mentis Et carnis munditiam, 0917604b Sacrum flamen hanc instigat Dans juvamen, dum castigat Se per abstinentiam. 0917605a Multis signis fide dignis In hac vita claruit, Morbos pellens et evellens Hostes ut apparuit. 0917605b Orat sponsum, qui responsum Dat in eucharistia, Plebs salvatur, dum fugatur Hostilis molestia. 0917606a Augmentavit panem, pavit Turbam coetus virginei, 0917606b Vas impletur, dum praebetur E coleo liquor olei. 0917607a Post ad mortem appropinquat, Mundi sortem ut relinquat, Tendens ad coelestia, 0917607b Morituram se praedixit, Recessuram benedixit Papalis praesentia. 0917608a Hanc Maria, mater pia, Visitavit languidam Et coelestem sibi vestem Praesentavit candidam. 0917608b Scandit caelos, ubi melos Canit cum virginibus, Agnum sequens manet frequens In laudum carminibus. 0917609a Ergo, Clara, nunc declara Virtutem tui nominis 0917609b Ut protectos et directos Ducatu veri luminis 0917610a Nos a nece tua prece Christus demptos et exemptos Cura perducat sedula, 0917610b Ubi uncti Deo juncti, Cum quo gaudes, canunt laudes Per infinita saecula. 0917700 De sancta Clara. 0917701a Lucis novae claritas Illustrat ecclesiam, Quam insignit sanctitas Nova Clarae. 0917701b Praecellens humilitas Redundans in gratiam, Laudis et sublimitas Tam praeclarae. 0917702a Haec in matris utero Quasi lumen radians Mundo fore misero Praesignatur. 0917702b Quae clara progenie, Sacris rebus inhians, Sub virtutum serie Regulatur. 0917703a Haec Francisci filia Et lapis primarius Inclusarum, praevia Dux virtutis. 0917703b Quarum multa milia Sequuntur ardentius Ejusdem vestigia Spe salutis. 0917704a Crebrescunt miracula Ob vitae praeconium, Approbantur singula Fide plena. 0917704b Liquor crescit olei Ac panis edulium, Pars fugatur fidei Aliena. 0917705a Mors Christi praesentia Ac sacratae virginis Et coelestis curia Honoratur. 0917705b O quam clarus exitus, Per quam sacri flaminis Donum nobis coelitus Largiatur. 0917800 De sancto Clemente. 0917801a Adest dies celebris, Qua fulsit in tenebris Divina clementia 0917801b Jam detectis latebris Et erectis palpebris; Pulsa somnolentia 0917802a Chorus hic in gaudio Miro cum tripudio Recolat supplicia, 0917802b Quae sunt arta devio, Sed Clemente praevio Fiunt justo mitia. 0917803a Stirpe Clemens nobilis Cunctis est amabilis Fulgens Christi gratia, 0917803b Dulcis et affabilis, Multis acceptabilis Fit ejus praesentia. 0917804a Quem zelans Sisinnius Et uxorem anxius Quaerens in ecclesia Torquetur insania. 0917804b Surdus, caecus, inscius Aedem girat ocius, Furens in amentia, Quae vastat praecordia. 0917805a Uxor plorat, Clemens orat, Vir profanus et insanus Tractus ab ecclesia 0917805b Dum palescit et tabescit, Saxa volvit et revolvit Servorum stultitia. 0917806a Clemens adsat et precatur, Infidelis indignatur, Luditur saevitia, 0917806b Error cedit, fides datur, Baptizatus emundatur Ab omni spurcitia. 0917807a Plebs in litem excitatur, Papa Clemens exsulatur, Dum parantur navigia, Fit luctus in ecclesia. 0917807b Relegati gratulantur, Quod a patre visitantur, Sublevatur inopia Fontis adepta copia. 0917808a Nam Clemente procurante Adest agnus, quo monstrante Lympharum affluentia Locum replet laetitia. 0917808b Sic daemones effugantur, Templa Christo conferantur, Dolet hostis perfidia Clementis ad praeconia. 0917809a Lex infausta promulgatur, Ut submersus exstinguatur, Sed in mari conservatur A coeli militia. 0917809b Cujus manu praeparatur Templum, ubi veneratur, Hic naturae vis miratur, Freta fiunt pervia. 0917810a Turba currens admiratur, Clerus omnis gratulatur, Vota solvit, cum sol volvit Annua solemnia. 0917810b Et nos idem faciamus, Trinitati serviamus, Ut Clementi conjungamur In aeterna gloria. 0917811 Amen dicant omnia. 0917900 De sancto Corbiniano. 0917901a Congaudentes jubilemus Christo regi gloriae, 0917901b Statuentes in supernis Terminum laetitiae 0917902a Quo donante gaudiorum Abundat materia, 0917902b Dum de patre mater sancta Laetatur ecclesia. 0917903a Cujus sumus, quam plantavit Verbo vitae, vinea, 0917903b Quos rigavit per exempla Morum salutaria. 0917904a Felix confessor, Cujus fuit sanctitatis Judex fera bestia, 0917904b Quae dum jubetur Laesum placat atque lenit Mira per obsequia. 0917905a Erat vir prudens animo, Temperans in prosperis, Fortis in adversitate Famosus justitia, 0917905b Mundus in mundo positus, Mundi transitoria Sprevit toto, corde tendens Ad supercoelestia. 0917906a Quidam latro perimendus Crucisque triduo Patibulo suspensus Prece sancti liberatur. 0917906b Vini musto fervescente Spinamque vasculo Vi valida pellente Liquor tamen conservatur. 0917907a Ut priore testamento Vates amens a jumento Prudenter corripitur, 0917907b Ita sancti subjugale Cohibens exitiale Furtum tacens loquitur. 0917908a Dum artarent se sequentes Et jam paene diffidentes Labor et inedia, 0917908b Statim adest consolator Et amovit vitae dator Utriusque taedia. 0917909a Ex ipsius dono venit Sanitatum copia, 0917909b Quae morborum vires lenit Copiosa gratia. 0917910a Nos qui tuae pietatis Servi sumus sed peccatis Depressi succumbimus, 0917910b Gloriose Corbiniane, Manus tuae salutare Munus confer quaesumus. 0917911a Ut qui tua veneramur Devotis obsequiis Praeconia, 0917911b Coronari mereamur Te favente perpetim In gloria. 0917912a Ubi bonum singulare, In quo solo singula, 0917912b Ibi opus et corona Laus Dei per saecula. 0917913 Amen dicant omnia. 0918000 De sancto Cornelio. 0918001 Jubilemus aeterno regi voce praeclarissima 0918002a Et debita praeconia recinant cordis intima, 0918002b Semper quae manent, jugia erunt nunc et in saecula. 0918003a Quia decet summa laus eum, honor, virtus, et gloria, 0918003b Qui sanctis aeternam militibus tribuit laetitiam. 0918004a Labentis quos nequivit temporis vincere malitia 0918004b Nec potuere ulla terrere saeculi convicia. 0918005a Cui beatus militans Cornelius papa Sprevit Decii truculenta minarum jussa et adolere thymiama 0918005b Ductus ad templum Martis adorare statuam Spuens in eam inquit: tales dii pereant coeli et mundi de fabrica. 0918006a Hoc tyrannus audito jussit, plumbatis ut caederentur ejus ora 0918006b Et tandem post acerba poena tormenta adjecit decollari andra. 0918007a Illiso papa gladio saevientis victor adivit coelestis regna regis sedentis patris dextra; 0918007b Et cujus convicit institutione, junctus est ei beata percipiens dignissime praemia. 0918008a Quem supplicantes petimus mente devota, 0918008b Ut poscat nobis relaxari punienda. 0918009a Sanctorum atque mereamur consortia 0918009b Cum ipsis et carmina sancta concinamus 0918010 In aethera per cuncta saecula. 0918100 In die adventus ss. Cornelii et Cypriani. 0918101 Celsa poli sidera Mundum illustrantia Rutilant in gloria, 0918102a Horum patrociniis Nostra plena gaudiis Resultat ecclesia, 0918102b Quorum prece tutior Transit et securior Per mundi naufragia. 0918103a Hi beati praesules, Quamvis fiant exsules, Tamen Christi gratia 0918103b Signis, vita nobiles Persistunt immobiles Inter tot supplicia. 0918104a Hinc milites Decii Monitis Cornelii Contemnentes praemia Regis et imperia 0918104b Baptizantur pariter, Mortem unanimiter Perferentes gaudia Subeunt coelestia. 0918105a Cerealis uxor malis Fatigatur sed sanatur Papae per suffragia, 0918105b Quae dum credit et obedit, Baptizatur et testatur Christum super omnia. 0918106a O Corneli, pater pie, Tu levamen ac solamen Intuens fragilia 0918106b Nos defende, nos exaudi, Placa ventos, mare leni Comprimendo vitia. 0918107a Ave, praesul gloriose Ave, pater generose, Cypriane, melliflua Fundens nobis eloquia. 0918107b Tu rectores et doctores Instruendo monstra flores, Rosis si desunt lilia Castitatis insignia. 0918108a O praeclara societas, In qua regnat sobrietas, Ferro caesa sed illaesa Manet patientia 0918108b Vos, patroni, veneramur, Ut audiri mereamur Et in coelo perfruamur Perenni laetitia. 0918109 Amen dicant omnia. 0918200 De ss. Cosma et Damiano. 0918201a Gratulare, plebs devota, Et decanta mente tota Martyrum solemnia. 0918201b Horum fides animosa Et exempla fructuosa Dant iter ad perennia. 0918202a Orti de Arabia Ex matre Theodora Virtutibus ornantur, 0918202b Illorum per suffragia Ac pia rogamina Debilesque sanantur. 0918203a Ex gratia divina Arte utuntur medica Opere probante, 0918203b Curatur Apolladia A peste diutina Ipsa attestante. 0918204a Cosmas frater indignatur Propter Apolladiam, 0918204b Damianus excusatur Per Dei clementiam. 0918205a Probat coxa Aethiopis Relevamen debilis Natura mirante, 0918205b Laus salvatori canitur, Dum hoc mirum cernitur Id eo operante. 0918206a Igne, aqua trucidati Laudem Deo concinunt, 0918206b Lapidati, ferro dati, Mori qui despiciunt. 0918207a Satanas confunditur, Dum femina illuditur Per ipsius fraudem. 0918207b Lysias offenditur, Dum in poenis despicitur, Per sanctorum laudem 0918208a Ergo sanctis supplicemus, Ut per eorum merita 0918208b Transeamus de hac vita Ad sempiterna gaudia. 0918300 De sancto Cuniberto. 0918301a Promat verba cantionum Patrem colens et patronum Inclita Colonia, 0918301b Laudes pangat Cuniberto, A patrono quaerens certo Certa patrocinia. 0918302a Aulae regis hic oblatus, Regi servit Deo gratus Puer clari generis; 0918302b Lux sopitum circumfulsit Rege teste, mox indulsit Sacer sacris litteris. 0918303a Sanctae puer puritatis Tam doctrinae quam aetatis Incrementis proficit; 0918303b Trevir hunc archilevitam, Sibi mox archimandritam Agrippina praeficit. 0918304a Spargit opes, templa struit, Verbi Dei manna pluit Ovibus opilio, 0918304b Visitatur a columba, Mortem gustat, sacra tumba Aegris est auxilio. 0918305a Salva, pater Cuniberte, Salva, pastor, tutas per te Oves tuae pascuae; 0918305b Post caducae vitae caulam Tuum gregem duc ad aulam Gloriae perpetuae. 0918400 De sancto Dionysio. 0918401a Gaude, turma triumphalis, Tuma pugnae spiritalis Pollens privilegio, 0918401b Turma laeta morte spreta Rosas plantas et roseta De crucis martyrio. 0918402a Vos de valle visionis, Vos consortes passionis Et Christi victoriae, 0918402b Vos de throno Salomonis, Vos de bello Gedeonis Serta fertis gloriae. 0918403a Vos columnae deauratae, Bases, pelles rubricatae Galaad martyrii; 0918403b Per vos fractum alabastrum, Per vos cursum tenet plaustrum Sanctum evangelii. 0918404a Vester sanguis verum lumen, Fulcimentum et bitumen Totius ecclesiae, 0918404b Sion fundat et figurat, Ornat, polit et picturat Forma novae gratiae. 0918405a Ore florens, Dionysi, Inter flores paradysi Speciali gloria, 0918405b Te collaudat et honorat, Suum colit et adorat Apostolum Gallia. 0918406a In qua sancta fulgens vita Missus, Areopagita, Fidei lux praevia, 0918406b Primo sudans in agone De rosea passione Plantasti rosaria. 0918407a Vos huic rosae complantati, Vos cum eo purpurati Rubicunda laurea, 0918407b Fructum fertis et honorem, Acquisitum per cruorem Cum stola purpurea. 0918408a Cum vos reformetis bullam Passionis et medullam Invictae constantiae, 0918408b Nos formetis ad agonem Et intentam passionem Praesentis militiae. 0918500 De sancto Dionysio. 0918501a Pretiosa mors sanctorum In conspectu Domini, 0918501b Mors beata dedicata Christiano nomini. 0918502a Hanc elegit vir famosus Pretiosam pretiosus Martyr Dionysius, 0918502b Athenarum civis primo Sursum levans cor ab imo Doctor fit eximius. 0918503a Dum vagatur et miratur Vas electum cultum rectum Sub ignoti nomine 0918503b Docens unum, qui supernus, Temporalem, qui aeternus, Deum tectum homine. 0918504a Audit, credit, baptizatur Areopagus, testatur Dei mirabilia; 0918504b Verum crucis amplexatur, Stulta mundi veneratur Graeca sapientia. 0918505a Post ad gentes destinatus Verbi vitae vir beatus Dispersurus semina, 0918505b Cum ex sulca seges multa Surrexisset et crevisset In virtutum germina, 0918506a Malleator terrae nequam Tyrannorum mentem caecam Fremens curbat, ut consurgat Solitam in rabiem. 0918506b Lictor saevit nec quievit, Donec sanctum tormentatum, Post tormenta decollatum Transmisit ad requiem. 0918507a O res nova, decollatus Caesum caput Deo gratus Sanctis defert manibus, 0918507b Terrae corpus commendatur, Mente coelo collocatur Divinus theologus. 0918508a Martyr Dei, Dionysi, Portas pande paradisi Tibi supplicantibus, 0918508b Et qui nostris nil valemus Freti tuis adjuvemur Meritis et precibus. 0918600 De sancto Dionysio. 0918601 Superae harmoniae vastam gubernati musicam, 0918602a Tonanti creatura laudes depromat inclitas, 0918602b Largita cui digna sunt rationis munera. 0918603a Nunc ergo psallamus dulcia modificantes pneumata, 0918603b Atque vox canora componat rhythmica tandem famina. 0918604a Et quoniam organa resonant symphoniam tinnula, 0918604b Christus ab arce clara capiat vota cordis intima. 0918605a Eja intona nunc, Galliarum plebs candida, Celerrima Dionysii, Macarii digne recolendo trophaea. 0918605b Commissa cui es in sorte apostolica, Qui pia ferat jugiter tibi suffragia, missus huc de gente Pelasga. 0918606a O quanta tormentorum passus genera pro Christi exstitit gloria. 0918606b Nam flammas et flagella saevasque feras, carceris simul tulit antra. 0918607a Sed sacra illic infula dum celebrat Mysteria praesul alma, Jesus adstat caterva septus angelica 0918607b Et sancta manu placida ferens liba, Firmat ejus agoniam, Exspectatam promittens coelorum patriam. 0918608a Hac percepta voce divina sacer athleta 0918608b Infert coelo cervice caesa gaudens animam. 0918609a Aeternam Christus ibi dans illi gloriam 0918609b Remittat errata ejus prece benigna 0918610 Cuncta per saecula. 0918700 De sancta Dorothea. 0918701a Mundi omnis gloria Fert, laus et victoria Patri sit et filio, Pneumatis qui lilio Obumbravit vernulam Fidei, Dorotheam, Pie ac sanctissime. 0918701b Quae cum sprevit idolorum Culturam, malignorum Traditur potentiae Ovis haec clementiae, Unde prave caeditur, Fame, siti laeditur, Sed ferens mitissime. 0918702a Fabricium despiciens Christum sed alliciens, Quem constanter docuit; Licet ejus nocuit Corpori suppliciis, Ac diversis vitiis, Constans tamen filia. 0918702b Sorores, quas perverterat Hostis, has converterat Regis in praetorio, Dei adjutorio Sic mense Februario Rosas in orario Scribae fert et lilia. 0918703a Post poenarum genera Martyr Christi tenera Capite privabitur Mox tortoris gladio. 0918703b O Dorothea, regio Nata privilegio, Poscimus tu illustra Nos solari radio. 0918800 De sancta Dorothea. 0918801a Salve, virgo generosa, Sponsa Christi speciosa, Veneraris hodie; 0918801b Jubar altae claritatis Et immensae dignitatis Apud regem gloriae. 0918802a Senatorum prosapia Ortum ducis, virgo pia, Cum virtutum schemate, 0918802b Dorothea vocitaris, Sumopere adamaris A beato pneumate. 0918803a Fabricius conculcatur, Poenis Stygis deputatur Pro sua malitia, 0918803b Sertum fulvum et gemmatum Tibi datum et stellatum Pro tua militia. 0918804a Surdis, claudis, caecis, nudis Salus adest et defunctis, Leprosis et contractis, 0918804b Per merita sua sacra Daemonium et podagra Abest, febris et pestis. 0918805a Dum profana reputaris, In catasta confrixaris Uncisque laniaris. 0918805b Fame diu cruciaris, Faculis duris cremaris Virgisque flagellaris. 0918806a Post haec scriba Theophilus Te exposcit incredulus Sibi mitti mala, rosas, Signum tui meriti. 0918806b Adest puer purpuratus, Inquit: virgo, ut sit gratus, Theophilo hoc praesenta Donum regis incliti. 0918807a Statim cervice extensa Orat voce cum immensa Pro his, a quibus colitur Ejus felix passio. 0918807b Mox auditur: sponsa, veni, Tibi dabo, in perenni Ut tecum tui servuli Regnent cum tripudio. 0918900 De sancto Ebrulpho. 0918901 Solemnis erit dies et memorabilis ista, 0918902a Qua Ebrulphus celsi petit coeli palatia. 0918902b Hodie ad agni nuptias ovans evolat 0918903a Fortis agonista, adeptus bravium jamjam emicat, 0918903b Refulgent atria qua dilecta Jerusalem inclita. 0918904a Beata o anima, divinam comitata gratiam 0918904b Ad patriam remeans dictura venerando cantica. 0918905a Alma sonant per astra angelorum gaudia, Cantant apostolorum organa Alleluja, martyrum turba dat gloriam. 0918905b Casta confitentium magnifica agmina Laetanturque concivem Abrahae et gremium munera antiqua sociant. 0918906a Beatus Christicola, quem assumpseras, Christe, ut colat atria. 0918906b Negotia curabat sibi credita, cuncta modo bona celebrant. 0918907a Solvamus jamjam vincula linguae nequam, Corda ferens regi sacra Hymnidica, qui patrocinia cumulat. 0918907b Salvator aegra visitet mortalia, Pretiosa sanctorum dat Suffragia, nostra quae decoquant vulnera. 0918908a O gloriosa hodierna solemnia, omnium sint plena gaudia. 0918908b O sacer pie nunc Ebrulphe dele nostra tuis precibus facinora. 0918909a Hinc ista tempora nobis serena prospera, 0918909b Patronum te vitae coelestis da, ut in astris 0918910 Totum fiat gloria. 0919000 De sancto Eligio. 0919001a Sancto patri et pastori Solemnizet hujus chori Celebris harmonia, 0919001b Psallat intus, psallat foris Clamor cordis et laus oris, Coeli pulsent atria. 0919002a Dignus quidem laude multa, Per quem mundo sunt indulta Tanta beneficia, 0919002b Ut ejus patrocinio Curetur omnis laesio, Cuncta cedant gravia. 0919003a Qui coelitus praeelectus Ex re nomen est adeptus Praecurrente gratia; 0919003b In primaevo sui flore Carnem frenat artiore Victus parsimonia. 0919004a Nihil blandum hunc illexit, Nil asperum hunc reflexit A veri sententia; 0919004b Ridens velut somnium A somno surgentium Mundi lenocinia. 0919005a Ergo relictis omnibus Jam carnis exsul actibus Exsulat a patria 0919005b Et mox ad opus manuum Neminem aeque strenuum Sella probat regia. 0919006a Cum gemmas auro foederat, Materiam exsuperat Operis industria, 0919006b Cumque manus operatur Lectione saginatur Otii mens nescia. 0919007a Replens melle scripturarum Instar apum mysticarum Mentis alvearia, 0919007b Quod mandabat litera, Ejus implet opera Sancta diligentia. 0919008a Pupillos atque viduas Nunquam remmittens vacuas A sua praesentia 0919008b Et nudos et in carcere Dulpo gaudentes munere Redeunt ad propria. 0919009a Per hunc aeger sospitatur, Esuriens redit satur Larga pastus copia, 0919009b Caeci, claudi, surdi, muti Restituuntur soluti, Sanatur insania. 0919010a Exanimi cadaveri Idem natus miseri Vitae reddit spolia. 0919010b Felix dies Noviomo, Qua fit ejus tantus homo Praesul ac custodia. 0919011a Constitutus super gentes Arat, fodit plebis mentes, Vepres tollit, vellit sentes Et quaeque sterilia. 0919011b Aedificat, plantat, serit, Rem coloni sacri gerit Et non, quae sua sunt, quaerit Sed lucra coelestia. 0919012a Ex lucrorum zelo tali Cura fervens pastorali Imbre rigat spiritali Cordium novalia 0919012b Corruscansque miraculis Inauditis a saeculis Multa facit in populis Signa et prodigia. 0919013a Verbis suis mellifluis Nunquam a fructu vacuis A culturis idolorum Et fermento paganorum Liberavit milia. 0919013b Harum fractus lucris rerum Deo plenus et dierum Carnis exutus chlamyde In forma spherae lucidae Coeli subit gaudia. 0919100 De sancta Elisabeth. 0919101a O Elisabeth regina, Tota mente columbina, Caritate reple bina Mentis nostrae atria. 0919101b Paupertatem elegisti, Regnum mundi contempsisti, Pro quo regnum Jesu Christi Possides cum gloria. 0919102a Sanctitate non pusilla, Quamvis pauperum ancilla Vere mater tu es illa, Qua polles ex gratia. 0919102b Suscitatrix mortuorum, Consolatrix miserorum, Caeco nato oculorum Lumen das propitia. 0919103a O beata, o benigna, Mater omni laude digna, Serva tuos et consigna Sanctorum laetitia. 0919103b Nos consortes tuae sortis Fac a poenis et a portis Transeamus hora mortis Ad aeterna gaudia. 0919200 De sancta Elisabeth. 0919201a Plebs devota psallite, Laudes Deo promite Toto corde comite Die isto. 0919201b Elisabeth, credite, Regno gaudet debite Paradisi, plaudite, Jam cum Christo. 0919202a Cui merces operum Per manus est pauperum Cum concentu superum Reparata, 0919202b Quos tergendo laverat, Colligendo paverat, Quibus manu straverat Delicata. 0919203a Haec instructa coelitus, Legi docta spiritus, Plagas lavet penitus Vel invito. 0919203b Laus miranda feminae De regali semine, Sic servivit nemine Fastidito. 0919204a Corruscat miraculis Terris, linguis, populis, Nostris visas oculis Dans medelam. 0919204b In te confidentium, In mundo degentium Contra plagas mentium Dans tutelam. 0919205a O virtute varia, Mundo necessaria, Te felix Hungaria Dedit prolem. 0919205b Veni, mater, propera, Nostra purgans opera, Dans nosse trans aethera Verum solem. 0919300 De sancta Elisabeth. 0919301a Laetabunda Exsultet fidelis chorus Harmonia; 0919301b Elisabeth Cum sanctis praeclara fulget, Alleluja! 0919302a Plebs devota, psallite, Laudes Deo promite Die isto, 0919302b Regno gaudet, credite, Elizabeth debite Jam cum Christo. 0919303a Cui merces operum Est per manus pauperum Reparata, 0919303b Quos tergendo laverat, Colligendo paverat, Delicata. 0919304a Haec instructa coelitus, Legi data spiritus Fide rata; 0919304b Laus miranda feminae De regali semine Generata. 0919305a In multorum oculis, Terris, linguis, populis Corruscat miraculis Dans medelam. 0919305b In te confidentium, In mundo degentium Contra plagas mentium Da tutelam. 0919306a Et virtute varia Nos cum hac ecclesia In tuam deduc custodiam, 0919306b Duc post hanc miseriam Nos ad veram patriam Et sempiternam laetitiam. 0919400 De sancto Elisaeo. 0919401a Nunc exsultet plebs fidelis, Dum suscipitur in caelis Propheta praecipuus, 0919401b Vox proclamet et sit testis, De terreno fit coelestis Arator assiduus. 0919402a Gaudet chorus angelorum, Dum in sortem beatorum Elisaeus sumitur, 0919402b Collaetentur Carmelitae, Cujus pater regni vitae Civis constituitur. 0919403a Olim sequens hic Eliam, Hunc praecessit tenens viam Ad coeli fastigium, 0919403b Dum priorem currus tollit, Duplex spiritus extollit Sequentis praeconium. 0919404a Aquas vertit in dulcorem, Ursos mittit in furorem Jubentis eloquium; 0919404b Siccis fossis unda crevit, Vasa viduae replevit, Vitae reddit filium. 0919405a Cibum temperat amarum Et panens primitiarum Auget benedictio, 0919405b Lepram sanat nova cura, Ferri gravis est natura, Sed natat imperio. 0919406a Dum insanit rex detectus, Manet propheta protectus Coelesti custodia; 0919406b Fames viget, dux discredit, Hostes timet et abscedit Laetatur Samaria. 0919500 De sancto Emmerico. 0919501a Stirps, regalis, proles regis, Imitator verae legis Vera dedit gaudia; 0919501b Hic dilectus par est malis, In silvarum lignis qualis Arbor non est alia. 0919502a Crevit puer Emmericus, Summi regis fit amicus A primis cunabulis; 0919502b Cedit hostis huic antiquus, Caro, mundus, inimicus In crucis signaculis. 0919503a Chore, Dathan et Abrion, Simul Cerinthus, Marcion Ruunt Dei dextera, 0919503b Puer sanctus rex de Sion Puerorum echelion sic Dum vexit ad aethera. 0919504a Clangit tuba Gedeonis, Silent magi Pharaonis Nec dant signum tertium, 0919504b Cum in psalmis decantandis Vigil perstat, hic sanandis Christi dat commercium. 0919505a Salutantur sancti fratres, Puer hic honorat patres Pia post oracula. 0919505b Uni unum, alii duo, Penta trino, hepta quarto Diversa dans oscula. 0919506a Stupet pater haec cum videt, Moestus vultu corde ridet, Pium placat filium; 0919506b Pandit natus veritatem, Fratris monstrat sanctitatem, Virginale lilium. 0919507a Hic Conrado anxiato, Ferris quinis colligato, Rupit ferri vincula; 0919507b Illustrata Pannonia Signis multis cum gloria Det laudes per saecula. 0919600 De sancto Erasmo. 0919601 Ave, martyr gloriose, Ave sidus, ave veris Flos perennis rosae Germinansque lilium. 0919602a In hac valle peregrina Confer tuis precibus, 0919602b Ut non retro trahat spina Nos a dextris gressibus, 0919603 Sed post carnis velamina Deleta gibbi sarcina Jungamur coelestibus. 0919700 De sancto Erasmo. 0919701a Gloriose martyr Dei, Nos orantes respice, A te quod optamus rei, Hoc in nobis perfice. 0919701b Gaudes in coelorum thronis Carnis per interitum, Fac nos tuae passionis Gaudere post exitum. 0919702a Audi regni consodalis Fletus in periculo Tuae laudi, nullus talis Visus est in populo. 0919702b O quam pium, quam beatum, Quam felix promissio, Qui te venerantur gratum, Illis fit remissio. 0919703a O Erasme, o praeclare, Fac nos recta sapere, Inimicum superare, Post hanc vitam vivere. 0919703b Si sint tantae pravitatis Cordis impugnantia, Vultus tuae sanctitatis Nostri sit custodia. 0919800 De sancto Erasmo. 0919801a Coelum gaude, Erasmi novella laude Cane festa, 0919801b Pari laude, O terra tenella, plaude, Cedant maesta. 0919802a Erasmus industria Subiit silentia Eremorum, 0919802b Ibidem coelestium Meruit colloquium Angelorum. 0919803a Tandem flagris caeditur, Dei pugil sistitur Tribunali, 0919803b Respondet intrepide Vir sanctus et lepide Expers mali. 0919804a Verbis jussus subdolis, Offerat ut idolis, Est beatus, 0919804b Cum sprevisset idola, Pravis fit parabola Fustigatus. 0919805a Carceri intruditur, Multo ferro premitur, Carcer, ferrum solvitur In favillam. 0919805b Flammea induitur Toga, spata ceditur, Gaudens sic ingreditur Vitae villam. 0919806a Erasmi nos prece Cunctorum a faece, Jesu, solve peccatorum. 0919806b Duc virtute plenos Monteque serenos Ad gaudia gaudiorum. 0919900 De sancto Erasmo. 0919901a O quam gratus Et insignis Praesul Deo stabilis, 0919901b Qui poenatus A malignis Factus est mirabilis. 0919902a Tunc septennis Hic in cultu Mansit eremitico, 0919902b Qui perennis Nunc in vultu Claret beatifico. 0919903a Pastum caeli Fert fideli Corvus avis coelica, 0919903b Fatus Christi Fit et isti In lingua angelica. 0919904a Ferae vere Cognovere Hujus sanctitudinem, 0919904b De quo rei Hostes Dei Dictant turpitudinem. 0919905a Quem cum torquent Pice plumbo Resinaque sulphure, 0919905b Terra tremit, Aer genit, Plebs perit in fulgure. 0919906a Carceratur Et seratur, Molestatur tenebris, 0919906b Fit amoena Duodena Inibi lux celebris. 0919907a Hic vestitus Fit auditus Sic mens Deo oritur, 0919907b Ferro gravi, Voce suavi Martyr fit et moritur. 0919908a Mundo natos Fac purgatos Erasmi victoria, 0919908b Jesu pie, Mortis die Tecum frui gloria. 0920000 De sancto Erhardo. 0920001a Salve, splendor firmamenti, Arca candens documenti Fidei catholicae, 0920001b O Erharde, pastor bone, Florens in religione, Virtute heroice. 0920002a Venus lucens in aurora, Lux benigna, lux decora, Atras pandens latebras, 0920002b Fortis cibus salutaris, Cymba tuta hujus maris Transiens per salebras. 0920003a Gaudeat Hibernia Tanto nato filio, 0920003b Felix et Bavaria Veritatis lilio. 0920004a Ratisbona singulari Plausu plaudat, jucundari Decet patri filiam, 0920004b Cui adstans paralises Fugat, sanat atque clises, Qui quondam Ottiliam, 0920005a Caecam natam, lucidavit, Nympham lympha emundavit Sancti fonte baptismatis. 0920005b Christi factus citharista, Verae legis et legista, Praeco sacri pneumatis, 0920006a Diligentes te commenda Regi coeli omni menda Nequam tersa schismatis. 0920006b O mandrita summe bone, Mandros mortis in agone Juva tuis meritis. 0920100 De sancta Erntrude. 0920101a Plausu laeto jubilemus Summo regi, personemus Erntrudis solemnia, 0920101b In qua gemma fulsit morum Ab infantia bonorum, Quae est regens omnia. 0920102a Effatus nullus sufficit Nec oda ulla perficit Ipsam plene laudare, 0920102b Ejus in excellentia Hic quondam rexit entia Terrena quam praeclare. 0920103a Respuit tunc pocula Vasis Babylonis, Fervens fuit rosula Haec Judaei donis. 0920103b Ut lecythus olei Herae Sareptenae Sic in olla fidei Fecundavit plene. 0920104a Arbori ut sit, subjectas De virtute in virtutem Duxit cum prudentia. 0920104b Respexitque vias rectas, Animarum ut salutem Firmet cum solertia. 0920105a Vias Dinae haec abnuit, Acta Mariae imbuit Et cum Martha coluit. 0920105b Dei potentis filia Futans mundi vilia Coeli legit lilia. 0920106a Jesu dulcis, ob amorem Erntrudis atque decorem, Virginis sanctissimae, 0920106b Salva omnes hanc laudantes Gaudia et deprecantes Data invictissimae. 0920200 De sancto Eugenio. 0920201a Psallat cum tripudio Laeta praesens concio Praesentans Eugenio Vota grata. 0920201b Cujus ministerio Toletana regio Est a cultu devio Revocata. 0920202a Accelerans Galliam Ad patris praesentiam Turbam habet obviam Paganorum. 0920202b Quaerunt, an dîs famulus; Sum, dixit intremulus, Cultor Christi sedulus, Non deorum. 0920203a Mox truncato capite Viri mentis concite Prosternunt in gurgite Corpus caesum. 0920203b Immenso volumine Temporum in flumine Latuit putredine Nunquam laesum. 0920204a Vir saluti redditus, Prout erat monitus, Paruit sollicitus Imperio. 0920204b Corpus tractum latice Locat honorifice Constructae basilicae Sacrario. 0920205a Nunc praesens ecclesia Martyris praesentia Exsultet laetitia Speciali. 0920205b Cujus precum gratia Per temporum spatia Sit praesens familia Expers mali. 0920300 De sancto Eustachio. 0920301a Corde puro, mente munda Moduletur vox jucunda Lucis hujus gaudia, 0920301b Lux est grata, lux insignis, In qua digna Deo dignis Conferuntur praemia. 0920302a Ignem vincens et leonem Christi martyr post agonem Et decursum stadium, 0920302b Natis junctus et uxori Hac in die jussus mori Vitae cepit bravium. 0920303a Vanitati deditus Dum aberrat nescius, Invitatur coelitus Ad fidem Eustachius, 0920303b Ne gentilis perderet Boni fructum seminis, Cum jam caste viveret, Omnis expers criminis. 0920304a Hic tentatus graviter Fert exemplum posteris, Dum amissa pariter Uxore cum liberis 0920304b Fidem puram retinet Nec adversis frangitur, In spe cuncta sustinet Neque sperans fallitur. 0920305a Nam procurat Dei cura, Ut propinet in mensura Lacrimarum calicem, 0920305b Non oblita misereri Nec in ira contineri Justum passa judicem. 0920306a Viro justo post laborem Natos reddit et uxorem Et in statum hunc priorem Ac fortunam erigit. 0920306b Sed non parens regis irae, Dum jubetur, aut perire Aut a fide resilire, Mori magis eligit. 0920307a Ergo Christo convicturus, Fide fortis, spe securus, Bovem ingressus aeneum Vaporem spernit igneum. 0920307b Corpus, quale prius erat, Incorruptum perseverat Nec in extremis crinium Vires apparent ignium. 0920308a Tamquam aurum a fornace Mundus exit spiritus, Locus ejus fit in pace, Quem non turbat gemitus. 0920308b Nullus enim ibi luctus, Nullus timor hostium, Sed laborum dulcis fructus Et perenne gaudium. 0920309a Martyr dulcis et praeclare, Quos hic vides laborare, Tuis juva precibus, 0920309b Ut amarum mundi mare Sic possimus transmeare, Ne mergamur fluctibus. 0920400 De sancto Eustachio. 0920401 Omnes Christo jubilemus Ac pariter celebremus Martyrum solemnia, 0920402a Corde, mente suspiremus, Voce lingua personemus, Quam sint vera gaudia. 0920402b Quae dat Christus in praemio His, qui fortes in proelio Vicerunt supplicia. 0920403a Cruce mortem qui substravit Signum crucis demonstravit Inter cervi cornua, 0920403b Fera signat redemptorem Et venatur venatorem Sequentem per ardua. 0920404a Gressum figit et affatur Et Placidus admiratur Tactus Dei gratia, 0920404b Cedit error, fides datur Et ab ipso requiruntur Baptismi mysteria. 0920405a Mores mutat atque nomen, Bonum turbat ex hoc omen Serpentis nequitia; 0920405b Fit jactura mundanorum Sed spes levat aeternorum Justum a miseria. 0920406a Pudor cogit exsulari, Quem solebat venerari Caesaris militia, 0920406b Sic afflictus temptamentis Indefesso statu mentis Calcat saecli devia. 0920407a Sic ad mare pervenitur Et ibidem invenitur Nauta freto saevior, 0920407b Uxor male coercetur Et pro naulo detinetur, Fit uterque tristior. 0920408a Pater lugens prae dolore Carpit iter cum moerore Sua tundens pectora, 0920408b Nil blasphemum profert ore, Vocem premit a clamore, Cara ferens pignora. 0920409a Sine rate transit fluctum, Inde Satan auget luctum, Fera tollit pueros; 0920409b Nescit ultra consolari Nec a fletu temperari Cernens rapi liberos. 0920410a Jamjam paene destitutus Et in luctu constitutus Job illustrem est secutus Duce patientia; 0920410b Quem militum assuetus Sequebatur olim coetus, Nunc abjectus atque spretus Pascit animalia. 0920411a Hujus Caesar flens eventum Per hunc tandem post inventum Hostem domant incruentum Capto pacis foedere. 0920411b Videns opus deitatis Pater gaudet matre, natis Pots haec sibi restauratis Trinitatis munere. 0920412a Sic recepti triumphantes Ac profana deviantes, Fide mortem superantes Feris dantur properantes Bovis ad incendia. 0920412b Quorum prece mundi mare Valeamus transmeare, Coelum quoque penetrare Nec non Christo conregnare Felices in gloria. 0920500 De sancto Feliciano. 0920501a Ad concentus animemur Et psallendo collaetemur Piis cum intentibus, 0920501b Voces votis adornemus, Ut decenter concordemus Festis in praesentibus. 0920502a Labor linguae nam frustratur, Si mens voci non aequatur In devotionibus; 0920502b Ex intentu judicatur Homo, dum quid operatur Rebus aut sermonibus. 0920503a Unde simplex sit et pia Nostrae vocis harmonia, Quam sanctis deferimus; Laus nam sanctis cum dicitur Haec in Deo perficitur His aut quid egerimus 0920503b Non putemus ergo vanum, Sanctum si Felicianum Tractemus devotius, Qui sanctorum agminibus In supernis ordinibus Effectus est socius. 0920504a Divi jugum en laboris Hunc provexit ad honoris Tanti magnitudinem, 0920504b Et ob curam ampliorem Est adeptus celsiorem Illic gratitudinem. 0920505a Quantus ergo sit in caelis Christi servus hic fidelis, Ex actu colligitur, 0920505b Et quod magna mereatur, Ejus virtus si pensatur, Vere non ambigitur. 0920506a Nondum quidem baptizatus Christi fidem insperatus Dilexit sincerius, 0920506b Cujus mores dum notavit, Sacris scholis hunc aptavit Sanctus Eleutherius. 0920507a Postquam vero baptizatur, Fide fulgens declaratur Aptus sacerdotio; 0920507b Inde virum tam benignum Praesulatu fecit dignum Virtutum promotio. 0920508a A Victore praesul factus Quam solemnes gessit actus Intrans Christi vineam 0920508b Plantandoque sacram fidem Gentem, de qua natus pridem, Sanctivit fulgineam. 0920509a Exstirpando vim deorum Idolatras diversorum Hinc convertit terminorum Docens in Italia; 0920509b Cur suspensus laceratur, Verba vitae ne loquatur Sed nequaquam retardatur Profiteri talia. 0920510a Plures poenas sic perpessus Vinctus Romam est agressus Obiitque mox oppressus Viarum laboribus; 0920510b Quem cum laude sepelivit Gens, in fide quam sanctivit, Deus hunc et insignivit Signis potioribus. 0920511a Ob hoc pie modulemur Hunc et sanctum deprecemur, Ut in fide solidemur Aevae mortis ne damnemur Atroci sententia; 0920511b Sancti nobis hoc praestare Coelitus et impetrare, Quem praesentem commendare Nitimur et personare, Dignetur clementia. 0920600 In Translatione s. Fidis. 0920601a Omnia melliflua dent cantica et honora collecta agmina, 0920601b Instat quia praeclara dies intra orbis ampla dicata spatia, 0920602a Qua Fides alma trophea penetravit ferens aethra victricia. 0920602b Agni sacra vestigia virginalia sequitur per lilia. 0920603a Celsa martyrum caterva congaudet una, sanctae ac beatae Fidis merita subisse una contubernia. 0920603b Digna gratiarum vota voce consona reddunt cum ipsa martyre socia regi, qui cuncta gubernat saecla. 0920604a His turba pia jam laudibus juncta, nobiscum propria promite gesta, 0920604b Inter inclita quae sanctorum scripta passione sacra manent lucida. 0920605a Nam exorta virgo sanctissima ac referta gratia sempiterna mente devota exercebat casta tyrocinia. 0920605b Exempla jam cunctis vivifica, ut aeterna capiant sacramenta, Christi munia implebat solida confidentia. 0920606a Multa ornata virtutum doxa, ejus fama longa dum voliat per arva, judicialia adiit jura. 0920606b Data iniqua tunc sententia ipsa ad parata suscipitur tormenta propter aetherea privilegia. 0920607a Saeva decurrunt flagella per juvenilia membra omniaque poenarum argumenta. 0920607b Stat summa virtute fixa intrepida Christi sponsa, ut intret secreta thalami functa. 0920608a Jam nunc tympana clara ante sacra sonant epithalamia, cum sponsalia dotis a Christo sunt data. 0920608b Namque corona praeventa lucida in certamine posita in Christi dextra quievit pace superna. 0920609a Jam compos effecta sancti nominis, Fides alma, digna prece saeva solve vincla. 0920609b Quo lampada nostra tua redundante referta celsa tecum capiamus regna, 0920610 Ubi sempiterna fruamur doxa in saecula. 0920700 In Translatione s. Fidis. 0920701 Doxa per omnia renitet cosmi climata 0920702a Uranica turma concinat in altis gloriam ac voce clara resultet Alleluja. 0920702b Hinc terrea cuncta applaudant nova certamina, praecelsa, pura, herili laude digna. 0920703a Quae Fides egregia, Deo dicata martyr pia, 0920703b Exsuperavit cuncta prudentum ut psychomachia 0920704a Nempe exorta nobili prosapia 0920704b Sacra delegit pudica connubia. 0920705a Vera refert historia Hac quidem de causa passim pervulgata intonuit fama In Dacianica aulea. 0920705b Comperta ut sunt famina, Ad tribunalia tyrannica ducta impia per jussa Quaeritur, an sit Christicola. 0920706a Tum virgo beata immota neque perterrita affatur voce serena: 0920706b Haec fides divina suscepta in mente devota inserta fertur gratia. 0920707a Hinc saeva caterva neci praeparat dari membra tenera per supplicia. 0920707b Accenditur pyra, media super craticula uritur Dei athleta. 0920708a Ambusta ferens latera sed nondum devicta, 0920708b Tegitur Christi gratia, qua fit obumbrata. 0920709a Ducta ad delubra Capitali sententia finitur intemerata sacra gestans praemia Juncta virginum chorea. 0920709b Hinc tonant cantica De te, virgo, praelibata sponsi sequens vestigia ejus forma accensa Cunctam liquisti machinam. 0920710a Ac custodum speculam adisti agitata 0920710b Exorcizans quaerula, clamitans almiphona: 0920711a O beata vigilum turma, pande secreta dilecti cubilia, 0920711b Cujus forma sum vulnerata, dudum anixa quaero exanimata. 0920712a Caterva theologa praedicat subisse poli fulcra. 0920712b Quem cohors virginea spectat florida inter lilia. 0920713a Ah, virgo coelibata. Alma quaeris gaudia, quo laetatur plebs redempta Ac omnis una coelica. 0920713b Tanto foedere digna, Tu Christo gratissima martyr, scande poli templa, Vita beata merita. 0920714a O virginium gemma paradisique accola, 0920714b Emunda delicta nostra tua prece pia. 0920715a Praecelsa suscipe vota hac die te lautantia. 0920715b Exposce gloriosa nobis vitae contubernia, 0920716 Quo tecum jungamur, Fides paradoxa. 0920800 De sancto Floriano. 0920801a Salve, martyr gloriose, Passionis qui famosae Torcular ingrediens 0920801b Indumentum rubricasti Teque ipsum abnegasti Pugnaturus prodiens. 0920802a Regum jussa refutasti, Laureaci triumphasti Aquilino praeside, 0920802b Idolis libare jussus, Dum contemnis, es discussus Fustium examine. 0920803a Uncis scapulas evulsus Cadis in flumen propulsus Tortoris ex furia, 0920803b Supra petram sed evectum Et ab aquila protectum Tollit te Valeria. 0920804a Dum portaris ad humandum, Lassis bubus ad potandum Scatet fons dans gratiam; 0920804b De sepulchro virtus manat, Per te Deus aegros sanat Et dat lapsis veniam. 0920805a Agonista triumphalis, Non devictus mundi malis, Ultro petens proelia, 0920805b Nil in te per blandimenta Praeses, nihil per tormenta Proficit crudelia. 0920806a Transiens hanc mundi vallem Regium incedis callem, Campi ductor nobilis, 0920806b Quem nec mundi dextra mollit, Nec sinistra robur tollit Muri tam immobilis. 0920807a Ergo nos currentes post te Prece trahens fac a poste Ne pellantur Domini; 0920807b Floriane, flos qui flores Inter veros Eden flores Correspondens nomini, 0920808a Causae nostrae te patronum Delegamus ante thronum Divinae clementiae. 0920808b Iram placa, quam meremur, Sta pro nobis, ut laetemur Reformati gratiae. 0920809a Carnem nostram reflorere Fac et ultra non marcere Vitiis urentibus, 0920809b In splendoribus sanctorum Ut frumur angelorum Coelicis concentibus. 0920900 De sancto Floriano. 0920901a In agone spe coronae Confortatus vir beatus Florianus hodie 0920901b Christo fretus, fide laetus, Quam probavit, qua pugnavit, Stolam sumpsit gloriae. 0920902a Cujus dedicatam passione Diem laetabundi celebremus istam 0920902b Et condigna veneratione Christi attollamus fortem agonistam. 0920903a Florianus venerandus Quam praesago fulsit insignitus nomine! 0920903b Palmae namque comparandus Flore, fructu tibi germinavit, Domine. 0920904a Ad meliora quotidianis accrescens operibus, Cedrus fuit hinc inde protensis in altum ramis ac radicibus. 0920904b Caritatis studio sibi pauper, dives pauperibus, Variis operam virtutibus alternatis impendebant vicibus. 0920905a In petra superaedificatus Solidum in Domino Sibi delegit fundamentum, 0920905b Ubi pura fide radicatus Fulmina et flumina Securus excepit atque ventum. 0920906a Aquilinum blandientem Et eundem punientem Non attendens sprevit idolatriam, 0920906b Sine fine permanentem, Cuncta bona continentem, Ad coelestem anhelando patriam. 0920907a A praefecto supradicto Uncis dissipatus ferreis, Daemonum detestabatur Falsitatem, 0920907b Et de rebus, quas videmus, Nihil congitando terreis, Divinam aemulabatur Veritatem. 0920908a Puniri tandem fastiditus In Anesi flumine Jussu judicis martyr est obrutus. 0920908b Ad pertram haerens secus litus Alis aliqua corpus Pretiosum protexit divinitus. 0920909a Quod vidua Felix et fidelis, Valeria, Clam in locum perduxit exsequiarum. 0920909b Qua pro sua Ingemiscentibus miseria Festiva virtus adest gratiarum. 0920910a Hic virtutes Fiunt ad salutes Infirmorum; Laetare, martyr, decus sanctorum. 0920910b Hic veniam Lapsi promerentur Peccatorum, Futuri consortes angelorum. 0920911a Nos, o Floriane, tuis devotos servitiis Ad laudes Dei memor esto conservare, 0920911b Ut apud Dominum tuis fulti patrociniis Praevaleamus in adversis triumphare. 0921000 De sancto Francisco. 0921001a Vitae nostrae praevia Francisci memoria Nobis sit in speculum, 0921001b Qui relinquens omnia Per multa supplicia Se vicit et saeculum. 0921002a Qui praeventus coelitus Patris vincla, strepitus Mundi libens pertulit, 0921002b In fervore spiritus Abnegans se penitus Leprosis se contulit. 0921003a Hunc in evangelio Novae novos unctio Mores vitae docuit, 0921003b Cujus factus lectio Se libens martyrio Paganis exposuit. 0921004a Clavi, plaga lateris Novis docent literis, Qualis intus fuerit; 0921004b Signum sui sideris Testatur quod operis Luce mundo fulserit. 0921005a O pater minoribus, Quos praecedes moribus, Meritis prosequere, 0921005b Mundo mori fratribus Tuis confer precibus Et in Christo vivere. 0921100 De sancto Francisco. 0921101a Coeli cives in colono, Totus orbis in patrono Christo promat dulci sono Laudes et tripudia; 0921101b Gratulentur et minores In Francisco, cujus mores Aegros sanant et languores Carnis pellens vitia. 0921102a Super Christum stans innixus, In confixo manens fixus, Crucifixum crucifixus, Nudus nudum sequitur; 0921102b Flagrat corpus ex amore, Rubet latus ex cruore, Pes cum manu novo more Carnis arte pingitur. 0921103a Paupertatis in camino Praeelectus partu trino Secum locat in divino Throno multa milia. 0921103b Praecursoris in secretum Signum gerens per desertum, Mundum clamat in apertum: Fiat poenitentia. 0921104a Gestis verba confirmantur Atque signis, nam curantur Aegri morbi, suscitantur Defunctorum funera; 0921104b Fidem aemulans Romanam, Gentem adiit paganam, Horum sectam culpans vanam, Plagam atque scelera. 0921105a Spe fraudata percussoris Ac invitus laxis loris Ipse intus, Christus foris Speculator adfuit. 0921105b Hinc electam curans gentem Gressus opemque ferentem, Grex supernis non carentem Parem thori voluit. 0921106a O Francisce, dux virtutum, Gregem parvum te secutum Serva praebens iter tutum Ad coeli palatia; 0921106b Ut pastorem te sequentes, Iter rectum diligentes, Exsultemus te videntes In coelesti curia. 0921200 De sancto Francisco. 0921201a Novum sidus orientis Insignitor piae gentis Ascendit angelicus, 0921201b Nondum cedit nocumentis Franciscus Dei viventis Signifer salvificus. 0921202a In camino paupertatis Vir sanctus eligitur, Dum jugis humilitatis Cinere contegitur. 0921202b De scintilla puritatis Lux solaris oritur, In Eliae duplicatis Signis supergreditur. 0921203a Summi regis armatura Dignum solis in figura Currus vexit igneus, 0921203b Caritate non laesura Carnis fulsit in fractura Character aetherus. 0921204a Contra gelu pravitatis Provisurus jam signatis Non formax accenditur, 0921204b Sol apparet sanctitatis, Sacro tectus novitatis Franciscus induitur. 0921205a Tantae virtus fabricae, Quam saepe Davidicae Clavis arte panditur, 0921205b In hoc vivo codice Legis evangelicae Christi vita cernitur. 0921206a Seraph summi caritas Dat cunctis spectabilem, 0921206b Configurat veritas Unctione docilem. 0921207a Reseratur mens auctoris, Instar libri fit prioris Hic liber intus et foris Scriptus Dei digito. 0921207b Dulce jugum, lex amoris Signa renovant splendoris Francisco viro minoris In sublimi posito. 0921208a Redit innocentia, Paret creatura, Vitae reddit spolia Nova Christi cura. 0921208b Supernorum gratia Plenus mente pura Cordium praecordia Novit et futura. 0921209a O stupor, o novitas, Carnem deiformitas Transfigurat fragilem, 0921209b Regias per semitas Rex ad turmas inclitas Ducem duxit humilem. 0921210a Summo datum coetui Plurimi testantur Qui de malis erui Mire se laetantur. 0921210b Cujus ope mortui Multi suscitantur Et utrique sexui Grata cumulantur. 0921211a Sic effuso coeli rore Novo Christi auget flore Proli, patri regiam, 0921211b Agni roseo cruore Floris hujus in odore Curramus ad gloriam. 0921300 De sancto Francisco. 0921301a Orbis totus gratuletur, Sub Francisco praelaetetur, Signum sacrum admiretur, Dum stigmata contuetur. 0921301b Ordo triplex ordinatur, Perquam mundus illustratur, Domus regis reparatur, Ubi ordo confirmatur. 0921302a Verus pauper fit laetanter, Aegros sanat incessanter, Aves monet affectanter, Multis opem fert gratanter, 0921302b Castitatis donat legem, Obedire jubet gregem, Paupertate Christum regem Sequi docet non ex legem. 0921303a Clarum sidus obcaecatis Est Franciscus monstrans gratis Collem immortalitatis Ac fontem jucunditatis. 0921303b Fontem vivum requiramus, In quo sordes abluamus, Aquas vivas hauriamus Ut feliciter vivamus. 0921400 De sancto Francisco. 0921401a O Francisce, pater pie, Sis lucerna nostrae viae, Cui luxit sol pro die Nunc et mortis articulo. 0921401b Sis protector filiorum, Informator quoque morum, Intercessor preccatorum, Tutor ab hostis spiculo. 0921402a Qui solaris ut adspectus Igneo in curru vectus Casae fratrum es invectus In caritatis aestibus, 0921402b Fac nos tecum inflammari, Moribus te imitari, Ut tibi consociari Possimus in coelestibus. 0921500 De sancto Francisco. 0921501a Caput draconis ultimum Ultorem ferens gladium Adversus Dei populum Excitat bellum septimum. 0921501b Contra coelum erigitur Et attrahere nititur Maximam partem siderum Ad damnatorum numerum. 0921502a Verus de Christi latere Novus legatus mittitur, In cujus sacro corpore Vexillum crucis cernitur. 0921502b Fide protectus clipeo, Spe galeatus, utitur Mucrone verbi, baltheo Vir castitatis cingitur. 0921503a Franciscus princeps inclitus Signum regale bajulat Et celebrat concilia Per cuncta mundi climata Contra draconis schismata. 0921503b Acies ternas ordinat Expeditorum militum Ad fugandum exercitum Et tres catervas daemonum, Quas draco semper roborat. 0921504a Jussus a rege properat Ad sempiterna gaudia, Ut militum stipendia Sanctus Franciscus exigat. 0921504b Fac nos, pater piissime, Patris haeredes gratiae, Ut possint patris filii Consortes esse gloriae. 09215a02b Fide, spe, privilegio Amoris sub vestigio Parvitatis in filio Caput serpentis diruit. 0921600 De sancto Francisco. 0921601a Ad honorem salvatoris Et Francisci confessoris Plaudat intus, psallat foris Humana devotio. 0921601b Nexis hic exemptus foedis Spernit haeres jus heredis, Spernit merces spe mercedis, Abit in cilicio. 0921602a Post repulsam monachorum Curam gerens leprosorum Fit exinde dux minorum Et inventor ordinis. 0921602b Fune renes dum suspendit, Totum ejus cor ascendit, Quantum unquam vix ascendit, Sensus in cor hominis. 0921603a Vitam agens Deo gratam, Mortem optat laureatam, Sed profectus Damiatam Illaesus repatriat. 0921603b Fratres congratantur ei, Coram quibus verbum Die Diversarum aciei Volucrum annuntiat. 0921604a Inter aves it et redit, Quarum ei grex obedit, Voce, quam natura dedit, Laudans nomen Domini. 0921604b Paci gaudent et saluti Per Franciscum restituti, Vident caeci, fantur muti, Pausant energumeni. 0921605a O mens simplex, mens benigna, Caro pura, caro digna, Signis mortis Christi signa Praetendens similia. 0921605b Cujus nunquam oblivisci Nobis preces dent Francisci Sed per ipsum adipisci Sempiterna gaudia. 0921700 De Stigmatibus s. Francisci. 0921701a Absit nobis gloriari Nisi cruce salutari, Qua Franciscus singulari Gaudet privilegio; 0921701b Crucis haerens exemplari Plagis clavisque signari Meruit et decorari Stigmatum quinario. 0921702a Gaudent suis ceteri Sancti privilegiis, Tam in lege veteri Quam in novae filiis, 0921702b Franciscus signiferi In te, Christe, proeliis Dans se cursu celeri Multis praeit aliis. 0921703a Noe salvat octo vitas, Feras arcae sed invitas, Super undasque finitas, Signum capit nubium; 0921703b Hic dat octo suscitatis Vitam, parent ipsi gratis Ferae, sumit sanctitatis Signum Dei proprium. 0921704a Abraham egrediens Domum patris deserit, Natum ut obediens Necet, ensem exserit; 0921704b Iste totum exiens Simul mundum conterit, Christo mori sitiens Memphi semet ingerit. 0921705a Joseph fugit nudus paene Vitans adulterium, Fugit iste nudus plene Carnis omne vitium. 0921705b Stirpis Moyses obscaenae Sprevit nomen regium, Hic originis terrenae Nomen omne patrium. 0921706a Moyses calciamentum, David ludens vestimentum, Isaias in portentum Omnes simul deserunt; 0921706b Nudat pedem sequens ducem Iste Christum, gerens crucem Cuncta deserit, quae lucem Nudae crucis auferunt. 0921707a Innitens evangelicae Normae religionis, Assumit apostolicae Modum legationis. 0921707b Nil possidens pecuniae, Nil detinens in zonis, Ne stirps sit avaritiae Communibus in bonis. 0921708a In hac a te via strata Stricta carni, cordi lata, Jesu bone, tibi data Vota serva pauperum. 0921708b Sit laus nostra tibi grata, Tanto patre confirmata, Cordis opesque dilata Veniam dans scelerum. 0921800 De sancto Georgio. 0921801 Almam paribus concinite diem modulis, 0921802a Qua mundum testis incliti meritis sanxit gloria Domini. 0921802b Qui respuens terrae sordida delegit coeli splendidi miracula. 0921803a Furentis invida regis ira, fervens in quos conspexit sequi numina, 0921803b Fateri prohibens nomen summi, credulorum praecepit vitam persequi. 0921804a Digna tempsit, prava cupivit, fide carens crimen multum peregit, 0921804b Lenis flexo, gravis invicto, meditans deleri fidem saeculo. 0921805a Postquam mille poenis hominum maduit damnando Deum 0921805b Saeviens quin et gladius alma resecavit vitalia. 0921806a Decursis vitiis talibus Christus fert opem suis, 0921806b Latere martyris gloriam Non volens tam nitidam. 0921807 Carnificis vesaniam patitur, ultione miranda gessione comptam honore. 0921900 De sancto Georgio. 0921901a Recolamus Georgii sancti festum, Alleluja, 0921901b Qui hodie Exsuperavit tyrannum Fide firma, 0921902a Asserens unum Deum In coelo et in terra Voce clara, 0921902b Qui athletas coronans Suos ad se suscipit In gloria. 0921903a Sicut aurum in flamma Martyr inter tormenta Fit diversa; 0921903b Nec aurum incendia, Nec martyrem tormenta Vincunt saeva. 0921904a Exsultant omnes sancti, Angeli, archangeli Die ista; 0921904b Miles persecutoris Devictis suppliciis Scandit astra. 0921905a Persecutor ejulat, Georgius triumphat, Deos suos conterit Et idola. 0921905b Coelorum agminibus Sociatus dulcibus Delectatur cantibus Per saecula. 0921906a Cujus prece sancta Omni culpa tersa Illuc tendamus sine mora. 0921906b In illa patria Perpes laetitia, Dulcis melodia, Alleluja. 0922000 De sancto Georgio. 0922001 Ave, stella gloriosa, 0922002a Gemma martyrum pretiosa, 0922002b Georgi martyr, spes unica. 0922003a Adest hic nunc tibi plebs devota, Adesto famulis et cantica fac Deo digna nostra. 0922003b Jubilat caterva palliata, Dulces alternat cantus sonora conjungit et organa. 0922004a O te, regum rex bone, nos una benedicimus semper, trinitas alma, Mente devota. 0922004b Quam praeclara et pulchra praemia sanctorum, via, vita et diadema, Lux sempiterna. 0922005a Coelica et terrae, plaudite symphonia, plaudat et canora, 0922005b Hymnizet nectarea diatessaron sua diapente juncta. 0922006a Diapason clara ex his facta surge, tinnula 0922006b Dulcis melodia et suavis, ede carmina. 0922007a Nunc te, Georgi, dilecta precatur turma, ubique nos guberna, 0922007b In angelica curia nostra opera excusa fragilia. 0922008a Post te nos trahe tua manu beata ad aeterni regis regna Illa superna. 0922008b Illic albescunt lilia, rubet et rosa redoletque mira balsama Felix patria. 0922009a Jesus quo sua gaudet cum sponsa ejus sola summa gratia. 0922009b Illi gloria, laus melliflua saeculorum sit in saecula. 0922010a Amen, clamemus voce magna, 0922010b Salve, coelestis margarita. 0922100 De sancto Georgio. 0922101 Nunc nobis succurre, sancte Georgi, 0922102a Ut laudes demus tibi dignas, o Georgi. 0922102b Cui nullus dignior est laude, o Georgi, 0922103a Tu multos vincis, o Georgi. 0922103b Tu regem vincis o Georgi. 0922104a Tu Dacianum fervidum confudisti, o Georgi 0922104b Tu Christianos plurimos convertisti, o Georgi. 0922105a Vidua panem tibi donare denegavit, o Georgi. 0922105b Angelus te cum coelesti cibo satiavit, o Georgi. 0922106a Viduae filium tu salvasti, o Georgi. 0922106b Idola plurima destruxisti, o Georgi. 0922107a Daemonem in abyssum demersisti, o Georgi. 0922107b Reginam Alexandrinam credere tu fecisti. 0922108a Tormenta omnia sprevisti o Georgi. 0922108b Tu minas nihil timuisti o Georgi. 0922109a Nos juva, martyr Georgi. 0922109b Nos salva, sancte Georgi. 0922200 De sancto Georgio. 0922201a Omnis terra psallat Deo Pro tam nobili trophaeo Martyris Georgii, 0922201b Qui devicto jam tortore Regem cernit in decore, Fontem omnis gaudii. 0922202a Miles bonus, pugil fortis, Inter mille poenas mortis Permansit intrepidus, 0922202b Intus erat, qui pugnavit, Intus, qui sic triumphavit, Amor Dei validus. 0922203a Foris angunt tot tormenta, Sed in coelum mens intenta Bellatoris incliti 0922203b Nullam sensit laesionem, Intus habens unctionem Spiritus paracliti. 0922204a In equuelo levatur, Ferro, flamma cruciatur, Laceratur ungula, 0922204b Sed cruore suo lotus Intrat martyr mundus totus Coeli tabernacula. 0922205a Salve, martyr gloriose, Vir illustris et famose, Digne mille laudibus, 0922205b Tuo lava nos cruore, Tuo fove nos amore, Tuis salva precibus. 0922300 De ss. Gordiano et Epimacho. 0922301 Gaudendum nobis, suadent hujus, dici festa, 0922302a Victorum agone serena 0922302b Palmaque perenni dicata. 0922303a Quos pius atque fidelis imperator post bella peracta 0922303b Praemia congaudens ipsis perduxerat clemens ad aeterna. 0922304a Nam Gordianum, perditi principis subsecutum vota maligna, 0922304b Nutu coelesti monitum docuit meliora subire castra. 0922305a Et idem, qui prius terrena nescius exercebat lucra, 0922305b Protinus impiger et audax belliger assumpsit superna. 0922306a Judex impius uritur ira saeva martyrque laetatur mente clara, 0922306b Post Epimachum volitans, quem jam dudum hac die colebat plebs superna. 0922307a Horum ergo meritis, Domine, supplicantum terge delicta, 0922307b Quorum laudes ad tuam gloriam celebramus voce devota. 0922308 Tu rege, Christe, corda. 0922400 De sancto Gorgonio. 0922401 Concinat plebs devota laudes coeli, terrae Domino 0922402a Vocibus alternis organicisque modulis 0922402b Carminis et suavi congeminetur jubilum, 0922403a Hunc diem praeclarum qui nobis et gloriosum reddidit 0922403b Nobilis athletae praeclaro certamine Gorgonii. 0922404a Qui constanter poenarum devicta multiformi specie 0922404b Collegio consertus martyrum laureatus triumphat. 0922405a Quam beata Christi confessio nominis, Quam verbera, flagra, carceres, carnifices, ignes, equulei, lampades, 0922405b Quam liquoris acri perfusio salisque, Quam tormenta nulla praevalent evellere sui de corpore militis. 0922406a O martyr invicte, o splendidulum beati martyris speculum! 0922406b Servorum precatus aure placida jam nunc suscipito, Gorgoni. 0922407a Tu namque sperens gloriam temporalem, fasces respuens palatinos pro Domino carnem supliciis dederas. 0922407b Nunc ergo coeli civibus sociatus, palmam retinens triumphalem praesentia Jesu piissimi frueris. 0922408a Et nos vota persolventes melodiis tibi clarisonis pangimus. 0922408b Tu famulos tua festa celebrantes regnatori Deo commenda, 0922409 Ut clemens peccamina laxet, pacem tribuat vitam concedat aeternam. 0922500 De sancta Helena. 0922501a In sanctorum jugi laude, Plebs devota, Deo plaude, Qui in sanctis est mirabilis; 0922501b Inter quos splendit Helena, Fide, spe, amore plena, Sponsa Christi venerabilis. 0922502a Haec inventrix sanctae crucis Adimplevit opus lucis Pio cordis desiderio, 0922502b Sacrosanctam passionem Crucis per inventionem Omni venerata studio. 0922503a Patent adhuc sacra vota Dignae matris longe nota In templorum aedificiis, 0922503b Quae per orbem struens plura Larga sublimavit cura Et augmentavit divitiis. 0922504a Gaudet ergo nunc in caelis Dispensatrix haec fidelis Inter angelorum milia, 0922504b In vestitu deaurato Et amictu variato Ferens caritatis lilia. 0922505a Sponsa Christi sancta et decora, 0922505b Christum pro nobis instanter ora. 0922506 Qui nos redemit in victoria Ipsi perennis laus et gloria. 0922600 De sancta Helena. 0922601a In honorem summi regis Psallant gregis novae legis Fides, spes et caritas, 0922601b Omnis psallat sexus rite, In hoc festo vocis, vitae Nulla sit disparitas. 0922602a Honoranda quo Helena Coeli statu jam amoena Vivit multifario, 0922602b Adstat quippe regi data Fulgens secum coronata In vestitu vario. 0922603a Nobilis haec a parente Utrobique praepotente Fuit Treverigena, 0922603b Dehinc Constantinus divus, Romanorum praecipivus, Regnat Helenigena. 0922604a Et haec vitat paganismi Fana se dans Judaismi Ritibus legalibus, 0922604b Visis a Silvestro signis Baptizatur fide dignis Digna spiritalibus. 0922605a Votis Christo mox arrisit Crebis necnon manum misit Haec fortis ad fortia, 0922605b Indos, Armenos, Ibere, Teque fert ad sacra vere Fidei consortia. 0922606a Princeps sancta visitavit Loca donis et dotavit Ea multiplicibus, 0922606b Pallet fraus tunc Arriana Sed et Christi crescit plana Fides in fidelibus. 0922607a Et sic sacra operatur Simul quoque contemplatur Vitam gerens geminam, 0922607b Regi regum tanta vivit, Vita parem ut hunc scivit Nemo fore feminam. 0922608a Vacat mater haec egenis Corde pia, verbo lenis Opereque stabilis; 0922608b Ultro quaerit crucis lignum, Reperit, exaltat dignum Laude peramabilis. 0922609a Reges sacra tres collegit Et Thebaeis multa egit Sacris libatoria, 0922609b Demum carpit haec supernum Regnum regnans in aeternum Celebri memoria. 0922610a Et benigna sic matrona Gustat, videt, ejus bona Est negotiatio; 0922610b Faxit ergo Deus ei, Ut sit nobis requiei Perpes secum statio. 0922700 De sancta Hemma. 0922701a Hierusalem superna, Tibi aucta est lucerna Virtutum omnium laterna In sancta Hemma clarius, 0922701b Haec nam coelicolatum Plus quam terricolatum Dilexit incolatum, Transit hinc felicius. 0922702a Nam fide redimita, Spe quoque fulcita, Caritate polita Triumphavit firmiter; 0922702b Praeceptum salvtoris, Sui amatoris Sectans, hinc erroris Gazam sprevit sagaciter. 0922703a Pauperibus donavit, Coenobia ditavit, Diversum consumnavit Opus misericordiae. 0922703b Semet ipsam sprevit Divinis sed accrevit, Quibus inolevit Sagax cedens vecordiae. 0922704a Gurcam illustravit, Affatim quam pavit, Ibi demum dicavit Corporis suffragium. 0922704b Spiritum invexit Coelo, quem dilexit, Deus hinc porrexit Multis hic subsidium. 0922705a Debiles curavit, Infirmos restauravit Plerisque flagravit Palam claris miraculis. 0922705b O felix nunc patrona, Nobis posce bona In coelis, ne nos zona Stygis stringat jaculis. 0922706a O gemma sublimata, Coelitus ditata, Pro nobis prece rata Stes semper apud Dominum; 0922706b Coelestibus ut freti Tibi jungamur laeti Expertes omnis meti Vitae post hujus terminum. 0922800 De sancto Henrico. 0922801a Laus Deo et gloria, Honor, virtus, victoria, Coelestis harmonia 0922801b Laus ejus in tympano Choro, chordis et organo Solemnis symphonia. 0922802a De coelo nova gratia Exorta refulget Nova laetitia: 0922802b Spes nostra, salus, gloria Regis Heinrici Sancta memoria. 0922803a Quo regnante justitia, Pax, religio, Regnum floruit cum sacerdotio, Ecclesia Christi gloriosa. 0922803b O felicis imperii Rex catholicus, Pater patriae, rex apostolicus, Gemma confessorum pretiosa. 0922804a Supra petram sapientis Aedificia Nunquam movebit Ventus, flumen, pluvia. 0922804b Larga merces largientis Deo omnia, Nunquam accedit Fur, aerugo, tinea. 0922805a Laetus hodie Migravit ad thronum gloriae Victa mortis molestia. 0922805b Quem rex coelorum Cum triumpho angelorum Invexit ad coelestia. 0922806a Haec dies, in qua inventa Margarita, Lucerna candelabro Superposita, Divina Lucent miracula. 0922806b Haec dies, in qua gratia Sanitatis Per sacras reliquias Multis sanatis Miranda Praebet spectacula. 0922807a Romanus Inde pontifex pius In honore Regis Eugenius Votiva innovat Natalitia. 0922807b Precamur Voce, votis, munere, Mereamur Ut petita capere Ejus interventu Beneficia. 0922808a Hic petentes accipiunt, Hic quaerentes inveniunt, Pulsanti aperientur Ostia. 0922808b Hic munera gratiarum, Medicina animarum, Aeterna percipientur Gaudia. 0922809a Ubi in aula rex aetherea Sidus novum resplendens aurea Corona capitis inclita, 0922809b Ubi imperium immortale, Libro vitae scriptum memoriale, Laus et gloria infinita. 0922810a Jam, pater, exaudi Insistentes nos tuae laudi, Christo regi semper reconcilia. 0922810b De sede superna Nos respice, tege, guberna, Benedictus noster rex, in saecula. 0922900 De sancto Hieronymo. 0922901a Corde, voce pulsa caelos, Triumphale pange melos, Militans ecclesia, 0922901b Doctor sacer Hieronymus, Pro quo tam laete canimus, Triumphat in gloria. 0922902a Hic vir clarus et insignis, Natus oppido Stridonis De patre Eusebio, 0922902b Trina lingua eruditus, Est scientia repletus Cum frequenti studio. 0922903a Dum sic legit Ciceronem, Philosophos et Platonem, Emendatur verbere, 0922903b Cardinalis post effectus, Ad Orientem profectus Est abjecto onere. 0922904a O quam mirae sanctitatis Culmen sed et pietatis Ascendit in eremo, 0922904b Scorpionum et ferarum Comes factus, puellarum Vexabatur stimulo. 0922905a Bethlehem postquam secessit, Fama viri innotescit Toto orbis tramiti, 0922905b Leo saevus et immitis Fit domesticus et mitis Virtute Hieronymi. 0922906a Longo aevo jam confectus, Christo regi tam acceptus Ad Deum perducitur, 0922906b Ubi Deo quam sit gratus Quamque carus, quam dilectus, Signis claris panditur. 0922907a Sic exutus carnis molem, Jesum videt, clarum solem, Patris unigenitum, 0922907b Lumen vidit in lumine, Cujus vitemus numine Gehennalem gemitum. 0922908a O interpres verbi Dei, Ad coelestis nos diei Perduc luminaria, 0922908b Nos ad portum ex hoc fluctu, Nos ad risum ex hoc luctu Tua perduc gratia. 0923000 De sancto Hilario. 0923001 Sancti praesulis celebremus gaudia, 0923002a Doctorem et patronum resonet vox Hilarium. 0923002b Quem Christus pro columna erexit in ecclesia. 0923003a Laicus ipse inter summos Galliae 0923003b Lux erat, alter in hoc mundo lucifer. 0923004a Lucerna Christi non latere in absconso potuit, 0923004b Fit praesul manifestus orbi, verus cultor Domini. 0923005a Nubem tenebrosam criminum luce fugavit dogmatum 0923005b Et haereticorum proelia devicit armis fidei. 0923006a Potentiam imperatoriam spernens tumidam 0923006b Constantium arguit perditum sectis Arrii. 0923007a Exsilium missus praesul venit Phrygiam, illuc directus ob invidiam. 0923007b Hinc reversus roboravit cum fiducia Christi synodum in Seleucia. 0923008a Ibi omnibus per verbum suum fides vera revelatur pleniter. 0923008b Gaudet synodus, triumphat clerus, fugit omnis vero falsa haeresis. 0923009a O admirandam unius oris hanc facundiam, 0923009b Qua intonante hostium mille cadit rabies. 0923010a Postquam pastor oves revisit proprias Pictavensi cathedra, 0923010b Miraculis potentissimum prodidit confessorem Dominus. 0923011a Sanctae crucis per signum fugat serpentes et mortuos fide suscitat. 0923011b Lumen caecis et gressum claudis, leprosis uniformem dedit speciem. 0923012a Nunc salutis auctorem Deum, ut nos omnes meritis hujus sancti confirmet, rogitemus supplices. 0923012b Nos sacerdos et exorcista suus curet, hilaris Hilarius, et meritis nos Martinus muniat. 0923013 Sit decus trinitati perenni. 0923100 De sancto Hippolyto. 0923101a Ad triumphalia Martyrum gaudia Surgat ecclesia, 0923101b Cantica dulcia Canat cum gloria Coelestis curia. 0923102a Quae cruore rubicunda, Hujus mundi moribunda Experta ludibria, 0923102b Coelos petit laetabunda, Qua sanctorum sunt jucunda Civium consortia. 0923103a Inter quos ut radius Solaris eximius Emicat Hippolytus, 0923103b Quem lavat Laurentius, Torquet furens Decius, Fitque martyr inclitus. 0923104a Ergo dulcis Christi testis, Juva reos, affer maestis Opem tuae gratiae, 0923104b Quos peccati triplex restis Ligat, rodit, urit pestis Malae conscientiae. 0923105a Tuis protegamur alis, Ne nos tortor gehennalis Trahat reos in exitium; 0923105b Regem aulae virginalis Tua prece nostris malis Et peccatis fac propitium. 0923200 De sancto Jacobo. 0923201a Auster, veni, flatu leni Perfla mentem frigescentem Peccatorum frigore, 0923201b Lingua torpens relaxetur Laus patrono triplex detur Corde, verbo, opere. 0923202a Hic secretae visionis Et transfigurationis Dum meretur gratiam, 0923202b Intus totus inflammatus Visa verbis protestatus Invitat ad gloriam. 0923203a Natus iste Zebedaei Destinatus nutu Dei Transivit Samariam, 0923203b Verbum vitae praedicando, Dicta signis confirmando Per eorum copiam. 0923204a Caecis visum, claudis gressum Reddit, solvit et possessum Adductum per daemonem; 0923204b Mortuos resuscitando Et Philetum liberando Convertit Hermogenem. 0923205a Hac virtute vir tam magnus Est per funem mitis agnus Ductus ad martyrium, 0923205b In hoc sanat decumbentem Et baptizat se ducentem Passionis socium. 0923206a Tandem martyr decollatur, Corpus raptum clam portatur Per mare Galitiam. 0923206b Insequentes submerguntur Et ducentes proteguntur Per dei clementiam. 0923207a Sicut vivus sublimatus, Sic post mortem est probatus Corruscans miraculis, 0923207b Nam, Calixtus ut testatur, Cor contriti non celatur, Scriptum delet sceleris. 0923208a Infecundam fecundavit Et viginti liberavit, Fido reddit spiritum, 0923208b Peregrinum conservavit, Dum suspensum animavit Patri reddens filium. 0923209a Decollandus adjuvatur, Fesso pie suffragatur, Reficit famelicum, 0923209b Tacti plaga festum colunt, Quod servare primum nolunt Lotus, pistor, rusticus. 0923210a Audi, pater, implorantes Nomen tuum collaudantes Corde, voce supplices; 0923210b In hoc mundo fluctuantes Fide, voto remigantes Nos supernis applices. 0923300 De sancto Jacobo. 0923301a Christus Jacobum vocavit Et Johannem, quos amavit, Et germanos appellavit Filios tonitrui; 0923301b Jesum Jacobus cum fratre Sequitur relicto patre, Petens mediante matre Rerum sede perfrui. 0923302a Calix illi praemonstratur, Per quem passio signatur, Jacobo, qui primum datur Ab Herode reprobo; 0923302b Dum puella suscitatur, Christus dum transfiguratur, Dum clam pater invocatur, Fit praesente Jacobo. 0923303a Intromissus hic ad ista Fratre cum evangelista Christi martyr et symmista Bis sex e discipulis. 0923303b Ergo ex apostolorum Protomartyr nos suorum Solvat ope meritorum A culpae decipulis. 0923400 De sancto Jacobo. 0923401a Coelum verbo confirmatum Verbum narrat incarnatum, Verbi quoque gloriam; 0923401b Hoc in verbo coelum tonat, Nubes currunt, ignis donat Spiritalem gratiam. 0923402a Rorat aether, terra mater Profert germen, mundi crimen Quo deletur coelitus; 0923402b Mundi flore desiccato Flos de virga prodit, homo De Maria genitus. 0923403a Instar nubis spiritalis Cadit imber specialis, Jacobus quo maduit; 0923403b Sicut vellus Gedeonis Concham replet gutta roris, Israel refloruit. 0923404a Turtur sonat, vox auditur, Credunt gentes, baptizantur, Humectatur area, 0923404b Turris David exaltatur, Quo Damascus expugnatur Ventilatur palea. 0923405a Templum veri Salomonis Bases tenent cum columnis Architecti studio; 0923405b Hoc in templo citharista Dacid canit et sophista Jacobus cum gaudio. 0923406a Hic Phileti vincla solvit Et phalangas propulsavit Acherontis putei; 0923406b Hermogenem seductorem Christo sacrat et cultorem Verae facit fidei. 0923407a Profert imbrem scripturarum, Lepram curat animarum Medicante gratia; 0923407b Ut columba carens felle Dulciora gerit melle Cordis penetralia. 0923408a Hunc Herodes infidelis Ensis truncat et crudelis Perimit saevitia; 0923408b Cum Josia pharisaeo Reddens vota summo Deo Deserit terrestria. 0923409a Pacem donat hinc recedens Summae pacis dona fernes, Digna vitae praemio; 0923409b Clarum sidus firmamenti, Tempestatem elementi Tuo placa radio. 0923410a Vero soli sociatus Et in coelo collocatus Luce sub continua 0923410b Ora regem, suum gregem Ne relinquat sed perducat Ad aeterna pascua. 0923500 De sancto Jacobo. 0923501a Tonitrui vox in rota Jacobus, qui fide tota Tibi solvit pia vota, Jesu, rector coelice. 0923501b Vocis tuae sono crevit, Luxum carnis pro te sprevit, Suave jugum ferre suevit Legis evangelicae. 0923502a Nubes currit pluviosa, Sata spargit fructuosa, Monstra fugat tortuosa Baal per Samariam. 0923502b Hermogenem cum Phileto Fidem docet ore laeto, Pacem spondet hoste spreto Damnans idolatriam. 0923503a Ad fenestram evolavit Ut columba, dum rogavit Dextrae sessum, sed formavit Illum tua ratio 0923503b Ad gustandum mortis merum; Te cognovit Deum verum, Dum coelestum probat herum Te transfiguratio. 0923504a Fonte sacro te sudantem, Vultum patris implorantem, Cruce vidit triumphantem Pietatis facie. 0923504b Sub Herode demum captus Et ad poenam mortis raptus, Vitam finit sanctis aptus A mucronis acie. 0923505a Ergo martyr et patrone, Odor agri pleni bone, Gregem tuum Christo pone Collaetari jugiter. 0923505b Vitae sequens non turbetur, Tibi psallens consoletur, In te sperans coronetur Cum justis sublimiter. 0923600 De ss. Ingenuino et Albuino. 0923601a Innoventur hac in die Soni dulcis symphoniae Ad festiva gaudia, 0923601b Et in laude confessorum Vox erumpat, laeta quorum Subest jam memoria. 0923602a Vinea apostolica Cura sub oeconomica Horum est propagata. 0923602b Quae fructum dans uberius Flores effudit latius Impribus his rigata. 0923603a Quorum hausit ex doctrina Mundus mel et lac divina Procurante gratia, 0923603b Quae sermones inspiravit Et eosdem roboravit Per signa sequentia. 0923604a Sic suscitato multo germine Sparso fideliter ex semine Verbi evangelici 0923604b Angelorum nacti consortium Supernorum cives sunt civium Ac Dei domestici. 0923605a Exsultet polus His pollens sideribus, Applaudat tellus Cunctis cum fidelibus Et tu, Brixina felix, ex gratia multifaria 0923605b Sanctis ditata Praesulum corporibus, Irradiata Lucernis coelestibus Gaude et lauda Deum, a quo gaudii materia. 0923606a In sanandis et sanatis Debilibus sanctitatis Merita declarantur, 0923606b Nam morbosi mente pura Supplicantes his pro cura Mirifice sanantur. 0923607a Vos igitur Dei confessores, Gemmae coeli, paradisi flores, Ab aegrotis animae languores Perpetuos effugate, 0923607b De terra peregrinationis Et a convalle plorationis Nos in montem exsultationis Vestra prece sublevate. 0923608 Praestet nobis hoc divina majestas, Cui sit gloria, laus et potestas, Ut nos summa decoret honestas, O domini, exorate. 0923700 De sanctis Innocentibus. 0923701a Dies haec nos admonet, Vox ut nostra resonet Laudes in laetitia, 0923701b Clerus et plebs laica Pariter dominica Canant beneficia. 0923702a Qui lactentes pueros, Ab Herodis laceros Perfidi saevitia, 0923702b De lacu miseriae Captos loca gloriae Tulit ad felicia. 0923703a Coetus innocentium Ductus est ad gaudium Raptus a tristitia, 0923703b Ad coelus ab inferis, Ad risum a lacrimis, Ad jus a malitia. 0923704a Raptus ab hoc carcere Triumphat in aethere Coeli cum militia, 0923704b Verae vitae gloria Post haec transitoria Fruuntur supplicia. 0923705a O vere pueruli, Quos non hujus seculi Deturparunt vitia, 0923705b Sed nec lingua nocuit, Quibus nondum adfuit Sermonis peritia. 0923706a Mercedem obtinuit, Coeli sedem meruit Sanguis et munditia; 0923706b Igitur stupescimus, Quoties recolimus Haec Dei judicia. 0923707a Quem precamur humiles, Ut defendat fragiles Hostis a nequitia 0923707b Martyrum suffragio, Quorum nostra concio Colit natalitia, 0923708 A malo nos eruat, Aeterna nos induat Cum sanctis justitia. 0923800 De sancto Joachim. 0923801a Concinamus in hac die Patri virginis Mariae Felici cum memoria, 0923801b Ortum ejus de regali Stirpe atque prophetali Vetus promit historia. 0923802a Ave, pater gloriose, Semper vivens virtuose Dono summae deitatis, 0923802b Coeli gaudet tua prole, Magis pulchra poli sole Ope sanctae Trinitatis. 0923803a Hic est, de cujus germine Natus est sine semine Rex regum omnis gloriae. 0923803b Hierarchia hunc coelestis Laudet semper et terrestis Propter amorem filiae. 0923804a Maria, cum sancto patre Et Anna dilecta matre Nobis implora veniam, 0923804b Ut vitiis expurgati Virtutibusque ornati Puri scandamus patriam. 0923805a Salve, consors angelorum Civiumque supernorum Ut stella clara rutilans, 0923805b Gaude splendor electorum, Nobis esto norma morum Deo nos reconcilians. 0923806a Vale, pater egregie, Placato rege gloriae In hac valle miseriae 0923806b Praeclara Dei facie Da perfrui in requie Sanctorum summae curiae. 0923807a O pater reginae caeli, Nos tibi mente fideli Laudes reddimus debitas, 0923807b Ut hostes nostros vincamus Erroresque fugiamus, Sit in omnibus unitas. 0923900 De s. Johanne Baptista. 0923901a Jubilemus in hac die, Qua Baptistae Christi pie Colitur memoria, 0923901b Qua vox verbi syncopatur, Mundi splendor obumbratur, Morte transitoria. 0923902a Qui de coelo nuntiatur, Nasciturus praemonstratur Gabriele nuntio, 0923902b Vix formatus exsultavit, Jesu contripudiavit Clausus adhuc utero. 0923903a Mox in lucem genitus, Clausam patri penitus Linguam reseravit, 0923903b Quem virtutum fasciis Jam perplenum gratiis Maria ligavit. 0923904a Hic est verus eremita, Cibo, potu, veste, vita, Meritorum titulis; 0923904b Virgo, martyr et propheta Transit omnes sine meta Praemiorum cumulis. 0923905a Audi verbum Christi verum: Inter natos mulierum Nullus major exstitit, 0923905b Ortu, vita, verbo, morte, Gratiarum dispar sorte Sanctior effloruit. 0923906a Felix, per quem gratia, Virtus et justitia, Mundo praedicatur, 0923906b Lavat ad munditiam, Cum ad poenitentiam Populos hortatur. 0923907a Ab Herode post vincitur, Virtus mundi compeditur Taetro clausa carcere, 0923907b Vas sacratum profanatur, Caput sanctum amputatur Trucis ferri verbere. 0923908a Transit morte pretiosa Candens lilium et rosa Rubens vir angelicus, 0923908b Parte sui meliore Viget regnans in decore Vates evangelicus. 0923909a Laudes ergo dominico Baptistae dulci cantico Vox amoena 0923909b Canat, ut vitet devia Ducis sequens vestigia Mens serena. 0923910a Et tu, clara, lux, dux bone, Johannes, dulcis patrone, Spes piarum mentium, 0923910b Te colentes, te sequentes Duc, conduc, perduc gaudentes In terram viventium. 0924000 De s. Johanne Baptista. 0924001a Elisabeth Zachariae Magnum virum in hac die Gloriosa genuit, 0924001b Qui, virtutum vas sincerum, Inter natos mulierum Principatum tenuit. 0924002a Nondum natus sensit regem Nasciturum juxta legem Sine viri semine, 0924002b Deum sensit in hac luce Tamquam nucleum in nuce Conditum in virgine. 0924003a Quam beatus puer natus Salvatoris agelus, 0924003b Incarnati nobis dati Verbi vox et bajulus. 0924004a Non praecedit fructus florem, Sed flos fructum, juxta morem Agri pleni dans adorem Mentibus fidelium; 0924004b Viam parat et ostendit, Ubi pedem non offendit, Qui per fidem comprehendit Verum Dei filium. 0924005a Lege vitae sub angusta Mel silvestre cum locusta Cibum non abhorruit, 0924005b Camelorum tectus pilis In deserto quam exilis, Quam bonus apparuit. 0924006a Verba sunt evangelistae: Lux non erat, inquit, iste Sed ut daret tibi, Christe, Lucis testimonium; 0924006b Lux non erat sed lucerna Monstrans iter ad superna, Quibus suum pax aeterna Pollicetur gaudium. 0924007a Contemplemur omnes istum, Quem sperabat turba Christum Stupens ad prodigia, 0924007b Qui cervicem non erexit Nec se dignum intellexit Domini corrigia. 0924008a A suo tempore Divino munere Coeleum vim patitur Et violentiae Cum poenitentiae Fructu conceditur Gratis, non merito. 0924008b Quem vates ceteri Sub lege veteri Canunt in tenebris, In carne Dominum, Figuris terminum, Propheta celebris Ostendit digito. 0924009a O quam sanctum, quam praeclarum, Qui viventium aquarum Fontem, Christum baptizavit Et lavantem cuncta lavit In Jordanis flumine. 0924009b Ab offensis lava, Christe, Praecursoris et baptistae Natalitia colentes Et exaudi nos gementes In hac solitudine. 0924010a Post arentem et australem Terram animae dotalem Petimus irriguam, 0924010b Ut manipulos portantes Veniamus exsultantes Pacem ad perpetuam. 0924100 De s. Johanne Baptista. 0924101a Fulgore perenni ecce rutilat dies ista saeculo donans gaudia, 0924101b Lucerna Johannes coeli perlustrat rem publicam, splendibus Christi gloria. 0924102a Praecellit patriarchas nec non et prophetas, 0924102b Angelis consimilis dignitate summa. 0924103a O plus quam propheta, gemma sanctorum clara, paradisi diadema, mundi stella Et lampas splendiflua. 0924103b Victrici cum palma sublimatus exsultas inter choros angelorum, cernens altam Deitatis usiam. 0924104a Tu saeculi dominum Jordanis in fluenta 0924104b Meruisti tingere, o Johannes baptista. 0924105a Tam benigna tam gloriosa meritorum obtines insignia. 0924105b Quis sanctorum hac promeruit sublimari honoris potentia? 0924106a Fideles, jam psallite laudibus dantes clara gaudia. 0924106b Devotis obsequiis colite modo haec solemnia 0924107a Praecursoris inclita. Rex regum, semper summa potestas, Sit virtus, laus, gloria, 0924107b Qui gubernas omnia. Jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Johannis per merita. 0924108a Amore flagranti nostras mentes irradia, 0924108b Concedens beata nobis indignis gaudia. 0924109a Ut tibi melos cantemus laude perpetua, 0924109b Quo tecum semper regnemus laeti per saecula. 0924110 Amen vox sonet nostra. 0924200 De s. Johanne Baptista. 0924201a Christi baptista permaxima mundi dona 0924201b Natali suo accumulat gaudiis celebranda. 0924202a Sterilem matrem reddens fecundam, 0924202b Patris et linguae solvens vincula. 0924203a Sanctorum merita et supernorum cuncta 0924203b Qui solus indicat nomine et gloria. 0924204a Quem nondum viscera materna profuderant, 0924204b Christum in utero virginali senserat. 0924205a Archangelus, angelus, patriarcha, 0924205b Vates, propheta et plus quam propheta. 0924206a Vox, index et praeco, sacerdos, praecursor et baptista, 0924206b Nec non apostolus, eremi cultor, anachoreta. 0924207a Sponsi ad gaudia collaetabundus amicus, vota votis ingeminans pia, 0924207b Evangelistaque virgo, confessor et paranymphus, ardens lucensque lucerna. 0924208a Et virtutum schola sanctitatisque forma, 0924208b Poenitentum via, peccatorum venia. 0924209a Ideoque voce major ex dominica 0924209b Stirpe progenitus exstat de feminea 0924210 Johannes auctus in cuncta. 0924300 In Nativitate s. Johannis B. 0924301 Exsulta coelum et laetare terra Christique turma 0924302a Praecursoris alma solemnizans haec festa, 0924302b Voce Christi sancta est qui mundi lucerna. 0924303a Cujus nativitas est orta praecipua die ista, 0924303b Ampla mundi regna luce magna radians universa. 0924304a Harmonica melodia concrepa, palinodiam canta voce laetabunda 0924304b Et jubila clarisona proclama, qualiter in hac die sit natus baptista. 0924305a Adstans ab alta angelus aula ait: ne pertimescas, Zacharia. 0924305b Anima sacra placens in aethra, est proles ob hoc data tibi grata. 0924306a Per quam maxima tibi gaudia venient summa et tripudia atque multa gaudebit jucunda populi turma Christiana. 0924306b Hunc gratuita Dei gratia Johannem plenum certe nomina, suum quia auctorem materna sentiet intra clausus antra. 0924307a Zacharia ad haec nuntia gestante pectora incredula, 0924307b Fiunt muta statim labia, organa clauduntur loquacia. 0924308a Sed hac sancta splendente hymera coelo magna at dante lumina, 0924308b Mater alma per angeli verba adest laeta, fecunda, florida. 0924309a O mira, magna gratiosa Dei munera. 0924309b Quae lingua tanta explicare valet gaudia? 0924310a Mater infecunda jam fecunda gerit viscera, 0924310b Patris ante muta nunc aperta pandunt labia 0924311a Johannis natalitia. Adest ergo magna illa mundi lampas splendida 0924311b Quae est ante saecla Christo praeparata consona Davidica melodia. 0924312a Familia unde maxima sumit ac jungit gaudiis gaudia. 0924312b Propterea, o ecclesia, in toto orbe terrarum posita, 0924313a Offer praeconia Christo et munera 0924313b Dicens: o Johannes, praemissa lucerna, 0924314 Intercessor pro nobis omnibus sic in saecula. 0924400 In Nativitate s. Johannis B. 0924401 Adest dies recolenda Dulci melo prosequenda, Dulci digna carmine; 0924402a Lux est ista, quam baptista Ornat natus, immo datus Novo patris ordine. 0924402b Ante sanctus, quam nascatur, Quis Johannes habeatur Suo signans nomine. 0924403a Nam lux luce de paterna Praedicatur ac lucerna Subsequente gratia. 0924403b Zacharias rogat attentius, Cum fidelis revelat nuntius, Divina mysteria. 0924404a Orat vates et moratur, Moram vatis admiratur Foris adstans populus; 0924404b Vatis inquam dubii, Qui de tanti filii Ortu fit incredulus. 0924405a Stupor transit in immensum, Dum sacerdos post incensum, Vocis carens modulo 0924405b Ab altari mutus redit Et pro voce signum dedit Exspectanti populo. 0924406a Sed electus et dilectus Puer ista tua, Christe, Declarat magnalia, 0924406b Relaxatur ut loquatur Lingua patris atque matris Delentur opprobria. 0924407a Iste puer Zachariae Juxta carmen Isaiae Vox clamantis dicitur, 0924407b Ut paretur via recta, Quam sectetur plebs perfecta, Ante verbum mittitur. 0924408a Antra petit vir beatus, Cibi fuit apparatus Sub aetate tenera 0924408b Mel locustis sociatum, Aqua sit munus gratum, Vestis quidem aspera. 0924409a Nullus major hoc Johanne Magnus hic qui et in amne Tinxit coeli Dominum; 0924409b De quo scimus manifeste, Quod praecellit Deo teste Natos inter hominum. 0924410a Hic Messias vel Elias Ne credatur, se testatur Messiam praecedere; 0924410b Concurrentes ad se gentes Illi parat, quem declarat Se minuto crescere. 0924411a Iste martyr et athleta, Plus exsistens quam propheta, Protestatur adimpleta Prophetarum famina; 0924411b Quod velabant res promissae, Totum monstrat patuisse Sed et regnum advenisse Ad tollendum crimina. 0924412a Per praeconem novi regis Terminatur jugum legis Et ad votum novi gregis Nova patet gratia. 0924412b Ergo puer nati Dei, Fac ut gentes et Judaei Unum fiant atque rei Subleventur venia. 0924413a Tuam laudem prosequentes Et in ea permanentes Fac erutos vetustate Nova frui libertate Et privari macula. 0924413b Quos in mundo scis gravari Fac mundana non sectari, Ut in luce singulari Tecum possint gratulari Per aeterna saecula. 0924500 In Decollatione s. Johannis B. 0924501a Salvatori jubiletur In laude sui praevii, 0924501b Cujus meta non habetur Sed nec caput imperii. 0924502a Quam occulta judicia, Quam operta consilia Dei, nulli patentia, 0924502b Qui carnis post exitia Digna rependit praemia Sola vocatis gratia. 0924503a Herodes, dira bestia, Johannem, vitae speculum, Herrendo clausit carcere, 0924503b Sed et voce nefaria Post dierum curriculum Miro damnavit scelere. 0924504a Via vitae, schola morum, Dum causatur impudici Herodis adulterium, 0924504b Medicina peccatorum Reprobandae meretrici Deportatur in praemium. 0924505a Nimirum silent organa, Obmutescunt et tympana, Dum spiculator mittitur; 0924505b Mensa migrat in caveam, Dum ad vocem femineam Caput justi producitur. 0924506a Sanctus ergo decollatur Et ipsius caput datur Saltatrici. 0924506b Res in luctum commutatur, Dum praeceptum consummator Impudici. 0924507a Luctu finitur gaudium Et regale convivium Cedit in homicidium; 0924507b Sola gaudet adultera, Dum tristatur plebs cetera Propter oblata munera. 0924508a Regem ergo detestemur Et praeconem veneremur Veritatis, 0924508b Ut quos moles mundi urget, Votis levet et expurget, A peccatis. 0924600 De s. Johanne Eleemosynario. 0924601a Fervore devotionis Celebremus eleimonis Johannis praeconia, 0924601b Vita cujus est insignis, Qui refulget miris signis Nunc in Alexandria. 0924602a Puer clara stirpe natus Et prae cunctis adamatus Mittitur ad studia, 0924602b Litterarum Christo duce In aetatis prima luce Didicit primordia. 0924603a Licet aevo juvenili, Sensu tamen jam virili, Coepit enitescere 0924603b Cultor summae probitatis, Amor hinc virginitatis In vita florescere. 0924604a Cui virtute sic pollenti In vestitu praefulgenti Per somnum apparuit 0924604b Virgo mater salvatoris, Ut se amet omnibus in horis, Puerum ordinavit. 0924605a Visione animatur, Sertum ejus contemplatur Consertum ex olea, 0924605b Coepit inde pietatis Et internae puritatis Se vestire trabea. 0924606a Dum in virum evasisset, In Aegypto claruisset Ejus fama populo, 0924606b Patriarcha designatur, Alexandriam vocatur, Praesit justo titulo. 0924607a Cleri decus et corona Largiendo cuncta bona Piis in operibus, 0924607b Ecclesiae de thesauro Nec aeri parcit nec auro Donando pauperibus. 0924608a Distributor liberalis Sensit nunquam pater talis Defectum pecuniae, 0924608b Sed quo magis erogabat, Auro magis abundabat Dono Dei gratiae. 0924609a Patrem pium objurgavit, Aurum ejus confiscavit Niceta patricius, 0924609b Pietate deterretur, Patri scelus confitetur, Reddit aes celerius. 0924610a Multa fecit facta mira, Quem nec unquam lingua dira Conturbavit ulla ira Aut impatientia, 0924610b Offensorem in petendo Prior reconciliando, Fuit pater in amando Et misericordia. 0924611a Salve, pater orphanorum, Consolator egenorum, Audi vota privatorum Humano praesidio; 0924611b Mundo toto veneratus, Nostros absolve reatus, Coetus noster sit tutatus Ex tuo suffragio. 0924612a Bone pastor, hostes tere, Tuae plebi miserere, Quos vis premit gentis ferae, Bona pacis fac videre In praesenti saeculo; 0924612b Tibi pia vota damus, Nunc assiste, te rogamus, Nos tuendo, ne perdamus Vitae bona, quae optamus Advenire sedulo. 0924700 De s. Johanne Evangelista. 0924701a Virgo mater ecclesia Decantet in laetitia Sempiternum Alleluja, 0924701b Quae virtutum plantaria Mittit colente gratia Ad coelorum palatia. 0924702a Et redolet mirifica Regis sui praesentia Sicut cella vinaria, 0924702b Est et domus eburnea, In qua delectant varia Myrra, gutta et casia. 0924703a O quam beata patria, In qua vera justitia Justa partitur praemia, 0924703b Et ne fiat invidia, Pro quavis indigentia Omnibus donat omnia. 0924704a Felix sponsa, felices nuptiae, Quibus nullae desunt deliciae, Quibus Deus est copia. 0924704b Ibi nihil adest tristitiae, Ibi nihil abest laetitiae, Ibi nulla inopia. 0924705a Hic qui possit reprobari Nullus potest epulari, Nam hos admittit gratia, 0924705b Qui et veste nuptiali Et amore filiali Ornant sua cubilia. 0924706a Non est opus hic speculo Nec lippiente oculo, Rachel regnat, cedit Lia; 0924706b Non est locus hic profanis, Transvadatus est Jordanis, Ecce promissa patria. 0924707a Hic incircumscriptum lumen, Hic est aquae vivae flumen, Hic est agnus pro lucerna; 0924707b Hic est panis angelorum, Hic affectus beatorum Et haec cuncta sunt aeterna. 0924708a Hic est, fili Zebedaei, Quod quaerebas, regnum Dei, Hic est majestas regia; 0924708b Ibi sedens non exaudi Assistentes tuae laudi Et propulsato vitia. 0924709 Fac, patrone, quod precamur, Ut cantare mereamur In aeterna laetitita. 0924800 De s. Johanne Evangelista. 0924801a Dies ista, quae sacrata producit solemnia, 0924801b Dat mirari, dat laetari De Johannis gloria. 0924802a Hic electus et dilectus Dei secretarius 0924802b Est probatus et vocatus Tonitrui filius. 0924803a Amor prolis, tutor matris, Coeli praepes aquila, Nube verbi tonat orbi Scripturarum flumina. 0924803b Hic magistri sui Christi Aemulans vestigia Se devovit et removit A dote uxoria. 0924804a Illibatus incorruptus A pudoris macula, 0924804b Penetravit et profudit Divina oracula. 0924805a Supra pectus reclinatus Deitatis conscium, Epotavit, eructavit Omne, quod est mysticum. 0924805b Matri Jesu ejus jussu Subrogatus assecla Mente prona illi cura Successit vicaria. 0924806a Vidit Roma, quod sub multa Senatus frequentia Virginali cessit carni Flamma oleagina, Relegato et damnato Non est exsul gratia. 0924806b Patent astra et operta Visuntur mysteria, Pace data plaudit tota Redeunti Asia, Rediviva spirant vita Ephebus et vidua. 0924807a Virus haustum et signatum Nihil turbat viscera, 0924807b Quo exstincti surgunt bini Medicante tunica. 0924808a Frondes fulvo ludunt auro Flavescit et glarea, Rident saxa investita Claritate gemmica. 0924808b Mox confectum sacrum corpus Aetate decrepita, Videt Christum suspiratum Vocantem ad gaudia: 0924809a Midilecte, tempus ecce, Veni ad convivia, 0924809b Epulare, o mi care, In coelesti curia. 0924810a Ille libens, ille vivens Se locat in fovea, Et non mora, ipsa hora Carnem exit anima. 0924810b O symmista, o conviva Viventis in saecula, Pro devotis ora servis, Ut donetur venia. 0924900 De s. Johanne Evangelista. 0924901 O rex summe, 0924902a A quo bonitas, lux et felicitas et bona manant omnia, 0924902b A quo tempora et cuncta saecula certa capiunt spatia. 0924903a Adsis precibus, quas tibi sonat plebs tua exsultans in te, sancta Dei caritas, et per te tibi jubilans placita. 0924903b Unde merito petimus, nobis adfore virginalem ac almum evangelistam Johannem hac solemnitate clara. 0924904a Qui te in excelsis habitantem contemplans et ut aquila soli defigens lumina, 0924904b Et sic inaudita saeculo praeconia tua salutari debriatus gratia 0924905a Mortalibus effuderat. Hinc ergo tuam, aeterne Deus, misericordiam Precamur, ut hanc quam ille Viam nobis ostenderat, 0924905b Et mente pura et fide pia sequamur ac tibi beneplacita; ut ejus precibus cernere tuam Jam mereamur patriam. 0924906 Ibi semper laus, honor et claritas, pax et omnis gloria. 0925000 De s. Johanne Evangelista. 0925001a Psallat chorus voce clara Sed nec laudis vox sit rara, 0925001b Plebs, quae cantus est ignara, Sit in prece non avara. 0925002a Chorda cordis sit intensa, Ad amorem mens accensa, 0925002b Tanti festi laus immensa Omni major est impensa. 0925003a Rerum bina bis natura Sua servat in se jura, 0925003b Consors tamen ex junctura Sua plaudat in mensura. 0925004a Montes, campi, silvae, rura Et aquarum fons clausura, 0925004b Quaeque vivunt in his, pura Laudet Deum creatura. 0925005a Jucundemur ergo, quia Dies digna melodia, 0925005b Digna dies harmonia Sit haec dies laudis scia. 0925006a Nunquam dies sit obscura Neque praesens nec futura, 0925006b Qua coluntur sancti festa, Per quem lux est manifesta. 0925007a O vox dulcis et sincera, Erat verbum et lux vera, 0925007b Iste novus cithrarista Non discordat a psalmista. 0925008a Hic Johannes scribens ista Non est idem qui baptista; 0925008b Ille quasi minus certa, Iste promit plus aperta. 0925009a Ille fuit vitae via, Iste verbi symphonia; 0925009b Ille magis quam propheta, Coeli vidit hic secreta. 0925010a Hic de fontis vitae vena Debriatus est in coena, 0925010b Huic in cruce pendens vita Dum adstaret inquit ita: 0925011a Frater, ecce mater tua, Tunc accepit hanc in sua; 0925011b Casto castae datur cura Castitatis pro censura. 0925100 De s. Johanne Evangelista. 0925101a Scriba doctus verbi Dei, Anni praeco jubilaei Dignus est tripudio, 0925101b Summae civis civitatis, Indagator trinitatis Tonat in principio. 0925102a Hic a Christo praedilectus, Cujus cubans supra pectus Convivat feliciter, 0925102b Nectar haurit salutare, De quo possit propinare Mundo multipliciter. 0925103a Litans se pro nobis patri, Hunc commendat Jesus matri Et matrem discipulo, 0925103b Vincit virus et liquoris Aestum fert expers doloris Exit de periculo. 0925104a Loco saxi gemma viget Et virgultum auro riget Johannis imperio, 0925104b Rimatur secreta caeli, Succedit Ezechieli Concors contemplatio. 0925105a Ad confratres invitaris, Cum quibus nunc epularis In Christi convivio, 0925105b O Johannes, Christi care, Fac nos illuc transmigare Tuo patrocinio. 0925200 De s. Johanne Evangelista. 0925201a Exortum lux lumen in tenebris Luxit, fluxit de coeli latebris Johannis praeconio Rectos replens radio. 0925201b Radiante sole justitiae Solis dolis semotis veniae Vena cunctis oritur, Verbum vitae panditur. 0925202a Contemplator hoc videns coelicus Inspiratur, datur exstaticus Visus, nisus et evangelicus Fax amoris. 0925202b Signa libri signati reperit, Victor mortis fortis huic aperit, Plaudit genti flenti, quod suggerit Rex honoris. 0925203a Judicantis tremendam faciem, Senum vultus, ultus maneriem, Signatorum sanctorum aciem Perlustravit. 0925203b Occulatum sedis circuitum, Animatum cantum et aditum, Quod vincentem mentem absconditum Manna pavit. 0925204a Avis alta volatu nesciens, Metam fetam praedam recipiens, Aptam raptam divisit nutriens Christo gratos. 0925204b Grandis alis perlustrat Asiam, Quaerit, serit pacem et gratiam, Tegit, regit pennis ecclesiam Et renatos. 0925205a Flagellatur corpus virgineum, Cruce duce fert fervens oleum, Inquinatum latum veneneum Potum vicit. 0925205b Praeservatum culpae contagio Sic mansurum purum dat ratio, Fratrum amans famans testatio Hoc praedicit. 0925206a Qui coelorum thronis conjungeris, Agni bysso stolatus uteris, Coenam agni confer, qua frueris, Praegustatam. 0925206b Ergo visa secreta resera, Ad cubile cum sponsa propera, Sponsam sponso traduc, confoedera Copulatam. 0925300 De s. Johanne Evangelista. 0925301 Gaude, pater patriae, 0925302a Aemulator latriae, Speculator gloriae, Johannes. 0925302b Gaude, quia regio Fulges privilegio, Johannes. 0925303a Gaude, quem in pectore Divo Christus nectare Potu soporavit, Johannes. 0925303b Gaude, cui Dominus, Cruce pendens cominus, Matrem commendavit, Johannes. 0925304a Gaude, quem oraculo Christus vocat patulo, Johannes. 0925304b Gaude coeli solio Fruens Dei filio Johannes. 0925305a Audi clerum Te sincerum Flagitantem cantico, O Johannes. 0925305b Ut nos mundans Et fecundans Suo jungat gaudio, O Johannes. 0925400 De s. Johanne Evangelista. 0925401a Illustrata luce prima, Lux illustrans orbis ima, Johannes, fax luminis, 0925401b Lux illustra nos opima, Carus dele vetus zima, Zelus summi numinis. 0925402a Supra pectus Jesu Christi Praedilectus quievisti, Sacrum evangelium 0925402b Praedilectus tu suxisti, Mundum rectus refecisti, Virginale lilium. 0925403a Tu Drusianam mortuam, Dilectricem perspicuam, Ad vitam revocasti 0925403b Bibens potum letiferum Non passus es periculum, Defunctos suscitasti. 0925404a Silvestres virgas frondium Et lapides in pretium Auri prece mutasti, 0925404b Dura saxa littorea, In frusta gemmas aurea In formam renovasti. 0925405a Miro modo te zelavit, Cui matrem commendavit Christus cruce positus, 0925405b Diens: Ecce mater tua, Cruentata carne sua Saevae morti traditus. 0925406a Te Johannem visitat Et te Christus convocat Bravium sumpturum, 0925406b Tu speluncam praeparas, In qua nudum te locas Coelo regnaturum. 0925407a Per hunc, Jesu, nos corona, Dulcis, mitis, nobis dona Paradisi gaudium; 0925407b Et tu, virgo, mater bona, Lux coelorum et matrona, Placa tuum filium. 0925500 De s. Johanne Evangelista. 0925501 Splendet lux clara polorum et lampas ardentissima, 0925502a Johannes almus evangelista, 0925502b Apostolus plenus gratia. 0925503a Virgo electus a Domino omnia ante saecula, 0925503b Supra recumbens pectus Domini dulcia potens mellea, 0925504a Aquilae more volans supra agmina coelo digna 0925504b Depromsit vivificum illud propalans voce mira: 0925505a In principio est principium Deus-verbum, 0925505b Per quod omnia sunt salvificia coelo, terra. 0925506a De cujus tu sacrario, sancte Johannes, jam superna 0925506b Exposce jam nobis dona electorumque contubernia. 0925507a Cum quibus tecum cantemus nova cantica 0925507b Et perfruamur trinitate paradoxa, 0925508 In qua Deus est omnibus omnia. 0925600 In s. Johannis ante portam. 0925601 Vitis verae palmes verus, O Johannes, et procerus Summi verbi nuntius, 0925602a Fluctuantes in peccatis Tuae mirae sanctitatis Interventum quaerimus, 0925602b A reatu, quo tenemur, Tuae prece ut mundemur, Et devote petimus. 0925603a Praeclectus Supra pectus Qui recumbens Domini, 0925603b Meruisti Jesu Christi Documentis imbui. 0925604a Unde jubar solis veri Tibi datur intueri Penetratis nubibus, 0925604b Cujus namque coelibatus Ultra coelos est levatus Pennatis virtutibus. 0925605a Hinc figuram aquilae Gerens admirabile Et inenarrabile 0925605b Verbum patris reperis, Dilectus prae ceteris Illico apostolis. 0925606a Inauditum ergo illud saeculis 0925606b Signis multis et doctrinis adstruis. 0925607a Veneni poculum Hauris innocuum Divino munere, 0925607b Missum in dolium Te fervens oleum Veretur laedere. 0925608a De te Christus illud vere Dixit: volo sic manere Eum, donec veniam; 0925608b Volens ibi mitigare Poenam tantum, non vitare Mortem cunctis debitam. 0925609a Longum tandem post exsilium Invitaris ad convivium Supernorum civium. 0925609b Inde nobis Dei filium Placa tuum per eximium, Precamur, suffragium. 0925610 Ut in fine hujus vitae Sentiamus tuum mite Et pium adjuvamen. Omnes dicant: fiat, Amen. 0925700 De sancto Josepho. 0925701a Sanctum Christi nutritorem Veneremur ob honorem Talis ministerii, 0925701b Huic Maria desponsatur, Ne diabolo prodatur Ratio mysterii. 0925702a Sponsa Gabrielis ore Salutata novo more Verbum verbo concipit, 0925702b Vir sacratus intellectam Rem non habet hanc suspectam Nec furore desipit. 0925703a Puritatem sed Mariae Nec oblitus prophetiae Dictis facta comparat, 0925703b Isaias concepturam Filiumque parituram Virginem praedixerat. 0925704a Joseph ergo, Deo plenus, Tempus, locum, vitam, genus Suae pensat virginis; 0925704b Sit arcanum esse signum Nec ministrum putat dignum Sed divini germinis. 0925705a Ob hoc secum meditatur, Ut clam sponsa dimittatur, Virgo rea ne tradatur; Sed nocte per angelum 0925705b Imperatur conjux duci, Ut vir dux sit Christo duci Et lucernae novae luci, Regem regat parvulum. 0925706a Circumcisi vulgat nomen, Annae Simeonis omen Audit, parvo praebet fomen, Herodi tendens exsultat. 0925706b Ex Aegypto postquam redit, Nazareth alumnum credit, Dum rex impius decedit, Innoxios qui jugulat. 0925707a Templo quaerit iterum Cum Maria tenerum Duodennem puerum. 0925707b Domum Jesus ducitur, Pater ejus dicitur Faber, cui subditur. 0925708a Non est igitur delirum, Non est cassum, non est mirum, Si per omnem mundi gyrum Virginem Mariae virum Laus attollat populi. 0925708b Sed tu, regis nostri rector, Pastor pius et refector, Noster dux sis et protector Ex Aegypto saeculi. 0925709a Sanctum, Christe, per papatem Nostram rege pravitatem, Mentis aufer caecitatem, Cordis confer puritatem Carnis sanctimoniam. 0925709b Nobis post sacramentalem Pastum, pastor, aeternalem Da, pro quibus temporalem Per alumnum virginalem Capis alimoniam. 0925800 De sancto Joseph. 0925801a Jucundare plebs fidelis, Cujus pater est in caelis, Joseph voce Gabrielis Allocutus saepius. 0925801b Ortus stirpe prophetali, Dignus fuit laude tali, Junctus matri virginali Verus David filius. 0925802a Sanctus est sanctificatus, Dum Mariae sociatus Pro virtute coelibatus Deum prolem habuit; 0925802b Evangelio testante Justus actu fuit ante, Qui Maria jam praegnante Ab hac ire voluit. 0925803a Pater Jesu nominandus, A quo puer bajulandus, Angelo certificandus, Dignus constat omnibus. 0925803b Nolens sponsam accusare Cogitansque occultare, Monebatur acceptare Eam dignam moribus. 0925804a Virginem hanc permansisse, Sicut virginem duxisse, Virginemque concepisse Foetam sancto spiritu. 0925804b Tunc accipiens Mariam Duxit pius pie piam, Parituram juxta viam Bethlehem in exitu. 0925805a Rege coeli ibi nato, Diversorio locato, In praesepi reclinato Joseph semper adfuit; 0925805b Jesu nomen imponebat, Forsan et circumcidebat, Sponsus sanguinumque flebat, Quantum Adam meruit. 0925806a Cumque magi advenissent Muneraque detulissent Et admoniti abissent, Dedit haec pauperibus. 0925806b In purificatione Prophetante Simeone Humili cum oblatione Venit cum turturibus. 0925807a Ut lateret cum parente Jesus rege saeviente, Joseph angelo monente In Aegyptum abiit. 0925807b Septem tempora mutantur, Dum ibidem conversantur Tres, qui unum computantur, Hincque quivis rediit. 0925808a Joseph gentis firmamentum, Populi stabilimentum, Lustrat vetus testamentum Ut lucerna splendida; 0925808b Erat sumens coeli gustus, Morans cum Maria justus, Quae est rubus incombustus Castitate florida. 0925809a Scandens Jesus cum parente Die festo imminente, Est inventus a dolente Disputans post triduum; 0925809b Virum istum deposcamus, Ut cum hoc inveniamus, Quem offensum formidamus, Dominum mellifluum. 0925900 De sancto Joseph. 0925901a Ad Joseph mittitur In somno nuntius, Justum alloquitur Spirans interitus Assensum numini. 0925901b Noli metuere, Proles Davidica, Sponsam accipere, Jussa te coelica Nubunt huic virgini. 0925902a Tibi rex gloriae Mariam copulat, Mira vis gratiae Pudicum postulat Hoc matrimonium. 0925902b Crede magnanimis, Audi, nil haesites, Haec sunt magna nimis, Cur novum cantites Epithalamium. 0925903a Sis licet conscius Quod habet filium, Eac jussa citius, Dum scis mysterium, Noli hoc prodere. 0925903b Exsurge, nuntia, Dic sponsae protinus: Tibi me, Maria, Nam hoc vult Dominus, Virum do propere. 0925904a Virgo suscipias Dei depositum, In quo perficias Voti propositum Cum prolis gratia. 0925904b Volo, quod nuntias, Refert humiliter Virgo dans gratias; Ergo solemniter Jungunt connubia. 0925905a Nubunt angelicis Choris canentibus, Plaudunt sanctificis Parentes lusibus, Caste tripudiant. 0925905b Dulce canentium Hymen inseritur Vehens ad gaudium, Quod coelo geritur, Et illis inhiant. 0925906a Cognatam visita Virgo celeriter. Vis me, Joseph, ita? Vult et dat pariter Fideles comites. 0925906b Clamat Elisabeth: Plausum infans edit, Prophetat quaelibet, Virgo tandem redit, Parit, neu dubites. 0925907a En, Joseph, parvulum, Decorum adspice, Da, Joseph, osculum, Fer, fove, refice, Qualis o gloria! 0925907b En tibi subditur, Qui coelis imperat, Servit, obsequitur, Qui mundum temperat, O mirabilia! 0925908a Tuum dic filium, Jam juris corpore Vis habes proprium Consensus robore Dati conjugio. 0925908b Sanctus se spiritus Dedit vicarium Fecundans coelitus Uxoris gremium Te voluntario. 0925909a Virgo verbigena, Virgo fons gratiae, Nos, nos gens advena, Pleni miseriae Plenique vitio, 0925909b Te, virgo, petimus, Te, Joseph, inclite, Vester, quem colimus, Jesus nos placide Locet in gaudio. 09259a01a Ad Joseph mittitur Justum alloquitur Asserens numini Proles Davidica Jussa te coelica. 0926000 De sancta Katharina. 0926001a Nato patris sine matre, Nato matris sine patre Detur laus et gloria, 0926001b Qui victricem te felicem Ut reginam Katharinam Coronavit gloria. 0926002a Gaudet chorus coelestium Suo regi psallentium De tua victoria; 0926002b Ergo gaude, Deo digna, Et nos tecum, o benigna, In tui memoria. 0926003a Virgo pia, gloriosa, Per spiritum Christi sponsa Et ipsius filia, 0926003b Sed secundum carnem florens, Stirpe recens, carne decens Costi regis filia. 0926004a Tu unica parentibus Disciplinis scholaribus Imbuta divinitus, 0926004b Praecipuis exterius Doctoribus, interius Dono sancti spiritus. 0926005a Hujus dulcis te perfudit Et suavis te docuit In omnibus unctio, 0926005b Nam difus in labiis Larga supervenit tuis Ejus benedictio. 0926006a Ad certamen animata, Signo crucis roborata, Regis fers insignia; 0926006b Oratores superasti, Christi testes per te facti Possident coelestia. 0926007a Candidata, purpurata Stola legislator regis Induit te filius. 0926007b Speciosa, generosa Haec regina, haec benigna, Cujus hic est filius. 0926008a Sponsi tui prece pia In praesentis vitae via Fruantur amplexibus; 0926008b Festum tuum celebrantes, Memoriam venerantes, Floreant virtutibus. 0926009a Ergo confer pietatis Lac et donum caritatis, Da salutis oleum, 0926009b Ut cantemus omnes tecum Alleluja, carmen laetum, Angelorum canticum. 0926100 De sancta Katharina. 0926101 Katharinae virginis Vita felix et finis, Nostra spes et gloria. 0926102a Vicit mundi gaudia Regis et consilia Cum summa victoria; 0926102b Puellaris actio Dolente Maxentio, Consolatur omnia. 0926103a Deum unum colere, Deos plures spernere, Facta est praenuntia. 0926103b Regni sceptrum unica Spernens est ad coelica Exspectata gaudia. 0926104a Sophorum versutiam Vertit in solertiam, Horum dum opposita Prima est intuita. 0926104b Reginam in consortium Trahit et Porphyrium, Quos ab idolatria Ejus lavit gratia. 0926105a Virgis caesa stat illaesa, Dum torquetur, confitetur Jesum super omnia; 0926105b Carceratur, confortatur Cor puellae, tu repelle, Quod mens timet conscia. 0926106a Ruunt rei fracta rota, Nutu Dei stat immota Operum per merita; 0926106b Specularis post haec cuncta, Stellae maris es adjuncta Sed honore subdita. 0926107a Pugna, regem qua vicisti, Lac, in morte quod fudisti, Beata nobis gaudia Fuderunt in ecclesia. 0926107b Katharina, quod mons Sina Te per chorum angelorum Collegit cum gloria, Mundum replet laetitia. 0926108a Ergo pia miserere, Hac in via nos tuere, Creatori votum chori Clementer concilia; 0926108b Qui cantamus hic jucunde, Te rogamus, preces funde Ut o deos omnes reos Mundet data venia. 0926109 Amen dicant omnia. 0926200 De sancta Katharina. 0926201a Laetabundus Exultans te laude laudet, Katharina, 0926201b Qui jucundus Victrici tibi congaudet, Katharina. 0926202a Fidei constantia Superas Maxentium, Katharina, 0926202b Mira eloquentia Victrix eloquentium, Katharina. 0926203a Tu mactata verbere, Taetro clausa carcere, Katharina, 0926203b Coeli luce frueris, Per columbam pasceris, Katharina. 0926204a Te regina sequitur, Et morte praegreditur, Katharina, 0926204b Atque cum Porphyrio Ducentena concio, Katharina. 0926205a Fracta rotae machina Multa sternit milia, Nec te laedunt lamina, Katharina. 0926205b Mox ut caput plecteris, Longius deveheris A ministris superis, Katharina. 0926206a Locaris in Sina, Ex te medicina Fluit olei, Katharina. 0926206b Quaesumus divina Ope a ruina Fac nos devehi, Katharina. 0926300 De sancta Katharina. 0926301a Laudes Deo debitas Solvamus alacriter, Nos praesens solemnitas Gaudere perenniter Invitat solemniter. 0926301b Dulcis est jucunditas, Si cum chorda pariter Cordis plaudat puritas Concordando leniter, Psallendo concorditer. 0926302a Katharinae passio Eo nobis gratior, Quo Dei laudatio Mundo fit jucundior. 0926302b Pulchra foris facie, Sed mente formosior, Omni major specie Decor est interior. 0926303a Sponsa regis et regis filia, Major Christi, quam Costi gloria, Domus sponsi quam patris regia, Sponsi nequit capi prosapia. 0926303b Capax sensu, tenax memoria, Litterali pollens industria, Major tamen fides facundia, Superabat naturam gratia. 0926304a Edicta Maxentii Voce damnat libera, Foedi sacrificii Foeda spernit foedera. 0926304b Cruoris innoxii Clamor pulsat sidera, Incestant flagitii Solum tanti scelera. 0926305a Verba stupet rex profanus Objurgantis virginis, Instat vane cultor vanus Exercendi numinis Vanis caerimoniis. 0926305b Meditatur malesanus Agones certaminis, Sed infirma nequit manus Obviare hominis Divinis suffragiis. 0926306a Sapientes evocati Summae cedunt veritati, Non hinc victi sed victores Et hoc casu clariores. 0926306b Quamvis sero sint vocati, Non sunt sero coronati, Quos caminus puriores, Poena fecit potiores. 0926307a Mente fremens rex effera Rotas, ignes et verbera Profert, offert et munera Victoriosae virgini. 0926307b Blandimenta pestifera Virgo spernit et tenera Poenis exponit latera Inclamans nomen Domini. 0926308a Post agonem consummatum Capitali supplicio Corpus ejus est translatum Angelorum obsequio. In montis sinum Sinai. 0926308b Hic de membris Katharinae Jugi manat profluvio Sacrae nectar medicinae Regali beneficio Regis regum Adonai. 0926309a Ubi primum lex divina Lata fuit, Katharina, Requiescis miro more, Revirescis novo flore Meritorum gratia. 0926309b Tua virgo, Christe, prece Nos ereptos carnis faece, Debriatos vivo fonte Et receptos summo monte Summa donet gloria. 0926400 De sancta Katharina. 0926401a Eja nunc Alexandrinam Toto nisu Katharinam Collaudemus jugiter, 0926401b Haec est illa Costi regis Nata, gnara divae legis, Pro qua stat viriliter. 0926402a Nam dum judex immolaret Idolis et sic erraret, Confunditur a virgine; 0926402b Pro quo clausa custoditur, Verbo pugnans invenitur Victrix in certamine. 0926403a Victi Christum confitentur Judex, jubet, ut crementur Nec laeduntur penitus; 0926403b Scorpiones adhibentur, Plagae magnae mox videntur Sanari divinitus. 0926404a O quam felix, quam columba Pavit et de cujus tumba Emanavit oleum; 0926404b Haec reginam coronavit Principemque confortavit Coelum dans aethereum. 0926405a Orat, rotae confringuntur Et per partes occiduntur Multi tunc increduli; 0926405b Decollatur nec desperat, Quod effluxit, hoc lac erat In salutem saeculi. 0926406a Corpus datur monti Sina, Sed mens transit ad divina Intrans laeta patriam; 0926406b Ad hanc, virgo, nos invita Tuam salvans in hac vita Agentes memoriam. 0926500 De sancta Katharina. 0926501a Veni, sancte Spiritus, Katharinae coelitus Invitatus merito, 0926501b Veni, splendor numinis, Katharinae virginis Mentem replens subito. 0926502a Consolator optime, Doctor disertissime Katharinam instruens, 0926502b In labore gratiam, In verbis prudentiam Katharinae tribuens. 0926503a O lux beatissima, Per quam fit gratissima Hujus vita virginis, 0926503b Pulchra nobilissima Et magistra maxima Supra vires hominis. 0926504a Lavit viros sordidos Et rigavit aridos Aqua sapientiae, 0926504b Flecti fecit rigidos Et reduxit devios Ad vitam justitiae, 0926505a Sapientes Graeciae Christi subdens gratiae Artium peritia. 0926505b Haec pro nobis hodie Sit patrona veniae In coelesti gloria. 0926600 De sancta Katharina. 0926601a Extollamus in hac die Extollendas laudes piae Katharinae virginis, 0926601b Commutantis morte brevi Vitam aeternalis aevi, Regnum vitae perpetis. 0926602a O quam mundi salvatricem, O quam coeli regnatricem Decet haec pedissequa, 0926602b Quam non vincunt blandimenta, Non sophorum argumenta Nec ars syllogistica. 0926603a Diris poenis haec addicta Vincit omnes sed invicta, Vincit eloquentia, Fide, patientia. 0926603b Morti cujus exquisitae Rotae, serrae gladiique Ejus collisa precibus Quaternis morsu millibus. 0926604a Per hanc grex philosophorum, Imperatrix, plebs multorum Cum coetu nobilium 0926604b Christo credunt et recedunt Cum tremore ab errore Et cultura daemonum. 0926605a Fiunt isti Testes Christi, Reverentur, Confitentur Ore, corde Dominum; 0926605b Pro quo torti Non absorpti Moriuntur Sed nascuntur Coelo per martyrium. 0926606a Quos praemissos subsecuta Maryr hodie soluta Ab aerumnis saeculi 0926606b Coelum scandit Katharina, Cujus corpus monti Sina Commendarunt angeli. 0926607a Hujus signo tumuli Liquor stillat olei, Quo sanantur languidi. 0926607b Rex regum mirabilis, Fove nos suffragiis Hujus mirae virginis 0926608 Huic supplicantes Tuis donis mirificis. 0926700 De sancta Katharina. 0926701a Mundum replet gaudio Triumphalis passio Katharinae virginis, 0926701b Cives Alexandriae Suae reddant filiae Laudem pii carminis. 0926702a Opus fortitudinis Tam praeclarae virginis Admirantur saecula, 0926702b Quod vicit diabolum, Hostem stravit subdolum Tenera juvencula. 0926703a Hanc ab annis teneris Imbuendam literis Pater rex tradiderat, 0926703b Sic ei scientia Praecendente gratia Multiplex accesserat. 0926704a Annis crescens et aetate, Morum simul honestate Crescebat et gratia; 0926704b Christianae fidei Cultrix cum virginei Pudoris munditia. 0926705a Dum ad cultum idolorum Turbam cogit populorum Tyrannus Maxentius, 0926705b Haec errorem aspernatur, Fidem Christi protestatur Et docet attentius. 0926706a Oratores eruditos Ad certamen accersitos Ex regis imperio 0926706b Sola vicit universos Et ad Christum mox conversos Sociat martyrio. 0926707a Judex movet blandimentis, Minis terret et tormentis, Multis temptat argumentis Virginem seducere; 0926707b Martyr constans et invicta Multis poenis est afflicta Et catenis dire stricta Clauditur in carcere. 0926708a Ut a vero defectatur Aut repente perimatur, Rota quaedam praeparatur Et structura lignea. 0926708b Sed aptatam pro tormento Dei virtus in momento Frangit ictu violento Flammaque fulminea. 0926709a Pro signo miraculi Fit ad Christum populi Gentilis conversio; 0926709b Uxor regis capite Truncatur cum milite Triumphans Porphyrio. 0926710a Post de specu carcerali Praesentata tribunali Virgo sacra capitali Damnatur sententia; 0926710b Orat Deum, vox respondet, Servis suis opem spondet, Quod conservet et fecundet Eos rerum copia. 0926711a Pro vocis solatio Martyr plena gaudio Tandem caesa gladio Fudit lac pro sanguine. 0926711b Truncum corpus sublevatum Ab angelis est translatum Et in montis collocatum Sinai cacumine. 0926712a Ex ipsius tumulo Stupendo miraculo Fluit rivus unguinis, 0926712b Quod membris languentium Datur ad remedium Et ad laudem virginis; 0926713 Quae nos suis precibus Jungat coeli civibus. 0926800 De sancta Katharina. 0926801a In coeli viridario Nobilis campi lilio Sociatur rosula; 0926801b Dic Christum sane lilium, Dic lilium convallium, Florem sine macula. 0926802a Est Katharina rosula, In arguendo sedula Vicit magisterium; 0926802b Imperatricem docuit, Martyrizari monuit Simul et Porphyrium. 0926803a O magistra generalis, O ministra specialis, Multorum benefica, 0926803b Virgo prudens praedicaris, Costi regis comprobaris Filia mirifica. 0926804a Philosophi convertuntur Quinquaginta, referuntur Confessores fidei, 0926804b In fornace renovantur In igneque dealbantur Facti plus quam nivei. 0926805a Imperator contristatur Maxentius, stomachatur, Dente fremit impius; 0926805b Katharinam sic affatur: Per te regnum conturbatur, Cerne quod vis melius. 0926806a Katharinae respondenti, Indignanter proponenti, Praeparatur rotula, 0926806b Sed prius incarceratur, In carcere visitatur Felix Christi famula. 0926807a Katharina flagellatur, Sub flagello gloriatur, Laetatur in verbere; 0926807b Virgo gladio feritur, Pro sanguine lac hauritur Sacro fusum vulnere. 0926808a Ab angelis deportatur Corpus, in Sina locatur Olei dans copiam; 0926808b Quo liquore qui sanantur Aegri, ad plenum curantur, Nesciunt inopiam. 0926809a Ad haec virgo Christum orat Pro devotis et implorat Grata beneficia, 0926809b Ut quos sibi scit devotos Sanos simul et aegrotos Suscipiat gloria. 0926900 De sancta Katharina. 0926901a Collaudemus inclita Katharinae merita, Costi regis filiae, 0926901b Clarens claris artibus, Orba suis partibus Praesidet familiae. 0926902a Libat diis Maxentius, Obviat audentius Regis haec erroribus; 0926902b Per hanc victi rhethores Igne fiunt martyres Non usti corporibus. 0926903a Reginam, Porphyrium Armat ad martyrium Et ducentos complices, 0926903b Rota ferox struitur, Fulmine diruitur, Cadunt et opifices. 0926904a Caesa martyr gladio Migrat ab hoc stadio Fundens lac pro sanguine; 0926904b Coeli cives veniunt, Hanc Sina sepeliunt, Tumba fluit unguine. 0926905a Per te, virgo regia, Ducat ad collegia Nos sanctorum Dominus, 0926905b Et te cum victoria In coelesti gloria Contemplemur cominus. 0927000 De sancta Katharina. 0927001a Jucundare, plebs fidelis, Nam praeclara fit in caelis Hodie solemnitas, 0927001b Dum regnanti sine fine Triumphantis Katharinae Salva nubit castitas. 0927002a Quid hanc Christi sponsam laudem? Prosequendo talem laudem Vis humana deficit, 0927002b Sed hic opis alienae Non est opus, quia plene Ipsa quidem sufficit. 0927003a Quae tam claris nitet signis, Morte vitaque insignis, Tam gena quam genere, 0927003b Satis ex se commendatur, Suo Christus nec celatur Artifex in opere. 0927004a Ista fidem dum declarat, Et medelam ferre parat Errori gentilium, 0927004b Regem versum in furorem, Regem suum, non rectorem Ostendit Maxentium. 0927005a Ille sensu puellari Suos ritus irritari Mente ferns anxia, 0927005b In puellam mox irritat Quinquaginta, quos praeditat Sensus, eloquentia. 0927006a Mutos reddit et deliros Sola plures virgo viros, Jam maturos tenera, 0927006b Mox victores fiunt isti Subeuntes jugum Christi Tyrannique vulnera. 0927007a Rex puellam melle precum, In quo jacet, virus caecum, Emolitur, ferre secum Mortis in caliginem. 0927007b Nec credentem blandimentis Caedi jubet hic tormentis Quem polus torquet furor mentis, Quam tormenta virginem. 0927008a O res mira, res divina, Dum volventi Katharina Rotae superponitur, 0927008b Totum ruit instrumentum Haec tormentis fit tormentum, Ipsa nusquam laeditur. 0927009a Post tormenta decollatur, Decollata decoratur Insigni miraculo, 0927009b Lac effudit non cruorem, Inattritum carnis florem Signans hoc signaculo. 0927010a O quam digne, quam praeclare, Pie Deus, tuae carae Veneraris exitum, 0927010b Cujus corpus sepulturae Dant ministri tuae curae Monte Sina positum. 0927011a Tumba manat liquor pacis, In quo, Christe, tua facis Potenter miracula, 0927011b Nam et sanis hic unguentum Fidem servat et languentum Blande solvit vincula. 0927012a Sacra martyr, virgo pia, Nos in hujus vitae via Sic impetra vivere, 0927012b Ut ad Christum verum montem Per tuarum precum pontem Valeamus scandere. 0927100 De sancta Katharina. 0927101a Laeta festa Celebret concio nostra Die ista, 0927101b Regis sponsa Qua scandit poli secreta Katharina. 0927102a Angelum imitata, Carni nunquam subdita, Forti ore 0927102b Sol illustrans rhethores Per hanc vicit et fecit Jam victores. 0927103a Sicut quondam perfidos Prostravit Chaldaicos Pari forma 0927103b Neque igne pueri, Neque virgo rotali Axe rupta. 0927104a Cedrus haec est Libani, Nam reginam fidei Mancipavit; 0927104b Verbum hanc visitavit, Duci a militibus Detrectavit. 0927105a Isaias cecinit, Haec decantans meminit Dilecto et vineae Jubilavit, 0927105b Si non suis precibus Nobis suffragantibus Atque supplicantibus Medicavit. 0927106a Infelix excussit, Manans lac eduxit, Sanctam animam Lux produxit. 0927106b Quam docet litera, Manu angelica Ecce locatam Monte Sina. 0927200 De sancta Katharina. 0927201a Schola plaudat virginalis, Quia dies est natalis Katharinae virginis, 0927201b In odore unguentorum Canat ejus ante thorum Dulces melos carminis. 0927202a Haec repugnans carnis legi Virgo nupsit summo regi Desponsata coelitus; 0927202b Quam dum Christus subarrhavit, Hanc in ejus collocavit Thalamo paraclitus. 0927203a It a prima juventute Non se regens dissolute In virtutem de virtute Pedibus justitiae, 0927203b Cumque calcat mundi florem Partem nacta meliorem, Concupivit rex decorem Sunanitis filiae. 0927204a Mille scutis turrim David Consignatam rex firmavit, Quam nec hostis expugnavit, Nec ventorum turbo stravit Munitam divinitus. 0927204b Katharina mundo stulta, Veritatis fide fulta, Oratorum verba multa Norma veri non exculta Confutavit penitus. 0927205a Tandem ista margarita Lima mentis expolita Et fracturis carnis trita Paradisum adiit. 0927205b Quam de fundo raptam maris Christus, lapis angularis, In structuram sui laris Gemmam vivam statuit. 0927206a Corpus ejus angeli Monte locant Sinai Nobili mausoleo, 0927206b Quod ob ejus inclita Declaranda merita Jugi rorat oleo. 0927207a Virgo, martyr et regina, Coeli civis Katharina, Aurem nobis huc inclina Sponsum placans miseris. 0927207b Ut purgatis vasis irae Regnum donet introire, Quo non valet quisquam ire Sorde tabens sceleris. 0927208 Laudes hujus feminae Resonemus odis, Tu autem, Domine. Miserere nobis. 0927300 De sancta Katharina. 0927301 Rosam jucunditatis 0927302a Intulit hodie Dominus in paradisi palatium, 0927302b Dum Katharina martyrio superat laeta Maxentium. 0927303a Hodie virgo fidelis victo tyranno triumphum retulit, 0927303b Hodie gaudens in caelis lampadem sponso succensam obtulit. 0927304a Katharinam, recusantem immolari dis obscoenis 0927304b Capit princeps et affligit, inauditis mactat poenis. 0927305a Nunc insanit, nunc blanditur, Nec sic fides irretitur Virginis egregiae 0927305b Et virtutem sacrae mentis, Quam non vincit rex tormentis, Nec frangit blanditie. 0927306a Uritur princeps insanus Et accendit labor vanus Magis ejus furias, 0927306b Dum scripturis explanatis Vincit virgo docta satis Rhethorum versutias. 0927307a Error linquitur detectus, Igni datur grex electus, Rota virgo tenera Non terretur aspera 0927307b Consummata passione, Caput caesa pugione Pro cruoris floribus Reddit lac vulneribus. 0927308a Fusum virginalia Lac figurat lilia 0927308b Mixta cum martyrii Rosis ictu gladii. 0927309a O beata Katharina, Sponso Christo jam vicina, 0927309b Precis nostrae memor esto, Sacra grege cum honesto 0927310 Sequens agni vestigia In coelesti gloria. 0927400 De sancto Lamberto. 0927401a Christi laudem praedicemus, Christi quidem qui gaudemus Insignire nomine; 0927401b Felix nomen, felix omen, Illi cedit, qui se credit Dignum hoc cognomine. 0927402a Hoc Lambertus consecrari Et se studens decorari Sub annis infantiae, 0927402b Christi jugo se subjecit, Mundi fastum a se jecit Donis pollens gratiae. 0927403a Signa multis dans profectus Arbor ista germinat, Cujus odor longe vectus Mundo se discriminat. 0927403b Hic in sancta sublimatur Sede Trajectensium Et optatum plene datur Populo praesidium. 0927404a Hunc a sede cathedrali Pellit hostis invidus, Valde fremens, quod a tali Salvus fiat languidus. 0927404b Monachorum subit aedem Praesul Deo deditus, Post in primam redit sedem Suo juri redditus. 0927405a Sed confracta dum relocat Et dispersa dum revocat Ad ovile Domini, 0927405b Scelus ingens et enorme Vidit adstans Christi normae Et excelso nomini. 0927406a Nam Pipinus, dux Francorum, Qui legalem fugit thorum, Fractor legum, spretor morum, Adhaeret adulterae. 0927406b Preces fundit et frequenter Instat praesul et patenter, Illum monet et clementer, Vult eum inducere, 0927407a Ut contempto nexu tali Et amota causa mali Sub amplexu conjugali Motus carnis dirigat, 0927407b Et perversum mutet morem Caste vivens et uxorem - Cedit enim ad honorem - Non incestam diligat. 0927408a Alpaidis his acceptis Flagrescit medullitus, Non adspirat suis coeptis Dator pacis spiritus. 0927408b Verbis usa venenatis Dodonem aggreditur, Illum urget, artat satis, Sic sanctus perimitur. 0927409a Sic hostia salutaris Immolatur et in aris Sacer sanguis funditur; 0927409b Sed redemptor protoplausti Vespertini holocausti Odore reficitur. 0927410a Vervex pelle rubricata, Super nivem dealbata, Tegens tabernaculum, 0927410b Passione rubricatum, Castitate candidatum Gessit habitaculum. 0927411a Qui torcular sic calcavit Et qui vestem dealbavit Agni veri sanguine, 0927411b A peccatis absolutos Coelo jungat et ablutos Nos reddat a crimine. 0927500 De sancto Lamberto. 0927501a Christo laudes dans applaude De Lamberti digna laude Nostra psallens concio, 0927501b Aper cujus ortu gaudet, Sed ne mundus eum fraudet, Ardet desiderio. 0927502a Qui lactatus disciplinis Eruditur et doctrinis, Ut devote viveret, 0927502b Cum magistro subit cellas Monachorum, ut procellas Mundi sic effugeret. 0927503a Aquas prece dulces fecit, Quas de faece mare jecit, Quibus plebs nunc fruitur; 0927503b Gessit ignem patri parens Sua veste vase carens, Sed nec vestis laeditur. 0927504a Tandem sede praesulatus Ab omnibus sublimatus Se Deo sacrificat; 0927504b Consolatur desolatos, Verbis arcet et elatos, Omnibus fructificat. 0927505a Regno malis perturbato Rex necatur, quo necato Lampertus expellitur; 0927505b Faramundus sede sedit, Pax fugatur, nexum cedit, Omne nefas tollitur. 0927506a Cella latet vir fidei, Patri paret, servit ei, Qui creavit omnia; 0927506b Crucem petit jussu laetus, Deo psallit, algor spretus Fervet Dei gratia. 0927507a Revocatos Christianos Firmat, convertit paganos, Quorum perdit idola; 0927507b Caelebs civis est in caelo, Rabientis cadens zelo Dodonis Christicola. 0927508a Nos Lamberti, Jesu, prece A peccati munda faece Pietatis gratia, 0927508b Ne cum malis lugeamus, Sed cum bonis gaudeamus In coelesti patria. 0927600 De sancto Laudo. 0927601a Lux praeclara, lux solennis, Quam electus duodennis Illustravit obitu, 0927601b Ter apparet Christi parens, Trino Laudum ter apparens Praesulavit monitu. 0927602a Minor annis adolescens, Mente major fit senescens Morum privilegio; 0927602b Usus stupet et natura, Quod aetatem tam matura Praevenit religio. 0927603a Puer purus et insignis Insignitur multis signis Virtutis et gratiae, 0927603b Dum thus ferret et batillum Fulsit ignis super illum In columbae specie. 0927604a Serpens fallax et astutus Christi servos insecutus Robur serpit arboris, 0927604b Servos servat a serpente Dei servus, tres repente Parte fiunt arboris. 0927605a Laudo cedunt hostis doli, Tuos, Laude, tua noli Frustrari memoria. 0927605b Jesu clemens et benigne, Fac cum Laudo te condigne Laudemus in gloria. 0927700 De sancto Laurentio. 0927701a In coelesti hierarchia Jugi gaudet harmonia Levita Laurentius, 0927701b Cui concordet in hac via Noster chorus alleluia Depromens hilarius. 0927702a Ex Hispanis procreatus Ut Samuel inspiratus Fuit sacro flamine; 0927702b Inde Romam est translatus, In supremo collocatus Levitorum culmine. 0927703a In figura similis Joseph, per quem sterilis Terra relevatur, 0927703b Ex thesauri fertilis Ope vitae fragilis Plebem consolatur. 0927704a Hic sancti Job imitator, Viduarum consolator Pietate solita, 0927704b Orphanorum sustentator, Egenorum recreator Operum per merita. 0927705a Dum gladius Sixtum ferit, Laurentius mortem quaerit, Flens, quia deseritur: 0927705b Elisaei formam gerit, Cujus mentem dolor terit, Dum Elias tollitur. 0927706a Felix, per quem visio Ligno crucis praevio Caecis restauratur, 0927706b Tobiae collirio Usus, per quem senio Patri lumen datur. 0927707a Jacet vinclis religatus, Carceribus mancipatus Diri jussu Decii, 0927707b Verberibus laceratus Super prunis est assatus Mortalis incendii. 0927708a O quam fervebat ardore Caritatis et vigore Fidei interius, 0927708b Gaudens igne tamquam rore Puerorum trium more Crematus exterius. 0927709a Laudes ergo Laurentio, Qui in coelis martyrio Laureatur, 0927709b Florens dogmate vario, Ens virgo serto tertio Decoratur. 0927710a Hinc, Laurenti, pater bone, Triumphator in agone, Preces ad te fundimus 0927710b Pro praesenti concione, Ut mundi victo praedone Feratur, quo tendimus. 0927800 De sancto Leonhardo. 0927801a Patri nostro jucundemur, In hac dies gratulemur, Leonhardum veneremur Cum cordis tripudio. 0927801b Idolorum nam cultores Christo reddit et errores Sternit remittendo flores Coelesti consortio. 0927802a Ergo prudens Leonhardus Vigilavit et non tardus Subintravit et ornavit Lampadem cum oleo. 0927802b Semetipsum abnegavit, Christum sequens, quem amavit, Crucem tollens stolam lavit In Dei servitio. 0927803a Palmam manu fert victricem Digne sequens adjutricem Sanctam Dei genitricem In coelesti curia. 0927803b Ut coelesti nos fecundet Rore foris, intus mundet Sanctus spiritus, inundet Nostra corda omnia. 0927900 De sancto Leonhardo. 0927901a Clarum sidus fulget mundo, Luce micat laetabundo Tenebrarum in profundo Sole, luna clarius. 0927901b Lonhardus fortis leo, Nardus sanans plagas reo, Praedicator placens Deo Et Christi vicarius. 0927902a Naufragari mundum cernit, Mundum ut immundum spernit, Carnis voluptates sternit Petens solitudinem. 0927902b Episcopatum nempe sprevit, Regis opes abolevit, Inops vivere decrevit Propter beatitudinem. 0927903a Reginam partu morti datam, Prolem novam regis natam Per orationem gratam A morte suscitavit. 0927903b Militem seris inclusum In cavernis terrae trusum Ad locum artum et obscurum Potenter liberavit. 0927904a Locum rex sancto donavit, Campis, silvis hunc dotavit, Beatus vir aedificavit Deo monasterium. 0927904b Locus est siccus in gyro, Impetrante sancto viro Fluunt aquae novo miro Per Dei ministerium. 0927905a In tenebrositate densa Lux apparuit immensa, Vincla nil prosunt appensa, Arto loco volvitur. 0927905b Milites custodientes Facti sunt velut amentes Claritatem hanc videntes, Vinctus statim solvitur. 0927906a Peregrinum liberavit, Turrim cum castello stravit, Turris ruens pars necavit Plures de familia. 0927906b Hospiti crura franguntur, Tyranno scandala nascuntur, Multis miraculis noscuntur Dei mirabilia. 0927907a Servum Dei crudeli poena Liberavit cum catena, Templi duxit ad amoena, Demonstrant haec miracula. 0927907b Sanctus in Aquitania Militem in Britannia, Captum tyranni mania, Absolvit sine macula. 0927908a Te rogamus, serve Dei, Leonharde, sanctae spei, Caritatis et fidei Possessor et pincernula, 0927908b Solve vincla peccatorum, Seras, cippos delictorum, O solamen afflictorum, Devote Christi vernula. 0927909a Pater, abba venerande, Leonharde honorande, Alas super nos expande Tuae misericordiae, 0927909b Ut a malis eruamur, De delictis compungamur, Te juvante conjungamur Coelesti concordia. 0928000 De sancto Leonhardo. 0928001a Laetabundus Leonardo cantet chorus, Alleluja, 0928001b Quem profudit Primo flore miro more Lux divina. 0928002a Sanctus signis floruit, Quia pure coluit Creatorem, 0928002b Franciam, quam rexerat, Prece munda reparat Ad vigorem. 0928003a Ad desertum evolat, Nudus crucem bajulat Salvatoris; 0928003b Ibi carnem macerat, Ibi pugnans superat Vim adoris. 0928004a Dum sic Christo militat, Fratrum turmas incitat Ad aeterna, 0928004b Leonhardus sibimet Apta loca petiit Ter quaterna. 0928005a Eja, pater pauperum, Noxas dele scelerum, Ignem quo tartareum Evadamus; 0928005b Tuis fer auxilium, Ut post hoc exsilium Tecum Dei filium Videamus. 0928006a Ora pro tuorum Statu filiorum In conspectu summi regis, 0928006b Ut nos a peccatis Nostris perpetratis Donet esse dextri gregis. 0928100 De sancto Leopoldo. 0928101a Lux est orta populo Omni laude digna, Viget sanctus marchio Gratia benigna. 0928101b Exultet ecclesia Pio Leopoldo, Laudum psallat carmina Voce, corde, lingua. 0928102a O quanta justitia, Fide, spe, clementia, Exstirpando vitia Rexit hic pacifice. 0928102b Pietatis opera Perfecit largissime, Unde pius marchio Proclamatur undique. 0928103a Ornata virtutibus, Cunctis carens vitiis, Bonis plena moribus, Divi nata Caesaris 0928103b Leopoldo traditur, Proles multa nascitur, Educata praecipuis Duobus episcopis. 0928104a Duo monasteria Construxit hic funditus, Reformavit caetera Largis cum reditibus. 0928104b Ubi monasterium Locaretur aptius, Conjugis flammeolum Ostendit divinitus. 0928105a Sancta ejus anima Congaudens jam sanctis, Fulget nunc in ecclesia Maximis miraculis. 0928105b Conditorem omnium, Nostrum redemptorem. Adoremus Dominum Votis sincerissimis. 0928106 Ut donet per merita Beati Leopoldi Nos hic et in patria Pia pace frui. 0928200 De sancta Lucia. 0928201a Lucia, solemnio Tuo psallit concio Nostra Jesu, filio Dei patris. 0928201b Agathae colloquio Discis, quod suffragio Tuo, virgo, passio Cesset matris. 0928202a Atque temporalia Clemens spargis omnia, Cogeris ad impia Quasi maga. 0928202b Sed resistens gratia Plena lucis filia, Diceris, egregia, Lupa vaga. 0928203a Laesa verbis, verbere Judex te polluere Jubet carnis scelere, Sed, alumna, 0928203b Jesu Christi munere Nullus quit te trahere, Fis immota propere Ceu columna. 0928204a Virgo suffers gladium Resinam, incendium, Oleum et gladium Atque picem. 0928204b Sertum carpis crinium, Per te Jesus, gentium Rex, det nobis bravium Se felicem. 0928300 De s. Ludovico Episcopo. 0928301a Boni dator perfectius Deus mundum ditavit, Cum Ludovicus clarius Et altius In mundo radiavit. 0928301b Accrescens iste filius Ut Joseph conservavit Semper se castum, purius Et plenius Populum Dei pavit. 0928302a Nec cura Dei defuit, Quamvis incarcerari Permiserit, sed adfuit Et imbuit Doctrina salutari. 0928302b Quotidie plus viguit Virtute singulari Et ut David non potuit Nec debuit A quoquam superari. 0928303a Affluens est per omnia Natus stirpe regali Ut Salomon prudentia Cum gratia In statu pastorali. 0928303b Laborat eloquentia Et ope manuali Hic Esdras, ut ecclesia Eximia Sit gradu principali. 0928304a Innumeris virtutibus Ad instar Danielis Praepollens nos ab omnibus Insultibus Hostis serva crudelis. 0928304b Sacrisque suis precibus Sic nos juvare velis, Quod mentibus, sermonibus Et actibus Simus semper in caelis. 0928400 De sancto Maglorio. 0928401a Fulget dies hodierna, Qua conscendit ad superna Pontifex Maglorius, 0928401b Regnat ubi sine fine Verbi, patris ac reginae Genitricis filius. 0928402a Qui visebat parvus scholis Verum dogma veri solis Melle, favo dulcius, 0928402b Quod secreta sibi cella Praesignabat in tabella Angelus eximius. 0928403a Sic nimirium instrui coelitus Admiratus est doctor inclitus Puerum benignius; Omnis cessit huic sodalis, Cum doctrinae jubar talis Non sensit interius. 0928403b Virgo mansit matris ab utero, Panno semper indutus aspero Advixit egregius Favorali sine vento; Se ciborum alimento Se ciborum alimento Jugi parsimonia 0928404a Abdicavit quarta prorsus, Nec recepit quid introrsus Sexta nec non feria. 0928404b Hic divinum per affatum Dereliquit praesulatum Petens solitaria. 0928405a Ubi nunquam hausit vinum, Sed nec potum sicerinum Aspernatus talia, 0928405b Pane vescens hordeorum Amnem bibit fluviorum Parcitate nimia. 0928406a Felix vita, sacer actus, Nam patravit caelebs factus Virtutum insignia. 0928406b Tactu manus lepram tersit, Rore sacro quem respersit Spiritalis gratia. 0928407a Functis citam Dedit vitam, Cibo pavit, Quos vexavit Fames in Britannia. 0928407b Naufragorum Parvulorum Suffragator, Consolator Fuit super maria. 0928408a Informavit verba mutae, Per hunc rupis dissolutae Plebs fugavit hostes tute Lapillorum copia. 0928408b Anguem stravit venenosum Et erexit tortuosum, Indulcavit acetosum Fructum ad convivia. 0928409a Finis cujus consecratus Est e coelo nuntiatus, Quod sanctorum ei coetus Obviando canit laetus Divina magnalia. 0928409b Sic post mundum triumphatum Et perfectum coelibatum Stola vitae revestitus Et corona redimitus Magnus fit in gloria. 0928410a O Maglori, jam sonori Melos hujus audi chori, Nos supernis jungens turbis Fac perennis cives urbis Mundi post exsilia. 0928410b Sed pro nobis, praesul care, Salvatorem deprecare, Ut dignetur nos salvare Verae lucis ac praeclarae Dans aeterna gaudia. 0928500 De sancto Mammete. 0928501 Omnipotens Deus, Salus nostra vera, 0928502a Cujus imperio subditur creatura, 0928502b Per quem veneranda fulget lux hodierna. 0928503a Creator omnium, regnans per saecula sempiterna, 0928503b Deus homo factus, ut transferret homines ad superna. 0928504a Tu es victoria beatorum martyrum et corona, 0928504b Perfecta caritas et laborum requies post tormenta. 0928505a Rex immense, Deus, sanctorum gloria, Probatis per certamina Quanta parasti munera. 0928505b Jam subdita Te contremiscunt tartara, Regis tua potentia Coelum, mare, terrestria. 0928506a Tibi consona cantica plaudit coelestis caterva hac die, in qua venit Mammes cum laurea ad paradisi gaudia. 0928506b O patientia, dira ferendo, vincens gravia et discrimina, per diversa supplicia crescit mater ecclesia. 0928507a Salve, sanctorum decus, rex Christe, per Mammetis sacra salva nos merita. 0928507b O flos martyrum, Mammes, tibi laus, puerilis gemma, precantes adjuva. 0928508a Invictus athleta, fidei columna, cuncta sprevisti tormenta pro perenni vita. Deo tu victima pacifica obtulisti grata libamina mundi cordis fundens aromata. 0928508b Jam cum Christo regna possidens superna, laesa et nimis inculta munda corda nostra. Tua recolentes solemnia transfer tecum ad vera gaudia, melos laudum ut cantemus una. 0928509a Cum rex Christus in die suprema apparebit facie beata, tunc nos, martyr clementer excusa. 0928509b Ut expulsa peccatorum nebula decorati stola incorrupta transeamus ad vitae pascua. 0928510 Ubi regnanti per saecula jubilemus omnes Alleluja. 0928600 De sancta Margaretha. 0928601a Orta stirpe nobili, Vita commendabili Margaretha floruit. 0928601b Habitu sub humili Corde, voto stabili Fide Christi viguit. 0928602a Quam perspectam impius Prefectus Olybrius Precatur in conjugem, 0928602b Sed fidei praevius Clipeus egregius Hanc tuetur virginem. 0928603a Quam in Christo vivere Cernens nec devincere Suis valens precibus. 0928603b Jubet mox arripere, Ac pressurae tradere Firmarique vectibus. 0928604a Tandem foras trahitur Et duris affligitur Virgarum aculeis. 0928604b Ungulis hinc scinditur, Ubi sanguis funditur, Nec cedit ut paleis. 0928605a Et iterum clauditur, Ubi draco vincitur Signo crucis penitus. 0928605b Ense demum caeditur, Ubi Christo creditur, Et fit felix transitus. 0928606 Eja, virgo, memineris, Quid in morte petieris, Ut per tua precamina Nostra solvantur crimina. 0928700 De sancta Margaretha. 0928701 Sacra nunc Margaretha tua alacres festa 0928702a Nos colimus preces funde